Embedded Text of Gloss
contact info
REX PACIFICUS
Gregorius
In huius libri principio quinque vel sex praecipue sunt praenotanda, videlicet, quae sit intentio, quae materia, quae utilitas, cui parti philosophiae supponatur, quis modus agendi, et quis libri titulus. Intentio domini Gregorii in hac praesenti compilatione fuit diversas constitutiones et decretales epistolas praedecessorum suorum in diversa dispersas volumina seu compilationes, quae difficultatem studentibus ingerebant, in unam compilationem resecatis superfluis ad utilitatem legentium ac studentium reducere, prout in eiusdem domini Gregorii constitutione evidentius declaratur. Materia in hoc opere sunt ipsae constitutiones et decretales epistolae sub singulis titulis collocatae. Utilitas est, ut his lectis et intellectis sciamus discernere inter aequum et iniquum, et unicuique reddere quod suum est, et in hoc iustitia consistit, ut Inst. de iust. et iure, in princ.; et 12. q. 2, cum devotissimam. Supponitur Ethicae, id est, morali scientiae, sicut et alii libri iuris. Unde etiam dicit imperator, legibus nostris hominum mores intendimus corrigere, C. de secun. nupt., si qua mulier § namque, ibi, ne in his. Modus agendi talis est. Dividit enim opus suum in quinque partes. In prima parte tractat de summa Trinitate et fide catholica, et de constitutionibus, de rescriptis, de iudicibus, et eorum officiis. In secunda parte tractat de iudiciis et cooperantibus ad iudicia. In tertia parte tractat de vita et honestate clericorum, et de rebus eorum et ecclesiarum. In quarta de sponsalibus et matrimoniis et impedimentis eorum. In quinta de accusationibus et criminibus, et poenis eorum. Et sic terminat tractatum suum, ipsum dividens in quinque partes, ad similitudinem quinque sensuum corporis, quos quilibet qui iudicat habere debet, aliter non est idoneus iudex. Sic enim omnis copula coniugalis restricta est usque ad quartum gradum, ad similitudinem quatuor humorum corporis humani, ut infra, de cons. et affin., non debet § prohibitio. Dicens Gregorius episcopus, servus servorum Dei etc., titulum huius libri ponit. Unde versus: pars prior officia parat ecclesiaeque ministros // altera dat testes et caetera iudiciorum // tertia de rebus et vita presbyterorum // quarta docet quales sint nexus coniugorum // ultima de vitiis et poenis tractat eorum. Vel sic, et brevius: iudex, iudicium, clerus, sponsalia, crimen.
Servus
Sic etiam imperator seipsum appellat servum, C. de off. praef. praet. Afric., quas gratias, circa princ. Vel dic quod dicit ex humilitate, quia qui maior est vestrum, fiat sicut minister vester, 9. q. 3, nullus primas; Matt. 20, Luc. 22, et Mar. 10. Vel servus dicitur, quia sicut per servum acquiritur domino, Inst. per quas pers. nob. acq., circa princ. Ita etiam per dominum Papam cuilibet ecclesiae potest acquiri, infra, de censib., cum instantia, in particula quae decisa est de principio, infra, ut lite penden., ecclesia 2. Sic per imperatorem acquiritur hominibus, in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot. § illud quoque, coll. 6. Et noctes ducit insomnes, ut subiecti sub omni quiete consistant, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2. Et dicit imperator, voluntarios labores appetimus, ut quietem aliis praeparemus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 8; et infra, de restit. spol., extravag. frequens.
Filiis
Bene dicit, filiis, quia solummodo patriarchas, archiepiscopos et episcopos fratres appellat; omnes alios filios, infra, de crim. falsi, quam gravi.
Bononiae commorantibus
Et ita non in castris, quoniam si in castris studeant, beneficia ex privilegio sibi concessa occasione studii habere non debent, infra, de cleri. non residen., tuae. Praeterea ex quo dicit, Bononiae, non videtur quod aliis mittantur alibi studentibus, et sic non tenentur recipere hanc compilationem, quia litterae Papae non extenduntur ad alios quam ad eos quibus mittuntur, vel qui continentur in eis, arg. infra, de offi. deleg., P et G; et infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., cum olim abbas. Sed non est ita. Omnes enim tenentur ad observationem huius compilationis, sed propter studium quod est Bononiae communius et generalis praecipue in utroque iure, et ibi quasi de omnibus partibus mundi sunt studentes, ideo potius Bononiae diriguntur. Et ita omnes tenentur hanc compilationem observare, quae non possent, nec debent singulorum auribus intimari, 16. dist., quod dictis; et infra, de postul. praelat., ad haec. Et constitutio principis post duos menses a tempore publicationis omnes adstringit, in Auth. ut fact. novae const., circa princ., coll. 5; et infra, de sent. excom., noverit.
Salutem
Per talem salutationem non tollitur excommunicatio, si aliqui scholares vel magistri essent excommunicati tempore publicationis, infra, de sent. excom., si aliquando, ubi de hoc. Ber.
Rex
Alibi appellatur imperator, 11. q. 3, Iulianus.
Pacificus
Qui ut pacem doceret, venit in mundum, 23. q. 1, nisi bella. Regnum tamen eius non est de hoc mundo, 23. q. 3 § quod vero; et in Evangelio Ioannis, c. 18. Tanc.
Disposuit
Scilicet, per providentiam et praedestinationem, non necessitate, quia vasis irae, etc., 23. q. 4, Nabuchodonosor; et 23. q. 4, vasis irae; de poen. dist. 4, in domo patris § sic itaque, et in praecedenti § et sequenti §.
Pudicos
Id est castos. Sic et imperator subditos suos castitatem servare hortatur. Unde dicitur: castitas sola est quae cum fiducia potis est Deo animas praesentare, in Auth. de lenonib. § sancimus, coll. 3. Quae suaderi potest, imperari vero non potest, 32. q. 1, integritas. Unde debemus esse pudici, quia impudicus oculus impudici cordis est nuncius, 32. q. 5, nec solo.
Pacificos
Id est, pacem custodientes. Unde etiam dicitur, beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, 23. q. 1, noli; et Matt. c. 5. Tanc.
Modestos
Id est, temperatos, quia quilibet debet habere in se temperantiam, ut sciat servare misericordiam et rigorem, vel simul utrumque, 45. dist., disciplina. Ber.
Cupiditas
Quae est radix omnium malorum, 47. dist., bonorum; in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr. § cogitatio, coll. 2. Et hoc idem innuitur, de poen. dist. 2 § quia radix omnium, post illum § ex praemissis. Ber.
Sui prodiga
Quia non solum rerum, sed etiam famae quis prodigus est, ut habetur C. de his qui pot. nom., animadvertimus, in fi.; et infra, de accusat., praelatorum, et talis crudelis est, qui famam suam negligit, 12. q. 1, nolo. Et vere, quia omnis aetas ab adolescentia prona est in malum, 12. q. 1, omnis aetas. Et omnis creatura sub vitio est, de poen. dist. 2, principium § caritas, vers. sicut ergo. Et humana natura quodammodo labitur ad delicta, in Auth. de monach. § si quis igitur, coll. 1. Et proclivus est hominum cursus ad voluptam, et natura est imitatrix vitiorum, 20. q. 3, proclivus. Unde Claudianus: proclivior usus in peiora datur. Sed in eo quod dicit prodiga, videtur sibi contraria littera ista, quia primo dixit cupiditas, quia qui est cupidus, non est prodigus. Sic intellige, cupiditas refertur ad retentionem temporalium, prodigalitas ad evacuationem virtutum, quia unum expellit aliud, 32. q. 1, cum renunciatur. Ber.
Nova litigia
Hoc ideo dicit, quia humana natura prona est ad dissentiendum, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; et ff. ad Treb., quia poterat; et de conse. dist. 4, sicut in sacramentis § item si posset; et ff. de recepti., item si unus § ulti. Et semper novas deproperat edere formas, C. de vet. iure enucl., tanta § sed quia divinae, et in proemio sexti libri. Et natura introductum est ut plura sint negotia quam vocabula, ff. de praescr. ver., natura. Unde dicit imperator, quod natura novitates quotidie nititur invenire, ut in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § si quis vero, coll. 6. Et ideo novis morbis nova convenit antidota praeparari, infra, de iuram. calumn., caeterum. Et varia experimenta morborum, varia nos cogunt remedia invenire, 50. dist., ut constitueretur. Et quod medicamenta morbis exhibent, hoc iura negotiis, in Auth. haec constit. quae innov. const., in princ., coll. 8. Et quae de novo emergunt, novo auxilio indigent, ff. de interog. act., de aetate § ex causa; et ff. ut in poss. legat., plane; et ff. de ven. inspic., temporibus, in princ.; et infra, de offi. deleg., insinuante; et infra, de except., pastoralis; infra, de testib., praesentium; et infra, de testib., ultra.
Iustitia
Quae ab aliis virtutibus augeri, et ad maius apparere desiderat, in Auth. de referendar. § propterea, coll. 2.
Libello repudii
Quem olim maritus dabat uxori, infra, de divort., gaudemus, in fi.; et ff. de divorti., divortium autem § in repudiis.
Lex proditur
Ut humana coerceatur audacia, et tuta sit inter improbos innocentia, 4. dist., factae sunt autem. Nam per leges nemo bene facere cogitur, sed male agere prohibetur, 23. q. 5, ad fidem.
Limitetur
Limes est agrorum discretio. Unde versus: limes erat positus litem ut discerneret agris; infra, de verb. sign., forus.
Honeste vivat, etc.
Haec sunt tria praecepta legis, de quibus habes ff. de iust. et iure, iustitia § 1; et Inst. de iust. et iure § iuris praecepta. Et sic sunt intelligenda honeste vivere quantum ad se, in his, scilicet, quae nobiscum agimus, quae honestas circa matrimonium consideratur, ff. de ritu nupt., semper; 31. dist., Nicaena; et circa mores, ff. de tutor. et curat., scire § penulti.; et ff. de tutor. et curat., scire § ulti. Ber.
Alterum non laedat
In his, scilicet, quae circa alios agimus. Unde illud quod tibi non vis fieri, aliis non facias, in principio decretorum, 1. dist. § humanum genus; et infra, de maior. et obed., dilecti filii.
Ius suum unicuique tribuat
Sive sit poena afficiendus, sive praemio remunderandus, 3. dist., omnis; et infra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § 1, in fi. Et per hoc dicitur servire Deo, sibi, et proximo. Et summum bonum in vita est iustitiam colere, et ius suum unicuique tribuere, 12. q. 2, cum devotissimam. Et per hoc quod dicitur, unicuique, datur intelligi qualiter debeat se habere erga superiorem, parem, et subditum.
Constitutiones
Constitutio est quam princeps facit proprio motu. Decretalis epistola est quando respondet ad consultationem, infra, de sent. excom., si concubinae.
Similitudinem
Idem dicit imperator, et eandem causam assumit, C. de novo cod. comp., haec quae necessaria § quibus specialiter; et C. de emend. cod. Iust., cordi nobis est § supradicits.
Contrarietatem
Et ideo compilatio antiqua non fuit legitime ordinata, quia nulla contrarietas debet esse in iure, C. de vet. iure enucl., tanta § contrarium. Ideo in praesenti compilatione nullum debet contrarium reperiri.
Vagabantur
Quas videbitis per titulos collocatos. Istae non erant in antiqua compilatione, et sunt istae: infra, de serv. non ordin., miramur; infra, de bigam., a nobis; et ita de aliis.
Per dilectum
Et recte et ordinate debent enim taliter compilari decretales, ut ordo temporum ipsarum ex illarum compositione et dispositione clarescat, primis in primo loco, posterioribus in secundo ponendis, ut C. de novo cod. comp., haec quae necessaria § quibus specialiter; quod quidem servatur in praesenti compilatione, sed in antiqua non. Et qui eas componunt non solum debent esse gloriosi doctrina legum, sed experientia rerum, ut C. de novo cod. comp., summa rei publicae. Unde per ordinationem istius compilationis illas scietis, quis illorum, quorum tempore constitutiones, consilia, decretales, edita sunt, praecessit.
Resecatis
Potest ergo dominus Papa derogare constitutionibus praedecessorum suorum, non obstante quod par in parem non habet imperium, ff. de recepti., nam magistratus. Et est ratio, quia eadem persona censetur cum eo cui succedit, et nemo potest sibi hanc legem imponere, ne liceat sibi a prima voluntate discedere, ff. de leg. 3, si quis, in princ.
Declarantur
Infra, de regular., statuimus; quae exponit illam infra, de regular., consulti.
In iudiciis
Sic ergo videtur quod omnibus decretalibus istis uti possumus in iudiciis, quia indefinita aequipollet universali, 19. dist., si Romanorum; et infra, de privileg., quia circa; et ff. de servit., si cui; ff. de servitu. urb. praed., si servitus. Et ita non est hic aliqua indulgentia sive dispensatio, quod falsum est, immo multae sunt, et indulgentia non debet trahi ad consequentiam, 7. q. 1, petisti; et Inst. de iure natural. § plane. Dicas quod propter unam decretalem, vel duas aut plures nec plus nec minus est, et simile est, de conse. dist. 2, re vera, in princ., ubi dicit quod omnes illi qui manducaverunt de manna illo, quod pluit filiis Israel in deserto, mortui sunt. Et tamen Caleph et Iosue non fuerunt mortui in deserto, immo intraverunt terram promissionis, 76. dist., ieiunium. Et ita modicum quid non nocet, nam modica res non inducit simoniam, infra, de simon., etsi quaestiones. Arg. contra, quia pro modica re datur actio furti, 14. q. 6, fur. Et pro sex solidis tantum committitur simonia, infra, de simon., ex tuae. Et pro una gallina committitur furtum, Inst. de rerum div. § gallinarum. Solutio: dic in talibus affectus et intentio committentis consideratur. Vel dicas quod dicit in scholis, refertur ad decretales illas quae continent indulgentiam sive dispensationem, quia illae debent legi in scholis, ut per doctrinam sciatur ubi et quando sit dispensandum. Quae vero ius commune continent, referuntur ad utrumque, quia illis utimur in iudiciis et in scholis. Si vero decretalis aliqua de caetero inveniatur extra compilationem istam, quid fiet? Tene quod dicitur infra, de fide instrum., pastoralis. Hic praecipit Papa ut tantum hac compilatione universi utantur. Quid erit si aliqui vellent uti et legere priorem? Dico quod illi essent excommunicandi, quia faciunt contra mandatum principis, infra, de maior. et obed., si quis; et 25. q. 1, generali.
BOOK I
X 1.01 DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA
X 1.01.01 Firmiter
Quoniam
Quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est, 28. q. 1 § quod autem; ad Rom. 14; et infra, de praescrip., quoniam. Et ordo nostrae reparationis a fide sumpsit exordium, ideo de fide catholica primo est agendum. Et quia in fide primo instrui debemus, ut sic ad baptismum creduli veniamus, de conse. dist. 4, ante baptismum. Videndum est ergo quid sit fides, prout hic accipitur, et quot modis accipiatur fides, et quot sint species fidei, et quot articuli, quod praemium credentium, et quae sit poena non credentium. Fides enim multis modis dicitur. Dicitur fides quandoque idem quod sacramentum baptismi, 45. dist., de Iudaeis; et infra, de bapt. et eius effect., debitum. Item dicitur fides castitas tori, 27. q. 2, coniuges; 28. q. 1, cave; et infra, de iureiur., quemadmodum; et est unum de tribus bonis matrimonii; 28. q. 1; 27. q. 2, omne itaque; infra, de cond. appos., si conditiones. Item fides securitas, sive pactum, quae etiam hosti servanda est, 23. q. 1, noli. Item dicitur fides quandoque conscientia, infra, de restit. spol., litteras § nos autem, circa princ.; et infra, de praescrip., quoniam; id est, conscientia, de poen. dist. 3, quaerit § item illud Ambrosii; alias est vers. item dicitur fides credulitas, secundum quam credimus id quod non videmus. Fides enim est de re non visa, de poen. dist. 4, in domo, vers. et si abiero. Unde etiam dicitiur, fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Item dicitur fides promissio, Inst. de rerum div. § venditae; et infra, de sponsa duo., duobus. Item alio modo dicitur fides collectio articulorum, ut hic, et 24. q. 1, haec est fides. Praeterea et in symbolo Athanasii dicitur, haec est fides catholica, quam nisi, etc. Item dicitur fides aequitas in actionibus considerata, Inst. de action. § actionum autem quaedam bonae fidei sunt quaedam stricti iuris. Fides vero sic describitur ab Apostolo in epistola ad Hebraeos, prout hic sumitur: fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Et dicitur substantia sperandarum rerum, quia sperare debemus quod dictum est a prophetis, esse futurum. Argumentum non apparentium dicitur, quia per prophetias iam completas debemus habere argumentum, id est, probationem non apparentem de futuris complendis, scilicet, de die iudicii et de fine mundi. Sed videtur quod definitio ista non sit bona, quia vera definitio convertibilis debet esse cum suo definito. Sed haec non est convertibilis, quia spes similiter est substantia sperandarm rerum, unde videtur inferendum quod fides est spes, quod est falsum. Item haec definitio videtur loqui tantum de futuris, cum fides sit tam de praesentibus quam de praeteritis et futuris, eo quod habet se ad omnia; ad praeterita, quia credendum est Christum fuisse natum et passum; ad praesentia, quia credendum est quod ipse sit qui in altari quotidie conficitur; ad futura, quia credere debemus ipsum venturum et iudicaturum vivos et mortuos. Et ita videtur esse insufficiens ista definitio, et licet diversa tempora comprehendat, una tantum fides esse videtur. Unde satis potest dici, quod non est vera definitio, sed quaedam notificatio fidei ab Apostolo dicta. Potest autem magistraliter definiri: fides est voluntaria certitudo absentium infra scientiam, et supra opinionem constituta. Scientia enim habet cognitionem, fides vero non. Unde dicit Augustinus, fides est credere quod non vides, de poen. dist. 4, in domo. Species autem fidei sunt duae. Una est formata, quam habent boni; et est alia informis, quam habent mali, et existentes in mortali peccato, et fides eorum caret forma. Prima est virtus a qua dicuntur fideles quicumque baptizantur, de conse. dist. 4, si qui apud; et talis fides dicitur informata caritate. Unde sic potest definiri: fides est qualitas qua quis credit quod diligit. Caritas dignior est penes quam constitit omne meritum, et est fons vivus, cui non communicat alienus, scilicet, a fide, infra, de regular., licet, in fi.; et de poen. dist. 1, omnis qui non diligit. Unde dicitur, fides nostra est virtus quam caritas comitatur. Unde dicit Augustinus: fides quae per dilectionem operatur, est fundamentum omnium virtutum, 1. q. 1, cum Paulus; et alias ita definit. Haec est fides quae per dilectionem operatur, de poen. dist. 2, caritas § item dominus Amen, vers. haec est fides; et non ea quae daemonum est, qua credunt, et contremiscunt. De fide informata caritate dicit Abacuch propheta, iustus autem in sua fide vivit. Fides nostra est eadem in substantia cum fide antiquorum, ut dictum est, quod probat Evangelium. Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes, Osanna filio David. Distant tamen in qualitate, quia quod ipsi credebant de futuro, nos credimus de praeteritis, scilicet, Christum natum et passum. Principales autem articuli fidei nostrae sunt septem, secundum quod septem sunt dona Spiritus Sancti, quos quilibet Christianus scire tenetur, clerici explicite, laici implicite, et credere sicut Ecclesia. Et sunt hi: incarnatio sive nativitas, baptismus, passio Christi sive mors eius, descensus ad inferos, resurrectio, ascensus in caelum, adventus eius in iudicium. De quibus habes in prima constitutione infra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, pro quibus Ioannes in Apocalypsim legitur flevisse, ubi dicitur: vidi librum signatum septem sigillis formam imprimentibus in caelo et in terra, et apud inferos, et nemo fuit dignus aperire librum nisi Leo de tribus Iuda. Et isti septem articuli patent in his versibus: nascitur, abluitur, patitur, descendit ad ima // surrexit, scandit, veniet discernere cuncta. Secundum quosdam theologos sunt duodecim articuli fidei propter duodecim Apostolos, qui eadem hora instinctu Spiritus Sancti symbolum composuerunt. Unde dicitur symbolum a syn, quod est simul, et bolus, quod est morsellus, quia unusquisque Apostolorum suum morsellum, id est, partem suam apposuit. Et est aliud symbolum maius, quod cantatur in missa, in Nicaena synodo factum propter Graecos, qui non credebant quod Spiritus Sanctus procederet ab utroque; de conse. dist. 5, salvator; et de conse. dist. 5, de spiritu. Est et tertium symbolum Athanasii, quicumque vult, quod cantatur in prima. Istud potest appellari quartum symbolum, et ita sunt modo quatuor sicut quatuor Evangelistae. Praemium vero credentium est vita aeterna. Poena vero non credentium est gehenna perpetua, iuxta illud, haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit, et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, infra, de bapt. et eius effect., maiores. Ber.
Firmiter
Hoc ideo dicit, quia ordo fidei nostrae probari non potest quia ubi ratio deficit, fides supplet; de conse. dist. 4, nihil est aliud; et de conse. dist. 5, salvator. Arg. ut quod sermo sonat, affectus sentiat, id est, fides, de conse. dist. 2, re vera, in fi.; quia fides est de re non visa, de poen. dist. 4, in domo, in fi.
Credimus
Hoc ideo dicit, quia dubius in fide, infidelis est, infra, de haeret., dubius; et arg. 22. q. 1, omne quod, in fi. Et est simile de accusato contra quem nihil est probatum, et sic remanet dubius quando se non purgat. Et quia fides est exordium nostrae reparationis, ideo prius de ea permittit, quia prius homo debet instrui in fide, de conse. dist. 4, ante baptismum; et de conse. dist. 4, ante viginti.
Unus
Hoc dictum fuit ad differentiam plurium planetarum, quos quidam colebant tamquam deos.
Verus
Dictus est ad differentiam fictorum.
Aeternus
Hoc ideo dicit, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, de poen. dist. 1, multiplex; et 26. q. 6, is qui.
Immensus
Id est, sine mensura, unde dicitur intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus.
Incommutabilis
22. q. 4, incommutabilis. Et tamen dat cuncta moveri, unde Boethius, 3, de consola., stabilisque manens dat cuncta moveri, etc. Saepe tamen mutat sententiam suam, ut ibi dicitur, et 22. q. 4, unusquisque, in fi.
Incomprehensibilis
Unde in veteri lege dicitur: bestia quae montem tetigerit, lapidabitur. Et illud: accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ab eo. Et illud: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt opera eius, et investigabiles viae eius.
Omnipotens
Quia omnia possunt quae decent eius potentiam, et quae posse est aliquid posse. Unde peccare non potest, quia peccare non est aliquid posse, ut ait Augustinus, immo est aliquid non posse, ut de poen. dist. 2, principium § caritas.
Ineffabilis
Unde illud: sapientiam eius quis enarrabit? Quasi dicat, nullus.
Simplex omnino
Nota quod multiplex est compositio. Est enim proprie compositio partis ad partes, ut in rebus corporalibus. Item est compositio proprietatis ad subiectum, ut rationabilitas in anima. Item formae ad substantiam, et substantiae ad formam, et nulla istarum compositionum cadit in Deum, et ideo dicitur simplex omnino, id est, in quolibet sensu compositionis. Et pone quasi simile in anima, cuius substantia simplex est, et tamen tria reperiuntur in anima. Intellectus qui praeconcipit, ratio quae discernit, et memoria quae conservat. Intellectus praeconcipiens, Patri primo operanti comparatur. Ratio discernens comparatur Filio, qui est sapientia patris, disponens omnia in caelo et in terra. Memoria conservans comparatur Spiritui Sancto, qui omnia bona corroborat et confirmat. Sicut ista tria idem sunt in substantia cum anima, sic et tres personae Pater et Filius et Spiritus Sanctus idem sunt in substantia.
Coomnipotentes
Ut in symbolo Athanasii, sed tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Coaeterni
Sed contra videtur in dicto symbolo, ubi dicit, et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Solutio: hic ponuntur adiective istae dictiones, ibi autem substantive. Haec est differentia, hic designat personas, ibi essentiam, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Simul
Unde Salomon, qui manet in aeternum, creavit omnia simul. Unde in Genesi, in principio creavit Deus caelum et terram, quod simul factum fuit, sed simul dici non potuit.
Humanam
Quia prima die angelos creavit, et sexta die creavit homines.
Quasi communem
Id est, mediam inter angelicam et mundanam, vel communem, id est, utrique conformem, quia in pluribus conformat se cum angelis, scilicet, in ratione et discretione, et in multis cum inferioribus creaturis, quia sentimus cum illis et in pluribus aliis.
Diabolus
Dicitur criminator, et est graecum vocabulum, derivatur autem a dia, quod est duo, et bolus, quod est morsellus, quia duos bolos tantum de corpore et anima quaerit facere.
Daemones
Daemon interpretatur sciens. Et est arg. ex haec littera, quod de bono procedat malum, quod est falsum, ut hic exponitur, quia angelus non habuit remedium sicut homo, quia homo peccavit per suggestionem, angelus per se sine alterius suggestione, ut dicit littera sequens.
Creati sunt boni
Numquid est idem de homine? Videtur quod non, per hoc quod dicit Apostolus: eramus enim nam filii irae sicut et caeteri, a qua nullus liberatur nisi per fidem, de conse. dist. 4, firmissime. Dicas quod homo ab initio bonus creatus fuit sicut et angeli, et in caritate, ut de poen. dist. 2, tolle caritatem, vers. Adam vero; et de conse. dist. 2, quomodo revocari; et de conse. dist. 2, princeps. Videtur quod homo creatus fuit immortalis, de conse. dist. 4, placuit igitur, vers. ulti. distinctionis. Et auctoritas praedicta sic debet intelligi, eramus enim natura filii irae, id est, eramus digni poena aeterna sive debitores irae, id est, poenae aeternae; natura, id est, inseparabili vitio, scilicet, originali peccato. Originale enim peccatum ita inhaeret humano generi sicut se esset ei naturale, quia sicut natura nos non deserit dum sumus, ita nec originale peccatum, sed tamen post baptismum non nocet, de conse. dist. 4, per baptismum.
Per se
Id est, ex proprio defectu.
Diaboli suggestione
Et ideo magis puniendus est diabolus quam ipse faciens, 86. dist., tanta, circa fi., ibi, eos vero. Nec illud excusat diabolum, si homo illud alias facturus esset, ff. de serv. corr., ait praetor § qui igitur; licet videretur quod pro sola tantum exhortatione non debeat teneri. Non enim qui exhortatur, mandatoris opera fungitur, ff. de his qui not. infam., ob haec verba, in fi. Nec id excusat hominem, quod consilio alterius fecit, quia debuit et potuit explorare apud semetipsum an expediret ei tale consilium, ff. mand. vel cont., mandatum, in fi. Et si dubitabat, potuit consulere peritiores, quare imputatur alicui, ff. de iuris et fact. ignor., regula § sed iuris; et ff. de bon. poss. sec. tab., in bonorum, in fi.; et 37. dist. § ut itaque. Io.
Ordinatissimam
Haec fuit dispositio, quia tria fuerunt tempora: tempus ante legem, et tempus sub lege, et tempus gratiae. In tempore ante legem habebant homines ius naturale, quo regebantur, quod consistebat in his duobus praeceptis contentis his versibus: quod tibi vis fieri, mihi fac; quod non tibi, noli // sic potes in terris vivere iure poli, 1. dist. § humanum genus. In tempore sub lege regebantur decalogo Moysi dato a Deo, et tunc contingebant omnia in figura, quae completa fuerunt tempore gratiae, quando Dei filius nos docuit praecepta Evangelica, quibus hodie regimur, in quo scripturae fuerunt completae. Et hic est ordo de quo hic dicit.
A tota Trinitate
Hoc ideo dicit, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis, de conse. dist. 3, omnes, in fi.; et 28. q. 1, sic enim neque, circa princ. Nec potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem, de conse. dist. 5, salvator, in fi.
Incarnatus
Hic explicatur primus articulus fidei.
Una
Hoc fuit figuratam in arca Noe, Gen. 7, ubi fuit redemptio sanctorum per duas naturas, quo ad opinionem et veritatem.
Impassibilis
22. q. 4, incommutabilis. Et habetur figura his versibus: nil Isaac patitur, aries fit victima Christo // nec deitas patitur, cum moriatur homo, 22. q. 2, si quaelibet § Abraham; et 22. q. 2, utilem.
Mortuus
Hic explicatur tertius articulus fidei.
Descendit ad inferos
Quartus articulus.
Resurrexit a mortuis
Quintus articulus.
Ascendit in caelum
Hic est sextus articulus.
Venturus
Septimus articulus.
Gestant
Unde Apostolus, hoc mortale induet immortalitatem.
Extra quam
24. q. 1, quoniam vetus.
Est sacrificium
de conse. dist. 2, nec Moyses. Unde dicitur versus: rex sedet in coena turba cinctus duodena // se tenet in manibus se cibat ipse cibus. Dicit Augustinus: de carne Beatae Mariae carnem accepit, et eandem carnem ad manducandum dedit ad salutem, de conse. dist. 2, accesserunt Iudaei. Et hoc fuit significatum in persona David, de quo dicitur, ferebatur David manibus suis, ut ibi dicitur. Ber.
Panis et vini
Hoc ex causa statutum fuit, ut in alia forma sumeretur propter horrorem, unde dicitur: nisi quis manducaverit corpus meum, et biberit sanguinem meum, etc. Audito hoc verbo scandilizati sunt discipuli, et dixerunt: durus est hic sermo, de conse. dist. 2, prima; de hoc sacramento traditur infra, de celeb. miss., cum Marthae.
Claves ecclesiae
Nota hic quod non potest conficere corpus Christi nisi fuerit ordinatus in forma ecclesiae.
Sacramentum vero baptismi
Hic est secundus articulus qui ultimo ponitur, et hic exprimitur forma baptismi, quam servat ecclesia, de conse. dist. 4, firmissime; et infra, de bapt. et eius effect., maiores.
A quocumque
A quocumque ergo baptismus conferatur in forma ecclesiae ratum est, ut 1. q. 1, quod quidam; et de conse. dist. 4, a quodam; et de conse. dist. 4, Romanos; 24. q. 1, subdiaconus § sed illud.
Coniugati
Nota quod tres sunt ordines in ecclesia Dei, scilicet, virgines, continentes, et coniugati. Christus enim plus amat virgines quam alios, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum. Continentes etiam plus Deo placent quam coniugati, quia non expedit homini ad regna caelestia tendenti, accipere uxorem, ut 33. q. 5, tunc salvabitur. Et ea sunt in nostris officiis gratiosa, quae cum liceret non impendere, tamen causa dilectionis impendimus, 28. q. 1, iam nunc.
X 1.01.02 Damnamus
Non est generans
Adiective tenetur, id est, non generat, licet sit persona generans.
Asserit
Scilicet, Ioachim.
Ille
Scilicet, Petrus.
Qui plantat
Scilicet, praedicando.
Et qui rigat
Baptizando in epistola ad Corinthios.
Unum corpus, etc.
Unione caritatis et spiritus, de conse. dist. 4, quaeris.
Ut sint unum
Id est, eiusdem voluntatis.
Nos unum
Scilicet, unione naturae.
Non enim
Hic respondet concilium auctoritatibus Ioachim.
Ait
Scilicet, Ioachim.
Pater et Filius et Spiritus Sanctus
Pater dedit testimonium deitatis quando dixit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Filius dedit testimonium deitatis quando in monte transfiguratus potentiam deitatis, et speciem aeternae beatitudinis ostendit. Spiritus Sanctus dedit testimonium quando super baptizatum in specie columbae requievit, vel quando ad invocationem nominis Christi corda credentium implevit.
Et hi tres unum
Id est, indifferentes quo ad dandam gratiam. Vel unum, id est, unius substantiae vel essentiae.
In terra
Scilicet, quod Christus fuit homo, infra, de celeb. miss., in quadam.
Spiritus
Id est, humana anima, quam emisit in passione.
Aqua et sanguis
Quae fluxerunt de latere Christi, ut in decretali praedicta infra, de celeb. miss., in quadam. Et fuit vera aqua, et non aquaticus humor, ut quidam haeretici mentiuntur.
Et hi tres unum sunt
Non natura eiusdem substantiae, sed cooperatione eiusdem mysterii, quia spiritus per adoptionem nos filios Dei fecit. Aqua fecit nos filios Dei per ablutionem baptismi, sanguis per redemptionem gratiae.
Non est generans
Id est, non generat, sed est persona generans.
Neque genita
Nota ad intelligentiam personarum in Trinitate quod nominum quaedam sunt essentialia, quaedam personalia, quaedam notionalia. Essentialia sunt quae in singulari numero dicuntur congrue de tribus personis sigillatim, ut Deus bonus, Deus iustus, aeternus, omnipotens, et similia. In plurali vero numero incongrue dicuntur, iuxta illud Athanasii, et non tres dii, sed unus est Deus. Personalia sunt quae supponunt numero tantum, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Notionalia sunt quae notant distinctionem in personis, ut generans, generata, et procedens. Ista notionalia cum veniunt adiective, dicuntur tantum de personis et non de essentia. Sed quando tenentur substantive, tunc dicuntur tam de essentia quam de personis. Unde haec propositio simpliciter est vera, Pater est generans, sive haec dictio, generans, teneatur adiective sive substantive. Si autem dicatur, substantia divina est generans, si haec dictio, generans, teneatur adiective, falsa est, quia vellet notare distinctionem in divina essentia. Si teneatur substantive, vera est, quia tunc est sensus, substantia divina est generans, id est, persona quae generat. Unde nomina ista, generans, genita, et procedens, adiuncta nominibus personarum, distinctionem notant personarum, iuncta vero cum nominibus istis substantia. Natura seu essentia divina tenentur substantive, et notant essentiam tantum.
Natura
Haec est illa summa res, quam dixit magister Petrus.
Alius sit pater alius filius
Disiunctiva sive partitiva nomina, ut unus, aliquis, alius, duo, vel similia, aliquando significant essentiam, aliquando non. Nomina partitiva iuncta cum nominibus personalibus, et non essentialibus in masculino et feminino genere, notant distinctionem in personis, pater est unus, filius est alius, pater et filius sunt duo. Iuncta vero nominibus essentialibus, ita quod eis innitantur, essentiam notant, ut Pater est unus Deus, Pater et Filius sunt una essentia. In neutro vero genere tantum essentiam notant, Pater et Filius sunt unum, id est, una res. Et ideo optime dicit, alius Pater, alius Filius, id est, alia est persona Patris, et alia persona Filii, non tamen aliud, immo idem sunt in substantia, ut iam patet.
Ei dedit
Unde Augustinus, nihil habet filius quod non nascendo a patre acceperit.
Simplex omnino
De hoc dicas, ut supra, de summ. trinit. et fide cath., firmiter.
Procedens
Scilicet, per inspirationem; de conse. dist. 5, de spiritu, in fi.
Cum ergo veritas
Dicit respondendo auctoritati praedictae, volo, etc., et eam exponit quam inducebat pro se Ioachim, et exponit qualiter intelligatur hoc verbum, unum, et per hoc etiam aliis auctoritatibus respondetur.
Orat
In evangelio Ioannis.
Unum in nobis
Id est, uniti nobis unione spiritus.
Unum sumus
Hic in alia significatione accipitur hoc nomen, unum, id est, unione substantiae seu naturae, ut infra sequitur.
In gratia
Id est, per gratiam.
Florensi monasterio
Nota quod si auctor reprobatur, eius scripta sunt reprobanda, infra, de haeret., fraternitatis. Immo et si bona essent, reprobarentur ratione auctoris, quia non licet ei hoc facere, 96. dist., bene quidem. Hic vero licet auctor non reprobetur, quia confitetur se servare fidem catholicam. Tamen scripta sua, quia malam habebant sententiam, reprobantur.
Corrigenda
Et ideo quia paratus fuit corrigi, et se correxit, ut sequitur, non debet dici haereticus, licet quandoque errasset in fide, 24. q. 1, haec est fides; et 24. q. 3, dixit apostolus.
X 1.02 DE CONSTITUTIONIBUS
X 1.02.01 Canonum statuta
Canonum
Generalium scilicet, quia quidam canones sunt personales, quidam locales, 63. dist., cum longe; infra, de elect., nihil est. Quidam causales, quidam temporales, ut 29. dist., sciendum.
Statuta
Non abrogate vel per contrarium canonem, vel per consuetudinem illa enim servanda non sunt, 26. dist., unius; et 36. q. 2, placuit. Et dic statuta continentia praecepta, vel prohibitiones. Alias si de concilio loquerentur, non obligarent, 14. q. 1, quisquis § quod praecipitur; 4. dist., denique § haec et si legibus.
Custodiantur
1. q. 7, si quis omne; 19. dist., si Romanorum; et infra, de consti., quoniam.
Ab omnibus
Sic et leges ab omnibus sunt servandae, ut C. de legi. et const., leges 1; et C. de iuris et fact. ignor., constitutiones. Et dic ab omnibus, scilicet, subditis. Nam Papa et imperator legibus non constringuntur, ff. de legib., princeps; et 9. q. 3, cuncta. Tamen legibus se velle vivere profitentur; C. de legi. et const., digna vox; et C. de testament., ex imperfecto; et ff. de leg. 3, ex imperfecto; et Inst. quib. mo. test. infir. § eadem oratione; et 2. q. 7, nos si incompetenter.
In actionibus
Scilicet, civilibus.
Vel iudiciis
Scilicet, criminalibus, quia iudicium aliud criminale, aliud civile, infra, qui fil. sint legit., per venerabilem, circa fi. § tria. Nec est necesse proponere actionem, infra, de iudic., dilecti. Si tamen quis proponit ineptam, succumbit, sed aptam potest postea proponere, ut infra, de iudic., examinata, ubi de hoc.
Suo sensu
Scilicet, malo. Et est simile, 3. q. 9, pura; et infra, de consti., ne innitaris. Quinque enim suo sensu uti debet iudex in iudicando proprie accepto vocabulo, ff. de recepti., qualem; et in Auth. iusiur. quod praest. ab his qui admin. accip., circa princ., coll. 2; et infra, de renunciat., in praesentia. Dum tamen secundum leges et iura pronunciet, in Auth. de iudicib. § quia vero, ver. omnis iudex, alias est § coll. 6; et in Auth. de defensor. civit. § iusiurandum, coll. 3; et 3. q. 7, iudicet; et 20. dist., de libellis; et 37. dist., relatum; et Inst. de off. iudic., in princ.; et C. de sent. et interloc. om. iud., nemo.
X 1.02.02 Cognoscentes
Culpa caret
Quia quod legitime factum est, poenam non meretur, C. de adulter., Gracchus. Et peccata suos debent tenere auctores, C. de poe., sancimus; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et infra, de sent. excom., extravag. Romana, in fi. Et ita est hic arg. expressum, quod nemo privatur iure suo sine culpa, 56. dist., satis perversum; 16. q. 7, inventum; infra, de restit. spol., conquerente. Arg. contra 22. dist., renovantes; et 34. dist., si cuius uxorem; et 34. dist., si laici uxor; et 27. q. 2, multorum; infra, de cleri. coniug., sane 1. Solutio: prima rubrica regulariter vera est, contraria casualia sunt. Vel dicas, quod licet quandoque quis privetur iure suo sine culpa, non tamen sit illud sine causa; infra, ut lite non cont., quoniam § si vero; et causam facile est videre in contrariis signatis. In sex casibus privatur aliquis iure suo sine culpa sua. Unde versus: Paupertas odium vitium favor et scelus ordo personas spoliant et loca iure suo. Ista notantur in 22. dist., renovantes; et infra, de privileg., antiqua, ubi de hoc.
Futuris
Sic ergo constitutio respicit tantum futura, et non praeterita, ut infra, de consti., quoniam, dicemus de hoc.
Non commendat
Id est, non puniat; vel id est, subiiciat.
Ante prohibitionem
Arguit neminem ligari constitutione antequam ad ipsam perveniat, ut 32. q. 4, dixit Sara; et 82. dist., proposuisti. Arguit contra 16. dist., quod dictis. Sed non est contra, quia ex quo publice promulgata est et publicata, omnes tenentur ad ipsius observantiam, et omnes ligat post duos menses a publicationis tempore elapsos, in Auth. ut fact. novae const., circa princ., coll. 5; infra, de sent. excom., noverit; infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., super specula. Nec est necesse ut singulorum auribus inculcetur, ut in 16. dist., quod dictis; et infra, de postul. praelat., ad haec; nisi probaret se extra provinciam tunc fuisse, vel alias impeditum. Arg. est expressum infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua.
X 1.02.03 Translato
Sacerdotio
Supple levitico, ut cesset obiectio, quae potest fieri de Melchisedech, qui praecessit legem per quingentos annos, quod innuitur ex littera sequenti. Quia sacerdotium simul fuit datum cum lege, verum est, supple leviticum.
Quia enim
Sunt verba Augustini exponentis praedicta verba Apostoli.
Simul
Quia in monte Sinai eodem tempore contulit dominus Moysi legem et sacerdotium, postquam ergo iam translatum est sacerdotium ad Christianos, ergo et lex transferri debet.
Sub eadem sponsione
Quia postquam dominus dedit legem filiis Israel, dixit eis: Audi Israel mandata mea, et ea conserva in corde tuo; et si feceris, dabo tibi terram fluentem lac et mel. Et tunc ipsi promiserunt servare legem et sacerdotium, et ideo dicit sub eadem sponsione. Hic attende, quia dominus in veteri testamento temporalia promittebat, in novo vero promittit aeterna, ut Centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis, etc.; infra, de celeb. miss., cum Marthae.
Quod de uno
Arg. quod ubi est eadem ratio, ibi debet esse idem ius; et quod de similibus, idem iudicium est habendum; 5. dist., ad eius vero, vers. enim ea; et 4. dist., denique, vers. unum quoque; et 16. q. 7, et hoc diximus; et 1. q. 3, si quis obiecerit; et infra, de translat., inter corporalia, vers. sicut ergo; et infra, de rescript., inter caeteras, in fi. Et quoties ex una radice vitium nascitur, consequens est ut una lege tollatur, C. de nupt., si libertam; et 1. q. 1, sicut Christus; et 22. q. 2, si quis per vetus. Et quod dicit, quod de uno dicitur, id est, quod de uno constitutum est, et sic facit ad titulum, alias non videtur facere.
X 1.02.04 Nam concupiscentiam
Nam concupiscentiam
Legitur in epistola Pauli ad Romanos: peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret. Augustinus exponit hic verba illa Apostoli, nam concupiscentiam, dicens quia hoc elegit Apostolus.
Nesciebam
Esse peccatum concupiscere, vel tam grave, secundum aliam expositionem. Apostolus antequam vidisset legem, non credebat esse peccatum concupiscere rem alterius, sed postquam invenit in lege, non concupisces, credidit esse peccatum.
Hoc enim
Verba sunt Augustini, usque in fi. Et dic hoc, scilicet nescire concupiscentiam tantum, vel removendam a se; vel hoc, id est peccatum. Ita exponit Augustinus: si intelligas de concupiscentia carnis tantum, falsum esset, cum Apostolus haberet concupiscentiam, et stimulum carnis, unde dixit: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, captivantem me in lege peccati; 32. q. 5, si Paulus.
Generale
Scilicet, vitium concupiscentiae, quod est generale ad omnia vitia.
Unde omnia mala
Arguit quod uno prohibito, omnia prohibentur quae sequuntur ex illo, 13. q. 5, poenale; et 4. dist., denique; et infra, de fide instrum., inter dilectos, ad fi.; C. de reb. alien., sancimus; et C. de legi. et const., non dubium.
Oriuntur
Id est, oriri possunt, et comprehendit genera singulorum, et non singula generum, id est, non est aliquod genus mali, quod quandoque non possit oriri ex concupiscentia. Et sic intelligitur 47. dist., bonorum, ubi dicitur quod cupiditas est radix omnium malorum, ubi similiter comprehendit genera singulorum, et non singula generum; et de poen. dist. 2, quia radix. Et eodem modo intelligitur illud quod dicit imperator, quod avaritia est mater omnium malorum, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr. § cogitatio, vers. fi., coll. 2 Et ex hoc generali vitio concupiscentiae omnia mala, id est, septem principalia vitia possunt oriri, scilicet: Superbia, Ira, Invidia, Accidia, Avaritia, Gula, Luxuria. Et ideo dicit Augustinus cum Apostolo, quod bona sit lex, quae dum hoc, etc., non tamen propter hoc singula vitia cuiuslibet generis, ut puta interficere hominem, periurium, et similia oriuntur ex concupiscentia. Vel expone quod dicit oriuntur, id est, orta sunt, si enim non concupivisset, non peccavissemus, 5. dist., ad eius vero, in fi. Unde Gregorius, caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reduxit ad veniam, et sic non esset necesse comprehendere genera singulorum, etc.
Lex
Id est, constitutio, ut in principio decretorum, 1. dist., lex; et 2. dist., lex. Et sic facit ad titulum.
X 1.02.05 Ne innitaris
Ne innitaris
In parabolis Salomonis ponuntur verba ista: Fili mi habe fiduciam in domino ex toto corde tuo, ne innitaris prudentiae tuae, ne sis sapiens apud temetipsum. Hieronymus exponit hic particulam illam, ne innitaris prudentiae tuae, etc.
Prudentiae tuae
Verba sunt Hieronymi usque in finem.
Prudentiae suae
In malo. Et est simile 8. q. 1, sciendum; et 3. q. 9, pura; et supra, de consti., canonum.
Decretis
Id est, constitutionibus, et ita pertinet ad titulum.
Praeponit
Non ergo sunt postponenda decreta, quae Hieronymus ita commendat, quod etiam fieri non debet; 37. dist., relatum.
X 1.02.06 Cum omnes
Constitutum
Sed nonne canonici isti Trecenses poterant haec et alia statuere aliis irrequisitis etiam in praeiudicium successorum, cum istud videretur esse ius commune, quod absentes nihil percipiant, infra, de cleri. non residen., inter quatuor; et infra, de cleri. non residen., clericos; infra, de appell., pervenit 2? Immo videtur quod sic arguit 10. q. 2, ea enim § hoc ius porrectum; et ff. de pacti., rescriptum; et 7. q. 1, factus est. Sed hoc ideo non valuit, quia in praeiudicium aliorum et malo zelo, et contra consuetudinem ecclesiae hoc fecerunt, infra, de consti., ex parte. Et transgressor consuetudinis, ut transgressor legis puniendus est, 11. dist., in his. Et statutum sive constitutio debet esse iusta et honesta et communis omnibus, 4. dist., erit autem. Et quia constitutio ista non erat generalis, nec communis omnibus, ideo non valuit, etc. Et cum ipsi canonici intelligantur quasi unum corpus et idem collegium, non debent duplici iure censeri; 11. q. 2, cognovimus; et infra, de decim., cum in tua. Et inconveniens aliud sequeretur, quod successores minus haberent quam praedecessores. Et sic non esset vera successio in ius alterius, ff. de acq. rer. dom., hereditas; et ff. de acq. poss., cum heredes, in princ. Ista constitutio non valuit, quia sine consensu episcopi facta fuit, infra, de consuet., cum consuetudinis, circa fi. Arguit contra ff. de collat., si praegnantem, ubi sit collatio bonorum natis, sed non illis qui sunt nascituri. Sed numquid est verum generaliter, quod maior pars capituli facit, totum capitulum facere intelligitur? Quod videtur infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis. Dicas quod si aliquid est commune pluribus, non ut collegiatis, sed ut singulis. Quod fit a maiori parte illorum, nihil valet nisi omnes consentiant, ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Nisi rem concedant in naturalem usum, quod potest facere unus etiam invitis sociis et contradicentibus, Inst. de rerum div. § religiosum, vers. in commune vero sepulchrum. Et nisi in casu infra, de iure patron., postulasti; et infra, de iure patron., quoniam. Si vero sint plures, ut collegium, distingue, si aliqua facienda sunt ex necessitate, ut alienationes, electiones et similia. Sufficit quod maior pars facit, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; dum tamen alii absentes vocentur, infra, de elect., quod sicut; et infra, de elect., venerabilem. In aliis quae ex necessitate non fiunt, qualia erant ista quae isti faciebant, nihil potest fieri nisi omnes consentiant, ut hic, et in praedicta lege ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Et debent consentire ut collegium, non tamquam singuli, arg. infra, de consti., cum M; et infra, de elect., in Genesi.
Quod quisque
ff. quod quisque iur., hoc edictum; et 1. dist. § humanum genus.
Patere legem
Dicit Augustinus: talis sum in scriptis aliorum, quales volo esse intellectores meorum, 9. dist., neque quorumlibet. Nec debent aliis legem imponere, quam ipsi negligunt observare, infra, de praeben., pro illorum.
Coaequatis
Sic ergo omnes pares debent esse in beneficiis, infra, de consti., cum M. De hac materia nota infra, de maior. et obed., statuimus.
Consuetudinem
Nota hic arg. optimum, quod in absentia potest quis percipere beneficium sine peccato, si consuetudo sit. Secus est de iure communi, ut infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; et infra, de cleri. non residen., relatum.
X 1.02.07 Quae in ecclesiarum
Constituerunt
Quod eis licuit tam iure fori, quam iure poli. Et vocatur ius civile, quod quisque populus sibi constituit, Inst. de iure natural. § his generaliter; et 1. dist., ius civile. Sed ex hoc statuto nullum praeiudicium ecclesiae generatur, ut hic, et 96. dist., bene quidem. Etiam si in utilitatem ecclesiae redundaret, si auctoritas Papae non interveniret, ut in 96. dist., bene quidem; et infra, de consti., ecclesia; et 10. dist., lege; et infra, de re iudic., cum causa.
Ad inopiam
Si culpa sua eget, indignum est ei subveniri, ff. deposi., bona fides; arg. optimum ad hoc, 86. dist., non satis. Vel si suo vitio incidit in egestatem. Et est simile infra, de consuet., ex parte.
Alienandi feudum
Qui feudum alienat, cadit a iure feudi, et dominus illud alii concedere potest, infra, de feud., ex parte; et in lib. feud., in tit. alie. feu., constitutio si clientulus. Sed alii in feudum dare potest, ut in dicta constitutio si clientulus, et in constitutio Lotharii, et in constitutio imperialis. Nec feudum dari potest in dotem, infra, de don. int. vir. et uxor., nuper. Nec usurarius potest usum vendere irrerquisito domino, ut Inst. de usu et habit., in princ. Nec emphyteuta potest vendere meliorationes suas domino irrequisito. Quod si fecerit, dominus illud potest revocare, C. de iure emphyt., cum dubitabatur; infra, de loc. et cond., potuit. Sed facta denunciatione domino, si dixerit se nolle emere, vel si a denunciatione duorum mensium spatium sit elapsum, potest vendere cui vult, dummodo non vendat personis prohibitis, infra, de loc. et cond., potuit; quae decretalis Gregorii ix est. Et in praedicta lege renunciare autem feudo vasallus non potest invito domino, cum eius favore introductum sit, ut vasallum habeat, arg. C. de act. et oblig., sicut in initio. Arg. contra ff. de oper. lib., interdum.
Personarum assensu
Non tamen sufficeret omnium consensus in hoc casu, quia alienatio facta de consensu omnium citra formam debitam, nulla est; 12. q. 2, sine exceptione; et 10. q. 2, hoc ius porrectum; et C. de sacro. eccl., authen. iubemus, in fi.; et infra, de rebus ecc. non alien., extravag. dudum. Sed si communis forma servata esset, teneret venditio, infra, de his quae fi. a prael., cum nos. Sed si laesa esset ecclesia, restuitur in integrum, infra, de in integ. restit., requisivit; et infra, de empt. et vend., cum dilecti.
X 1.02.08 Cum accessissent
Vacuisset
Nulla iusta causa impediente, alias non curreret tempus, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; arguit ad hoc, 28. dist., de Syracusanae; et 2. q. 6, anteriorum § ad hoc. Et si Papa interdicat aliquibus, ne eligant sine suo mandato speciali, tempus, scilicet, trium mensium, statutum a canone eis currit, nisi intra id tempus postulaverint licentiam eligendi, infra, de elect., his quibus, decretali Gregorii ix.
Constitutum
Ac ipsum statutum per sedem Apostolicam confirmatum fuerat.
Confirmatum
Sed numquid canonici per se possunt minuere praebendas, vel dignitates tollere sine licentia domini Papae? Videtur quod non, quia nec augere possunt, infra, de consuet., cum olim; et infra, de vit. et honest. cler., quoniam; 22. dist., omnes. Quia honor ecclesiae potius debet augeri quam minui, infra, de consti., ex parte, ubi est expressum quod non; et de conse. dist. 1, vasa, vers. in hoc enim; et infra, de verb. sign., transmissae. Et quia temporibus nostris potius addi reverentiam cupimus, quam minui; 25. q. 1, quae ad perpetuam; et 25. q. 2, quaecumque. Unde nec episcopus potest omitere quin statuat archipresbyterum, quasi solus ipse sufficiat, infra, de offi. archipresb., ut singulae. Et melius est qualecumque eligere quam ordinem plenum non esse, ff. de decur., generaliter § penulti. Ad hoc dixit Io. quod ex causa possunt minuere, ut infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate; et infra, de consti., cum M; et de auctoritate episcopi, 21. dist., in novo testamento. Et quod possunt unam dignitatem tollere vel diminuere, vel mutare praebendas, probatur 16. q. 1, praecipimus; et infra, de excess. praelat., sicut; et ff. comm. praed., si quis duas § 1; et ff. de negot. gest., cum alicui; infra, de praeben., vacante; et 63. dist., quia sancta § verum; et 67. dist., quorum vices; et 67. dist., corepiscopi; et in praedicta decretali Honorii, infra, de consti., ex parte, ubi dicit, licet non sint eius redditus diminuti. Et ita videtur quod potuissent, si fuissent diminuti. Io. Sed verius credo, quod non possint sine auctoritate Papae, ne quandoque in fraudem hoc facerent, et causam subiicerent, cum non esset. Et hoc idem dicitur de consensu episcopi, arg. optimum, infra, de verb. sign., transmissae. Quod ergo inutile fuit, hic confirmavit auctoritas domini Papae ex certa scientia, arg. 16. q. 1, quoniam quicquid; sicut et datur actio ex nudo pacto, si iuvetur auctoritate legis vel principis, ff. de pacti., legitima. Vel tene ut dixit Io., quod possunt iusta ex causa, alias non arg., infra, de consti., cum M, vers. in tantum, a contrario. Dignitatem tamen non credo quod possint creare vel supprimere sine auctoritate Papae, ut hic dicit, nec diminuere numerum iuramento firmatum, cui confirmatio sive constitutio domini Papae valet, ut confirmet infirmum, 2. q. 1, in primis; et 3. q. 6, hoc quippe. Confirmat etiam et supplet defectum solemnitatis omissae, infra, de translat., cum ex illo. Item valet ut de beneficio illo, quod ex certa scientia confirmatur, postea directe an licite sit acquisitum, an non, sine novo mandato non cognoscatur, infra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Si vero sub hac forma confirmat, scilicet, confirmamus sicut iuste possides, talis confirmatio modicum operatur, vel nihil, infra, de confirm. util. vel inutil., si quis. De qua confirmatione habes, infra, de concess. praeben., quia diversitatem.
Contravenerint
Videtur quod privilegium unico actu perdatur, ut hic, et infra, de consti., cum M; et infra, de praeben., pro illorum; et 11. q. 3, privilegium; C. de iure dom. imp., si creditor; et C. de his qui per met. non appel., his qui; et C. de pac. inter emp. et ven., commissoriae. Argumentum contra, quia delictum personae etc.; 16. q. 6, si episcopum; infra, de arbitr., cum tempore; infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra. Vincen. distinguit, aut datur privilegium ad faciendum aut ad non faciendum. Si datur ad faciendum, et is qui impetravit spatio decem annorum non utitur eo, perdit illud, ff. de nund., nundinis. Si vero datur ad non faciendum, si Papa reservavit sibi aliquid iuris in eo, non potest tali privilegio renunciari expresse, infra, de arbitr., cum tempore. Sed si nihil sibi reservavit, puta quia dedit privilegium de non dandis decimis, tunc non perditur nisi legitimo tempore, scilicet, si quadraginta annorum spatio fecerit contra privilegium decimas solvendo, infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra; et 7. q. 1, quam periculosum. Sed ibi sufficit quod semel renunciet, scilicet, circa beneficia. Si datur ad excipiendum, perpetuum est, quia quae temporalia sunt ad agendum perpetua sunt ad excipiendum, ff. de dol. except., pure § ulti. Quod est verum, si nemo agat. Sed si agat et non excipitur contra agentem, perditur privilegium, ff. de procur., Pomponius § ratihabitionis; et ff. de condi. indeb., si is qui. Io. dixit quod si ille qui impetravit privilegium directe obviavit privilegio, perdit illud unico actu tantum, ut hic, et infra, de consti., cum M; et infra, de praeben., pro illorum. Secus si non servat illud, vel si non tuetur se illo, tunc enim perdit legitimo tempore, infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra. Magis enim delinquit qui directe venit contra privilegium, quam ille qui non utitur illo, arg. ad hoc, 84. dist., quisquis; et infra, de sent. excom., contingit 2. Alii distinguunt, an privilegium sit onerosum, et tunc unico actu tollitur, an sit favorabile, et tunc non perditur unico actu. Tanc. melius videtur dicere, si privilegium datum est favore personae seu personarum, quale fuit hic, et in similibus concordantiis perditur unico actu. Si datum est favore ecclesiae sive intuitu religionis, ut sunt privilegia de non solvendis decimis et similibus, non tollitur nisi legitimo tempore, ut dictum est. Et haec opinio Tanc. habetur his versibus: Privatam legem tollit contrarius actus // Si personalis sit, si patet esse realis // tunc non perditur, nisi praescripsisse probetur. Melius videtur dicendum quod sicut sunt diversa privilegia in diversis casibus concessa, quodlibet privilegium locum habeat in suo casu, sicut vides in praescriptionibus, quae diversa tempora requirunt. Dic ut infra, de decim., suggestum.
Eligendo
Videtur quod talis electio non deberet valere, quia nova dignitas sine licentia Papae constitui non potest, infra, de consuet., cum olim; 22. dist., omnes. Sed haec electio videtur de novo esse creata, et sine licentia Papae non dicitur nova dignitas, sed ex consequentia antiquae dignitatis possunt eam resumere, argumentum ad hoc infra, de feud., ex parte; et infra, de Iudae. et Sarrac., consuluit; et ff. de novi operis nunc., hoc edicto § si quis aedificium. Ber.
X 1.02.09 Cum M. Ferrariensis
Sociis
Et licet M. haberet mandatum, tamen sine mandato pro sociis absentibus agere posset, cum essent consortes eiusdem litis, quia agebant ut eis fieret communicatio de fructibus superexcrescentibus, tamen cavere debet de rato, ut C. de consor. eius. lit., commune. Et est speciale, alias non admittitur ad agendum sine mandato nisi esset coniuncta persona, ff. de procur., sed hae personae, in princ.; et infra, de rescript., nonnulli. Et in alio est hic speciale, quia post litem contestatam datur cautio, quod est contra id quod legitur, ff. de procur., Pomponius § ratihabitionis. Sed illa lex, ff. de procur., Pomponius, loquitur quando per procuratorem lis est contestata. Vincen. Sed non credo quod ista sit talis causa, quia quilibet agere poterat pro se et sine aliis, et iste M. habebat mandatum ab aliis, alias non fuisset admissus procurator. Ber.
Eo
Id est, in tantum.
Quo
Id est, in quantum.
Consuetudinem
Hoc non multum noceret, dummodo ex causa hoc facerent, ut dictum est supra, de consti., cum accessissent; arg. ff. de decr. ab ord. fac., quod semel; et in Auth. ut determ. sit num. cleric., vers. non enim, etc., coll. 1; et infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate.
Providere
Subaudi quod ille M. cum sociis suis petebat ex illis fructibus superexcrescentibus sibi praebendas assignari.
Ad eam
Si hoc esset verum, talis receptio non valebat, infra, de praeben., maioribus; et infra, de praeben., tuae fraternitatis. Sed probata non fuit haec forma, sed hoc obiicere non poterant, quia fatebantur se fecisse contra constitutionem Turonensis concilii, infra, de praeben., maioribus; quare non essent audiendi, infra, de concess. praeben., cum super. Et sic repelluntur suam turpitudinem allegantes, infra, de dona., inter dilectos. Vel dic ad eam, id est, ea vacante elegerunt duos simpliciter in canonicos.
Alium
De quinto non fit hic mentio, quia forte capitulum confitebatur illum elegisse.
Sine praeiudicio
Hic ergo non prodest protestatio, quod est verum, quando est contra substantiam facti, vel rei super qua sit, ut si protestatus fuisset cum reciperet aliquem in canoncum, ut non haberet praebendam, quae substantia est negotii, quia qui receptus est in canonicum non debet carere praebenda, ut infra, de praeben., relatum. Si vero protestetur sic, quod ea quae dicit, non dicit animo contestandi litem, talis bene valet. Io. Infra, de appell., sollicitudinem; et infra, de censib., olim; et ff. de condi. indeb., quod quis sciens. Arg. contra, infra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et 31. q. 2, Lotharius; ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., si debitor § 1.; et infra, de in integ. restit., cum venissent; et infra, de elect., Cumana, circa finem. Solutio: ibi protestatio non valet ubi protestans per contrarium factum directe obviat suae protestationi, ut in dictis decretalibus infra, de appell., sollicitudinem; infra, de censib., olim; nisi hoc faceret iusta de causa, ut in dicto canonico infra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Et quandoque protestatio plus prodest quam appellatio, C. de fil. famil., cum appellasse, lib. 10. Ideo potest dici quod protestatio profuit cum ipsi praebendas consuetas integre percipiunt, etiam si isti quinque de redditibus excrescentibus non percipiunt tantum, quantum antiqui, sed tamen praeiudicium fit eis quantum ad communem mensam.
Receperunt
Unde eis providere debebant, infra, de praeben., relatum; et infra, de praeben., dilectus filius 1; et infra, de concess. praeben., cum super. Et nota quod alius est canonia et aliud praebenda. Canonia est ius quod provenit ex electione et receptione in fratrem, ut hic. Praebenda est quae procedit ex institutione et officio, quia ex quo quis facit officium, debet percipere beneficium. Unde et laicus, ut dicit Vincen., potest habere praebendam, et potest esse praebendarius, sed non posse esse canonicus, infra, de instit., in ecclesia. Nota quod omnis canonicus debet habere praebendam, sed non convertitur, sola enim perceptio salarii non facit decurionem, ff. de decur., sola salarii. Ne quicumque habet canoniam, habet vocem in capitulo, ut puer, infra, de aetat. et qualit., ex ratione; ff. de decur., spurii.
Nihil perciperent
Videtur quod hoc fuerit simoniacum, infra, de praeben., dilectus filius 1. Dic quod si intellexissent, et actum esset inter partes, quod nihil omnino perciperent, simoniacum fuisset. Sed intelligebant quod tantum de praebendis divisis nihil perciperent.
Industriam
Haec videbatur bona allegatio, quia per ipsorum industriam redditus sunt augmentati, non debent compelli illos communicare aliis, C. de alluv., ea quae; et infra, de in integ. restit., requisivit, in fi.; et ff. de rei vend., caeterum. Et nemo compellit ad communionem, ff. de condi. indeb., si non sortem § si centum; ff. pro soc., qui admittitur. Papa tamen non admisit illam allegationem, quia praeiudicaverunt sibi eos recipiendo. Et tot ponendi sunt in ecclesiis, quot ex earum fructibus possunt commode sustentari, ut infra, de instit., non amplius. Quia bene poterant eis providere de communibus redditibus, nec distinguitur hic qualiter redditus augmententur, nec refert ex quo augmentati sunt, undecumque processerint, ut infra, de verb. sign., transmissae.
Possent sufficere
Arg. conditionem subintelligendam, ut 22. q. 2, beatus; ff. qui satisda. cog., qui iurato; infra, de iureiur., quemadmodum, ubi de hoc; et infra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Ad vacaturas praebendas
Per hoc quod dicit ad vacaturas, dicunt quidam, ut Inno. iiii, quod haec decretalis continet dispensationem et non ius commune. Sed non est verum. Immo continet ius commune, cum ex concessione utriusque partis constet illos fuisse receptos in fratres et ad ius canoniae. Sed hoc non est contra ius, quod aliquis recipiatur in canonicum, et expectet praebendam, sed nullum percipere beneficium. Si percipi possit, est contra ius, infra, de praeben., dilectus filius 1; et infra, de praeben., relatum. Quia aliud est canonia, aliud praebenda, ut dictum est supra eodem capitulo. Et ideo Papa mandat eis dari superexcrescentes redditus.
Ultra numerum
Hic potest quaeri utrum isti qui quotidie recipiuntur ultra numerum, habeat vocem in electione episcoporum vel aliorum praelatorum? Dico standum esse consuetudini, et si nulla sit consuetudo, adhuc non credo quod debeant vocari ad huiusmodi tractatus vel electiones, cum nondum habeant plenum ius, nec etiam possessionem.
Cum integritate
Sed cum canonici isti voluntarie receperunt quatuor ultra numerum constitutum auctoritate propria contra suam constitutionem, quare non compelluntur communicare suos redditus illis, ut sint omnes aequales, cum renunciare videantur suo privilegio, supra, de consti., cum accessissent? Potest responderi quod ipsi hoc non petiverunt, ut in littera patet, et condemnatio non debet fieri nisi quatenus petitum est, ut infra, de ord. cognit., cum dilectus. Vel dicas, quod si etiam petitum fuisset, non debet condemnari, quia non fuerunt recepti ultra numerum praebendarum, licet ultra canonicorum numerum, ut satis apparet in littera ipsa, ut dicitur supra eodem capitulo, in notula, per hoc.
Post motam quaestionem
Nota quod quicquid in praeiudicium alterius partis lite pendente fit, debet in irritum revocari; infra, ut lite penden., ecclesia 2; infra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi.; et C. de rei vend., si fundum; et C. de rei vend. certum; 11. q. 1, quia res. Arg. contra infra, de in integ. restit., cum venissent, in fi.
Circa praebendas
Ut si aliqua praebenda de antiquis vacuit lite pendente, et illa forte sit alii assignata; vel si aliquis possessiones illas quas petebat, sibi in beneficiis occupavit, totum debet in irritum revocari.
X 1.02.10 Ecclesia Sanctae Maria
Etiam religosis
Sic ergo laici ecclesiae nihil disponere possunt, sive in temporalibus, sive in spiritualibus, ut hic, et 96. dist., bene quidam, unde haec decretalis sumpta fuit; et infra, de rebus ecc. non alien., cum laicis. Quia ius spirituale, puta ius eligendi in ecclesia collegiata, etiam si sit patronus, non cadit in laicum; infra, de elect., sacrosancta; et infra, de elect., Massana; non obstante aliqua consuetudine, ibi dicit Gregorius ix. Nec de re spirituali compromitti potest in laicum, infra, de arbitr., contingit. Nec iudicare de rebus ecclesiae possunt, infra, de iudic., decernimus.
Personis ecclesiasticis
Arg. quod eodem iure censeri debent bona clericorum et ecclesiarum, ut infra, de vit. et honest. cler., ut laici, ubi de hoc.
Ab ecclesia
Sic ergo quod alias est infirmum, confirmatio Papae facit firmum, infra, de transact., sicut. De hoc dictum fuit supra, de consti., cum accessissent.
Statutum
96. dist., bene quidem.
Praediis rusticis
Rusticum praedium appellatur, quod est sine aliquo aedificio. Urbanum praedium ubi factum est aedificium, ut domus, ut ff. comm. praed., aedificia; et ff. de servitu. rust. praed., servitutes, et per totum; et ff. de servitu. urb. praed., per totum.
Ministeriis
Id est, vasis vel instrumentis.
Ornamentis
Ut palliis et consimilibus, quibus ornatur ecclesia.
Non conventi
Bene dicit, non conventi, quia conventio sive citatio est principium sive fundamentum ordinis iudicarii. Primo notandum est quis citandus, ut infra, de maior. et obed., inter quatuor; et infra, de probat., quoniam. Ubi consimilia per ordinem ponuntur, citationes et dilationes, etc., per conventionem perpetuatur iurisdictio delegata, infra, de offi. deleg., gratum. Sed videtur quod potuit procedere altera parte absente, cum esset iudex appellationis, infra, de appell., saepe; et infra, de appell., interposita; et 2. q. 6, ei qui, in princ., ibi, appellatore cessante. Et dicit lex quod quasi privilegium est illius qui cognoscit de appellatione, procedere altera parte absente, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud. Sed non est ita. Semper enim quis debet citari, quaecumque sit causa, etiam in causa appellationis, infra, de appell., per tuas. Immo non valet sententia ubi peremptorium edictum non venit ad absentis notitiam, vel ad eius domicilium, ff. quae sent. sine appel., illud § item cum ex edicto. Et Ioannes de Archeia coram iudice appellationis erat, nec defendebat monasterium, quia dicebat quod non possidebat.
Nec confessi
Et hoc verum est, quia nemo iudicandus est nisi convictus vel sponte confessus. Quod si fiat, sententia nulla est, ut 2. q. 1, nos in quemquam. Per decretalem quam habes, infra, ut lite penden., ecclesia 2, intelligas finem istius capituli.
X 1.02.11 Ex litteris
Fide
Id est, iuramento.
Tertiove
Haec est enim legitima et canonica citatio sive admonitio trina, 24. q. 3, de illicita § de conventione; 16. q. 7, omnes decimae; et 17. q. 4, de presbyterorum; quia vindictam semper debet praecedere monitio; 12. q. 2, indigne, in princ.; infra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et infra, de sent. excom., contingit 2; et infra, de sent. excom., sacro.
Intra triduum
Nimis brevis fuit terminus, quia non poterat deliberare ad plenum, et ideo potuit in promptum incidisse periculum; simile, 2. q. 6, anteriorum, 1. resp. Ubi olim triduum dabatur ad appellandum, unde dati fuerunt postea decem dies, vel saltem terminum decem dierum statuissent, quia illud tempus modicum appellatur, ff. de constit. pecun., promissor § 1. Et propter brevem terminum potest appellari; infra, de dilat., dilecti.
In perpetuum
Dicit hic Innocentius iii, quod aliud est aliquem simpliciter excludere, et aliud in perpetuum excludere; simile, 33. q. 4, non oportet 2, in glossa fi.; et simile 1. q. 1, sunt nonnulli, vers. beatus, ibi, non dicit; et infra, de dona., pastoralis; sic, ff. pro soc., coiri; et ea vero § 1, et in glossa. Arg. contra 50. dist., si lapsis, in fi., ibi, non statuta sed temporaliter dilata credatur; et C. de poe., servus, in fi., ibi, eum qui aliquando, ex quo enim non est tempus definitum, de quolibet tempore intelligitur; 1. q. 1, eos; et ff. de evict., si rem § ulti.; et infra, de privileg., quia circa, ubi verbum simpliciter positum ad futura tempora trahitur, et generaliter intelligitur. Item invenio quod idem est perpetuo removere quod simpliciter removere, ut 1. q. 1, reperiuntur, in fi.; et 79. dist., si quis ex episcopis; 10. q. 1, quia sacerdotes; 27. q. 1, de viduis. Io. Et infra, de cohab. cler. et mul., clericos. Sed circa talia consideranda est natura sive causa cuiuscumque negotii, hic enim punitur pro contumacia, et non pro crimine, et contumacia saepe purgatur, ut facile est videre in multis.
Iuris canonici
Infra, de sent. excom., per tuas; et infra, de verb. sign., cum olim; et infra, de verb. sign., ex parte in Christo, ibi est exemplum de contumacia et crimine.
Admittatis
Non obstante illo mandato, si quid in medio tempore deliquisset, posset repelli, infra, de testibus cog., praeterea; arg. ff. de transaction., cum Aquiliana.
X 1.02.12 Ex parte
Proprius commodis inhiantes
Id est, cupiditati intendentes. Vitium denotat simile, supra, de consti., cum omnes; et supra, de consti., cum M.
Diminuti
Secus si essent diminuti, quia tunc videtur quod auctoritate episcopi possunt diminuere numerum. Arg. infra, de vit. et honest. cler., quoniam. Sicut augmentatis facultatibus plures possunt institui, etiam ultra numerum statutum, supra, de consti., cum M; arg. infra, de censib., quanto; et 21. dist., in novo; et C. de episc. et cler., in ecclesiis. De hoc dictum est supra, de consti., cum accessissent, dic ut ibi. Arg. contra infra, de verb. sign., transmissae.
Confirmatione
Sub forma communi impetrata, quia talis confirmatio nihil novi tribuit, infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta § nos igitur, vers. nolentes; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem, in fi.; et infra, de privileg., ex parte abbatissae. Quia qui confirmat, non donat, infra, de fide instrum., inter dilectos § caeterum. Per tales confirmationes non intelligit Papa iuri alicuius derogare, infra, de offi. ord., licet § 1. Quia inde non debet nasci iniuria, unde iura oriuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; C. und. vi, meminerint. Quando valet confirmatio Papae, et quando non, dictum est supra, de consti., cum accessissent; et infra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et infra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Et obtenta fuit ista confirmatio tacita veritate de antiquo statuto, et quod facultates ecclesiae non essent diminutae.
Personis idoneis
Hoc semper subintelligitur, infra, de elect., causam quae. Talibus enim beneficia sunt conferenda, alias puniuntur dantes et recipientes, infra, de elect., nihil est; et infra, de praeben., grave.
Cum consilio
De hoc traditur infra, de elect., ne pro defectu; et infra, de elect., cum in veteri.
X 1.02.13 Quoniam constitutio Apostolicae
Adstringit
Cum sit iudex ordinarius omnium Christianorum, et mater omnium ecclesiarum, ut 9. q. 3, cuncta per mundum. Et si etiam aliquid grave percipiat, faciendum est, 19. dist., in memoriam; et 100. dist., contra morem, in princ. Et dic omnes, scilicet, de sua iurisdictione, quoniam potestates distinctae sunt, 10. dist., quoniam; et infra, de appell., si duobus; nisi forte ratione peccati, infra, de iudic., novit; arg. et omnes dignitates ordinis cuiuscumque ecclesia Romana constituit, 22. dist., omnes. Idem est in sententia Papae, quia sicut ipse iudicat, alii iudicare debent, infra, de re iudic., in causis.
Ambiguum
Lex enim sive constitutio debet esse honesta et iusta, et nullam obscuritatem continere debet, et talis, ut traditur 4. dist., erit autem. Ne per obscuram constitutionem in laqueum incidamus, nemini enim debemus laqueum iniicere, 27. q. 1, de viduis 2. Nec debet nos inducere per legem obscuram vel dubiam ad id a quo nos cohibere debet, arg. infra, de nat. ex lib. ven., indecens. Et qui me defendere debet, non debet me impugnare, ff. si serv. vend., altius.
Declaramus
Bene dicit, declaramus, quia nullus alius posset eam declarare sive interpretari, quia ad eum pertinet constituere; infra, de sent. excom., inter alia § ut igitur; et 11. q. 1, clericum § ex his omnibus; et C. de legi. et const., inter aequitatem; et C. de legi. et const., si imperialis; et ff. de praet. stipul., in praetoriis. Et si super privilegia Apostolicae sedis quaestio oriatur, non vult Papa de ipsis per alios iudicari, infra, de iudic., cum venissent.
Constitutionem
Quam habes infra, de maior. et obed., statuimus.
Praeferendis
An plus debeant maiores minoribus percipere, dicemus super illa constitutione infra, de maior. et obed., statuimus.
Consuetis servitiis
Quid debeant maiores minoribus tractatur tam in textu quam in glossa, 93. dist., a subdiacono. Et de hoc etiam dicemus in illa constitutione infra, de maior. et obed., statuimus.
Futura
Nota ergo constitutionem respicere futura tantum, et non praeterita; sic supra, de consti., cognoscentes; arg. 31. dist., ante triennium; et 82. dist., proposuisti. Nisi sit constitutio iuris naturalis, quae etiam respicit praeterita, infra, de usur., cum tu. Vel nisi dicatur in ipsa constitutione quod ad praeterita trahatur, 10. q. 1, sic quidam; et infra, de elect., cum in cunctis § haec sane; et C. de legi. et const., leges 2.; et hic in fine, ubi dicitur, nisi de praeteritis, etc.; et infra, de rescript., ad audientiam 2.
X 1.03 DE RESCRIPTIS
X 1.03.01 Sicut Romana
Ut libere
Ista indulgentia superflua videtur, quod iure communi liberum est appellare quandocumque aliquis gravatur; alias non licet ante sententiam, infra, de appell., ut debitus. Olim indifferenter et libere licebat appellare, nisi appellatio manifeste fuisset frustratoria, 2. q. 6, ad Romanam; et infra, de appell., pervenit 1. Sed quod de iure communi competit, superfluum est precibus impetrare, C. de thesaur., nemo, lib. 10; et ff. ad municip., municipem § Celsus non probat; ergo fuit superflua. Quidam dicunt ad hoc ut indulgentia ista valeat, quod licitum est huic appellare ubique, ubi ius inhibet appellare, puta propter contumaciam, quia contumax non auditur appellans, 24. q. 3, de illicita § de conventione, ibi quinimmo. Et aliquos tales casus invenies, 2. q. 6, ei qui § sunt etiam quorum. Sed ista solutio stare non potest, quia dicitur hic in fine, speciale derogat generali. Quia ibi ista indulgentia concessa fuit contra ius commune, quia privilegium dicitur quasi lex privata, 3. dist., privilegia. Sed privilegium non tollitur per ius commune, nisi de ipso privilegio mentio fiat, arg. infra, de rescript., cum ordinem. Et privilegium non tollitur per aliud privilegium, nisi fiat mentio in secundo de primo; infra, de praescrip., veniens. Sed ille qui impetravit causam committi secundum ius commune, impetravit appellatione remota, nec fecit mentionem de privilegio partis adversae, et tamen valent secundae litterae, quia speciale derogat generali. Et ita sive dicas quod litterae secundae fuissent privilegium, sive rescriptum secundum ius commune, non potest stare haec solutio. Ergo necesse est dicere, quod iste qui impetravit ut generaliter posset appellare, impetravit secundum ius commune, ut verum sit quod speciali derogat generali. Potest ergo dici quod persona ista impetrans talis erat, quae propter delictum et culpam suam non poterat appellare, quia fuerat ei interdictum appellare. Unde ius commune ex indulgentia redditur ei; est simile C. de inoffic. testam., si quando. Et sic debet intelligi ut potius res valeat quam pereat, ut infra, de privileg., in his; et infra, de verb. sign., abbate; ff. de reb. dub., quotiens 2. Si ergo talis indulgentia emanaverit, ut libere possit appellare, nihil aliud videtur principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam appellandi potestatem, ut dicit lex praedicta C. de inoffic. testam., si quando. Et sic nullum contrarium. Vel potest dici quod solum ius commune indulgetur huic ad cautelam, quia solet plus timeri, etc., 23. dist., quamquam; et infra, de iureiur., et si Christus; et infra, de procurat., quia in causis; et infra, de haeret., si adversus. Et si hodie talis indulgentia concederetur, dicerem quod liceret ei appellare, etiam si non gravaretur, nisi exprimeretur causa indulgentiae ibi.
Quia speciale
Infra, de offi. legat., studuisti; et infra, de rescript., pastoralis.
Mandatum
Circa revocationem rescriptorum sive litterarum domini Papae ita distingue. Et primo circa rescripta quae impetrantur de iure communi ad lites contensiosas. Si primum rescriptum sit generale, et secundum speciale ab adversario impetratum, secundum valet, non primum. Ita tamen quod specificatio generalitatis nondum sit facta ut hic, et infra, de rescript., pastoralis; sive fiat mentio in secundo de primo sive non, quia speciale mandatum, etc. Et si primum sit speciale, et secundum generale, idem iuris est, scilicet, quod speciale valet; infra, de rescript., abbatem. Si vero primum est speciale, et secundum est speciale, si secundum expressam facit mentionem de primo, tunc valet secundum, et non primum; infra, de rescript., caeterum; et infra, de re iudic., inter monasterium; infra, de offi. deleg., coram; et infra, de offi. deleg., cum R. Alias si non facit mentionem, valeret primum et non secundum per iura proxime dicta. Et hoc intellige in negotiis iam coeptis citatione iam facta, et de hoc nota infra, de appell., ut debitus, in fi. illius notulae, et fi., et in illa notula, sed numquid. Si vero nec primum nec secundum est iudici praesentatum, et bene potuit praesentari, tunc valet illud quod primo iudici extitit praesentatum secuta citatione, et ita alter potest praevenire primum impetrantem, licet in secundo non fiat mentio de primo; infra, de appell., ut debitus. Haec est opinio Papae Innocentii iii. Si vero primus impetrans non potuit suas litteras iudici praesentare, valebunt usque ad annum, et in hoc casu possumus adhuc servare illa iura, infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque. Dum tamen hoc fuerit publice protestatus, cum per eum non steterit quo minus suis litteris uteretur, infra, de offi. ord., pastoralis, in fi. Et optime habes, quod protestatio sit praemittenda necessario ubi currit tempus, nisi protestatio praecedat, infra, de appell., si iustus; et infra, de elect., his quibus; et 16. q. 3, placuit ut § haec de praescriptionibus, vers. is autem. Alias si hoc non fuerit protestatus valent secundae, si iudici exhibeantur, et procedat saltem ad citationem. Sed si exhibuit primas iudici et citavit, nec potuit postea habere copiam iudicis intra annum, idem est dicendum quod expectari debet per annum, postea vero valent secundae, nec amplius expectari debent iudices primi ne lites fiant penitus immortales. Et quia fit praeiudicium ei qui non possidet in expectatione, vel satis posset dici, quod illa duo iura infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque, trahantur ad illam constitutionem infra, de appell., ut debitus. Haec est sententia Papae super decretali infra, de rescript., caeterum, ut finis litibus citius imponatur, infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis; et C. de iud., properandum, in princ. In litteris quae impetrantur ad appellationem, standum est illis iuribus, infra, de appell., saepe; et infra, de appell., oblatae; et infra, de confirm. util. vel inutil., bonae, et in aliis constitutionibus promulgatis super appellationibus. Super privilegiis ita dicas, quod si secundum privilegium non faciat mentionem de primo, semper valet primum, et non secundum, infra, de praescrip., veniens. Hoc planum est. Si vero rescriptum secundum ius commune impetratur contra privilegium, sive contra privilegiatas personas, non valet rescriptum nisi faciat mentionem de privilegio, quia tacita veritate obtentum est, ita loquitur infra, de rescript., cum ordinem. Si autem primum rescriptum sit impetratum de communi consensu partium, et altera pars aliis iudicibus impetravit causam committi tacito de illo consensu, et in secundis fiat mentio de primis, non valent secundae, immo in expensis condemnari debet primo impetranti; infra, de rescript., caeterum; infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de offi. deleg., coram. In beneficiis impetrandis si diversae litterae a diversis contra aliquam ecclesiam impetrantur, nec in secundis fiat mentio de primis, illae solummodo valent, et ille illud beneficium obtinebit, qui primo litteras suas praesentavit, infra, de rescript., capitulum; et infra, de rescript., abbatem; ad hoc facit infra, de appell., ut debitus. Alii vero dicunt contrarium. Si vero in secundis fiat mentio de primis, servabitur forma litterarum secundarum; arg. infra, de rescript., cum dilecta. Si vero aliquis litteras plures impetrat pro beneficiis pluribus obtinendis in pluribus ecclesiis, et in aliis non fit mentio de aliis, non valent secundae, si iam receptus est per primas, nisi secundae expressam faciant mentionem de sua receptione, ut ea decretali Gregorii ix infra, de rescript., in nostra. Item si impetraverit primas, et ex eis obtinuit aliquas pensiones renunciando beneficio litterarum, si alias post ea impetraverit hoc tacito, non valent; infra, de rescript., ad audientiam 2. Illa decretalis infra, de fil. presbyt., ex tua, non contradicit his quae dicta sunt, quia ibi primae litterae continebant indulgengtiam, ut ille posset dispensare cum filiis sacerdotum, secundae continebant gratiam, sed de iure. Et primae erant generales, et quod per eas factum erat, non revocatur per secundas, quia veritate tacita impetratae fuerant, quia tacuit ille dispensationem factam cum illis filiis presbyterorum. Si autem impetrasset contra alios cum quibus nondum fuerat dispensatum, bene valuissent litterae illae. Item illa, infra, de offi. deleg., ex parte N, non contradicit, quia et ibi utrumque fuit speciale rescriptum, et quia primum prius fuit ibi praesentatum, et ideo non valuit secundum, quia non fecit mentionem de primo. Vel quia de beneficiis loquitur, trahitur ad illam infra, de rescript., capitulum, quia Papa non intendit aliquos gravare in receptione duorum, ut infra, de rescript., mandatum; et infra, de rescript., litteris; et infra, de rescript., abbatem. Super hoc dic prout notatur in capitulo illo infra, de rescript., capitulum. Dicebat autem Gott., quod in litteris iustitiae sola consideratur repraesentatio, ut infra, de appell., ut debitus; infra, de rescript., capitulum. Sed in litteris beneficiorum consideranda erat data, infra, de rescript., eam te.
X 1.03.02 Ex parte Conventrensis
Et perpetuo
Sed numquid istorum altero probato potest episcopus ipsum removere, cum alterutrum sufficiat per se, infra, de iureiur., querelam; infra, de fideiuss., pervenit, in fi.; et 7. q. 1, quam periculosum; et infra, de restit. spol., accepta? Ita videtur per iura predicta, et 48. dist., quoniam. Sed contra videtur. Forma enim commissionis exacta diligentia debet observari, infra, de rescript., cum dilecta, in fi. Cum episcopus non sua, sed delegantis auctoritate fungatur, ff. de off. eius cui man. est iur., et si praetor; et infra, de offi. deleg., sane quia. Et dicunt quidam quod utrumque probandum est propter copulam per leges illas, ff. de ver. oblig., si quis ita; et Inst. de hered. instit. § si plures. Istud non credo, sed distinguo. Si coniunctim duo mandantur quorum neutrum per se sufficiat, sed si utrumque probetur, sufficit ad remotionem utrumque probandum est, arg. infra, de rescript., olim. Ita quod incipias ibi a primo, scilicet, a vitio falsitatis, arg. infra, de rescript., inter caeteras. Si talis sit filius sacerdotis, et in sacerdotio genitus, ista duo sufficiunt si probentur, supra, de consti., cum accessissent § quo circa. Sed si alterum per se sufficit ad remotionem alicuius, sufficit si alterum probetur, licet copulative illa duo mandentur, ut hic, et consimilia; infra, de rescript., inter caeteras. Si coniunctim mandentur, et coniunctiva ponitur pro disiunctiva, et pro, vel, ff. de ver. sig., saepe; et ff. de ver. sig., coniunctionem. Et econverso disiunctiva ponitur pro copulative, C. de ver. sig., cum quidam; et de conse. dist. 2, in calice, circa finem. Et illa pluralitas resolvenda est in singularitatem, infra, de praeben., cum iamdudum; et infra, de privileg., ut privilegia; et infra, de iudic., exhibita; et infra, de appell., significavit, ubi de hoc; et ff. de condi. et demon., falsa, in fi.; et 1. dist., omnes leges, id est, omnis lex. Praeterea eadem ratio quae moveret delegantem debet movere delegatum, infra, de rescript., super litteris, in fi. Mirabile esset si remaneret in ecclesia si probaretur periurus, licet non probaretur renunciatio, vel econverso. Et certe numquam fuit intentio domini Papae ut utrumque necesse sit probare, dum tamen alterum probetur, et ita certe sufficit alterum probari, nisi Papa exprimeret hic expresse. Sed quod hic dicit, ita propositum fuit, et ita Papa factum solummodo respexit sicut fuit ei propositum, et hoc innuit illa littera, eo cognito et probato, non dixit, his cognitis et probatis
Restitueres
Suggerendo forsitan domino Papae, quod et sine ordine iuris eum spoliasset.
Litteras reportavit
Non facta mentione de appellatione.
Conditio
Nota ergo conditionem subintelligandam, etiam si non apponatur, 22. q. 2, beatus; et 27. q. 2, Beata Maria; et ff. qui satisda. cog., qui iurato.; infra, de iureiur., pervenit 2; et infra, de iureiur., quemadmodum; et ff. de servit., si cui, ibi, nam quaedam; et ff. de condi. insti., cum servus; et ff. de solut., cum quis, 1. resp., in fi., ibi, tacite enim. Arg. contra 25. q. 2, dicenti § universa. Solutio: in rescriptis semper subintelligitur haec conditio, si preces veritate nitantur, si ita est, etiam si non apponatur, ut hic in iuramentis et aliis huiusmodi pactionibus, subaudientur generales conditiones, ut puta si Deus voluerit, ut in 22. q. 2, beatus; et 27. q. 2, Beata Maria; si res in eodem statu permanserit, et similia 16. q. 1, in parochia, ibi, et si Deus voluerit, et 22. q. 2, ne quis arbitretur, et aliae conditiones quae ipso iure insunt; ff. de solut., cum quis; et in decretali infra, de iureiur., quemadmodum. Et in praedictis iuribus contraria loquuntur secundum leges, secus secundum canones.
Ad praesentiam
Hoc ideo mandat, quia falsae praesumuntur litterae istae, quae tantam continent iniquitatem, arg. C. de precib. imper. offer., quotiens; et C. de precib. imper. offer., universa. Et tales falsarii mitti debent ad dominum Papam puniendi, 19. dist., in memoriam § 1.; et infra, de crim. falsi, ad falsariorum. Ber.
X 1.03.03 Caeterum si aliquis
Caeterum
Primam partem istius decretalis intelligas secundum illam, infra, de appell., ut debitus, ut huiusmodi valeant litterae, quae primo iudicibus praesentatur. Vel dic in iudiciis iam coeptis locum habere, et ita tenet quod dicit primo. Vel quando non potuit habere copiam iudicis cum protestatione. Et coeptum intelligo negotium pro solam citationem, et non per solam praesentationem, ut notatur in decretali infra, de appell., ut debitus, in glossa, sed numquid.
Impetraverit
Et earum auctoritate citatio facta sit.
Adversarius
Secus est ipse idem, quia si usus fuerit utrisque, neutrae valebunt, infra, de rescript., ex tenore; et arg. C. de fid. instrum., diversa; et infra, de fide instrum., imputari.
Priores
Contra infra, de offi. deleg., sane si. Solutio: hoc cum ad alios iudices impetratur, illud cum ad eosdem. Et ibi de hoc dicetur.
Iudicio
Sic patet quod rescriptum legitimum perditur per secundum faciens mentionem de primo, ut hic. Et per negligentiam impetrantis anno elapso, infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque. Item quandoque perditur per sollicitudinem praevenientis, infra, de appell., ut debitus; infra, de for. compet., proposuisti. Item per fraudem illius qui duo paria litterarum obtinuit ad diversos iudices, et utitur utrisque, infra, de rescript., ex tenore. Item morte delegantis re integra, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., relatum; et infra, de offi. deleg., licet. Item ex nova causa emergente, infra, de offi. deleg., insinuante. Item perditur ad tempus per excommunicationem, infra, de offi. deleg., prudentiam § sexta; et infra, de except., extravag. pia.
De commissione
Idem intelligo si de commissione fecerit mentionem, et tacuit quod de communi consensu fuerant impetratae, infra, de offi. deleg., coram; et infra, de re iudic., inter monasterium.
Laborare
Sed in quo coegit eum laborare, cum per tales litteras conveniri non posset, ut dictum est? Resp.: laboravit ad iudicem veniendo per secundas litteras vocatus, ut suum privilegium allegerat, ff. de iud., si quis ex aliena; et ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque. Vel ex quacumque causa quod sine labore et expensis non potuit. Ber.
In expensis
Et sic qui malitiose vel fraudulenter litteras impetrat puniri debet in expensis; sic infra, de rescript., quia nonnulli, in decretali Gregorii ix, et ibi dicemus de istis expensis et damnis.
X 1.03.04 Inter caeteras
Sub disiunctione
Secus videtur si per copulativam, supra, de rescript., ex parte Conventrensis, ibi dictum est de hoc.
Occupavit
Forte intrusit semetipsum per manum laicalem, scilicet potentiam saecularem, infra, de elect., quisquis; et 16. q. 7, per laicos.
Istorum
Arg. quod si aliquis teneretur ad alterum duorum sub alternatione vel sub disiunctione, quodcumque voluerit praestare liberatur; Inst. de hered. instit. § si plures; et C. de condi. indeb., si quis servum; et ff. de iure dot., plerumque § penulti.; et ff. de leg. 2, si ita 2; et infra, de praeben., referente. Arg. contra Inst. de legat. § si generaliter. Solutio: prima rubrica vera est nisi eligens fuerit in mora; ff. de opt. leg., mancipiorum; et ff. de leg. 2, statu liberum § 1; et ff. de solut., Stichum, 1. resp.; ff. de pet. hered., item veniunt § idem recte ait.
In similibus
Nota quod de similibus simile debet esse iudicium; C. de legi. et const., leges 1; et ff. de legib., non possunt; et infra, de translat., inter corporalia § sicut ergo episcoporum; et infra, de elect., dudum ecclesia.
X 1.03.05 Si quando aliqua
Si quando
Pone casum per illam, infra, de rescript., cum adeo; et infra, de praeben., cum teneamur; et infra, de rescript., ad aures.
Turbari
Quia pater filium quem diligit, corripit, 23. q. 5, non putes; et 5. q. 5, non osculantur; et 100. dist., contra morem.
Valitatem negotii
Quandoque enim per nimiam importunitatem petentium princeps non concedenda concedit; C. de petit. bon. sublat., quisquis, lib. 10; et infra, de purg. can., cum in iuventute § caeterum; et infra, de sent. excom., si aliquando; et infra, de rescript., quia nonnulli, in princ. Et sic est arg. quod ea, quae per sollicitudinem nimiam elicita sunt, non valent, 8. q. 1, audaciter § fecerunt; et 22. q. 4, unusquisque, in glossa, saltantium; et ff. qui et a quib. man. lib., si privatus.
Rationabilem
Hic est arg. bonum de omnibus esse rationem reddendam, et valet ad testes examinandos, ut causam sui dicti reddant, alias valere non videtur testis dictum, 2. q. 1, in primis § utrum testimonium; et 4. q. 3, placuit § item in criminali; 24. q. 3, si habes § auditis fortassis. Et quod ratione caret, extirpare necesse est, 68. dist., corepiscopi. Et praelatus paratus debet esse reddere rationem omni poscenti, 36. dist., qui ecclesiasticis § ecce, ad fi.; et ff. de rel. et sump. fun., si quis § sed interdum. Arg. contra 23. q. 4, Nabuchodonosor, in princ., et 23. q. 4, vasis irae § de tyriis; et ff. de legib., non omnium. Solutio: verum est quod de omnibus ratio reddi debet si potest, sed quandoque per impotentiam aliter contingit, ut in praedicta lege ff. de legib., non omnium; et capitulo 23. q. 4, Nabuchodonosor. Aut quia non interest nostra qualiscumque sit ratio illa, ut in praedicto capitulo 23. q. 4, Nabuchodonosor; et 23. q. 4, vasis irae § de tyriis.
Quia patienter sustinebimus
Arg. quod tenemur adimplere mandatum praelati, si causa reddatur; 75. dist., quoniam; et infra, de praeben., cum teneamur.
Si non feceris
Nec immerito, quia ubi etiam per consultationem rescribit imperator, non vult suam responsionem sequendam esse, si quis non recte responsum putaverit, C. de sent. et interloc. om. iud., nemo. Nam et Urbanus nulla auctoritate dixit prohibitum esse, quod vir et uxor non possint simul suscipere aliquem de sacro fonte, 30. q. 4, quod autem; quod tamen prohibitum erat, de conse. dist. 4, non plures. Sed ideo dicit, non est prohibitum, quia expresse non inveniebatur quod vir et uxor non susciperent, sed implicite prohibitum erat per capitulum de conse. dist. 4, non plures. Obediat ergo subditus quandoque etiam si causam non reddat, 19. dist., in memoriam.
X 1.03.06 Cum ordinem Cisterciensem
Super decimis
Secus si conveniantur super aliqua re in qua non sunt privilegiati. Unde si per tales litteras convenirentur super decimis possessionum post generale concilium acquisitarum, bene valerent litterae, quia in illis iure communi cum aliis censentur, infra, de decim., nuper. Quia super rebus in quibus privilegiati sunt, intelligitur quod hic dicitur, ut patet ex ipsa littera. Praeter hoc habent adhuc aliud privilegium, scilicet, quod per litteras Papae ad iudicium trahi non possunt, nisi de ipsorum ordine fecerint mentionem, et alii quam plures habent simile privilegium, non est tamen in isto corpore.
Non facta mentione
Suppressio enim dignitatis vel nominis vitiat rescriptum, infra, de rescript., sedes; supra, de consti., cum accessissent. Et quod de istis hic dicitur, idem intelligo de omnibus religiosis, qui habent consimile privilegium, ut Templarii et Hospitalarii, infra, de decim., ex parte tua 1. Sed nonne privilegium istorum generale est ad omnes Cistercienses? Ita quidem ergo per istas speciales litteras debet eis derogari, quia speciale, etc., supra, de rescript., sicut Romana; et infra, de rescript., pastoralis; et infra, de offi. legat., studuisti; et ff. de regul. iur., in totum. Ex his videtur quod speciales litterae derogent privilegiis generalibus. Sed non est verum, quia privilegium est lex privata, et contra ius commune, nisi fiat mentio de privilegio in commissione. Et ideo non valent litterae etiam speciales secundum ius commune obtentae contra privilegium, ut infra, de re iudic., inter monasterium. Et si sunt citati monachi, debent venire privilegium suum allegaturi, ff. de iud., si quis ex aliena; alias teneret sententia contra eos lata, infra, de appell., si duobus.
X 1.03.07 Eam te
Ecclesiae tibi commissae
Scribebatur capitulo vacante ecclesia.
Fidem Christi suscepit
Hic praesumit Papa ex subsequenti honesta conversatione, ut patet in antiqua compilatione, infra, de praesump., ex studiis. Sicut econverso ex antecedenti praesumitur prosequenti, infra, de praesump., mandata; et 2. q. 1, in primis § si vero de crimine, vers. si vita eius vel opinio talis antea non extitit, in fi.; 61. dist., miramur, in fi., vers. merito; ff. de susp. tut., tutor § quaeri potest; et C. de suscept. et arc., si aliquid, lib. 10.
Quia donatio
Bene allegabant, quia non habebant potestatem conferendi, sed episcopus. Si tamen Papa contulisset beneficium alicui, et mandaret ut ipsum recipiant, tunc bene valent litterae, et ipsum recipere debent. Et econverso si collatio pertinet ad capitulum, non debet scribi episcopo.
Infecto negotio
Per litteras directas capitulo non tenebatur episcopus istum recipere de necessitate, de honestate tamen ipsum recipere debebat. Sed de hoc reprehenditur, quia dicebat quod non receperat inde mandatum, nec etiam per litteras istas plene colligitur quod ei teneatur beneficium conferre. Vel dic quod bene tenetur eum recipere et conferre praebendam, ut apparet ex forma mandati, supra, ubi dicit, in canonicum reciperent et praebendam conferrent, et per alia verba, scilicet, mandatum dedimus et praeceptum, 14. q. 1, quisquis § quod precipitur; infra, de verb. sign., in his.
Deberes
Arg. quod quis cum aliis facere debet, si facultas se obtulerit, ipse solus facere debet, sicut solus potest emendare quod cum aliis malefecit, infra, de iureiur., sicut nostris, ubi de hoc; et 35. q. 9, quod quis commisit. Arg. contra infra, de cleri. coniug., diversis, ibi solvitur. Et est arg. quod causa alicui delegata ipsum sequitur, nec transit ad successores. Sed contrarium verum est, infra, de offi. deleg., quoniam abbas; et infra, de offi. ord., pastoralis § praeterea. Item arg. quod si aliquid mandatur capitulo, cuilibet de capitulo sigillatim intelligitur esse mandatum, qui illud implere possit. Et si tunc illud facere non possit, illud debet facere cum potuerit, et ita cum episcopus sit de capitulo tamquam caput, infra, de concess. praeben., post electionem, in parte decisa; et infra, de his quae fi. a prael., novit. Non poterat dicere quod non recepisset mandatum, arg. contra 12. q. 2, episcopus § qui manumittitur.
Datam litterarum
Ad hoc semper consuevit notari haec decretalis, quod lata litterarum semper consideranda est, ut infra, de rescript., constitutus; et infra, de sent. excom., si aliquando. Arg. contra quod praesentatio litterarum et non data consideranda est, infra, de rescript., capitulum; et infra, de cleri. non residen., qualiter; et infra, de praeben., dilectus filius 2; et ad idem, infra, de usur., quia frustra; et infra, de appell., ut debitus. Rationem istius contrarietatis dicemus super illa decretali infra, de praeben., dilectus filius 2. Item est hic arg. quod edendus sit dies, et consul adversario, arg. infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque; et C. de contrah. et comm. stip., optimam. Sed contra ff. de edend., qua quisque; et ff. de edend., si legatum; et ff. quemad. test. ap., tabularum § diem autem. Solutio: in editione litterarum domini Papae facienda adversario omnia ponenda sunt, quoniam litterae sunt communes, arg. infra, de dilat., praeterea. Et ea quae communia sunt, integraliter sunt edenda, infra, de probat., quoniam. Et litterae tradendae sunt ad videndum, infra, de fide instrum., si scripturam; et infra, de fide instrum., G perpetuus, decretali Gregorii ix, et ibi dicemus de editione instrumentorum. Ad idem arg. infra, de offi. deleg., cum in iure.
Iudaeus
Quoniam de Iudaeis conversis Ecclesia fundata fuit, 21. dist., in novo; et 32. q. 4, recurrat.
X 1.03.08 Ad aures
Litteras impetrantes
Quae sine speciali mandato domini impetratae ad lites non valent; infra, de rescript., nonnulli § 1; et infra, de rescript., ex parte decani; secus in hoc casu.
Intentionis
Hic patet dominum Papam sic uni concedere beneficium quod alium non laedat vel gravet, saltem graviter seu enormiter, 25. q. 2, de ecclesiasticis; et 11. q. 3, si quis non obediat; et 9. q. 3, nunc vero; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § merito; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et infra, de offi. ord., licet; et infra, de consuet., cum olim.
Supprimit
Puniri debet qui supprimit quod tenetur revelare, 50. dist., ex poenitentibus; ff. de act. emp. et vend., si res vendita § 1.
Vires nolumus obtinere
Et ita videtur quod litterae istae non valeant. Quid si obtineant per litteras tales? Dic super hoc prout notatur infra, de rescript., ad audientiam 2, in glossa quae incipit, sed quaeritur.
X 1.03.09 Si autem aliquis
Dolo
Dolus et negligentia praesumitur si steterit per annum quod non utit litteris, infra, de rescript., plerumque; et infra, de rescript., ex parte decani; si copiam iudicis habere potuit. Sed contradicit lex C. de divers. rescr., falso, quae dicit quod rescripta perpetua sunt. Sed non est contra, quia hoc quod dicit lex intelligitur si aliud rescriptum non impetraretur contra primum; alias semper valent rescripta vivente mandatore, et eo mortuo, dummodo facta sit citatio.
Excusari
Id est, non poterit excipere propter culpam suam, quo minus teneatur respondere per secundas litteras. Sed contra videtur, quia si secundae litterae non faciant mentionem de primis, valent primae. Ergo poterit excipere, ut supra, de rescript., caeterum. Praeterea quae annua sunt ad agendum, perpetua sunt ad excipiendum, ff. de dol. except., pure § ulti. Ergo semper potuit iste excipere per primas, ex quo non faciunt mentionem secundae de primis. Solutio: exceptionum quaedam sunt perpetuae, quaedam temporales. Perpetua dicitur illa quae perpetuo competit, nisi quis agat, ff. de exception., exceptio dicta, in fi.; et ff. de exception., exceptiones 1. Temporales sunt illae quae non semper competunt, et evitari possunt, ut in praedicta lege ff. de exception., exceptiones 1 § temporales. Et talis est haec, quia expiravit anno elapso, infra, de rescript., plerumque; et infra, de offi. ord., pastoralis, in fi., arg. Praeterea ista moda non habent locum, sed qui primo suas litteras praesentat iudici, et procedit intra annum, ille obtinet, infra, de appell., ut debitus. De hoc notatum est supra, de rescript., sicut Romana, in fi.; et in capitulo supra, de rescript., caeterum, qualiter hoc intelligendum est.
Si autem
Repete, eis uti postposuerit, quia delegati, etc.
Nequiverit
Et ita est hic arg. quod si per me non stat, mihi non est imputandum, 2. q. 6, anteriorum § ad haec; in Auth. ut spons. larg. § haec quoque, unde sumptus fuit § hic; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si, 1. resp. Qualiter intelligatur hic ista impotentia, dicitur supra, de rescript., sicut Romana.
X 1.03.10 Ad haec sumus
Omnia negotia
Nimia generalitas hic reprobatur, infra, de dolo et contu., ex litteris; et infra, de appell., inter caetera; et infra, de appell., significantibus; et infra, de rescript., sedes; et in decretali Inno. iiii infra, de rescript., extravag. cum in multis; et ff. de iure fisc., ita fidei, in fi., per glossam super verbum rerum; et ff. de edend., qua quisque § edere; et ff. de interrog. act., de aetate § nihil. Arg. contra ff. de rei vendi., quae de tota § incerta; et ff. comm. divid., et si non omnes § si incertum. Prima pars vera est, et ultima in specialibus casibus loquitur.
Elegerint
Tanc. et Vincen. sic exponunt hoc verbum, elegerint, id est, elegerunt in curia existentes, ut sit praeteriti temporis coniunctivi modi. Quidam tamen voluerunt dicere quod litterae istae ad incertos iudices dirigebantur, quod impetrator duceret exprimendos, dicentes hic generalem commisionem causarum posse fieri, dummodo iudices certi essent, infra, de rescript., sedes; et infra, de rescript., pastoralis. Sed quia erant incerti hic, litterae non valebant. Sed dic quod iudices electi erant certi, et commissio generalis erat omnium negotiorum, quod esse non debet, quia per eam absorberetur iurisdictio ordinarii, quod fieri non debet, arg. 11. q. 1, pervenit; et 9. q. 3, nunc vero; C. de precib. imper. offer., quotiens; et C. de precib. imper. offer., nec damnosa; infra, de offi. legat., cum non ignoretis; et infra, de maior. et obed., per tuas; sicut generalis appellatio non admittitur, infra, de appell., inter caetera. Sed super gravamine probabili et expresso est appellandum, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum causam. Quare litterae tales non valebant, Laur. dixit, et melius, cui consentio, quod hic iudices erant incerti, quod vellet eligere impetrator. Quod esse non debet, sicut procurator incertus esse non debet, ff. de procur., dummodo. Nec tutor incertus dari debet, ff. de testam. tut., tutor incertus; et Inst. de legat. § tutor. Et arbiter similiter incertus esse non debet, infra, de arbitr., innotuit. Et commissio generalis fuit omnium negotiorum, quod est contra consuetudinem Romanae curiae, cuius stylus debet attendi, infra, de crim. falsi, quam gravi; quod omnes causae uni committantur, nisi sub illa forma quae traditur infra, de rescript., pastoralis. Et illa generalitas restringitur, ut traditur infra, de rescript., sedes; et in decretali Inno. iiii infra, de rescript., extravag. cum in multis. Tamen universitas causarum bene committitur; ff. de iud., cum praetor; et ff. quis a quo appel., quod dicitur § 1. Et illa fuit potior causa quare litterae non valebant, quia iudices erant incerti, quod litterae videtur innuere quod ille eligeret quos vellet, quam quia commissio generalis erat omnium negotiorum. Et sic intellexit Laur. et Dama., sicut ex ipsa littera bene colligitur. Ber. Satis tamen credo quod si Papa ex certa scientia tales litteras concederet, valerent, cum habeat plenitudinem potestatis salvo iure recusationis, infra, de offi. deleg., suspicionis.
Suspectos
Unde possent recusari. De recusatione habes infra, de appell., cum speciali; et infra, de offi. deleg., suspicionis.
Celeri
8. dist., mala consuetudo. Et resecandae sunt putridae carnes, 24. q. 3, resecandae. Unde versus: Principiis obsta sero medicina paratur // Cum mala per longas invaluere moras. Ber.
X 1.03.11 Ad audientiam nostram
Manifestum
Sic patet quod vitium latinitatis vitiat rescriptum. Sic etiam si Papa loquatur uni in plurali, aut si patriarchas vel episcopos filios appellaverit, tales litterae falsae sunt; infra, de crim. falsi, quam gravi. Arg. contra quod propter malam latinitatem non vitientur rescripta, ff. de statu hom., imperator Titus, ibi enim dicitur quod propter malam latinitatem non vitaiantur; et ff. de manum. test., qui habebat; C. de legi. et const., in legatis; et infra, de fide instrum., ex parte. Solutio: vitium scribentis in testamentis et instrumentis non nocet, cum alias de veritate, seu voluntate testatoris constet; C. de testament., errore; et C. de testament., ambiguitates. Et idem esset de voluntate Papae dicendum, si constaret de hoc. Sed verius videtur aliud esse in testamentis et aliud in litteris Papae. Testamentum enim committitur tabellionibus, cuius scripturam sive latinum nullus corrigit, unde falsa latinitas non vitiat testamentum, dummodo constet per ipsum de intentione testantis, ut dicunt predictae leges, et propter favorem testamentorum, quia nihil est quod magis debeatur hominibus, etc., C. de sacro. eccl., habeat unusquisque. Rescriptum vero domini Papae per multas manus transit, et magna maturitate decoquitur, 35. q. 9, Apostolicae, in glossa 1; infra, de rescript., cum adeo, in princ., et in glossa. Et ita nullum vitium continere debet, supra, de rescript., ad haec. Unde contra illam praesumptionem non est admittenda probatio. Arg. contra ff. de off. praes., illicitas § veritas. Laur. notavit quod instrumenta vel privilegium propter falsum latinum non vitiantur, arg. de conse. dist. 4, si non sanctificatur; et de conse. dist. 4, retulerunt; et ff. de manum. test., quod habebat. De instrumentis tabellonium satis crederem illud de privilegiis Romanae curiae non est verum. Ber.
X 1.03.12 Ex parte S.
Post appellationem
Non dicitur hic super quo fuerit appellatum. Forte posset dici quod sententia lata fuit contra O. diaconum, a qua ipse appellavit, vel super alio articulo, vel forte citra aliquam sententiam, sicut olim fiebat.
A se
Scilicet, O. Et ita non detulit suae propriae appellationi, quod esse non debuit, cum et appellationi adversarii deferre debuisset, infra, de appell., an sit; et infra, de appell., constitutus; et infra, de elect., bonae 1. Appellaverat forte ab ordinario coram quo trahebat capellanum, et super personam matricis ecclesiae. Raro invenies alibi, ut credo, quod aliquis non detulit suae propriae appellationi, unde iudex poterat procedere in causa, quia videtur appellationi renunciasse, quia pendente appellatione nihil est innovandum, ff. nihil inn. appel., appellatione; et infra, de appell., an sit.
Prosecutus
Litteras impetrando super restitutione ecclesiae, qua fuerat spoliatus post appellationem a spoliatione factam, ut in causa procederetur, non obstante appellatione frustratoria. Quod ex eo apparet quia dictus O. eam prosequi non curavit nomine Ecclesiae de Tarento, quia erat matrix ecclesia.
Litteras
Forte significavit Papae, quod rector matricis ecclesiae iniuriabatur ei super illa capella, et sic obtinuit litteras in forma communi, nulla mentione habita de appellatione, quae etiam litterae non impedirent restitutionem, infra, de restit. spol., ex conquestione, cum suis similibus.
Nulla mentio
Et ideo non valebant, infra, de appell., saepe, in fi.; arg. quod qui appellat, debet facere mentionem de sua appellatione, et adversarius eodem modo qui appellationem prosequitur, ut hic dicitur, et infra, de confirm. util. vel inutil., bonae, in glossa, mentio.
Negligentia uti
Sic supra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque.
Cum biennium
Qui enim non prosequitur appellationem intra annum aut ex iusta causa intra biennium, fingitur non appellasse, et rata manet sententia; infra, de appell., cum sit Romana. Et ideo iste O. audiri non debuit praetextu suae appellationis. Sed videtur quod rector iste ratione consimili audiri non debuit ad prosecutionem appellationis, cum actor et reus circa appellationem eodem iure utantur; infra, de mut. petit., prudentiam. Et hic dicitur contrarium, scilicet, quod ille contra quem appellatum est, auditur post biennium, et non ille qui appellavit. Qualiter ergo hoc intelligitur? Dicas quod iste rector auditus fuit non ratione appellationis, sed potius ratione spoliationis super qua litteras impetravit, non obstante appellatione, ut notatur supra, in verbo prosecutus. Interdicta enim perpetua sunt quantum ad rei persecutionem, non quantum ad poenam, ff. de vi et de vi arm., praetor ait, in princ. Et si de appellatione nihil dixerit, nihilominus audietur petens restitutionem ecclesiae, et multo fortius, quia post appellationem spoliavit adversarium qui debuit deferre suae appellationi. Praeterea favore appellantis datur annus aut biennium ad prosequendam appellationem, et non favore appellati, unde appellans statim potest prosequi appellationem si terminus ei praefixus est, sed appellatus non statim; infra, de appell., oblatae.
Post appellationem
Et ita quicquid post appellationem a se vel ab adversario suo factum fuerit, debet irritari, infra, de offi. deleg., super quaestionum, in fi.; infra, de appell., bonae, cum suis concordantiis; et in hoc illa corrigit istam.
In expensis
Qui appellationem suam non prosequitur altero prosequente, condemnari debet in expensis, ut hic, et infra, de appell., Nicolao; et infra, de appell., reprehensibilis; vel qui prosequitur ipsam ante tempus statutum; infra, de appell., saepe. Sed non videtur quod iste O. debuerit in expensis condemnari, cum appealltus appellationem non fuerit prosecutus intra biennium. Cum hoc idem ius servandum sit appellanti et appellato, ut dicitur in notula, qui enim; et non oportebat ipsum prosequi appellationem, quia ipso iure rata manet sententia lata contra ipsum O., si qua lata fuerit. Potest dici quod ideo condemnatur, quia praetextu appellationis iudex non processit, et ille O. post appellationem expoliavit capellanum, et sic intererat rectoris ut O. condemnaretur sibi in expensis etiam post biennium, propter dolum et malitiam ipsius O.
X 1.03.13 Scisitatus es
Petitorio
Id est, nuncio legitime ordinato. Vel dic petitorio, id est, procuratore.
Impotentia
Aliquis dicitur aliquid posse quinque modis, unde versus: Posse quidem rebus dant ius natura potestas // Officium meritum sextum divina voluntas. De potentia iuris habes 22. q. 2, faciat homo; 27. q. 2, Agathosa, in fi. De potentia naturae habetur infra, de despon. impub., puberes; et infra, de despon. impub., a nobis. De potestate officii habes infra, de cons. et affin., ex litteris, in fi.; et 21. dist., cleros § inter eos, vers. Petrum vero, ubi dicitur quod Petrus prae omnibus claves regni caelorum accepit; et 21. dist., inferior; et infra, de maior. et obed., cum inferior. De potentia meriti legitur 3. q. 7, infamis § tria; et 3. q. 7, infames, in fi., ibi, civis vita, etc. De potentia divinae voluntatis habetur de poen. dist. 2, principium § caritas. Sed haec potentia ad duo tantum extenditur, scilicet, facti et iuris.
Interesse nequiverint
Quod simul interesse debeant, habes infra, de offi. deleg., prudentiam.
Servum
Quia talis iudex esse non potest, nisi communi opinione pro libero se gerat et habeatur, quo casu tenet eius sententia, etiam si post eam latam detegatur eum tempore sententiae fuisse servum, 3. q. 7, infamis § verumtamen; et ff. de off. praet., barbarius; et C. de testament., testes servi.
Infamem
Si pendente iudicio efficiatur infamis vel suspectus, posset repelli; infra, de testibus cog., praeterea; et infra, de offi. deleg., insinuante; quia quod de novo emergunt, novo indigent auxilio; ff. de interrog. act., de aetate § ex causa. Item si medio tempore excommunicetur, sed eo absoluto resumit iurisdictionem, infra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Idem credo si restituatur pristinae famae per principem, quia resumit iurisidictionem; 2. q. 3, si quem § notandum, in fi.; et C. de curat. fur., cum aliis; secus si lata sententia detegatur iudicem fuisse infamem; 3. q. 7, infamis § tria, vers. verumtamen; et ff. de off. praet., barbarius; et C. de testament., testes servi; secus in excommunicatione, quia sententia publice excommunicati nulla est, infra, de re iudic., ad probandum; et infra, de except., exceptionem.
Impedimento
Puta quia est excommunicatus vel illiteratus, nec habet consuetudinem causarum, quia penitus debet esse iudex, nec debet quaerere ab aliis quid eum loqui oporteat, in Auth. de iudicib., in princ., coll. 6; et infra, de cons. et affin., ex litteris, in fi. Tamen si illiteratus sit et habeat consuetudinem causarum sive peritiam iudicandi, potest ei causa committi, C. de iud., certi iuris; arg. C. de episc. et cler., parabolani. Et quaedam impedimenta ponuntur 3. q. 7, infamis; et 3. q. 7, infames. Item si impedimentum sit perpetuum, non potest cognoscere quid potest esse multis modis, ut infirmitas, surditas, etc.
Destinare
Per litteras vel per certum nuncium litteratorie destinatum; 64. dist., episcopi; et 64. dist., ordinationes; et 64. dist., episcopus; et infra, de offi. deleg., prudentiam, 1. resp.; ff. de reb. eorum qui sub tut., magis § illud; etiam quaeri potest et haec est canonica destinatio. Sed numquid ille qui interesse non potest, valet aliis delegare vices suas? De hoc dicitur infra, de offi. deleg., coram.
Ad consummationem
Ut infra, de rescript., cum dilecta.
Procedant
Quod quidem facere possunt, si in litteris commissionis sit clausula illa: quod si non omnes; alias non possunt procedere, arg. infra, de offi. deleg., causam matrimonii; et est expressum infra, de offi. deleg., uno delegatorum; et infra, de offi. deleg., prudentiam; et ff. de recepti., item si unus § penulti.; et ff. de recepti., sicuti.
Excusari
Immo potius debet puniri, infra, de offi. deleg., prudentiam § adiicimus. Et hoc casu alii possunt procedere, quamvis non videatur impleta conditio, quod si non omnes, etc., ut in praedicto capitulo infra, de offi. deleg., prudentiam § adiicimus. Et hoc verum est postquam constiterit quod non vult interesse, et in hoc illa corrigit istam.
Interesse
Hodie etiam si non addatur hoc, si tamen non vult, alii procedent, licet sit arguendus qui mandatum Apostolicum exequi contemnit.
X 1.03.14 Pastoralis
Ambigitur
Sed quaero qualiter possit dubitari de revocatione litterarum, aut secundae faciunt mentionem de primis, et tunc valent secundae; aut non faciunt, et tunc valent primae, supra, de rescript., caeterum? Resp.: neutra pars disiuncte perpetua est. Prima tollitur per decretalem infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de dolo et contu., ex litteris; et infra, de confirm. util. vel inutil., bonae; et infra, de appell., saepe; et infra, de appell., oblatae. Secunda tollitur per decretalem, infra, de rescript., plerumque. In iudiciis nondum coeptis non habet locum ista distinctio. Illae enim solae valent quae primo iudici praesentatur citatione facta per ipsas; infra, de for. compet., proposuisti; infra, de appell., ut debitus; et infra, de rescript., capitulum. Item qualiter primi iudices possunt deferre secundis, vel secundi primis cum vel primi tantum vel secundum tantum sint iudices, et ita aut primi aut secundi nullam habent iurisdictionem, supra, de offi. deleg., ex litteris, in fi.; et supra, de rescript., caeterum. Item qualiter possunt primi vel secundi citare partes, cum utrique dubitent et nesciant an sint iudices, immo ratione dubitationis neutri debent esse iudices sicut quando dubitatur de tutela duorum, neuter est tutor; ff. de testam. tut., duo sunt Titii. Propter hoc glossaverunt hic quidam quod de facto potest dubitari, non de iure, ut si forte secundae litterae non exhibeantur, infra, de offi. deleg., ex litteris; vel quia dubitatur an sit annus elapsus ab impetratione litterarum priorum, infra, de rescript., plerumque. Sed haec solutio non valet, quia ad quaestionem facti non daret Papa responsionem iuris, ff. de statu hom., idem erit. Alii dicunt etiam quod potest esse dubitatio iuris, si data sit eadem in utrisque litteris. Illa decretalis infra, de appell., ut debitus, hoc determinat, ut infra, de for. compet., proposuisti; et infra, de for. compet., licet ratione; et infra, de rescript., capitulum. Sed certe secundum dictum illorum neutrae sint priores aliis, immo secundum hoc neutri cognoscunt de tota causa, nam ambae litterae dicuntur secundae vel primae, ff. de bon. poss. sec. tab., tabulas § si quis in duobus. Tertii dicunt quod sic dubitari potest de revocatione, ut si secundae faciant mentionem priorum, sed non expressam, infra, de dolo et contu., ex litteris. Et hoc est verum ut patet ex illa decretali, infra, de dolo et contu., ex litteris. Dici potest hanc fuisse rationem huius decretalis cum diversae sint litterae impetratae, iudices citant partes, et cum pars adversa coram eis exhibet secundas litteras, ipsi volunt cognoscere de revocatione litterarum, secundum hoc quod contingit infra, de re iudic., inter monasterium, in parte decisa ab integra. Item si secundi iudices citent partes, et cum exhibentur coram eis primae litterae, ipsi volunt cognoscere an primae sint revocatae, sed quia pro eodem negotio partes non sunt trahendae ad diversos iudices; infra, de rescript., ex tenore; et infra, de rescript., quia nonnulli. Statuitur hic ut iudices conveniant ad hoc faciendum, vel una pars deferat alii, quia et primi de hoc cognoscere possunt, cum coram eis obiiciatur talis exceptio, etiam et secundi. Et expone quando de revocatione ambigitur, id est, quando in dubium deducitur de revocatione litterarum. Sed huic solutioni obstare videtur infra, de rescript., cum contingat. Ibi enim non conveniunt ad cognoscendum, sed executor videt utraque litteras. Unde potes adhuc melius dicere, quod bene potest iudex dubitare de revocatione litterarum, licet secundae expressam faciant mentionem priorum, scilicet, quando obiicitur secundas litteras impetratas esse per falsi suggestionem, vel veri suppressionem, ut supra, de rescript., caeterum; et melius infra, de offi. deleg., coram; et infra, de re iudic., inter monasterium, in integra. Et hoc idem dixit Io. super illa decretali infra, de rescript., cum contingat, et certe iste est verior intellectus. Sed haec dubitatio de revocatione litterarum non habet locum in litteris appellationis, et principalis causae quia iudices appellationis de hoc cognoscere debent, infra, de rescript., dilectus filius 2. Io. Sed haec dubitatio locum hodie non habet re integra, infra, de appell., ut debitus.
Deferendum
De consensu partium infra, de offi. deleg., super quaestionum § intentionis; et infra, de offi. deleg., super quaestionum § nos autem. Cum coram utrisque posset proponi exceptio, ut dictum est in prima notula, et etiam sine consensu partium possent si vellent, sed honestum est quod de consensu partium fiat.
Plures
Hic non statur iudicio maioris partis; infra, de iure patron., quoniam. Simile est in causa episcopi, 6. q. 4, si quis episcopus criminaliter in iudicio; infra, de re iudic., non potest; et in iudicibus delegatis a principe, ut videtur C. de appellat., in offerendis; ibi ita tamen si dissentirent, et C. qui bon. ced. poss., cum solito; et in re communi, ff. comm. divid., Sabinus; et infra, de reg. iur., extravag. in re communi; et in liberali causa, C. commun. de manum., sancimus § 1; et Inst. de rerum div. § religiosorum, quia ibi sit quod religio vel natura rei requirit, et dum quis plus iuris habet in re, ut C. de donation., sancimus § ne autem. Sed contra 65. dist., sane; et 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus, ubi de hoc; ff. de re iud., duo ex tribus. Solutio: verum est generaliter quod iudicio maioris partis standum est, sed quaedam specialia hic signata sunt, ubi haec regula non obtinet. Sed in casu isto non statur iudicio maioris partis, quia forte in primis litteris sunt duo iudices, in secundis tres vel plures. Unde cum illi tres aequalem habent iurisdictionem cum illis duobus, quia isti tres loco unius sunt, et illi suo similiter loco unus, scilicet, domini Papae, non praevalet sententia illorum trium, quia non censentur plures. Licet secus sit in creditoribus, quoniam si par debitum sit hinc inde, statur tamen maiori numero creditorum, ut C. qui bon. ced. poss., cum solito. Item alia ratione, quia si isti tres iudices iudicarent pro se, suspecti essent, quia viderentur ingerere operas suas, ff. de procur., quae omnia § 1. Si autem iudicarent contra se, viderentur a se abdicare iurisdictionem, et velle a se removere, quod esse non debet, infra, de offi. deleg., pastoralis, in princ.; et ita debet iri ad arbitros. Sed si in primis et secundis essent aequales iudices numero, satis posset dici quod stabitur iudicio maioris partis, quia maior videtur modo iurisdictio et potestas ab una parte quam ab alia.
Sopiatur
Quid si arbitri adiudicent iurisdictionem eis qui non habent? Nihilominus sententia illorum iudicum tenebit, quia cum arbitri sententiaverint contra ius scriptum, tenet eorum sententia, nisi fuerit appellatum, ut 2. q. 6, ei qui § diffinitiva. Et haec est ratio, quia per utrasque litteras data fuit iurisdictio.
Personae vel res
Qui rem petit, debet rem certam petere. De hac materia dicemus infra, de libel. oblat., significantibus, ubi competentius ponitur.
Speciales litterae
Impetratae ab aliquo illorum, qui per clausulam generalem poterant conveniri contra primum impetrantem super eadem causa. Sed qualiter potest ille qui possidet contra impetrantem impetrare super eadem re, cum interdictum possessorium intentare non possit, cum ipse possideat; infra, de iudic., examinata. Praeterea possidenti non datur rei vendicatio, Inst. de action. § omnium; et C. de alien. iud. mut. caus., cum in rem? Dic quod primus impetrans impetravit, ut ageret petitorio. Secundus impetravit ne inquietaretur super possessione illius rei quam possidet. Nam et alias datur actio possidenti, ne inquietetur; ff. si serv. vend., si quis forte § 1; et ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeratur. De hoc not. infra, de iudic., examinata, in glossa, si ita.
Per speciale
Hic patet quod si unum rescriptum est generale, et secundum speciale, licet non fiat mentio generalis in speciali, praevalet speciale, ut supra, de rescript., sicut Romana; et infra, de offi. legat., studuisti; et ff. de regul. iur., in toto. Contra supra, de rescript., cum ordinem, ubi secundum speciale non derogat generali, quia non facit mentionem illius. Ratio ibi redditur, quia primum est privilegium, secundum rescriptum fuit ius commune. Sed ius commune non tollit privilegium, nisi mentionem faciat de illo privilegio.
Enervatur
Facta citatione per litteras speciales antequam per generales.
Superflua
Hoc casu cum generale mandatum revocatum est quantum ad hanc causam specialiter commissam. Alias bona quaestio est, et eam statim solvit ibi, donec iurisdictio, etc.
Iurisdictionem
Habet ergo iurisdictionem, licet non habeat exercitium. Et ita videtur quod non possit eam alii demandare. Est enim absurdum alii demandare iurisdictionem antequam eam ipse nanciscatur, ff. de off. procon., observare § ulti. Et sic videtur simile quod non possit citare partes ante expressionem rerum, 5. q. 2, si primates. Ideo enim citantur partes, et dantur induciae, ut quis deliberet, 3. q. 3, offeratur. Sed in hoc casu non potest deliberare. Arg. contra infra, de appell., significantibus; et Inst. de action. § curare; et infra, de restit. spol., cum ad sedem. Ubi petitur hospitale cum omnibus pertinentiis suis, et potest committere, licet non habeat exercitium, committere enim quod habet. Sed qualiter priores iudices privantur iurisdictione, cum Papa non intendat eos privare? Item numquid eodem modo per mortem delegantis esset revocata iurisdictio quantum ad non expressas personas? Arg. quod non, C. de duo re., cum quidam. Est tamen animadvertendum an revocetur per mortem, an viva voce, ff. de procur., si defunctus; et ff. de procur., ante litem. Sed verum est quod revocatur per mortem quantum ad ea quae expressa non sunt, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet; et infra, de rescript., significavit. Ber.
X 1.03.15 Sedes Apostolica consuevit
Liberalem
Utpote quae non claudit gremium redeunti, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras, ad fi.; et C. de episc. et cler., si quis in hoc; et 23. q. 4, duo ista. Sed in quo est liberalis, sive gratiam facit, quia ad hoc tenetur, infra, de for. compet., licet ex suscepto, in parte decisa. Immo quasi praeceptum evangelii est, sed ubi necessitas, ibi nulla liberalitas, ff. de adimen. leg., rem legatam. Totum dici potest gratia quicquid ipse facit, quia universae viae domini misericordia et veritas, quia ubi iustitia servatur, ibi misericordia adhibetur, 45. dist., disciplina.
Et viliores
Et non ineleganter. Nam versus: ab Iove principium Musae // Iovis omnia plena. Virgil. in Buco. Et ratio a capite edenda est, ff. de edend., argentarius § edi autem ratio. Quoniam principium potissima pars est cuiuscumque rei; ff. de orig. iuris, facturus; et is qui maioris dignitatis est, debet praeponi, 16. dist., placuit § propter eorum, et in glossa ibidem. Et ubi legalis paternitas contrahitur, primo interrogatur pater quam filius, ff. de adopt., generalis.
Maiores et digniores
Sed quas personas dicemus maiores et digniores? Nam invenio quod quilibet clericus dicitur habere dignitatem, 4. dist., denique; et 1. q. 1, reperiuntur, in fi. Quandoque enim mancipia dicuntur habere dignitatem, ff. de usufru., sed et si quid § sufficienter. Quandoque potestates saeculares dicuntur habere dignitatem, 23. q. 5, administratores. Quandoque enim decurionatus dicitur dignitas, ff. ad leg. Corn. de sic., qui caedem. Item numquid illam maioritatem considerabimus, de qua dicitur 40. dist., multi, in fi.; vel de qua dicitur 24. q. 1, qui contra ecclesiae pacem; vel de qua dicitur, 2. dist., lex est; vel de qua dicitur 2. q. 7, quaerendum; et 2. q. 7, criminationes; vel illam de qua dicitur ff. de gradib., maiorem? Resp.: maiores et digniores vocat hic notabiles personas, quae sub clausula generali comprehendi non possunt, ff. de iniuri., item apud Labeonem § hoc edictum. Et tales debent esse quae citius moverent animum principis vel ad dandum, vel ad denegandum rescriptum. Ratione enim maioritatis praesumitur contra aliquem, 30. q. 2, Lotharius; ff. quod metus cau., non est. Item quia circa iudicia defertur dignitati et personae; infra, de offi. deleg., sane quia; et infra, de offi. deleg., pastoralis; infra, de rescript., extravag. cum in multis; et 2. q. 8, quisquis; et 24. q. 1, qui contra ecclesiae pacem; et 45. dist., cum beatus. Videtur ergo quod per generalem clausulam non possit conveniri sacerdos vel clericus, cum ipse sit maior quolibet laico, 6. q. 1, beatus; et 96. dist., duo sunt; et infra, de maior. et obed., solitae, vers. fecit Deus, etc. Dummodo maior clericus speciali vocabulo non sit designatus vel nominatus, et hoc etiam intuebitur iudex, qui debeant dici maiores vel minores, et quae negotia debeant dici maiora vel minora, non enim certa vel certior dari posset doctrina, arg. 23. q. 4, duo ista. Alias enim hoc nomen, aliis, bene includeret maiores personas, nam nomine populi continentur etiam senatores. Plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus, caeteri cives significantur, ut Inst. de iure natural. § plebiscitum. Nec semper hoc nomen, aliis, facit positionem, 56. dist., Cenomanensem. Arg. ff. de constit. pecun., hoc edicto § debitum et illud. Suspeni sunt cum eo duo alii latrones nequam. Io. Et est ratio, quia aliter proceditur contra maiores, et aliter contra minores; 45. dist., cum beatus; et 24. q. 1, qui contra ecclesiae pacem. Similiter de hoc notatur; infra, de iureiur., cum quidam, in glossa quae incipit, sic patet.
Non intelligantur
Eo ipso quod digniores inveniuntur, intelliguntur in fraudem versari, ff. de iure fisc., ita fidei. Nam secundum distinctionem rerum, nomina sunt distinguenda, 21. dist., cleros; et C. de codicil., si idem.
Sed nec liceat
Providet hic Papa ne diversae personae ligatorum vexationibus afficiantur, arg. C. mand. vel cont., per diversas, in princ.; et infra, de rescript., nonnulli. Intendit enim minuere lites, infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis.
Multitudinem
Arg. occasionem iuris ad iniquum compendium non trahi, C. de usuca. pro empt., eum. Arg. 10. q. 3, illud magnitudinem; et infra, de rescript., nonnulli. Sed videtur quod cum generalitate non debet aliqua commissio impetrari, arg. supra, de rescript., ad haec. Sed ideo non valent litterae illae, quia certi iudices non erant ibi dati, sed quos ipse post duceret eligendos. Sed Tanc. aliter intelligit illud supra, de rescript., ad haec. Sed concordat huic dicto Laur., ut ibi dixi, et omnia negotia illis committebantur, quod erat iniquum. Sed generalitas causarum alias bene potest committi; ff. de iud., cum praetor.
Effraenatam
ff. de testi., testium, in princ.; et infra, de testib., cum causam quae. Et effraenatam dicimus ultra quadraginta, ut ibi, et infra, de cleri. excom., latores. Hodie vero ista generalitas sive multitudo restricta est usque ad quatuor in quadam decretali Inno. iiii infra, de rescript., extravag. cum in multis.
Dolus
Sic infra, de dolo et contu., ex litteris; 30. q. 1, dictum est; infra, de rescript., ex tenore. Et qui fraudem allegat sive dolum, probare debet, ff. de probation., quotiens operae § qui dolo. Sed qualiter constabit quod noluit cum personis expressis in iudicio experiri, sed vult descendere ad minores vel aequales? Hoc ipso quod descendit primo ad aequales vel minores, praesumitur fraus et dolus, et ipse potest excipere qui convenitur, nisi statim vel quam cito possit conveniat personam expressam, vel nisi forsitan copiam illius habere non possit, et hoc debet primo protestari. Aliter credo illum repellendum. Alii dicunt contrarium.
X 1.03.16 Ex tenore litterarum
Negotio
Nota quod cum plures litterae impetrantur super eodem negotio, aut impetrantur ab eodem, aut a diversis. Si ab eodem, aut ad iudices eosdem, aut ad diversos. Si vero aliquis impetrat duo paria litterarum super eodem negotio ad diversos iudices in fraudem causa fatigandi adversarium suum, et non ad cautelam, neutrae valent, ut hic, et infra, de rescript., quia nonnulli. Sed si ad cautelam, puta quia timebat aliquos mori, valent. Sed postquam coepit agere per alteras, reliquae non valent, et si attentaret, perderet utrasque, ut dictum est. Si vero ad eosdem iudices, et discordant in data, valent primae, nisi in secundis fiat mentio de primis, quia nihil interest quae valent. Si vero eadem est forma et data, et ad eosdem iudices, eaedem sunt litterae, quia non nocet habere plures litteras ad cautelam, sicut potest quis habere plura testamenta eiusdem tenoris, ff. qui testam. fac. pot., unum testamentum; et ff. de his quae in testam. del., pluribus; et ff. de bon. poss. sec. tab., tabulas § si quis in duobus. Nec est inconveniens plures iudices habere super eodem negotio, quia illud habes infra, de offi. legat., cum non ignoretis. Si vero sunt diversae et adversae, neutrae valent; C. de fid. instrum., scripturae; et infra, de fide instrum., imputari. Si autem litterae impetrantur a diversis personis, scilicet, ab actore et reo, aut ad eosdem aut ad diversos. Si ad eosdem, et concordant in data et forma, eaedem sunt litterae, ut dictum est. Si data est eadem, et forma contraria, supersedeatur utrisque donec consulatur superior, infra, de offi. deleg., sane si, et hoc si utraque pars litteras suas ostendat. Si actor tacet per annum, valent litterae rei, infra, de rescript., plerumque. Si vero impetrarentur ad diversos, primae valent, nisi in secundis fiat mentio de primis, ut supra, de rescript., caeterum. Si vero non apparet quae sint primae vel secundae, mutuo se impediunt. Sed istae quando impetrantur ad diversos, non procedunt hodie, quia illae solae valent quae primo iudicibus praesentantur; infra, de appell., ut debitus, et hoc locum habet in his per quas nondum est processum. In aliis autem per quas processum est vel praesentatio facta est, semper valent primae nisi secundae expressam fecerint mentionem de primis, de processu, et de lite contestata, infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de offi. deleg., coram. Quandoque tamen valent secundae et non primae, et primae sunt in pendenti quousque cassetur vel firmetur sententia, licet in secundis non fiat mentio de primis, infra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Et generaliter, sicut credo, ubicumque possunt primae elidi per exceptionem, valent secundae, licet non faciant mentionem de primis, et non primae, quia sunt veritate tacita impetratae, supra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Careat
Immo videtur quod etiam causam perdere debet, sicut qui petit servum in uno iudicio. Si petat eundem in alio, perdit causam, C. de assert. toll., lites § ulti.; quia ubi iudicium coepit, ibi debet accipere finem; ff. de iud., ubi; et primis iudicibus fieret iniuria; ff. de recepti., litigatores. Tamen causam non perdit, sed sufficit quod pendat litteras, et in expensis condemnetur, infra, de rescript., quia nonnulli. Sed illud de servo favore libertatis dictum est. Ber.
X 1.03.17 Cum adeo scripta
Moderemur
Et vere cum multa moderatione debent fieri et concedi; 35. q. 9, apostolicae; ut non possint reprehendi. Quandoque tamen ipsum fallit oblivio, 23. dist., praeterea; et 30. q. 4, quod autem, ubi oblitus fuit Urbanus. Cum omnium habere memoriam et in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis, C. de vet. iure enucl., tanta § si quid autem. Et nihil est in humana conditione quod perpetuo stare possit; C. de vet. iure enucl., tanta § sed quid divinae. Et testamentum in nulla parte sui similiter debet esse vitiosum, C. de edict. div. Had. toll., edicto; sic et privilegium, infra, de fide instrum., inter dilectos; et infra, de privileg., cum olim essemus, in fi.
Sufficientem
Debet enim talis esse quae sufficiat sibi et suis, 50. dist., studeat, in fi. Et quod advenientes possit recipere, et iura episcopalia persolvere, infra, de praeben., de monachis; et infra, de supp. neg. prael., sicut. In tali sufficientia debet haberi ratio nobilitatis, 41. dist., non cogantur; et scientiae, infra, de praeben., de multa; et dignitatis, ff. de var. et extraord. cog., praeses § in honorariis; et ff. de usufru., sed et si quid § 1.
De praebenda
Sed quid si esset modica et insufficiens, tenetur ne de illa facere mentionem? Non videtur arg. a contrario sensu, infra, de praeben., cum teneamur. Expeditum est quod qualecumque sit beneficium, debet inde facere mentionem. Si enim dicat se nullum ecclesiasticum beneficium assecutum, et impetrat rescriptum, non valet, infra, de rescript., si proponente, et ibi dicetur de hoc. Et qui habet plura beneficia, hanc exceptionem opponere non potest, infra, de except., cum ecclesiasticae. Et licet Papa praecise scribat, exceptiones tamen et iustas excusationes patienter admittat, supra, de rescript., si quando; et infra, de offi. deleg., ex parte tua; et infra, de praeben., cum teneamur. Nam quandoque scribit rebus aliter se habentibus, arg. 2. q. 6, biduum, vers. fi., vers. rursus illud.
Nec clericus
Si dicit se clericum, cum non sit, non valent litterae, infra, de transact., ex litteris. Et qui non est clericus, non reputatur idoneus, ut hic. Nec potest in clericorum numero computari, infra, de instit., in ecclesia.
Si dignus existeret
Conditio ista sine omni expressione subintelligitur, infra, de elect., causam quae; sicut illa, si preces veritate nitantur, supra, de rescript., ex parte Conventrensis. Sic patet quod qui habet sufficiens beneficium ad alium beneficium reputatur indignu, infra, de praeben., super inordinata; et infra, de cleri. non residen., conquerente. Cum ipse beneficio secundo servire non possit, ut ibi.
X 1.03.18 Causam quae inter
Citata legitime
Id est, tertio, infra, de cleri. non residen., ex tuae.
Recipere
Per quod videbatur quod possent recipere testes lite non contestata, quod esse non debet, ut infra, ut lite non cont., quoniam, et per totum titulum, nisi in casibus contentis in infra, ut lite non cont., quoniam, et in casu quem habes infra, de offi. iud., iudicis.
Et quantum
Haec clausula semper debet poni in termino peremptorio, et post ipsum terminum peremptorium, infra, de in integ. restit., tum ex litteris; et infra, de dolo et contu., cum dilecti. Quia tunc post peremptorium edictum iudex comminari debet se processurum; ff. de iud., in peremptorio.
Fuerat inserenda
Sed errore scribentis fuit postposita. Sed error talis non nocet, C. de testament., errore; et C. de testament., ambiguitates. Unde dicit inserenda, id est, ac si inserta esset intelligenda. Videbatur enim quod non respiceret praecedentia, infra, de appell., inquisitioni. Sed non est verum, quia non est versimile dominum Papam totam iuris observationem tot laboribus ac multis vigiliis excogitatam unico verbo tollere velle, C. de inoffic. testam., si quando; et infra, de elect., ecclesia vestra 2; et arg. infra, de restit. spol., audita. Et qui tutorem praecipit confirmari, secundum ius intelligitur praecipere, ff. de confir. tut., tutores.
Praecedat
Et ita quandoque clausula sequens determinat praecedentia, et quandoque praecedens sequentia, prout iuris ordo requirit; 32. q. 7, Apostolus; et infra, de appell., secundo; ff. de condi. et demon., avia. Quandoque sequens clausula respicit terminum proxime positum, infra, de dona., cum dilecti, in fi.; et optime facit ad hanc materiam ff. de leg. 1, si servus plurium, in fi. § ulti.; et vere praecedere debet, quia per totum processum negotii de iure debet procedi, C. de appellat., eos § 1.; et praecedentia quandoque repetita intelliguntur, ff. de condi. et demon., avia. Item hic est arg. quod verba rescriptorum secundum ius commune intelligenda sunt, infra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero duo; et infra, de rescript., super litteris; et C. de inoffic. testam., si quando. Nec ordo scripturae spectatur, sed potius id quod de iure sumitur, ff. de solut., nec ordo. Secus in privilegiis, infra, de decim., ad audientiam, in fi.; et infra, de privileg., in his.
Incidentibus
Ipso iure tam in principalibus quam in accessoriis, vel incidentibus vel emergentibus remota est appellatio, infra, de appell., ut debitus.
Canonice
Id est, secundum iura canonica, de quibus supra dictum est, supra, de consti., canonum.
X 1.03.19 Constitutus apud sedem
Reciperent
Hic duo mandantur. Primum ut recipiant illum in canonicum, secundum ut assignent ei praebendam si vacat, vel quam cito vacaverit. Numquid ergo si non possunt assignare ei praebendam, tenentur eum recipere in canonicum saltem? Arg. quod sic, infra, de praeben., dilectus filius 1; et infra, de praeben., dilectus filius 2; et infra, de dolo et contu., cum dilecti. Arg. contra infra, de offi. deleg., cum super; ff. quod fals. tut., huius ediciti § 1; et ff. quod fals. tut., si id; arg. quasi a contrario, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. quandoque unam; et ff. quemad. serv. amit., si communem; et ff. de minor., etiam § 1; et ff. de minor., tutor § 1; arg. pro et contra invenies 9. dist., si ad scripturas. Finis autem decretalis videtur dicere quod non, et secundum hoc est unum mandatum, et non duo. Et hoc ideo dicit, quia iuratum erat de certo numero canonicorum, unde ratione iuramenti non poterant augere numerum. Duo in veritate mandavit Papa, scilicet, ut eum reciperent in canonicum, et eo recepto provideretur ei. Et eum recipere erat contra numerum sacramento firmatum, quare litterae non valebant. Et certus numerus canonicorum debet statui in ecclesia secundum facultates ecclesiae, in Auth. ut determ. sit num. cleric., coll. 1; infra, de vit. et honest. cler., quoniam. Et idem est si certus numerus statutus sit in ecclesia, licet non sit iuratus, aut per sedem Apostolicam confirmatus, quia non valent litterae, nisi dicatur, non obstante certo numero canonicorum. Hic tamen videtur arg. contra in fine, ubi dicit: si constiterit numerum, etc. Sed potest dici quod hic de numero est facta mentio, et non de iuramento nec de confirmatione Papae.
Vacaturam
Quod solus Papa potest, ut infra, de praeben., per totum.
Admittere
Id est, perficere.
Praecipiendo
Per executorias.
Et cum de hoc
Scilicet, iuramento vel confirmatione, ut infra colligitur, ubi dicit numerum canonicorum, qui nunc est in eadem ecclesia, etc., ut notatur in fine illius notabilis, hic duo.
Mentionem
Haec allegatio non valet si venissent contra numerum illum aliquando propria auctoritate, infra, de praeben., pro illorum; supra, de consti., cum accessissent.
Et dictas litteras
Scilicet, executorias.
Iuramento
Sed in omni tali iuramento semper intelligitur auctoritas maioris excepta, ut hic innuitur a contrario sensu, et ff. ad municip., imperatores, in princ.; infra, de iureiur., venientes § quia vero, in fi. Ergo non facerent contra iuramentum, si ad mandatum domini Papae illum reciperent. Item si talis conditio inest iuramento, numquam est necessaria dispensatio in tali iuramento, quia si displicet Papae, non est ligatus tali iuramento. Io. dicebat hanc conditionem in iuramento non esse, sed ideo dicitur auctoritas superioris excepta, quia non praeiudicatur ei quin possit hoc facere. Verius videtur quod conditio talis subintelligitur in huiusmodi iuramentis, et hoc ideo, quia super re alterius vel quasi iuramentum tale praestatur, et de re alterius praecise iurari non potest, immo esset anceps periurium, ff. de in litem iuran., videamus, in princ., et ff. de act. rerum amot., Marcellus. Et ideo auctoritas domini Papae in talibus intelligitur excepta tacite, licet non excipiatur expresse; simile 22. q. 2, beatus; et infra, de iureiur., quemadmodum, circa princ. Quare si Papa mandat aliquem recipi in canonicum, non obstante tali iuramento, tunc licite eum recipiunt, quia sic apparet quod Papa iuramentum factum quasi de re sua non vult ratum habere, cum administratio sola commissa est capitulo, et non dominium collatum, et hoc iuramentum servare tenentur canonici quantum in se est, nisi Papa contrarium mandet. Et ideo non valuerunt litterae taliter impetratae in quibus de iuramento mentio non fiebat. Sed quid si iurassent ante praesentationem, et post datam? Tunc non obstaret iuramentum, quia data respicitur, ut dicitur hic, et supra, de rescript., eam te. Praeterea aliud videtur hic, quod canonia sola sive praebenda augeret numerum canonicorum, quia si non augeret numerum, iuramentum non obstaret, quin possent ipsum recipere, et simile supra, de consti., cum M. Item arg. quod canonia potest esse sine proventibus, arg. infra, de praeben., relatum. Sed contra 1. q. 3, si quis obiecerit. Sed ibi appellantur res corporales iura, ex quibus res ipse corporales percipiuntur. Et sicut debet fieri mentio de iuramento, ut hic dicit, sic etiam de pactis, si qua in aliquo contractu interveniant, debet fieri mentio, alias non valet privilegium, infra, de decim., ex multiplici.
Impetrasset
Hic consideratur tempus datae. Item non dicit ante monitorias. Et sic est arg. quod per monitorias ius non acquiritur, alias dixisset, ante monitorias. De hac materia satis habetur infra, de renunciat., veniens.
Irritum
Et ita ea quae fiunt per litteras surreptitias, non valent, de hoc dicemus infra, de rescript., ad audientiam 2.
Praebendam
Et in canonicum recipi, ista sunt connexa, 1. q. 3, si quis obiecerit.
X 1.03.20 Super litteris
Diversos
Nam quot sunt capita, tot sententiae, de conse. dist. 4, sicut in sacramentis; ff. ad Trebel., quia poterat. Et homines faciles sunt ad dissentiendum, ff. de recepti., item si unus § principaliter. Et diversitatem corporum saepe diversitas sequitur animorum, infra, de concess. praeben., quia diversitatem.
Carere omni commodo
Litterarum, 25. q. 2, dicenti § et si legibus.
Iuxta rigorem
25. q. 1, dicenti § praescriptione.
Simplicitatem
Simplicitati subvenitur, de conse. dist. 2, scriptura dicit; et infra, de rerum perm., cum universorum. Nec obest quod per simplicitatem omissum est, ut ff. de ven. inspic., temporibus § quod autem praetor. Item imperitiae parcitur, ff. de probation., cum de indebito § si autem is; ff. qui satisda. cog., de die. § si servus, vers. minori; C. qui admit. ad bon. poss., quicumque; et ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque § si quis in ius. Arg. contra C. de in ius voc., venia; C. de fals. mon., quoniam. Dic ut in prima rubrica, quia rusticitati parcendum est. Contrarium casualia sunt.
Discretionem
Per hanc decretalem cassatae sunt omnes solutiones quae recitabantur, 25. q. 2, dicenti § praescriptione; C. si contra ius vel utilit., rescriptum; et si contra ius vel utilit., et si legibus.
Priori modo
Scilicet, per fraudem vel malitiam, et qui hanc fraudem allegat, eam probare tenetur, ff. de probation., quotiens operae § qui dolo. Quia quilibet praesumitur bonus donec probetur malus, infra, de scrutin., ex parte; et infra, de praesump., dudum.
Facta fuerit fides
Simile 25. q. 2, dicenti § et si legibus; et 25. q. 2, dicenti § si non cognitio. Quia cum dubium sit, poterit de hoc cognoscere iudex quia ratione dubitationis sit quod alias non fieret, ff. de liber. caus., ordinata § ulti.; et C. de liber. caus., lite ordinata. Et ita qui fraudem allegat, eam probare debet, ut dictum est.
Nullatenus
Opposita exceptione legitima, suspensa est iurisdictio iudicis circa principalem causam. Et si dubia est, de hoc prius cognoscat, postea cognoscat iudex de fraude sine malitia de qua excipitur. Nec distinguitur in hoc casu quae falsitas sit expressa, vel veritas occultata, sed sufficit quod per malitiam hoc fecerit, et sic intelligitur lex ista, 25. q. 2, dicenti § et si legibus. Sed qualiter probatur malitia? Certe ex perspicuis indiciis, puta ex qualitate personae, et ex forma rescripti. Ber.
Posterior modo
Scilicet, per simplicitatem vel ignorantiam.
Expressa sit falsitatis
Puta si dixerit se de possessione vi eiectum, cum non esset, nihilominus datur ei aliae litterae ex quo petit causam committi. Vel tacet se decanum, et impetrat litteras super usuris vel super alia re propria, supra, de rescript., ad aures.
Veritas occultata
Puta si occultavit quod ad arbitros itum erat, nec causa per eos potuit terminari, infra, de testib., praesentata; arg. C. si contra ius vel utilit., non idcirco.
In forma communi
Secundum istum modum intelliguntur iura illa, 25. q. 2, dicenti § praescriptione; et 25. q. 2, dicenti § et si legibus.
Procedat
Secus si per malitiam falsitatem expresserit, vel veritatem occultaverit, et ita aliquando receditur a forma in rescripto data, et redditur ad ius commune, ut supra, de rescript., causam quae.
Litteras dedissemus
Ex hoc patet quod simplicitas vel ignorantia non prodest circa huiusmodi litteras impetrandas, immo ad hoc ut rescriptum teneat, nihil debet supprimi ex his quae movere possunt animum principis ad dandum rescriptum vel ad denegandum. Et primo quidem series facti est exprimenda, infra, de cohab. cler. et mul., super eo. Item processus causa, infra, de re iudic., inter monasterium. Item non valent litterae si quis tacet sententiam latam, arg. infra, de fide instrum., inter dilectos; C. sent. rescind. non pos., impetrata. Item si tacuit nomen dignitatis suae, supra, de rescript., ad aures. Item si tacuit aliud beneficium sufficiens, supra, de rescript., cum adeo; sive etiam minus sufficiens, infra, de rescript., si proponente; et infra, de praeben., cum teneamur. Item si tacuit vicariam perpetuam, infra, de rescript., postulasti. Item si tacuit pactum praecedens sive compositionem, infra, de decim., ex multiplici. Item si tacuit statutum numerum canonicorum iuramentum firmatum, supra, de rescript., constitutus; et infra, de praeben., pro illorum. Item si tacuit statutum quod dignitas non esset ulterius in ecclesia, supra, de consti., cum accessissent. Item si tacuit privilegium, supra, de rescript., cum ordinem. Item si tacuit dispensationem, infra, de fil. presbyt., ex tua. Item si tacuit se regularem petendo confirmationem, infra, de confirm. util. vel inutil., porrecta, in fi. Item si dixit se clericum non esse, cum esset, infra, de transact., ex litteris. Item si tacuit quod praebenda non vacaret de facto, infra, de concess. praeben., cum nostris; et infra, de concess. praeben., litteras. Item si tacuit exceptionem, infra, de procurat., in nostra. Item si tacuit appellationem a se facta, supra, de rescript., ex parte Conventrensis; vel facta ab adversario, infra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Item si tacuit quod alius de mandato Papae fuerit receptus, infra, de rescript., mandatum; et infra, de rescript., litteris; infra, de rescript., abbatem. Item si dixit se habuisse monitorias, quod fuit falsum, et executorias impetravit, non valent, infra, de rescript., ex insinuatione. Et generaliter ubicumque talem veritatem tacuit, vel talem falsitatem expressit, qua tacita vel expressa Papa litteras non dedisset, rescriptum inutile fit.
Nisi forsitan
Istud forsitan non est dubitativum, immo affirmative ponitur, quia de hoc ipso cognoscere debet, an scilicet preces veritate nitantur, ff. de iud., si quis ex aliena; et infra, de appell., cum parati. Simile forsitan habes 33. q. 2, admonere, vers. si forte ignoscat; infra, de procurat., tuae. Vel ideo dicit forsitan, quia si notoria esset exceptio, statim posset cessare, et in hoc casu ubi notorium est quod aliquis non est iudex meus nec re nec gestu, ut si citet me, qui est ultra mare, non teneor ire, arg. infra, de accusat., evidentia; et arg. infra, de iureiur., ad nostram 2; C. de iuris., in criminali; et 2. q. 3, si episcopus, ubi de ista materia notatur per Io.
De precum qualitate
Id est, de veritate vel falsitate precum opposita contra impetrantem.
In utroque casu
Primus est, cum tacita veritate, vel falsitate expressa per simplicitatem Papa litteras concedit in forma communi, ac si esset veritas dicta, vel falsitas tacita. Secundus casus est, cum Papa nullas litteras dedisset tacita falsitate, et expressa veritate per simplicitatem.
X 1.03.21 Edoceri
Debeant
Discrete agit qui abbatem convenit. Nam si conventus conveniretur, statim praelatum nominaret in iudicio, et sic inducias obtineret, infra, ut lite non cont., quoniam § quod si super; et C. ubi in rem act., si quis; quia sine licentia abbatis nec agere nec respondere potest conventus, quin retractetur sententia, infra, de iudic., causam quae vertitur; 16. q. 1, monachi; et 16. q. 3, si sacerdotes. Sicut nec filius quamdiu est in potestate patris, C. de annal. except., super annali, in fi.; 16. q. 3, si sacerdotes; et ideo abbas primo conveniendus est. Dico tamen quod nullum collegium convenit vel convenitur sine auctoritate praelati, et econverso praelatus sine auctoritate capituli nec convenit nec convenitur, sed per syndicum actorem vel procuratorem ab ipso praelato de consensu capituli constitutum, et hoc cum negotium principaliter tangit praelatum, infra, de procurat., alia. Et si negotium principaliter tangit capitulum, ab ipso capitulo constituatur de auctoritate praelati, infra, de iudic., causam quae vertitur; C. de episc. et cler., omnes § hoc nihilominus; et hic; et 12. dist., non decet, in princ. Et haec locum habent quando negotia capituli et praelati sunt discreta, ut dicit in fine. Si vero sunt communia, praelatus de consensu capituli constituit syndicum. Unde vacante sede nihil est innovandum, infra, ne sede vac. nih. inn., novit; infra, ne sede vac. nih. inn., illa; et infra, ne sede vac. nih. inn., constitutis; nec tunc currit praescriptio contra ecclesiam, infra, de praescrip., placuit; et infra, de praescrip., de quarta. Et si forte capitulum agit, non sufficit subsequens consensus praelati, sicut nec sufficit auctoritas tutoris, ff. de auct. tut., obligari § ulti.; et Inst. de auct. tut. § tutor. Sed hoc non credo. Sufficit enim si postea accedat consensus praelati, vel econverso, infra, de dona., pastoralis, in fi.; et infra, de his quae fi. a prael., cum nos. Et dicit lex quae confirmat praedicta, quod qui non potest alienare, non potest rem in iudicium deducere, ff. de iure delib., ait praetor. Sed quid si lis oriatur inter collegium et praelatum? Adeatur superior, et ille dabit collegio curatorem ad litem ipsam, cuius officium cessabit lite finita, Inst. de auct. tut., in fi.; et ff. de tutel., qui habet § si pupillus, in fi.
Teneantur
Et quidem tenentur, licet non fiat mentio in rescripto nomino enim praelati ecclesia intelligitur, et praelati monasterium, ff. de ann. legat., annua § 1; et ff. de condi. et demon., filiofamilias. Et ecclesia est in episcopo et econverso, 7. q. 1, scire debes; et ff. de reb. eorum qui sub tut., civibus. Non tamen nomine praelati semper intelligitur ecclesia, infra, de testamen., requisisti; et 12. q. 2, illud; et 12. q. 3, pontifices.
Omnino discreta
Bene dicit, discreta, quia si sunt discreta omnino, non tenetur respondere nisi de parte sua, quia rescripta non extendentur ad res vel ad personas in eis non comprehensas, quoniam stricte intelligenda sunt, arg. supra, de rescript., sedes; et infra, de offi. deleg., cum olim abbas § quia vero; et melius infra, de offi. deleg., P et G. Et licet sint omnino discreta, tamen nec praelatus sine consensu capituli, nec capitulum sine consensu praelati hoc facere possunt, ut dictum est in prima notula.
X 1.03.22 Cum dilecta
Impetratas
Quae falsae erant, ut infra, de excess. praelat., inter dilectos § praeterea.
Nostram
Et cancellarii, vel alterius quod debebat requiri, infra, de crim. falsi, licet.
Mentio non fiebat
Et ideo secundae litterae non valuerunt, supra, de rescript., caeterum; nec quod per eas factum est, ut infra.
Personaliter
Nota casum novum, cum mandatur alicui ut personaliter negotium exequatur, potest alii committere vices suas, si partes consentiant, nisi in duobus casibus: in causa inquisitionis; item cum Papa provideri mandat ecclesiae alicui de praelatis, et aliis ministris, infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § is autem. Et est simile quod dicit lex, si promisisti mihi per te facturum navem vel aliquid consimile. Per alium me non consentiente facere non potes propter industriam tuam quam elegi, ff. de solut., inter artifices.
Transponentes
Nota in rescriptis ordinem scripturae servandum, ut hic, et 43. dist., sit rector, in fi.; et 3. q. 6, in gravibus; et 2. q. 1, in primis; ff. de usufru., quotiens. Et ordo verborum ostendit ordinem processum, de conse. dist. 2, in Christo pater, vers. vos autem, in glossa, cur gradum; et ff. ad Trebel., heredes, in fi. Arg. contra supra, de rescript., causam quae; et arg. supra, de rescript., inter caeteras; arg. C. de appellat., prius. Solutio: ubi aliquid principaliter mandatur, illud tamquam principale et primo tractandum est, caetera vero secundario tamquam accessoria subsequenter sunt expedienda, sicut hic. Ubi vero plura principaliter committuntur, non refert quod illorum primo tractetur, nisi forsan unum de natura sui procedat, ut in decretali supra, de rescript., causam quae; et arg. infra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et C. de rei vend., ordinarii. Et ideo cassatus, id est, cassus et irritus nunciatur hic processus iudicum, quia articulum principaliter commissum omiserunt, de aliis inordinate plurimum cognoscendo, ut dicitur in littera. Et idem penitus habes infra, de offi. deleg., venerabili. Sed quare non confirmavit quod legitime factum fuit, infra, de praeben., dilectus filius 1, in fi.; et infra, de arbitr., cum tempore; et infra, de privileg., cum olim propter § ulti. Respondeo: quia non servaverunt formam sibi datam, et quia cum principale sit cassatum, accessoria etiam cassata intelliguntur, infra, de fide instrum., inter dilectos, vers. fi.; et 2. q. 6, post appellationem § si quis ex pluribus. Ber.
De aliis articulis
Scilicet, de electione et pertinentiis suis.
Iuris ordinem
Iuris ordo exigit ut primo de spoliatione congnoscatur quam de proprietate, ut 3. q. 1, episcopis; et 3. q. 1, episcopi, et quasi per totum; et 2. q. 2, per totum; et C. de rei vend., ordinarii; et C. de interdic., incerti; et ff. de iud., si de vi et possessione; et infra, de restit. spol., ex conquestione; et quaestio spoliationis privilegiata est, infra, de ord. cognit., super spoliatione. Et quia isti iudices hunc ordinem non servaverunt, Papa illorum processum irritavit, id est, irritum esse ostendit, infra, ut lite non cont., accedens 1. Et praecipue quia illa fuit forma mandati, et ita est de substantia iuris ordinarii ordo iste. Et sic in duobus peccaverunt, quia formam sibi datam, et contra ordinem iudiciarium, sic infra, de confirm. util. vel inutil., examinata. Sed hic videtur loqui de alio ordine, quem non servaverunt. Papa processum illorum denunciavit irritum et inanem, et sic in duobus peccaverunt, non servando formam rescripti nec etiam servando ordinem iuris aliis articulis, forte dimittendo contestationem litis. Et sic duobus modis potest intelligi quod dicit iuris ordinem.
Irritum
Et supra dixit, irritandum, quia ibi ipso iure non erat irritus processus, sed irritandus, propter litteras surreptitias, supra, de rescript., super litteris. Hic ipso iure processus nullus, et ideo dicit, irritum, duabus de causis, quia contra formam et contra iuris ordinem, ut 2. q. 6, et qui appellat § diffinitiva, vers. item sententiae citra solitum ordinem, etc.; et infra, de confirm. util. vel inutil., examinata.
Restitutis
Sed qualiter potest monacha petere restitutionem? Dico quia non habebant abbatissam, et illae spoliatae erant, arg. ff. de iud., si longius § si filiusfamilias. Vel quia petit restitui non tamquam monacha, sed quasi de corpore, sicut si collegium non habeat unde solvat creditori, solvent singuli non quasi singuli, sed quasi de corpore, et petit monachus partem ubi res monasterii dividitur, 18. q. 2, in nullo; et etiam ubi recedit a collegio, 27. q. 1, si quis rapuerit; et ubi monachus percutitur, infra, de sent. excom., parochianos. Sed ibi non datur actio iniuriarum monacho, sed monasterio, et intentabit eam syndicus monasterii, sicut dominus agit pro iniuria servi, Inst. de iniuri. § si servus.
X 1.03.23 Plerumque contingit
Malitiis
Supra, de rescript., sedes; infra, qui matrim. acc. poss., significante; et ff. de rei vend., in fundo.
Infra annum
Nota hic annalem praescriptionem, infra, ut lite non cont., quoniam, 2. resp.; et infra, de offi. ord., pastoralis § 1; infra, de offi. deleg., quaerenti; et 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque; et 20. q. 2, puella. Sed quaeritur quando incipiat currere iste annus. Tunc cum incipit habere copiam agendi, cum primo habeat copiam iudicum, ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus; et ff. de diver. temp. praescr., in tempore; 2. q. 6, biduum; et ff. de servitu. rust. praed., Attilicinus. Et si tunc negligens fuerit imputatur ei, ex quo habuit tempus prosequendi suum ius, et huiusmodi negligentia latae culpae comparatur, arg. C. si tut. non gess., certum est; et C. si tut. non gess., qui se non; 23. q. 1, dominus noster. Dicunt quidam quod incipit currere a tempore praesentationis litterarum factae iudici, infra, de appell., super eo 2. Alii dicunt quod a tempore quo composuit sarcinulas suas, et potuit advocatum quaerere, ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § sed quod simpliciter. Quarti dicunt, et male, quod a tempore datae litterarum, supra, de rescript., eam te, et supra, de rescript., constitutus. Quod primum dicitur, verum est ut dicit littera ista. Hodie vero ista locum non habent, sed potior est conditio occupantis, licet secundae litterae non faciunt mentionem de primis, infra, de appell., ut debitus; et infra, de rescript., capitulum. De hoc tamen dictum est satis supra, de rescript., sicut Romana. Qualiter intelligatur hoc capitulum et illud, supra, de rescript., si autem.
Vel negligentia
Sed quis probabit hanc negligentiam? Resp.: transcursus anni probat hoc, nec alia interpellatio est facienda, infra, de dolo et contu., prout; nisi ille vellet ostendere contrarium, sicut dicitur de anno appellationis infra, de appell., cum sit Romana, in princ. Tamen ista non operantur aliquid hodie, quia ille obtinet qui primo litteras suas exhibet iudici, ut dictum est, nisi primus copiam iudicis habere non potuerit antequam secundas litteras suas praesentasset, quia tunc excusatur. Et hoc verum est si hoc fuit publice protestatus, quia iudicis copiam habere non potuit, et ita praemissa ista protestatione secundus non poterit eum praevenire, infra, de appell., si iustus.
X 1.03.24 Cum contingat
Nihil omnino scivisti
Nec per famam, vel alio modo, infra, de sent. excom., cum desideres § secundae quaestioni. Hoc enim dicimur scire quod ab aliis audivimus, 22. q. 5, hoc videtur. Sed quid si audivit ab aliquo levis opinionis, numquid hoc sufficit ut non debeat parere mandato iudicis? Videtur quod non, infra, de spons., cum in tua; et 11. q. 3, in cunctis; et infra, de testib., licet ex quadam. Sed videtur quod sic, quia in dubiis potius obediendum est, ut 23. q. 1, quid culpatur, in fi.; et infra, de praescrip., cum ex officii. Et illa est ratio quare executio sententiae differri non debet, nisi incontinenti probetur exceptio, infra, de testib., veniens 2; et infra, de restit. spol., litteras. Dico quod non sufficit, alioquin retardaret executionem sententiae, qui diceret se habere priores litteras, quae revocatae non essent, vel qui posteriores litteras diceret se habere, quae revocarent primas. Et sic sequeretur quod nullus iudex posset excommunicare vel absolvere vel ferre sententiam, si diceret aliquis ante prolationem sententiae causam illam aliis esse commissam, et sic daretur occasio figmentis, quod esse non debet, 32. q. 1, dicit dominus; Inst. vi bo. ra. § sed nedum talia; et C. und. vi, si quis in tantam; ff. de Carb., si cui controversia § si quis non; ff. de litig., litigiosam. Immo probabilem causam debet habere ille qui recipit mandatum de diversitate litterarum, antequam credat, 23. q. 4, quam magnum; et infra, de cleri. excom., illud; ff. quod fals. tut., si id, in fi. Vel dic quod qualiscumque notificatio sufficit in secundo casu, ut iudex non debeat dici dubius, 1. q. 4, turbatur, vers. si quis vobis dixerit hoc idolis, etc.; infra, de spons., praeterea 2; ff. de pet. hered., item veniunt § a quo denunciatum; et ff. de admin. tut., quidam decedens § ex quo. Et hoc videtur innuere littera ista, nihil omnino scivisti.
Executioni mandare
Quod et fecit, scilicet, quia denunciavit partem illam excommunicatam.
Tunc litterarum
Sed qualiter potest illud perpendi ex sola inspectione litterarum? Nam licet secundae expressam faciant mentionem priorum iudicum, et rerum contentarum in prioribus litteris, per hoc non constat primas litteras esse revocatas, cum possint esse impetratae per falsi suggestionem, et ita non revocant primas, infra, de offi. deleg., coram; et infra, de rescript., ex parte decani, circa princ.; et infra, de re iudic., inter monasterium; et arg. supra, de rescript., caeterum; infra, de dolo et contu., ex litteris. Ad hoc ergo ut executori nullatenus sit dubitandum, oportet ut discat per assertionem partium, quia causarum merita partium assertione panduntur, C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale; infra, de in integ. restit., tum ex litteris. Et sic videtur quod aliquam possit exercere iurisdictionem inter partes, quod falsum est, ut dicit in fine. Alias non poterit scire utrum secundae revocent primas. Et hoc verum est, ut dicit Io., quod numquam ex sola inspectione poterit scire, nisi aliquid intelligat de hoc ex partium assertione. Sed per hoc nullam habet iurisdictionem inter partes. Sed hoc verum est si ille qui habet priores litteras aliquid non obiiciat contra secundas. Alias iudex praesumeret primas esse revocatas, ex quo in secundis fit mentio expressa de primis, supra, de rescript., caeterum. Si autem aliquid obiicit, statim executor debet supersedere, quia per negationem res sit dubia, C. quib. ad lib. proc. non lic., si quis. Et in hoc casu intelligitur quod legitur supra, de rescript., pastoralis, ut ibi dicitur, scilicet, quod tunc dubium est de revocatione litterarum quando fit mentio expressa et iudicum et rerum. Sed ab adversario obiicitur litteras impetratas esse per falsi suggestionem per decretales praedictas. Item licet executor dubitet an debeat absolvere vel condemnare, tamen secundum regulam Arriani pronior erit ad absolvendum quam ad condemnandum. Regulam illam habes ff. de act. et oblig., Arrianus; et infra, de probat., ex litteris. Hoc ideo dicit, quia non constat an ille iudex habeat iurisdictionem, per hoc tamen non iudicat de iurisdictione quorum sit iurisdictio, sed tantum dicit se debere exequi mandatum, vel non debere, infra, de rescript., ex parte decani.
Praecipimus
Sed quid si non exhibuntur secundae? Non exequetur secundum mandatum si ad terminum praefixum non exhibeantur, ut infra, de except., pastoralis. Nam litterae quae non apparent, non sunt, ff. de contrah. empt., in lege; et ff. de contrah. empt., Rutilia Polla; de conse. dist. 1, solemnitates, in fi. Non potest tamen cogere adversarium ad exhibendum, quia non habet iurisdictionem inter partes, ut dicitur in fine. Nec etiam tenetur obedire mandato, nisi videat rescriptum, infra, de offi. deleg., cum in iure.
Hesitandum
Videtur quod executor non debeat petere copiam rescripti, nisi ubi recipit contraria mandata. Sed non est verum, ut dictum est in proxima notula.
Secunda loco
Sed quare revocatur quod legitime factum est per primas litteras, contra id quod legitur infra, de restit. spol., audita; supra, de rescript., causam quae. Sed per istum executorem nihil revocatur, sed denunciantur illi absoluti, qui primo fuerant excommunicati.
Constitutionis
Supra, de rescript., pastoralis.
Et id ipsum
Ita ut non exequaris mandatum, et iste § respicit proximum, infra.
Iudicare
Hic fallit illa regula, ff. de iud., de qua re.
X 1.03.25 Olim ex litteris
Per interpositam personam
Quod potest fieri, infra, de praeben., accedens.
Sequestrari
Quod de iure non debuit, nisi causa subesset, infra, de sequestra., ad hoc; infra, de sequestra., dilectus; et infra, de sequestra., ab eo, ubi de hoc, in quibus duobus dicitur quod quando fructus dissipantur, debet fieri sequestratio, C. de prohib. sequest., quotiens. De hoc nota 2. q. 6, quoties 2. Sed in casu isto, scilicet, propter contumaciam, bene fit sequestratio ut mitius agatur cum reo, infra, de dolo et contu., ex litteris. Sed in casu isto non dicitur proprie sequestratio, prout traditur infra, de sequestra., per totum, quia ibi non fit sequestratio propter contumaciam.
Ad omnia
Videtur quod per hanc clausulam, si est ita, vel per hanc, si praemissa vera sunt, teneatur impetrator probare omnia praemissa esse vera, licet aliquod ex praemissa sufficeret ad propositum probandum; simile supra, de rescript., ex parte Conventrensis; ff. de excusat., qui testamento. Nam nisi quis plene probet suam intentionem, succumbit, C. de rei vend., res alienas. Fines enim mandati diligenter sunt observandi, supra, de rescript., cum dilecta. Et imputet sibi qui plura narravit, quorum unum sufficeret per se. Arg. contra quod sufficit unum probare, ff. de condi. et demon., falsa, in fi.; et ff. de condi. insti., si testamento § ulti.; ff. de manum. test., si ita; infra, de praeben., cum iamdudum. Dic ut dixi supra, de rescript., ex parte Conventrensis. Item arg. est hic quod sequens clausula respicit omnia praemissa, infra, de appell., secundo; et infra, de appell., inquisitioni; et infra, de appell., inquisitioni. Arg. contra infra, de dona., cum dilecti, ubi non respicit omnia superiora clausula illa de foresta, sed tantum proximam donationem et inferiorem, 3. q. 5, constituimus, in fi., et in glossa, quia infames; et de conse. dist. 2, cum omne, in princ., et in glossa, quod quam sit. Sed melius est quod ad omnia referatur, et sic facit pro alia parte, ff. de in rem ver., si pro parte § penulti.
X 1.03.26 Dilectus filius abbas
Causa
Nota quod non sufficit narrare seriem facti in litteris Papae nisi causa facti adiiciatur, arg. 23. q. 8, occidit; infra, de testib., cum causam quae. Et causa facti potius quaerenda est quam ipsum factum, 15. q. 1, merito, in fi.; et ff. de fur., verum; et infra, de accusat., cum dilectus; C. de adopt., si consul; et etiam modus facti, C. de transaction., ut responsum.
Excommunicationis
Hic habes quod si excommunicatus impetrat litteras vel rescriptum tacens de sua excommunicatione, quod non valent litterae, tum quia tacuit processum iudicis, infra, de re iudic., inter monasterium. Tum quia tacuit vitium suum, tum etiam quia ingessit se communioni hominum, propter quod puniendus est, infra, de cleri. excom., illud § illud autem; et 11. q. 3, placuit. Unde inconveniens esset quod ex eodem facto consequeretur poenam et commodum, ff. de negot. gest., sive, in fi., et in glossa ulti.; 16. q. 1, legi., in glossa, deteriores. Contra, infra, de except., significaverunt; et infra, de except., venerabilem, ubi dicitur quod excommunicati non repellentur a prosecutione appellationis. Sed isti presbyteri erant rei, ergo non debent repelli. De hoc dicemus infra, de except., venerabilem; et infra, de except., significaverunt. Sed pro nunc dic breviter quod isti non erant rei, sed actores qui petierunt restitui, nec appellaverant, in quo casu loquuntur contraria. Et sic est arg. quod quaestio spoliationis non sit privilegiata. An autem litterae ab excommunicato impetratae valeant eo absoluto? Dic super hic prout notatur infra, de except., extravag. pia, in glossa quae incipit, sed mirum.
Viribus carere
Ut supra, de rescript., cum dilecta. Et sic videtur quod si aliquid factum sit per litteras surreptitias, illud debeat revocari. De hac materia plenius dicetur infra, de rescript., ad audientiam 2. Et dic carere si constiterit istis exceptionibus, scilicet, quod non fecerint mentionem de causa suae remotionis et excommunicationis, qua tenebantur adstricti. Et merito de causa excommunicationis tenebantur facere mentionem, quia qui petit absolvi ab excommunicatione tenetur exprimere causam excommunicationis suae, alias non valent litterae impetratae super absolutione, vel si aliam causam exprimeret, quam illam pro qua fuit excommunicatus, infra, de offi. ord., ex parte; et infra, de fide instrum., quod super. In illa decretali infra, de offi. ord., ex parte, notatur de hoc in glossa quae incipit, ex eo; et infra, de sent. excom., cum pro causa, in glossa quae incipit, istud tamquam. Et in hoc casu non valent litterae impetratae excommunicato tacito de causa excommunicationis. Secus si aliquis impetrat litteras ad agendum contra adversarium tacens de sua excommunicatione, quia tunc valent litterae eo absoluto, infra, de except., extravag. pia, ubi de hoc, in glossa quae incipit, sed mirum. Alia etiam de causa non valuerunt huiusmodi litterae, quia non fecerunt mentionem quod per sententiam spoliati fuissent propter suos excessus, a qua non fuit appellatum, C. sent. rescind. non pos., impetrata. Et ita duobus de causis non valuerunt litterae istorum presbyterorum. Olim consuevit decretalis ista allegari ad probandum quod litterae impetratae ab excommunicato ad agendum non valebant, sed hoc non probatur per hanc dceretalem, quae non loquitur in tali casu. Ber.
X 1.03.27 Postulasti per sedem
Cum secundum apostolum
Quam habes infra, de praeben., cum secundum Apostolum.
Beneficium
Nomine beneficii intelligitur vicaria sive praebenda, sive aliud beneficium, 1. q. 3, ex multis, in princ.; et infra, de verb. sign., tua nobis.
Competenter
Istud competenter intelligas secundum modum illius decretalis infra, de praeben., de monachis. De hoc dictum fuit supra, de rescript., cum adeo. Dic ut ibi.
Proventibus
De duobus quaerebatur, scilicet de paterna hereditate et de beneficio vicariae, sed de beneficio tantum respondet. Ergo licet non faciat mentionem de paterna hereditate, tenent litterae, quia unum negando, alterum confitetur, infra, de praesump., nonne. Sed videtur quod talis indigne petit beneficium ecclesiasticum, 16. q. 1, quoniam quicquid; et 12. q. 1, illi autem, in glossa ulti.; et iudicium sibi manducat et bibit, 1. q. 2, clericos; et 1. q. 2, pastor. Item quia ordinatus est ad certum titulum, qui ad titulum sui patrimonii est ordinatus, infra, de praeben., tuis quaestionibus. Sed non est verum quod de hereditate principaliter quaeretur, sed de vicaria, hoc addito quod habeat bona paterna similiter. Sed quid si modicum habet beneficium, numquid tenetur facere mentionem de illo? Tenetur quidem infra, de rescript., si proponente, ubi dicetur de hoc.
X 1.03.28 Nonnulli gratia sedis
Abutentes
Id est, malo modo utentes. Sic infra, de rescript., quia nonnulli; et supra, de rescript., sedes.
Ad remotos
Nota quod dicitur remotus qui est ultra duas dietas extra diocesim, et facit ad hoc infra, de elect., cum inter universas; et infra, de elect., nihil est.
Iuris observantia
Quia non debent inde nasci iniuriae unde iura oriuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; C. und. vi, meminerint; simile supra, in constitutione Gregorii ix, rex pacificus.
Ultra duas dietas
Numquid hoc intelligitur de vulgaribus dietis, quae habentur secundum consuetudinem regionis, aut de legalibus secundum quod viginti milliaria computantur pro dieta, ff. de ver. sig., itinere; et ff. si quis caut., vicena? Videtur quod de vulgaribus, quia nomina ex communi usu intelligenda sunt, infra, de spons., ex litteris 1. Non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debent, ff. de supel. leg., Labeo; et consuetudo est optima legum interpres, infra, de consuet., cum dilectus; et ff. de leg. 1, si de interpretatione. Et plus statur usui quam significationi vocis, ff. de leg. 3, non aliter. Immo usui statur contra naturam vocis, ff. de leg. 3, uxori, in princ. De hac materia multa argumenta notantur, 12. dist., illud. Et dicas quod de vulgaribus dietis istud est intelligendum, quia lex debet convenire consuetudini regionis, 4. dist., erit autem. Sed pone quod aliquis impetraret litteras ultra duas dietas, non facta constitutionis istius mentione, sed iudices citant ad locum ultra duas dietas non remotum a sua diocesi ipsum reum, numquid ire tenetur? Credo quod sic, per hoc quod dicit, ultra duas dietas non trahatur, et est expressum, infra, de except., olim. Sed expensis actoris debent iudices ad locum ire, alias fieret fraus constitutioni huic, arg. ad hoc ff. de edend., praetor ait, in fi. Sed videtur quod non valent litterae, quia sunt impetratae tacita veritate tali, quam si dixisset, litteras non habuisset, supra, de rescript., super litteris; ergo non debent valere, quia eadem aequitas, quae movet delegantem, movere debet delegatum, ut dicit illa decretalis supra, de rescript., super litteris, in fi. Sed eadem ratione videtur quod valeant, quia si dixisset quod non traheret ille adversarium ultra duas dietas, litteras habuisset. Ergo debent valere, et bene valent ut dictum est, quia ipse purgat vitium, et removet exceptionem quae posset opponi quare non valent, quia litterae non sunt nullae ipso iure, sed per exceptionem annullantur, arg. infra, de usur., quia frustra.
Trahi possit
Non dicit quod litterae non valeant, sed ne trahatur per eas ultra duas dietas.
Fecerint mentionem
Ut si ita dicatur, non obstante tali constitutione, et sic patet ex hoc loco quod rescriptum debet facere mentionem de constitutione ad hoc, ut ei praeiudicet, arg. infra, de aetat. et qualit., eam te. Sic debet etiam facere mentionem de privilegio, supra, de rescript., cum ordinem. Nec habet locum illa regula, speciale derogat generali, licet non faciat mentionem de illo, supra, de rescript., sicut Romana; et supra, de rescript., pastoralis. Sed hic rescriptum speciale non derogat generali constitutioni, et illa est causa, quia constitutio illa continet ius commune, sed ius commune non tollitur per rescriptum, cum rescriptum concedi debeat secundum ius commune, et non contra, 25. q. 2, rescripta. Et ideo necesse est ut semper rescriptum impetratum ultra duas dietas faciat mentionem de hac constitutione, quia Papa ignorat locorum distantiam.
Mercimonii
Simile infra, de rescript., quia nonnulli, ubi aliqui tradunt litteras aliis eiusdem nominis.
Suscitare
Per rescriptum principis lites sopitae suscitari non debent, C. de transaction., causas vel lites. Immo tales a limine iudiciorum debent expelli qui volunt lites sopitas suscitare, C. sent. rescind. non pos., impetrata; et supra, de rescript., dilectus filius 2.
Lites restringendae
Sic de poen. dist. 1, poenae; ff. de lib. et post., cum quidam; ff. si cert. pet., quidam. Et sic videtur quod in rescriptis verba potius sunt restringenda quam amplianda, infra, de offi. deleg., cum olim abbas, in fi.; et infra, de offi. deleg., P et G; nisi indulgeant beneficia, infra, de dona., cum dilecti, in fi.; et infra, de verb. sign., olim.
Sine speciali mandato
Sic ergo generalis procurator non sufficit ad impetrandum litteras, quod est bene notabile, sicut requiritur specialis procurator in transactione, C. de transaction., transactionis; et infra, de arbitr., per tuas, in princ.; et in integrum restitutione petenda, ff. de minor., illud § si talis; et infra, de in integ. restit., coram; et in delatione iuramenti, quia procurator non debet deferre iuramentum alteri parte, ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Sic per procuratorem generalem non potest fieri acceptilatio, nisi habeat speciale mandatum, ff. de accep., per procuratorem. Sed nonne ratihabitio domini sufficit ad hoc litterae valeant seu valere incipiant quae prius non valebant? Quod videtur ff. de iud., licet verum; et ratihabitio retrotrahitur, ff. de pignorib., si fundus § 1; et infra, de clan. despon., quod nobis, in glossa ulti.; et infra, de elect., quod sicut, circa princ., vers. quod si eos, in fi. Item litterae quae primo non valent, postea convalescunt, infra, de for. compet., licet ex suscepto, in glossa, iustitiae complementum; et infra, de for. compet., ex tenore, in fi., ibi dummodo. Ad hoc respondeo quod licet procuratio quae nulla est possit ratificari, non tamen valent litterae istae adversario contradicente, infra, de rescript., ex parte decani; propter rationem quae in littera ipsa redditur, quia lites restringendae sunt, etc. Sed numquid litterae istae sunt nullae ipso iure? Videtur quod sic, quia tamquam falsarius punitur, et sic istae litterae sunt falsae, sicut sententia venalis nulla est, 2. q. 6, ei qui § venales; et infra, de vit. et honest. cler., cum ab omni, in fi. Dico quod per exceptionem sunt annullandae, in utroque casu istius capituli si reus nihil obiiceret, valerent. Sed quis debet probare quod sine mandato sunt impetratae, an ille qui excipit quod non sunt impetratae per procuratorem, an dominus qui utitur illis? Videtur quod dominus qui utitur illis litteris, et exhibet eas, debeat probare mandatum, quia executor non tenetur obedire mandato iudicis, nisi primo probetur mandatum, infra, de offi. deleg., cum in iure; supra, de rescript., cum contingat. Qualiter enim possit reus probare quod non essent impetratae per procuratorem, cum sit pura negativa, et negantis factum per rerum naturam nulla est probatio, infra, de elect., bonae 1 § porro; et 6. q. 5, accusator quod asseverat. Praeterea licet aliquis ostendat instrumenta ecclesiae, non tamen ei creditur, nisi caveat de rato, infra, de offi. deleg., coram, in princ. Et generaliter traditur quod quoties de mandato dubitatur, vel procurator debet probare mandatum, vel cavere de rato, C. de procur., cautio. Praeterea nonne iubetur cum authentico exhiberi libellus porrectus Papae, 81. dist., Maximianus, in glossa prospecto; arg. 7. q. 1, praesentium. Sed ad quid nisi ad hoc, scilicet, per quem fuerit impetratum? Nam forte per excommunicatum sunt impetratae, quae non valent, arg. infra, de probat., post cessionem; supra, de rescript., dilectus filius 1. De hoc dic ut in decretali infra, de except., extravag. pia. Nec obstat si dicat quod instrumentum non apparet non vitiatum, ergo standum est ei donec contrarium probetur, C. de edict. div. Had. toll., edicto, circa princ., ibi, ex quacumque. Hic enim non impugnatur scriptura quin vera sit bulla, et verus sit actor, sed tantum de mandato impetrantis dubitatur. Ad hoc dicit Io. quod si ita contineatur in rescripto, et conquestus est talis procurator de tali, tunc non est necesse probare mandatum, quia per litteras illas satis apparet de mandato, ex quo Papa appellat eum procuratorem, quia constat quod vidit mandatum. Sed si continetur in litteris, significavit nobis talis, vel conquestus est nobis, cum ille non fuerit in curia, sed alius qui dicit se fuisse procuratorem legitime constitutum, tunc tenetur probare mandatum, quia plerique fingunt se esse alios, et sub nomine aliorum litteras impetrant, et nisi doceat de mandato, non debet audiri, ut hic dicit. In causa appellationis dicebat ipse Io. quod non tenetur probare mandatum, quia non est credendum quod aliquis negligat ius suum in prosequendo appellationem, qui alias diligens est, arg. C. qui et adv. quos in int. rest., in consilio. Si autem per simplicem querelam sint litterae impetratae, necesse est semper probare mandatum. Constitutio ista non bene servabatur, nec admittebant iudices talem exceptionem, sed certe bene debet admitti, quia non valent litterae nisi sint impetratae per procuratorem. Et hoc probatur in decretali Gregorii ix infra, de rescript., ex parte decani, ut ibi dicemus. Secus credo in litteris super beneficiis obtinendis, quia ibi non exigitur mandatum, cum super nulla lite impetrentur, sed de gratia tantum concedantur. Sed rescripta ad lites iam ortas et non futuras impetrantur, infra, de rescript., quia nonnulli. Curia Romana non consuevit hanc exceptionem de mandato admittere, nec nos admittere debemus, et si propter hoc appellaretur, non darentur litterae super tali appellatione.
Non debet exigi
Quae sint illae personae, habes ff. de procur., sed et heredes.
X 1.03.29 Dilectus filius I.
Concilii generalis
Supra, capitulo proximo.
Domicilium
Ex hoc videtur quod licet aliquis habeat praebendam vel ecclesiam alibi, quod propterea non habeat ibi domicilium. Nam sola possessio domus quae in civitate alia comparatur non facit domicilium, ff. ad municip., libertus § sola domus. Verumtamen bene potest quis habere domicilium in pluribus locis, dummodo se in utroque aequaliter collocasse videatur, ff. ad municip., assumptio § iuris prudentibus; et infra, de for. compet., ex parte. Alias dicitur ibi habere domicilium, ubi maiorem partem rerum suarum possidet, et assidue conversatur, et ibi debet respondere, C. ubi sen. vel clar., senatores. Vel etiam ubi vendit, emit, contrahit, et festos dies celebrat, ff. ad municip., eius § 1. Ratione vero de qua agitur, potest conveniri, infra, de for. compet., sane; C. ubi in rem act., actor; et ex hoc forum sortitur, infra, de for. compet., licet ratione, ubi numerantur plura ex quibus sortitur quis forum. Et sic patet quod dietae istae semper sunt computandae respectu diocesis, ubi est res de qua quis convenitur, infra, de for. compet., ex parte, licet intra illas habeat beneficium vel quandoque inveniatur, ut hic dicitur. Sed in personali actione secus, quia potest conveniri ubicumque habet domicilium.
Inhibetis
Et male, quia postquam causa appellationis est commissa ex certa scientia, iurisdictio priorum iudicum est suspensa, infra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea. Sed iudex appellationis potest inhibere iudici a quo appellatum est, ne in eadem causa procedat, ut infra, de offi. ord., extravag. Romana § nec pro eo, vers. similiter; et infra, de offi. ord., extravag. Romana § a quibus; et infra, de appell., extravag. Romana § si autem.
Sed dicti iudices
Nam iudices appellationis debent cognoscere an sit legitime appellatum. Et si legitima est appellatum, ipsi cognoscant, alias remittant partes ad priores iudices, in expensis condemnando appellantem, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali. Et ita quando iudices ad appellationem dati sunt, semper debent cognoscere de huiusmodi iurisdictione, nec convenire cum prioribus, sicut quandoque vidi fieri. Illud enim habet locum quando diversi iudices contendunt se habere iurisdictionem principaliter, supra, de rescript., pastoralis. Ber.
X 1.03.30 Capitulum sanctae crucis
Prius
Et ita qui praevenit alium, ille obtinet, infra, de appell., ut debitus, ibi prius quam in glossa; et infra, de rescript., abbatem. Et est simile ff. de procur., pluribus; et infra, de procurat., non iniuste, ubi potior est conditio occupantis; et simile ff. de ver. oblig., si Titius. Sed videtur quod ille pro quo fuit prius lata sententia deberet obtinere, non ille qui primo praesentavit rescriptum, sicut si quis a pluribus conveniatur ex noxa eiusdem servi, non ei qui primo egit. Sed ei qui ad sententiam prius pervenit, debet dari, ff. de noxal. act., si quis a multis. Sic enim in actione de peculio, ff. de peculi., si vero adhuc. Forte idem posset dici hic, ille enim obtinuisset, qui prius receptus fuisset, arg. infra, de praeben., dilectus filius 2. Sed hic neuter ad sententiam venit. Hic possunt assignari multa contraria, infra, de offi. deleg., ex parte N; et supra, de rescript., caeterum, et multa consimilia. Sed iura illa hodie correcta sunt per id quod habes infra, de appell., ut debitus, et per quod dicit hic. De hac materia dicas ut dixi supra, de rescript., sicut Romana. Sed illa decretalis, infra, de offi. deleg., ex parte N, loquitur in alio casu, cum iam litterae sunt primo praesentatae ante praesentationem secundarum, et ita concordat cum ista. Alii dicunt, et forte bene, quod primae litterae valent, et non secundae, quia de primis non faciunt mentionem, si primus impetrans non fuit negligens in prosequendo ius suum. Et hoc constat, licet prius praesententur secundae, dum tamen non recipiatur secundus ante praesentationem priorum, et ita cessant contraria. Sed si primus non prosequatur ius suum dolo vel negligentia cum prosequi possit, valebunt secundae, licet de primis non faciant mentionem. Secus in rescriptis ad lites obtentis, ubi per sollicitudinem praesentantis perditur primum rescriptum, licet secundum de primo non faciat mentionem, infra, de appell., ut debitus. Ibi enim remanet ius salvum utrique impetranti.
Consimili
Ergo non super eodem beneficio, sed diversas, alias non diceret, consimili. Quia si consimile, ergo aliud, et non idem, uterque istorum impetraverat, ut ei provideretur in beneficio praebendali. Sed non super uno, sed ita simpliciter, quia nihil est idem cui simile est, arg. ff. si mens. fals., adversus § haec actio.
Non habita mentione
Per hoc videbatur quod litterae non valebant, supra, de rescript., caeterum; et infra, de offi. deleg., ex parte N. Sed primae ibi iam fuerant praesentatae ante praesentationem secundarum. Et sic non contradicit, sed concordat huic notulae. Et etiam non obstat capitulum supra, de rescript., caeterum.
Post appellationem
Unde videtur quod sententia postea lata non tenuit, infra, de sent. excom., per tuas. Sed contra dicitur infra, ubi dicit, sententias praefatas relaxetis. Sed ibi dicitur ratio quare tenuit sententia. Vel intellige quod ex iusta causa appellatum est, quia forte litteras alterius receperant, vel aliam iustam causam allegaverunt, et sic non tenuit sententia. Vel dicas ut in ultima notula.
Suspensionis
Arg. quod suspensus potest amplius suspendi, sicut excommunicatus potest excommunicari, 3. q. 4, Engeltrudam; et 11. q. 3, excellentissimus; 12. q. 2, de viro; et infra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam, in fi., ubi de hoc.
Sententias
Scilicet, excommunicationis et suspensionis latas proximo capitulo.
Relaxetis
Ex hoc patet quod sententia suspensionis post appellationem lata tenuerit. Sed videtur quod appellatio tenuit, ex eo quod ei tantum qui litteras primo praesentavit providere deberet, et non illi qui secundo praesentavit litteras suas, contra quem fuit appellatum. Dicas quod ideo tenuit sententia non obstante appellatione, quia nondum providerat alicui illorum, et in litteris continebatur, si alium ad mandatum nostrum non recepistis. Haec enim clausula: nisi de mandato nostro eadem ecclesia in receptione alterius fuerit gravata, erat in utrisque litteris inserta, ut patet in integra. Sed ipsi non receperant adhuc, unde non tenuit appellatio cum nondum competeret eis exceptio. Vel dicas, si vis praedictas sententias relaxetis, ad cautelam quantum ad illam sententiam, quae lata fuit post appellationem, quae legitima fuit quantum ad aliam latam pro Callimacho. Ubi appellatio non praecessit, tenetur proprie illud verbum, relaxetis. Et sic proprie et improprie simul illud tenetur, simile 28. dist., presbyterum; 63. dist., in synodo. Quid si praesentatione per aliquem illorum facta ipsi capitulo alii iudices post appellatione excommunicaverunt? Videtur quod teneat appellatio, quia ex quo alius praevenerat, ius habebat. Unde si capitulum appellavit contra secundo praesentatem, bene videtur tenere appellatio, quia ei debent providere qui primo praesentavit, ut hic dicit, et ideo absolutio ad cautelam fieri debet. Sed non credo, quia quoties aliqui absolvuntur ad cautelam, illud exprimitur infra, de appell., ad praesentiam; infra, de testib., veniens 2, in fi., unde prima ratio verior videtur. Vel intelligitur tantum de sententiis illorum a quibus non est appellatum, et ita planum est.
X 1.03.31 Ad audientiam nostram
Pensiones
Huiusmodi pensiones quae in fraudem fiunt de proventibus ecclesiarum prohibitae sunt in concilio generali, infra, de praeben., extirpandae, in fi.; et infra, de collus., audivimus.
Renunciantes
Sed numquid continet simoniam huiusmodi renunciatio. Videtur quod sic, cum ex litteris habet ius ad petendum beneficium spirituale, et in talibus omnis pactio et conditio cessare debeat, infra, de pact., pactiones; et 1. q. 2, quam pio. Posset dici quod non est simonia, quia ea quae praecipiuntur a iure, licite deducuntur in pactum, etiam in spiritualibus, infra, de elect., significasti, in princ., et in glossa 2; et 18. q. 2, Eleutherius, in princ., et in glossa 1. Et istud est de iure quod renunciet litteris si vult habere beneficium, sed si habet etiam beneficium, posset deduci in pactum quod ei renunciaret, si vellet aliquid aliud beneficium obtinere, quia utrumque habere simul non potest, infra, de praeben., cum non ignores. Et secundum hoc expone, venditas, id est, cum tali pacto renunciatas. Vel potest dici quod simonia fuit, quod hic non negatur. Vel dic quod non fuit simonia propter hoc commissa, quod est aequius, cum nullum ius speciale habuerit per litteras illas. Ber.
Mentione non habita
Et ideo non valent, infra, de rescript., in nostra; et supra, de rescript., ad aures; et supra, de rescrpt., cum adeo.
In irritum
Sed quaeritur an generaliter sit verum, quod quicquid fit per litteras tales surreptitias, debeat revocari? Hoc manifeste probatur in capitulo isto, et simile supra, de rescript., cum dilecta; et supra, de rescript, constitutus. Et hic ideo, quia per litteras tales iurisdictio non videtur dari, infra, de offi. vicar., sua nobis; et 35. q. 9, veniam, in princ., ibi, surreptum huic sedi; et 35. q. 9, sententiam. Et revocatur etiam quod sit altera parte absente, ut infra, de re iudic., cum olim § post haec; et ff. de iud., si praetor § Marcellus. Nec obstat si dicas quod post sententiam non admittatur exceptio, 3. q. 6, si quis episcoporum § exceptio; et infra, de re iudic., inter monasterium. Sed illud non habet locum in exceptionibus, in quibus agitur de falso, infra, de procurat., in nostra, in fi.; et infra, de probat., licet § post haec. Cum enim per tales litteras non receperint iurisdictionem, quicquid per eas factum est non tenet. Et est simile, quia replicatio omissa ante sententiam ex causa probabili post sententiam proponitur, ff. quan. de pecul. act., quaesitum. Multo fortius exceptio ad idem facit infra, de re iudic., ad probandum; arg. infra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi., sed illa decretalis aliter intelligitur. Et contra videtur quod per tales litteras detur iurisdictio, licet possint elidi per exceptionem, ut supra, de rescript., nonnulli. Dictum est arg. ff. de bon. poss. sec. tab., qui ex liberis § testamento. Unde non potest dici retro iudicium nullum fuisse. Unde si aliquis scivit sibi competere exceptionem, et non excipit, sibi imputet. Si nescivit praetextu exceptionis post repertae, sententia non retractetur, infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de re iudic., suborta. Item libertas per falsos codicillos data non revocatur, ff. de manum. test., cum ex falsis. Et legata praestantur, licet testamentum sit falsum, ff. de hered. instit., Pactumeius. Circa istam materiam dicebat Io. quod sententia lata per tales litteras tenet, nisi relevetur per appellationem vel supplicationem, sed retractanda est per integrum restitutionem. Vel si vis dicere quod per tales litteras nulla datur iurisdictio, non est necessaria restitutio, quia ipso iura nulla est sententia, infra, de offi. vicar., sua nobis. Tu dicas quod tales litterae non sunt irritae ipso iure, sed possunt annullari per exceptionem, unde si a principio huiusmodi exceptio proponatur, si aliquid fiat contra, totum revocatur. Et sic loquitur supra, de rescript., constitutus; et supra, de rescript., cum dilecta. Si autem per consensum partium tacitum vel expressum procedatur, et detur sententia, tenet quidem et valet, cum sit lata a iudice suo, nec contra ius constitutionis, ut 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; et infra, de re iudic., cum inter vos; nisi fuerit appellatum vel supplicatum, 35. q. 9, veniam; et 35. q. 9, sententiam; et C. de precib. imper. offer., authen. quae supplicatio. Et in causa appellationis vel supplicationis potest opponere de surreptione. Et si ostendit se ignorasse, bene auditur, et poterit hoc probare per iuramentum, quia hoc aliter de facili probare non posset, infra, de testib., praesentium; et infra, de except., pastoralis. Et hoc intelligo hic, si eis ignorantibus de prioribus litteris receperunt istos per litteras secundas, arg. ad hoc infra, de praeben., dilecto. Vel potest dici quod aliud sit in beneficiis, quia beneficium non potest possideri nisi canonice habeatur, infra, de instit., ex frequentibus. Sed isti per fraudem obtinuerunt, et ideo iniuste. Et si primam ecclesiam habuissent quo ad titulum secundam habere non poterant, nisi dispensative, infra, de elect., dudum ecclesia, decretali Gregorii ix. Et ideo necessaria fuit scientia Papae in impetratione litterarum talium, infra, de rescript., in nostra. Quia Papa pro aliquo beneficiato non scribit ex certa scientia, quin faciat mentionem de primo beneficio, supra, de rescript., postulasti. In aliis bene tenetur ea quae fiunt per tales litteras, ex quo tacite vel expresse approbantur litterae, infra, de offi. deleg., ex parte tua; nec pro eo praetextu posset appellari.
X 1.03.32 In nostra proposuisti
Mentionem
Et ideo videtur quod secundae valere non debeant, supra, de rescript., ad audientiam 2; et supra, de rescript., caeterum; et infra, de rescript., ex parte decani; et infra, de offi. deleg., ex parte tua. Sed in pendenti est quae valeant, si ante praesentationem primarum secundae fuerint impetratae, tunc enim valebunt quae prius fuerint praesentatae, ut supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Postquam vero receptus esset per primas, non valerent secundae, ut infra sequitur. Praeterea quia Papa non intendit ei providere in pluribus beneficiis, nisi in secundis litteris mentio fiat de primis, infra, de rescript., si proponente, etiam si modicum esset beneficium primum, infra, de praeben., cum teneamur. Sed quid dices si primae litterae annullatae sint per exceptionem, numquid valent secundae, licet de primis non faciant mentionem? Dico quod valent secundae si nondum essent praesentatae, quia potius ad cautelam impetratae videntur, ut si non posset beneficium consequi per primas, uteretur secundis, sicut consuevit dici in rescriptis, supra, de rescript., ex tenore; et verba cum effectu intelliguntur, infra, de cleri. non residen., relatum. Unde cum nihil obtinuerit per primas, valent secundae, quia haec fuit intentio Papae ut per litteras suas beneficium consequeretur. Et hoc satis innuitur ex eo quod dicit: eos facias esse contentos ecclesiis in quibus recepti sunt.
Beneficium sint assecuti
Si enim nondum sunt ecclesiasticum beneficium assecuti, quare non valent litterae istae secundae, quia qui beneficium ecclesiasticum non est consecutus, potest pro beneficio litteras impetrare, supra, de rescript., cum adeo; et infra, de rescript., si proponente? Resp.: licet beneficium nondum sit assecutus, tamen ius canoniae per quod in brevi beneficium est habiturus, ex domini Papae mandato est consecutus, et pro beneficiato iam reputatur. Unde de hoc in suis litteris tenebatur facere mentionem, si iam erat receptus.
X 1.03.33 Ex parte decani
Indulgentiae
Forte concessum fuerat capitulo Laudunensi, ut si quis in eorum manifestam offensam incideret, quod illum possent excommunicare. Simile indulgentiam habes infra, de verb. sign., ex parte in Christo, ubi concessum erat canonicis Carnotensibus quod nemini licitum absolvere excommunicatos pro ecclesia Carnotensi, nisi satisfactione praemissa pro emenda.
Articulis
Qui fuerint alii articuli, non habemus.
Contestata
Per procuratores datos ad totam litteram.
Praeter assensum partium
Hoc solo non valebant litterae posterius impetratae praeter consensum partium, etiam si mandatum procuratoris non fuerit revocatum, supra, de rescript., caeterum. Hoc tamen non fuit allegatum, vel intellige de aliis litteris ad alios iudices prius impetratis, et ita planum est.
Procurator
Nota quod quandoque dicitur falsus procurator, qui numquam fuit, et talis nec dominum obligat, nec solventem sibi talis procurator liberat, nisi dominus ratum habebat, arg. infra, de offi. deleg., cum olim abbas; et infra, de offi. deleg., coram; ff. de iud., licet verum; et ff. de condi. caus. dat., si procuratori falso. Dicitur etiam falsus procurator qui fuit, et non est, ut hic, et iste liberat solventem sibi pro domino ignorante, sed dominum non obligat, ff. si cert. pet., eius qui in provincia; et ff. de solut., si quis servo. De exceptione autem procuratoria notabitur, infra, de procurat., in nostra.
Propter suspicionem
Sic infra, de procurat., in nostra. Propter suspicionem potest procurator non solum ante, sed etiam post litem contestatam revocari, ff. de procur., item si suspectus; puta si affinitate, aut si familiaris fiat adversario, infra, de offi. deleg., insinuante; et quoties nova causa supervenit, ff. de procur., si post datum; et hoc post litem contestatam, sed causa cognita, ff. de procur., post litem; et ff. de procur., quae omnia. Et hoc verum est si procurator contradicat, secus si consentiat, quia tunc sine causae cognitione removetur, infra, de procurat., auditis; et ante litem contestatam nulla causa interveniente, ff. de procur., ante litem. Quare ergo non revocatur quicquid factum est per talem procuratorem? Ratio satis est in evidenti, quia huiusmodi revocatio non pervenit ad adversarium vel ad iudicem, ut ex adverso proponebatur, ut infra sequitur. Et ideo quicuid cum ipso factum est, valet quousque revocatio sit nota adversario vel iudici, infra, de procurat., mandato. Nec ille probavit quod revocatio mandati ad adversarium vel iudicem pervenisset, et ideo recte interlocuti sunt iudices se debere per huiusmodi litteras procedere, et ille nobilis super hoc acquievit interlocutioni, ostendendo alias litteras impetratas per eundem procuratorem, quae non valent si revocatio ad ipsum procuratorem pervenit. Ad hoc enim ut revocatio teneat, necesse est ut ad adversarium vel ad iudicum perveniat, infra, de procurat., mandato. Et ibi dicemus de hoc, et hoc in iudicio, secus extra iudicium, ubi sifficit quod revocatio perveniat ad procuratorem, et postea non valet quod facit in praeiudicium domini, sed bene valet quod facit antequam revocatio ad eum perveniat, ut infra colligitur, vers. si revocatio, etc.; ff. mand. vel cont., si mandassem.
Non valere dicebant
Et merito, quia ipse nobilis hanc allegationem contra adversarios allegabat, ergo contra se illam recipere tenebatur, 19. dist., si Romanorum § 1, et in glossa, suffragari; et 4. q. 3, si testes, ad fi., si quis testibus; et 9. dist., neque quorumlibet; et 3. q. 8, accusatores § cuius in agendo; et infra, de censib., cum olim. Arg. contra 37. dist., si quid veri; et 10. dist., lege. Et ita ex propria confessione probat secundas litteras non valere, cui confessioni standum videtur. Sed non est verum nisi revocatio mandati ad procuratorem pervenerit, ut infra sequitur; et ff. mand. vel cont., si mandassem. Arg. quod non sufficit revocare mandatum, nisi revocatio perveniat ad procuratorem, ut patet hic, et in lege praedicta ff. mand. vel cont., si mandassem. Et ita potest habere ratas litteras antequam revocatio perveniat ad procuratorem, licet confiteatur se revocasse mandatum, non tamen confitetur revocationem pervenisse ad procuratorem, unde debet illud probare, ut infra dicit. Et ita patet quod primae etiam non debeant valere si probetur quod revocatio ad procuratorem pervenisset, et tamen dicitur infra quod valet. Sed hoc ideo est, quia revocatio non pervenit ad iudicem vel ad adversarium, infra, de procurat., mandato. Et dicitur de hoc supra, de rescript., ex parte decani. Et aliud est in iudicio, et aliud extra, ut dictum est supra, de rescript., nonnulli § sunt et alii.
Sine speciali
Id est, expresso, secundum Vincen. Et ita patet hic quod non valent litterae sine speciali mandato, licet constitutio illa, supra, de rescript., nonnulli, male observetur, ut dictum fuit ibi, et sic confirmatur hic tenor illius constitutionis. Sed qualiter probabit quis litteras impetratas de mandato domini? De hoc dictum est in illa constitutione supra, de rescript., nonnulli. Si quis constituat aliquem procuratorem suum ad impetrandum, sufficit ostendere quod sibi dedit mandatum ad impetrandum. Sed adhuc non videtur sufficere, quia per hoc non constat quod ille impetraverit. Nam alius potuit eas impetrare, et sic non sufficit ostendere tale mandatum, quia illud non probat impetrationem, quia non probat hoc esse quod ab hoc contingit abesse, infra, de translat., inter corporalia; et C. und. cognat., non hoc. Et sic videtur adhuc quod necesse sit probare quod ille procurator tales litteras impetravit, quod erit difficile probare. Quid ergo erit? Dico quod necesse est quod ostendat sive probet mandatum, et quod probet se ab illo recepisse litteras cui mandavit, sive ab alio pro ipso, et consulo quod tam de mandato quam de receptione litterarum ab illo procuratore fiat publicum instrumentum ad faciendum fidem in iudicio si ei obiiciatur. Et hoc credo verum tam in causa appellationis quam in litteris quae impetrantur per simplicem querelam, licet Io. dixerit quod non est ita in causa appellationis, quia ita bene possunt lites finitae per sententiam suscitari per tales litteras impetratas sine mandato, ut per alias acquiescerat enim forte sententiae si litteras non haberet, et sic generaliter intelligo constitutionem. Haec decretalis et illa supra, de rescript., nonnulli, de iure sic intelliguntur. Tamen satis credo sufficere iuramentum impetrantis cum uno teste ad faciendum fidem super impetratione litterarum, ex quo constat de mandato, infra, de procurat., ex insinuatione. Vincen. dixit quod generalis procurator sufficit ad hoc, quod est contra istam litteram et contra legem, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque. Sed ipse exponit, speciali, id est expresso, quod non videtur verum, quia in generali procuratione nihil de impetratione exprimitur, et hoc dicit per legem quae potius contradicit, ff. de procur., procurator totorum. Sed si haberet generalem procurationem ad lites et liberam administrationem, satis credo quod possit litteras impetrare, ut ff. de procur., procurator cui; infra, de procurat., petitio. Sed si haberet mandatum generale ad negotia tantum, non credo quod possit litteras impetrare ad lites, quia, ut hic dicitur, speciale mandatum exigitur in hoc casu, arg. legis praedictae ff. de procur., procurator totorum. Curia tamen non servat hoc quod hic et in concilio dicitur, nec daret litteras propter hoc appellanti.
Personis
Puta liberi, parentes, fratres, assines, et liberti, ff. de procur., sed et hae personae; quia et agere possunt pro talibus coniunctis personis, dum tamen contraria voluntas non appareat, ff. de procur., Pomponius § ulti.
Si revocatio
Sed quis probabit revocationem pervenisse ad procuratorem? In casu isto capitulum Laudunense debet probare hoc, alias regulare est quod actor semper debet probare mandatum, ut dixi supra, de rescript., nonnulli. Papa tamen contrarium dicit, quod reus debet probare quod non sint impetratae per procuratorem, quia non est praesumendum quod suam pecuniam iactet, et ita propter praesumptionem tranfertur probatio in reum.
Mandatum dominus revocavit
Et ita idem est si mandatum fuerit revocatum, ac si non habuisset mandatum, immo plus, quia contra voluntatem domini, quare litterae non valent. Et ita patet hic ex littera sequenti, quod ratihabitio in tali casu locum non habet adversario contradicente. Item si procurator mandavit hanc impetrationem alii, numquid valebunt litterae impetratae per illum? Videtur quod non, quia procurator ante litem contestatam alium procuratorem dare non potest, C. de procur., neque tutores; et C. de procur., nulla dubitatio. Tu dicas quod bene valent litterae illae impetratae per illum, cui procurator mandavit. Et quod dicitur, procurator ante litem contestatam non potest alium procuratorem constituere, istud verum est ad agendum, sed ad negotia procurator datus alii demandare potest, ff. mand. vel cont., si procuratorem § 1; et ff. de negot. gest., si quis mandato. Et talis procurator bene committitur in curia, et consuevit dici in procuratione: do tibi potestatem ut alium possis, si necesse fuerit, constituere procuratorem.
X 1.03.34 Significante V. nos
Non de Remensi
Sed videtur quod hoc sibi obesse non debuit, quia si hoc dixisset, nihilominus litteras habuisset, supra, de rescript., super litteris. Quia ex quo de corpore constat, extrinseca non nocetur, licet omnia non exprimantur, infra, de cons. et affin., tua; et ff. de rei vend., si in rem, in fi. Et certum dicitur sive proprio nomine, sive demonstratione quae vicem proprii nominis obtinet, designetur aut etiam digito ostendatur, ff. si cert. pet., certum est; et ff. de rei vend., si in rem, in fi. Sed iste personaliter ostenditur, ergo videtur quod sit per litteras tales audiendus. Praeterea non debet ei tali error obesse, cum constet de errore, C. de iuris et fact. ignor., error facti. Praeterea falsa causa non perimit legatum, sive falsa demonstratio, C. de fals. caus. adiec., etiam si; ff. de condi. et demon., falsa demonstratio; et infra, de conver. coniug., ex parte tua. Nec mendacium obligantis impedit obligationem, infra, de conver. coniug., veniens. Sed ista non prosunt, quia ratio illius decretalis super litteris non habet locum ubique. Numquid si Titius appellet se Seium in litteris, valebunt litterae? Quia si hoc dixisset Papae, nihilominus litteras habuisset, non prodest ei talis ignorantia sive error, immo nocet, quia litterae non valebunt, ut hic dicit, et quia non cadit in iurisdictionem istius delegati, quia Papa non intendit dare iurisdictionem nisi in hominem Remensem diocesis. Et praeterea inconveniens videretur si tales litterae hic deberent valere huic, quia sic viderentur incertae, quia V. alius diocesis Remensis per illas litteras posset conveniri. Et ita una clausula quae certa et determinata videretur, posset trahi ad plures personas, quod esse non debet, quia generalitas in huiusmodi litteris reprobatur, supra, de rescript., ad haec; et quia rescripta stricti iuris sunt, infra, de offi. deleg., P et G; et restringendae sunt lites potius quam laxandae, supra, de rescript., nonnulli. Et ratio illius decretalis super litteris tunc habet locum, quando ex quo dictum est vel tacitum, Papa citius movetur ad dandum vel denegandum rescriptum, infra, de rescript., ex insinuatione; et infra, de rescript., si proponente; et supra, de rescript., cum adeo. Sed hic non est ita.
X 1.03.35 Rodulphus clericus rector
Sagiensis diocesis
Per hoc patet expresse, quod aliud est dicere, et alios comprehendit clericus diocesanus, et alios clericus Civitatensis, infra, de verb. sign., cum clerici. Et ita dicendo, quidam Bononiensis diocesis nullus civis poterit conveniri, et ideo in clausula illa, et quidam alii, debet poni et dici sic, et quidam alii civitatis et diocesis Bononiensis, et sic tam de civitate quam de diocesi per illam clausulam poterunt conveniri, quia civitas et diocesis diversa sunt, licet sub una iurisdictione sive uno episcopo, infra, de censib., venerabili. Et est simile, quia licet episcopus sit in ecclesia, et ecclesia in epicopo, ut 7. q. 1, scire, tamen quandoque nomine episcopi non designatur ecclesia, licet ipse sit caput ecclesiae, infra, de testamen., requisisti. Si dixisset Sagiensis episcopus, et quidam alii, tunc per illam clausulam, quidam alii, videtur quod tantum illi de civitate conveniri debeant, quia determinatio praecedens, scilicet, Sagiensis, intelligitur repetita, et est sensus, quidam alii Sagienses, ut 32. q. 7, Apostolus; et ff. de ver. oblig., Titia § 1. Immo et diocesani possunt conveniri, infra, de rescript., significavit; quia clausula illa vaga est et generalis, sed non extra diocesim, ut supra, de rescript., pastoralis § 1. Si dicas, et quidam alii Sagienses diocesis modo clausula illa, quidam alii, restringitur per determinationem sequentem ad illos de diocesi tantum, alioquin non esset differentia inter ista nomina Bononiensis et diocesanus, sed constat quod diversa sunt, et diversa significant, non enim sunt synonyma, unde bona fuit appellatio rectoris qui erat de civitate. Si sic diceretur, episcopus Sagiensis et quidam alii iurisdictionis ipsius, vel quidam alii subditi ipsius, tunc per clausulam illam, quidam alii, possent conveniri tam de civitate quam de diocesi, quia talis clausula generalis ad omnes interius et exterius extenditur. Item ex alia causa non poterat conveniri per litteras illas, quia minora negotia ibi exprimebantur, unde per generalem clausulam super maioribus non poterat conveniri, supra, de rescript., sedes. Sed hanc exceptionem non opposuit B. Sed pone quod non opposuisset illam exceptionem, nec illam de maiori negotio, et sic iudex processisset ad sententiam condemnationis, numquid valuisset sententia? Videtur quod sic, quia huiusmodi exceptiones dilatoriae videntur. Sed contra credo, quia per hanc clausulam, et quosdam alios Sagiensis diocesis, datur iurisdictio tantum in diocesanos et non de civitate, et per hanc clausulam in rebus aliis non datur iurisdictio super maioribus negotiis, supra, de rescript., sedes. Unde talis sententia non tenet deficiente iurisdictione. Nec etiam credo posse prorogari iurisdictionem in primo casu, ut infra, de offi. deleg., P et G, nec in alio, quia consensus privatorum eum iudicem non facit qui nulli praeest iurisdictioni, C. de iuris., privatorum.
X 1.03.36 Significavit nobis comitissa
Viveret
Iste comes dum vivebat, poterat per litteras illas conveniri, sed eo mortuo successor eius non potest. Et sic patet expresse per decretalem istam, quod rescripta saltem re integra non extenduntur ad successores illorum contra quos fuerant impetrata, vel qui per ea poterant conveniri. Et ita morte illius contra quem impetratur, finitur mandatum, sicut et morte mandantis, infra, de offi. deleg., relatum; et infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica. Et sic eodem modo finitur morte impetrantis, ita quod non transit ad successores, saltem re integra. Et hoc ideo contingit, quia rescripta personalia sunt, nec ad personas vel ad res alias, quam quae continentur ibi, extenditur infra, de offi. deleg., cum olim abbas; et infra, de offi. deleg., P et G. Et hoc probatur hic manifeste. Arg. contra infra, de iudic., quia V; et infra, de alienat. mut. iud., ex quorundam; et infra, de alienat. mut. iud., ex parte; et infra, de concess. praeben., proposuit. Sed verum est quod re integra finiuntur huiusmodi rescripta, ut hic dicitur. Et est hic arg. quod data litterarum est consideranda, supra, de rescript., eam te; et supra, de rescript., constitutus. Contra infra, de praeben., dilectus filius 2, ubi de hoc; et supra, de rescript., eam te. Item signatur contra infra, de for. compet., dilecti, ubi convenitur successor per litteras impetratas contra praedecessorem. Sed hic conveniebatur successor et antecessor per clausulam generalem, et ideo re integra finitur hic tale mandatum, sed ibi, scilicet, in contrario litterae impetratae specialiter fuerunt contra praedecessorem, et finguntur una persona antecessor et successor, quia contra dignitatem impetratae intelliguntur, quae non moritur, infra, de offi. deleg., quoniam abbas. Sed si dictum fuisset contra episcopum Tullensem et comitem Namutensem, tunc comitissa, poterit conveniri, quia contra comitatum litterae impetrantur. Et sic poterat conveniri quicumque succederet in comitatu illo, sicut in capitulo infra, de for. compet., dilecti. Vel dic quod in capitulo infra, de for. compet., dilecti, praedecessor fuit citatus. Et sic planum est, et nullum contrarium, sed non colligitur ex capitulo infra, de for. compet., dilecti, quod antecessor fuerit citatus.
Dum viveret
Et sic videtur quod si citatus fuisset frater illius comitissae, perpetuatum fuisset rescriptum contra successores illius contra quem impetratur, et eadem ratione et impetrantis, sicut perpetuatur per citationem quantum ad mortem delegantis, ut post decessum valeat delegantis, ut in praedictis decretalibus infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet. Arg. infra, de appell., ut debitus; supra, de rescript., capitulum. Nam video quod non transeunt ad successores post conventionem transeunt, arg. infra, de dona., propter, a contrario sensu; arg. C. de revoc. donat., etsi perfectis; et C. de revoc. donat., generaliter, in fi.; et in querela inofficiosi testamenti, C. de inoffic. testam., si pater; et C. de inoffic. testam., si quis filium; et melius, ff. de inoffic. testam., posthumus § ulti.; et C. de novat., si delegatio; et iudicio coepto negotium transit ad heredes, C. de iureiuran., authen. principales. Satis credo quod si ille fuisset ad iudicium evocatus, perpetuatae esent litterae, ut successores impetrantis possent agere postea per illas, et contra reum, et successores ipsius, ut hic innuit satis expresse cum dicit: nec per litteras ipsas fuit ad iudicium evocatus. Et postea dicit, si est ita, unde illa clausula respicit omnia supradicta, scilicet, quod eo vivente fuerunt impetratae, nec fuit ad iudicium evocatus, et est simile supra, de rescript., olim, ubi clausula ista, si est ita, respicit omnia superiora.
X 1.03.37 Ex insinuatione episcopi
De monitoriis
Sic patet quod executoriae non valent facientes mentionem de monitoriis, ubi monitoriae non praecesserint, quia veritate tacita sunt obtentae, et falsitate expressa, ut facilius litteras executorias obtineret, tamquam si tacuisset veritatem exprimendo, executorias non habuissent, ut supra, de rescript., super litteris. Item si tacuisset alium de mandato Papae fuisse receptum, non valuisset rescriptum, infra, de rescript., mandatum; et infra, de rescript., abbatem. Quae enim sint exprimenda in beneficiis impetrandis, dicetur infra, de rescript., si proponente. Quandoque tamen executoriae prima vice conceduntur, supra, de rescript., capitulum, sed illud de speciali gratia. Sed ordo et consuetudo curiae est, quod primo monitoriae, secundo praeceptoriae, ultimo executoriae conceduntur, supra, de rescript., constitutus. Et est hic argumentum, quod si quis in aliquo instrumento faciat mentionem alterius instrumenti, non creditur ei nisi exhibeat primum, C. de edend., authen. si quis; et infra, de fide instrum., si scripturam; et infra, de offi. deleg., cum in iure.
X 1.03.38 Mandatum Apostolicum
Mandatum
Videtur fatua haec quaestio, cum diceretur in litteris, si pro alio non scripsimus, qui huiusmodi gratiam prosequatur. Dubium potuit esse ex eo quod dicit, qui huiusmodi gratiam prosequatur, quia iam receperant alium de mandato Papae, et sic non prosequebatur. Immo iam prosecutus erat illam gratiam ex quo credebat ex verbo illo, prosequatur, quod non competeret ei exceptio, cum iam esset receptus. Multo fortius competebat, ut hic patet, et competit haec exceptio recepto mandato, si postea pro alio mandetur, licet primus adhuc non sit receptus, infra, de rescript., abbatem; et supra, de rescript., capitulum; secus si esset repulsus.
Super receptione duorum
Et ita habes hic, et infra, de rescript., litteris; et infra, de rescript., abbatem, quod Papa non intendit aliquos gravare super receptione duorum. Quare si scribit pro aliquo recipiendo in aliqua ecclesia, licet clausula illa, si pro alio non scripsimus, non sit ibi, tamen subintelligitur sicut illa, si persona idonea est, infra, de elect., causam quae. Et sicut illa, si preces veritate nitantur, supra, de rescript., ex parte Conventrensis, quia non est intentio Papae gravare aliquos in receptione plurium, ut dicit hic. Alii dicunt in contrarium, quod in favorem ecclesiae ponitur illa clausula, si pro alio non scripsimus, quia si non opponatur, nihilominus tenentur eum recipere pro quo secundo mandatur. Sed ista littera, ut mihi videtur, contradicit, et Papa consuevit illam exceptionem removere dicendo, non obstante si pro alio vel aliis scripsimus, sicut dicit, non obstante certo canonicorum numero iuramento firmato, vel quacumque alia firmitate vallato, et secundum illos frustra apponitur, non obstante si pro alio, etc.
Non fuerit intentio
Arg. quod Papa per suas litteras non vult alicui grave praeiudicium inferre sic, infra, de offi. deleg., super eo; et infra, de offi. ord., licet; et infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et 9. q. 3, nunc vero; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § merito; et infra, de consuet., cum olim, in fi. Item intentio mandantis consideranda est, infra, de praeben., cum causam; et infra, de praeben., cum olim; et infra, de procurat., petitio. Et eadem ratio quae movet delegantem, movere debet delegatum, supra, de rescript., super litteris.
X 1.03.39 Litteris Apostolicis
Monitorias
Arg. quod per monitorias ius acquiritur, quod non est verum. Nec etiam per praeceptorias vel etiam executorias, sed officium iudicis imploret ut recipiatur, de hoc notatur infra, de renunciat., veniens, in notula quae incipit, arg. quod per litteras.
Cum factum praedecessoris
Nota arg. quod successor tenetur adimplere factum praedecessoris sui, 12. q. 5, quia Ioannes; et 16. q. 6, illud. Sic et mandatum seu praeceptum factum praedecessoris, successor tenetur adimplere, 18. q. 2, dudum. Sic etiam patet ex hac decretali, quod si aliquis sit receptus ad mandatum legati vel praedecessoris, per hoc non fit praeiudicium successori, nec intelligitur ecclesia gravata in eo casu, et sicut clausula illa, si ad mandatum Papae alium recepistis, habet tantum locum in eo qui mandat. Nec habet exceptionem si ad mandatum praedecessoris vel legati alium recipit, sed etiam in legato ipsius mandantis videtur contrarium, quia auctoritate Papae qui delegavit factum est, et qui per alium facit, per seipsum facere videtur, ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse; et infra, de sent. excom., mulieres. Si hoc sit factum de speciali mandato, locum haberet exceptio, sed de generali non videtur.
X 1.03.40 Abbatem qui mandatum
Iam recepit
Vide quod dicit, qui mandatum Apostolicum iam recepit. Non dicit, qui iam providerit, et sic patet quod qui primo suum mandatum repraesentat, ille debet beneficium obtinere, ut supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Et sic tenebatur abbas iste providere S. clerico, cum tamen alii de mandato eiusdem non providerit, nec episcopus per litteras illas generales potest cogere abbatem, ut dicit, super ecclesiis vel beneficiis conferendis. Ista tria capitula superius proxima idem videntur dicere, tamen differunt.
Per litteras generales
Hic habes quod generale mandatum secundo impetratum, non derogat speciali primo impetrato. De hac materia dictum est supra, de rescript., sicut Romana.
Faceret provideri
Per hanc formam non potest facere provideri in aliqua praelatura, infra, de praeben., cum olim, nisi hoc specialiter exprimatur in litteris, ut hic dicitur in fine huius capituli. Per istam formam facias provideri executor cui hoc ius mandatur, potest solummodo excommunicare contradicentes sibi, sed non potest eum instituere vel in possessionem mittere. Contrarium tamen videtur infra, de praeben., pro illorum. Sed non contradicit, et intellige prout ibi notatur. Sed per formam istam: mandamus tibi quod provideas tali in aliqua ecclesiarum tuarum, potest illum ponere in possessionem, investire, ac excommunicare contradictores, nisi rationabile aliquid ostendatur, secundum quod dicitur hic in fine, potestatem habeat providendi, et ita utraque formarum istarum exprimitur in capitulo isto. Et de hoc notatur infra, de concess. praeben., cum nostris; et infra, de praeben., cum olim.
Providendi
Cum dicitur in litteris, auctoritate nostra provideas in aliqua ecclesia tuae diocesis, etiam si curam habeat animarum. Ber.
X 1.03.41 Ab excommunicato qui
Concilii generalis
Infra, de sent. excom., sacro.
Ad excommunicatorem
Sed quare remittitur ad ipsum, cum iam inique processerit contra ipsum, et ideo suspectus est ei? Ad hoc dicas quod haec est forma et consuetudo ecclesiae, quod si aliquis conqueritur se excommunicatum iniuste fuisse, sive contra debitam formam concilii generalis, si periculum non est in mora, remittitur absolvendus ad suum excommunicatorem, infra, de sent. excom., sacro. Et in hoc defertur ipsi excommunicatori, ut factum suum ipse corrigat, qui veritatem ignorare in proprio facto non debet, ut hic dicit, et infra, de offi. ord., ad reprimendam. Et forte ad verecundiam suam ut suum proprium factum corrigat et emendet, quod quidem potest infra, de accusat., qualiter et quando 1; et infra, de elect., nosti; et 35. q. 9, quod quis. Sed potius parcitur ei ex eo quod ipsemet absolvet, maius esset ei opprobrium si alius factum suum corrigeret, nec debet etiam expectare ut ab aliis corrigatur, in Auth. de nupt., in fi., coll. 4; et ideo dicit, licet in hoc deferatur eidem. Et quia per simplicem querimoniam retulit hoc ad superiorem, et non per appellationem remittitur ad excommunicatorem, si enim appellasset, non remitteretur ad excommunicatorem, infra, de sent. excom., per tuas; nisi vellet superior ei facere gratiam, ut in dicto capitulo infra, de sent. excom., per tuas. Et hoc in ordinario, secus in delegato quando ab ipso appellatur, tunc non remittitur ad delegatum. Sed quid de causa principali, numquid ipse idem potest cognoscere de hoc? Ita quidam ex quo non appellavit, debuit enim appellare, et sic esset exemptus in totum, arg. infra, de appell., ad haec si in; et infra, se appell., proposuit. Et ita suspensus vel excommunciatus minori excommunicatione potest absolvere excommunicatum, infra, de sent. excom., sacro; et suspensus suspensum, infra, de sent. excom., duobus, ubi de hoc. Si vero iudex iste certus est quod iuste processit, non absolvet illum, quia delegatus cum de hoc constiterit, remitterit illum ad suum excommunicatorem, ut eius mandato pareat. Quid de principali quaestione? Dic ut in ultima notula dicitur.
Exequantur
Isti non possunt absolvere illum nisi post terminum elapsum assignatum ipsi excommunicatori, alias non teneret absolutio, sic infra, de appell., ut debitus.
De facto suo certus esse
Et sic videtur quod non licet alicui factum proprium ignorare, et hoc verum est nisi habuerat probabilem causam ignorantiae, 34. q. 2, in lectum; arg. 1. q. 1, si quis a simoniacis. Alias ignorantia proprii facti non excusat, quia non est versimile, quod quis ignoret vires patrimonii sui, C. de rescind. vend., quisquis, et hic. Sed in facto alieno tolerabilis est error vel ignorantia, ff. pro su., usucapio. Et hoc verum est si probabilis est, sed crassa et supina ignorantia in facto alieno non excusat, 16. dist., quod dicitis; et 12. q. 2, qui et humanis; et infra, de postul. praelat., ad haec. In talibus non requiritur quod sit nimis diligens et curiosus, nec nimis negligens, ff. de iuris et fact. ignor., nec supina. De hac materia nota 1. q. 4, turbatur § notandum. Arg. est hic quod in notoriis nullae sunt partes iudicis, nisi quantum ad sententiam.
Cognitio
Tamen antequam cognoscant utrum iuste vel iniuste sit excommunicatus, debet absolvi si hoc petierit, praestita cautione et iuramento quod parebit mandatis ecclesiae, infra, de offi. deleg., cum contingat; et postea isti delegati cognoscent utrum fuerit excommunicatus contra statuta concilii generalis, et si invenerint quod iuste fuerit excommunicatus, aut servata fuerit forma concilii, remittent illum ad suum excommunicatorem, ut eius mandato pareat super causa pro qua fuerit excommunicatus, infra, de offi. deleg., prudentiam, vers. fi. Et hoc quod diximus debet statim absolvi antequam cognoscatur, verum est nisi adversarius obiiciat quod non debet statim absolvi, quia fuerit excommunicatus pro manifesta offensa, vel quia non paret rei iudicatae, ff. de rei vend., qui restituere; et infra, de offi. deleg., quaerenti; quo probato non absolvetur nisi satisfaciat, infra, de verb. sign., ex parte in Christo; et infra, de verb. sign., cum olim; et infra, de sent. excom., extravag. solet, in decretali nova. Si vero invenerint quod iniuste fuerit excommunicatus, tunc delegati isti cognoscent de causa illa pro qua fuerit excommunicatus.
X 1.03.42 Si proponente aliquo
Minus competens
Sed videtur quod hoc obesse non debeat, quia huiusmodi modica non nocent. Modica enim res non inducit simoniam, infra, de simon., etsi quaestiones; et 1. q. 1, iudices; et modicum damnum de facili toleratur, 12. q. 2, bonae rei; et modica potest episcopus alienare, 12. q. 2, terrulas; nec pro modico restitutio datur, ff. de in int. rest., scio; et pro modico nec plus nec minus, de conse. dist. 2, re vera; nec pro modico datur actio de dolo, ff. de dolo mal., si oleum, in fi. Sed contrarium videtur, quia fraudulentur tacuisse videtur, ut citius litteras impetret, et quae in fraudem fiunt, imputantur, supra, de rescript., super litteris. Praeterea iste recipiendo modicum beneficium sibi praeiudicavit, unde quaerat sibi victum ex artificio suo, 91. dist., clericus victum. Quia ex quo semel placuit, amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus. Et unusquisque in ea vocatione maneat in qua vocatus est, 70. dist., sanctorum. Et exemplo Apostoli faciat dicentis: ad omnia quae mihi opus erant ministraverunt manus istae, 21. q. 1, clericus. Immo non est aliquis instituendus nisi tantum sibi assignetur, quod sibi providere et episcopalia iura persolvere possit, infra, de praeben., de monachis. Planum est enim quod tenetur inde facere mentionem, alias non valerent litterae, et sic solvitur hic quaestio illa quae ponebatur infra, de praeben., cum teneamur. Sed adverte quod dicit in principio: si aliquo proponente se nullum beneficium ecclesiasticum assecutum. Si ita quis modicum habens beneficium significet Papae sine dubio mentitur, et ideo nullum commodum debet habere de litteris, supra, de rescript., super litteris; quia in fraudem tacet modicum beneficium. Sed si aliquis diceret ita domino Papae, supplicat sanctitati vestrae talis pauper clericus, ut in tali ecclesia beneficium ei conferre dignemini, numquid valent tales litterae? Quia tacuit de modico beneficio, et tamen verum dixit, quia pauper est in veritate. Ista forma non videtur contradicere huic decretali, quia non dicit se habere vel non habere beneficium. Dici potest adhuc quod non valent, quia semper videtur tacere in fraudem beneficium, licet modicum, ut citius litteras obtineat simpliciter se pauperem clericum appellando, quia per hoc intelligit Papa quod nullum habeat beneficium. Quidam dicunt quod bene valent, quia non dicit se nullum, sed pauper beneficium habere, infra, de praeben., dilectus filius 2; et bene dicunt quod non est necesse, quod de modico teneatur facere mentionem, supra, de rescript., postulasti.
De hoc mentionem
Nota ergo quod qui habet modicum beneficium, nihilominus tenetur inde facere mentionem, et multae conditiones aliae subintelliguntur sine quibus litterae non valent. Si est clericus, infra, de transact., ex litteris. Item si non habeat aliud beneficium, supra, de rescript., cum adeo. Item si vult residere in ecclesia, infra, de cleri. non residen., relatum. Item si est dignus, supra, de rescript., cum adeo; et infra, de elect., causam quae. Item si ecclesia tot potest sufficere, infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate; et infra, de vit. et honest. cler., quoniam; et supra, de consti., cum M. Item si de terra illa est oriundus, 71. dist., hortamur; et C. de episc. et cler., in ecclesiis; et infra, de cleri. peregri., te nobis. Si habet perpetuam vicariam quae sufficiat sibi, supra, de rescript., postulasti. Item si ad mandatum Papae alius sit receptus, supra, de rescript., ab excommunicato; supra, de rescript., abbatem; supra, de rescript., litteris. Vel si quam aliam iustam habeat excusationem, supra, de rescript., si quando, unde potes notare versus: clericus indigena dignus pauper residensque // Redditus ut pateant scriptis sunt ita necesse.
X 1.03.43 Quia nonnulli diversis
Sub nomine suo
Sex vitia in hoc capitulo reprehenduntur. Primo reprehenduntur illi qui litteras suo nomine impetratas aliis eiusdem nominis tradunt, et qui eas tali modo recipiunt. Item et illi qui trahunt ad iudicium illos contra quos nil habent quaestionis. Et qui litteras ad futura extendunt negotia, quae nondum erant tempore impetrati rescripti exorta. Item qui super uno negotio trahunt reum ad diversos iudices, vel etiam trahunt reum super pluribus personalibus actionibus coram diversis delegatis, quae sub uno iudice commodius tractarentur. Item et reus qui eodem tempore trahit actorem ad diversa loca, vel indeterminate ad villam, quae habet commune nomen cum pluribus villis. Omnes istae personae quae malitiam istam exercent carere debent commodo litterarum, et in expensis sunt puniendae, et hoc dicit decretalis.
Eiusdem nominis
Tali malitiae obviandum est, et potest de facili obviari ut proprium nomen cum cognomine in litteris apponatur. Et huiusmodi generalitas nominis removeatur, ita quod de persona contenta in litteris constet, arg. ff. si cert. pet., certum. Et tam isti qui litteras tradunt, quam qui modo tali recipiunt, eodem reatu criminis involvuntur; simile infra, de restit. spol., saepe; et infra, de alienat. mut. iud., ex quorundam; et infra, de alienat. mut. iud., ex parte; et infra, de iudic., quia V.
Quaestionis
Et isti quidem recte puniuntur qui calumniose trahunt alios ad iudicium, quia debent expelli, et in expensis condemnari, infra, de poeni., calumniam; et ff. de iud., cum quem temere; infra, de dolo et contum., extravag. actor, in decretali nova Inno. iiii.
Ad futuras trahunt controversias
Sed videtur quod hoc quidem fieri possit, quia rei quae nondum est potest constitui servitus, ff. de servitu. urb. praed., si servitus § futuro aedificio; et ff. si serv. vend., si qua; ff. de servitu. rust. praed., Labeo. Sed contra, res quae nondum est accusari non potest, infra, de despon. impub., ad dissolvendum. Et id de quo agendum est primo in rerum natura debet esse, ff. de iure cod., quidam referunt § 1; et collegio quod nondum est non datur privilegium, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et praedio quod nondum est, etc.; ff. comm. praed., aedificia. Nec potest dici verum quod numquam fuit, de poen. dist. 2, in fi. Praeterea decretum ipso iure nullum est quod est datum de ea re quae adhuc in controversia non est, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § si decuriones. Ergo recte dicit quod rescripta ad futura negotia non trahuntur, quod verum est per iura praedicta in contrarium signata, et arg. bonum ff. de aur. arg. leg., si ita.
Super uno negotio
Hoc planum est, quia debet commodo carere utriusque rescripti, supra, de rescript., ex tenore; et in expensis puniri, ut hic in fine dicit. Immo videtur quod debeat causam perdere sicut ille qui petit servum in diversis iudiciis perdit causam, C. de assert. toll., lites § ulti. Quia ubi coepit iudicium ibi debet finiri, infra, de for. compet., proposuisti; et ff. de iud., ubi.
Personalibus actionibus
Et in hoc obviandum est eorum malitiis, quia malitiis hominum non est indulgendum, supra, de rescript., sedes; ff. de rei vend., in fundo. Et malitia satis apparet, si illum quem pro talibus actionibus commodius potest trahere coram uno, trahit illum ad diversos iudices, quia quasi unum negotium est, et perinde habetur ac si super eodem negotio traheret illum ad diversos iudices, immo videtur quod omnes illas personales actiones possit proponere in eodem libello, C. de annal. except., si ex multis. Sed etiam processus per tales litteras habitus non valet, ut in decretali Inno. iiii infra, de rescript., extravag. dispendia; secus in realibus, ut nota in dicto capitulo infra, de rescript., extravag. dispendia.
Per varias litteras
Secus si coram ordinario, quia si pro una personali actione conveniatur coram delegato, pro alia personali poterit conveniri coram ordinario, ut videtur. Alii contrarium dicunt. Sed si coram pluribus ordinariis quis trahatur, idem credo quod in delegatis. Et idem videtur si coram delegato et ordinario trahatur, quia eadem causa videtur.
Ad diversa loca
Per hoc quod dicitur, ad diversa loca, videtur quod possit reus trahere actorem ad unum locum certum et determinatum, quod videtur hic innui, et quod possit habes supra, de rescript., pastoralis, 2. resp.; et infra, de offi. deleg., prudentiam § ulti. Sed contra C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter, ubi dicitur quod reus actorem ad iudicem alium trahere non debet, sed coram eodem, nisi tunc demum lite finita. Respondeo quod reus bene potest trahere actorem ad iudicem alium pendente priori iudicio, quasi ad unum non prohiberetur. Sed actor habet exceptionem, ne reconveniatur a reo coram alio iudice, nisi lite finita, et nisi admittatur talis exceptio, tenebit appellatio, si interponatur per authenticam praedictam C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. Et ita per exceptionem suspenduntur litterae rei usque ad litem finitam, et si non excipiatur, bene potest procedere contra illum actorem. Dic super hoc ut dicit illa decretalis Inno. iiii infra, de rescript., extravag. dispendia; et infra, de mut. petit., prudentiam.
Vel indeterminate
Quod esse non debet, quia certus locus providendus est, alias intelligeretur de illo loco ubi iudicare consuevit, ff. de iud., si locus; ff. de recepti., si cum dies § si arbiter; arg. C. quom. et quan. iud. sent. prof., si ut proponis. Generalitas enim parit obscuritatem, ff. de iure fisc., ita fidei; quia deliberare non potest, infra, de appell., significantibus. Et nimia generalitas reprobatur, infra, de dolo et contu., ex litteris. Et perinde est ac si nullum locum statuisset, arg. ff. de interrog. act., de aetate § nihil. Etvagari non licet cum alterius damno, ff. de iniuri., praetor. Et in tali casu teneret appellatio, sicut ibi, et infra, de appell., significantibus; et infra, de libel. oblat., dilecti. Et ubi in aliquo loco nominis eiusdem haberet habitationem, et non in aliis, tunc debet intelligi de illo loco, ubi quandoque habitat.
Expensis ac damnis
Et merito debet istorum malitia puniri in expensis et damnis alteri parti, supra, de rescript., caeterum; et infra, de dolo et contu., ex litteris; infra, de appell., ut debitus. Sed quis puniet eos, cum isti non habeant iurisdictionem, et non possunt illos punire? Ordinarius non potest illos punire, quia in hoc nullam habet iurisdictionem. Quidam dicunt quod ordinarius illos punire debet. Mihi videtur quod isti iidem iudices poenam istam debent imponere super expensis et damnis in hoc saltem habent iurisdictionem, ut de precum veritate cognoscant, et poenam imponant, ut hic videtur, quod eodem modo intelligitur, supra, de rescript., caeterum, ubi est arg. quod secundi iudices debent hanc poenam imponere. Ad hoc est opp. arg. supra, de rescript., super litteris, in fi.; et infra, de appell., ut debitus. Et si hoc non fecerint iudices, dummodo petitum fuerit ab eis de sua substantia, illud detrimentum restituere compelluntur, C. de iud., sancimus. Et poterunt isti iudices conveniri coram ordinario vel delegato condictione ex illa lege C. de iud., sancimus. Sed quod isti iudices quibus huiusmodi litterae diriguntur non possint, videtur per decretalem praedictam infra, de dolo et contu., ex litteris, ubi primi iudices condemnant, et non secundi. Sed illud ideo fuit quia coram primis iudicibus obiiciebatur de secundis litteris ab altera parte impetratis, non facientibus expressam de prioribus mentionem. Unde primi iudices consuluerunt Papam quod iuris esset, et respondet prout patet in littera, scilicet, quod ipsi primi iudices condemnent partem alteram in expensis propter dolum suum, alias secundi deberent imponere poenam illam, si coram ipsis fuisset exceptum de primis, et remittere partes ad primos, ut sic illi iudices poenam istam imponant coram quibus excipitur, vel quia in litteris secundis continetur quod primi hoc faciant. Alias secundi debent condemnare, quia si diceretur quod isti iudices quibus litterae huiusmodi diriguntur hoc facere non possent, per hoc lites ex litibus orirentur, quia pro eisdem expensis oporteret eos iterum litigare, unde tutius est et melius quod hoc faciant, ut per hoc malitiis istorum per poenam huiusmodi obvietur.
X 1.04 DE CONSUETUDINE
X 1.04.01 Consuetudines
Consuetudines
Hoc capitulum intelligitur de onerosa consuetudine, et quae multum laedit, et est radix extirpanda, 8. dist., mala consuetudo; et 12. q. 2, bonae rei; et 12. dist., omnia. Nam consuetudo debet esse rationabilis et non contra utilitatem ecclesiae, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et infra, de re iudic., cum causa; et infra, de consuet., ad nostram; et infra, cum venerabilis. Quando autem consuetudo praevaleat iuri, et quando non, dicetur infra, de consuet., cum tanto.
X 1.04.02 Ex litteris
Religiosis
In his enim quae religiosis locis relinquuntur, non requiritur solemnitas testamentorum, infra, de testamen., cum esses; et infra, de testamen., relatum est 1; secundum canonicam aequitatem et favorem religionis.
Consuetudinis
Praedictae, quae laudabilis est, unde est servanda, infra, de simon., ad Apostolicam. Ex quo aeque puniri debet transgressor laudabilis consuetudinis, sicut transgressor legis, 11. dist., in his. Huiusmodi donatio valeret, etiam si consuetudo super hoc non esset.
Signum
Sic annulus signum est investiturae, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore. Et investitura est signum traditae possessionis, infra, de dona., per tuas. Item annulus est signum matrimonii, infra, de praesump., illud; et 30. q. 5, feminae. Sic etiam restitutio instrumentorum est signum renunciationis, infra, de renunciat., sane; et infra, de pact., cum pridem; et C. quae res pign. oblig. poss., cum constet; et melius, ff. de pacti., Labeo. Secus est si restituat pignus, ff. de pacti., postquam. Sic etiam res non apprehenditur, et tamen possessio transfertur, ut per claves, ff. de acq. poss., clavibus. Item per instrumentum fit donatio, C. de donation., emptionum. Visu etiam transfertur possessio, ff. de acq. poss., quod meo § si venditorem. Item si rem meam penes te depositam tibi vendidi, Inst. de rerum div. § interdum. Item cum quis etiam rem suam vult possidere nomine alterius, ff. de rei vend., quaedam. Nec etiam semper in acquirenda possessione necessarius est actus corporalis, unde sufficit affectus aliquo actu interveniente, ff. de acq. poss., possessio appellata § antepe., et hic, licet lex dicat quod possessio acquiritur corpore et animo, non altero tantum, C. de acq. poss., licet. Ita quod rei apprehensio per se vel per alterum sit necessaria, ff. de acq. poss., quemadmodum; et ff. de acq. poss., qui universas. Hoc tamen scias quod licet ecclesia non apprehendat possessionem rei sibi collatae, dominium tamen nihilominus adipiscitur, quod non est in privato, C. de rei vend., servum; C. de sacro. eccl., ut inter divinum. Unde versus: visu sive rei mutuatae venditione // clavibus et chartis mea si conduco scienter // quamvis non aliter detur possessio transit.
X 1.04.03 Ad nostram audientiam
Insipientibus
Id est, minus sapientibus. Nec istud est inconveniens, quia quandoque revelatur minori quod maior nescit, C. de off. rect. prov., potiores; et 95. dist., esto subiectus, in fi.; et 24. q. 3, si habes. Ber.
Quaeritur
Non prohibetur hic quin a pluribus requiratur, quia facilius invenitur quod a pluribus et sapientibus quaeritur, 20. dist., de quibus; C. de fideicomm., quaestionem, ad fi. Quoniam illiterati quandoque habent causarum peritiam, C. de iud., certi iuris; et in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6. Sed hoc solum reprobatur hic quod eorum responsum pro sententia teneatur, cum alias sententia a non suo iudice lata sit nulla, C. si a non comp. iud., et in privatorum; et infra, de iudic., at si clerici.
Canonicis
Et sic non valet consuetudo contra canonicam constitutionem, infra, de offi. archidiac., cum satis; infra, de re iudic., cum causa; et quae gravamen inducit, supra, de consuet., consuetudines. Arg. contra, infra, de cau. poss., cum ecclesia Sutrina; et ff. de admin. tut., sine herede § penulti. Ista contrarietas expedietur, infra, de consuet., ex parte; et infra, de consuet., cum tanto.
Iudice
Sic 2. q. 1, in primis; infra, de iudic., at si clerici; infra, de paroch., nullus; et C. si a non comp. iud., si militaris; et C. si a non comp. iud., si de proprietate. Et hoc verum est nisi in causa reconventionis, ut 3. q. 8, accusatores § cuius in agendo. Vel nisi ex certa scientia aliquis consentiat in iudicem non suum, ff. de iuris., si per errorem; et ff. de iud., consensisse; vel nisi vocatus venire contemnat, infra, de appell., si duobus. Sed hoc non habet locum in clericis, qui non possunt in alium iudicem consentire sine licentia sui praelati vel iudicis, infra, de for. compet., si diligenti; et infra, de for. compet., significasti, ubi de hoc dicetur.
X 1.04.04 Quanto de benignitate
Reservata
de conse. dist. 5, manus; et de conse. dist. 5, de his; 68. dist., quamvis corepiscopi. Arg. contra, 45. dist., pervenit, ubi presbyteri chrismabant in fronte. Sed illud ad tempus Gregorii concessit propter scandalum de speciali indulgentia, et isti sacerdotes nihil conferebant, ut dicit in fine, quia hoc ex delegatione Papae non faciebant, et ideo pro non dato habetur, quod ab illo donatur qui de iure donare non potest, infra, de iure patron., quod autem, in fi.; et 1. q. 7, Daibertum; et C. de legi. et const., non dubium. Arg. contra infra, de sacram. non iter., pastoralis. Sed ibi collatum fuit sacramentum ab eo qui potuit, sed mandatur solummodo suppleri, quod fuerat praetermissum. Sed numquid Papa posset hoc delegare sacerdotibus? Videtur quod sic, per illud capitulo 45. dist., pervenit. Alias Gregorius decepisset eos. Sed si Papa prohiberet sacerdotem chrismare, post prohibitionem suam nihil conferret, si postea chrismaret. Episcopi vero, licet ipsi possint chrismare, non possunt aliis inferioribus demandare, qui hoc ex officio facere non possunt. Sed alii episcopi vel archiepiscopi possunt hoc facere in diocesi alterius episcopi de ipsius licentia. Episcopi enim ea quae sunt iurisdictionis, ut puta iudicare, excommunicare, et similia, committere possunt aliis etiam non habentibus iurisdictionem. Ea vero quae sunt ordinis episcopalis et auctoritatis, non possunt demandare, aut etiam delegare aliis qui sunt inferioris gradus, infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. Arg. huius decretalis videtur quod Papa non possit hoc delegare simplici sacerdoti. Sed Papa non subiicitur legibus, ff. de legib., princeps; 9. q. 3, cuncta. Unde potest committere simplici sacerdoti, ut in dicto capitulo 45. dist., pervenit.
Ad excusandas
16. q. 1, praedictor.
Consuetudinem
Et male, unde dixit Martinus Zamorensis: Composito lacte foetenti quaeso cibate, qui putas exclusum crimen per temporis usum. Et hoc verum est ubi consuetudo non est praescriptabilis, infra, de simon., non satis; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet; 32. q. 7, flagitia. Et non debet esse melior conditio furis propter furti continuationem, ff. de fur., inficiando § infans.
Ex necessitate
In hoc fuit necessitas, quia cum civitas Constantinopolitana capta esset a Venetis et aliis Latinis, pauci episcopi et presbyteri Latini erant ibi qui hoc facerent. Et ideo isti sacerdotes hoc faciebant, et Graeci non chrismabant in fronte, et in multis aliis discordabant a Romana ecclesia, a cuius obedientia se subtraxerant, infra, de maior. et obed., inter quatuor; et infra, de bapt. et eius effect., licet.
Omittere
Sic enim de corpore Christi fieri debet, 24. q. 1, coepit. Sed in baptismo quod est ianua omnium sacramentorum, secus est. Melius enim ab haeretico illud recipere, quam sine illo decedere, dum tamen in forma ecclesiae conferatur, 24. q. 1, si quem forte; et supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in fi.
X 1.04.05 Cum inter vos
Interdictum
Quod dicatur generale interdictum habetur infra, de verb. sign., cum in partibus.
De consuetudine
Nota quod nec praescriptio nec consuetudo prodest in hoc casu, ut hic dicit, et est simile infra, de elect., cum causam; et infra, de consuet., cum venerabilis. Nec contra obedientiam, ut 18. q. 2, abbatibus; et infra, de praescrip., cum non liceat. Nec contra procurationem, quae ratione visitationis debetur, infra, de praescrip., cum ex officii. Sicut nec valet transactio in hoc casu, et in huiusmodi spiritualibus, infra, de transact., praeterea quando. Nec permutatio rei spiritualis potest fieri cum temporali, infra, de rerum perm., exhibita. Arg. contra infra, de privileg., cum olim propter; et infra, de capell. monach., dilectus; et infra, de censib., sopitae; et infra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., auditis. Non sunt contraria, ibi non praescribitur contra obedientiam, nisi tanto tempore fuissent sub dominio Papae vel alterius ecclesiae. Et tunc non dicuntur praescribere, sed potius praescribi. Et praeterea illa infra, de praescrip., de quarta; et illa infra, de praescrip., auditis, nihil dicunt de obedientia, sed in aliis articulis et casibus loquuntur. Et sic patet quod ubicumque sit aliquid contra ecclesiasticam disciplinam sive nervum ecclesiae, non habet locum praescriptio.
X 1.04.06 Cum olim Londonensis
Statuere
Et sic onerosam dignitatem potest episcopus removere de ecclesia sua cum suis canonicis, dum tamen confirmatio Papae accedat, supra, de consti., cum accessissent.
Concessimus
Per hoc videtur quod nova dignitas in ecclesia constitui non potest sine licentia Papae, 22. dist., omnes; et C. de off. praef. praet. Afric., quas gratias § optamus. Ergo ut omnes iudices secundum voluntatem et timorem Dei, et nostram electionem et ordinationem, etc. Et hoc ideo, quia si una dignitas constituitur, oportet quod alia minuatur, arg. 99. dist., nullus; et 99. dist., nulli. Sed hoc non est verum. Arg. infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et 12. q. 2, bonae rei; et ff. de oper. pub., opus. Item datur privilegium dignitati, sed non est contra illud, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et supra, de rescript., quia nonnulli. Sicut nec servitus datur praedio quod nondum est, ff. comm. praed., actiones. Arg. contra ff. de servitu. rust. praed., Labeo; et ff. de servitu. urb. praed., si servitus § futuro. Sed non procedunt ista, quia non datur privilegium dignitati quae nondum est, sed dat Papa auctoritatem constituendi dignitatem ecclesiae Londonensi. Inno. iiii dixit in apparatu suo quod episcopus cum capitulo suo potest novam dignitatem constituere. Contrarium credo.
Praeiudicium
Intelligas enorme, quia pro modico non dimitteret, arg. 12. q. 2, bonae rei; et infra, de dona., Apostolicae. Sed melius ut sonat littera, quia illae concordantiae intelliguntur de rebus episcopalibus, et hic ipse episcopus modicum damnum potest pati, ut aliquid conferat dignitati alii non compelluntur dare de suo, nisi iusta causa interveniret constituendi illam dignitatem.
In sessionibus
Hoc ideo dicit, quia secundum dignitatem suam honorandus est aliquis in sede, infra, de maior. et obed., statuimus; 17. dist., episcopos; et in subscriptionibus, ff. de alb. scrib., decuriones; et ff. de alb. scrib., in albo; ut in sententiis ferendis, ff. de decur., spurii; et in aliis suffragiis, arg. 25. dist., perlectis.
In Anglicanis ecclesiis
Hoc est cum eadem consuetudo in aliis erat ecclesiis Anglicanis, illa servaretur, arg. infra, de elect., cum ecclesia. Si vero diversae essent consuetudines, consuetudo metropolitanae ecclesiae servanda est, 12. dist., de his. Vel quod verius est, quod melius servari posset sine praeiudicio aliorum, ut dicit in fine, arg. 12. dist., novit.
Illam
Sed videtur quod minorem ex quo ita indistincte dicit, arg. ff. de leg. 3, nummis; infra, de censib., ex parte. Immo videtur de mediocri, ff. de aedil. edict., sciendum tamen § illud; et ff. de aedil. edict., si quid venditor, in fi.
Sine praeiudicio alieno
Arg. quod licet privilegii verba generaliter loquantur, non tamen sunt interpretanda in praeiudicium aliorum, infra, de translat., licet, in fi.; et infra, de offi. ord., licet; et infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Item arg. quod in dubio recurritur ad consuetudinem vicinarum ecclesiarum, infra, de cognat. spir., super eo; et infra, de censib., super eo, ubi de hoc dicitur expresse; ff. de instruc. vel instrum., cum de lanionis § asinam molendinariam, in fi., ff. de regul. iur., semper in stipulationibus; et 12. dist., novit. Item arg. quod in obscuris semper interpretatio ita debet fieri ut nulli sit captiosa, ff. de regul. iur., quotiens; et infra, de consuet., cum dilectus; arg. 4. dist., erit autem.
X 1.04.07 Cum venerabilis frater
Migrasse
Sicut abbas subiectus episcopo non debet sine licentia episcopi renunciare, 18. q. 2, abbas pro humiliatione. Nec etiam alii clerici, ut infra, de renunciat., admonet. Sic abbas subiectus tantum Papae renunciare non potest sine ipsius licentia, etiam si sit insufficiens, infra, de renunciat., dilecti, decretali Gregorii ix. Sed videtur quod esset utraque privandus, 7. q. 1, si quis episcopus; et infra, de translat., quanto. Utrum toleratus fuerit vel repulsus ab utraque hic non dicit, sed forte propter illam consuetudinem fuit toleratus; simile infra, de elect., quod sicut § super eodem.
Consuetudinem
Quae forte fuit quod statim cum sint electi, sine aliqua confirmatione administrant, renunciant, et transeunt ad alias dignitates sine licentia Papae, quod esse non debet, infra, de elect., qualiter; et infra, de renunciat., dilecti. Ex generali tamen dispensatione praelati, qui subsunt tantum domino Papae nullo medio statim postquam sunt in concordia electi, administrant qui sunt valde remoti, infra, de elect., nihil est. Ratio quare hoc fiat redditur, scilicet, ne ecclesia interim patiatur tam in temporalibus quam in spiritualibus laesionem.
Consuetudo
Alias tamen consuetudo attenditur in electionibus, arg. 12. dist., nos consuetudinem; et infra, de cleri. coniug., cum olim; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et 24. q. 1, pudenda; et ff. de decur., non tantum.
X 1.04.08 Cum dilectus
Cum dilectus
Cum ageret Guil. iste super iure eligendi abbatem, habebat mandatum a capitulo et vacante ecclesia, sed quantum ad petendam confirmationem electionis suae, agebat ex persona sua iure suo sibi acquisito per electionem sic, infra, de in integ. restit., cum venissent, in notula, et sic videtur ubi de hoc. Ber.
De iure
18. q. 2, abbatem cuilibet; et 18. q. 2, abbatem in monasterio; et 18. q. 2, quam sit; et 16. q. 7, congregatio; infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Eligendi
Lex dicit quod monachi debent iurare eligere abbatem, quem sciunt fide rectum, vita castum, et qui monasterio valeat utiliter providere, in Auth. de sanct. episc. § iubemus igitur abbatem, coll. 9. Quod hodie non servatur, sed secundum formam illius constitutionis, infra, de elect., quia propter, eligere debent, si secundum illam volunt eligere.
Constitutum
Licet episcopus possit subiicere unam ecclesiam alteri, ut infra, de excess. praelat., sicut, non tamen credo quod possit statuere quod una ecclesia eligat de alia clericis invitis, quia hoc esset contra ius commune, ut 17. q. 4, quicumque vult; et 18. q. 2, abbatem; et infra, de iure patron., nobis. Quia pacto privatorum ius publicum non tollitur, infra, de for. compet., si diligenti; infra, de testamen., requisisti. Nec aliquis ius publicum remittere potest aliquibus cautionibus, nec mutare antiquitus formam constitutam, ff. de admin. tut., quidam decedens. Et ideo Papa postea interpretatur statutum, tamen ius istud praescribi potest, ut quis teneatur eligere de certo loco, ut hic patet, et infra, de verb. sign., abbate. Et sic patet quod minus iustus titulus dat causam praescribendi, ut infra, de empt. et vend., pervenit; ff. pro empt., quod vulgo; ff. pro legat., pro legato potest; et ff. pro legat., pro legato usucapit. Et vere videtur iniustus, quia episcopus non potest tollere ius unius ecclesiae et dare alteri, infra, de rebus ecc. non alien., non licet. Sed ex tali titulo potuit bona fide monasterium Karofensi, et episcopus solummodo concessit monasterio Karofensi quod suum erat, scilicet, confirmationem electionis. Et ita cessante praescriptione solam confirmationem habent, ut probatur per interpretationem Papae, ut infra patet. Satis tamen credo quod in ipsa fundatione possit episcopus cum capitulo constituere de voluntate patroni quod illa ecclesia esset alteri subiecta, et quod clerici instituendi semper eligerent sibi praelatum de maiori ecclesia, et quod dicit supra, quod episcopus non potest facere quod una ecclesia eligat sibi praelatum de ecclesia alia. Hoc intellige quando ecclesiae sunt tam institutae et donatae, et ab invicem distinctae et separatae, quia illud esset contra ius commune, infra, de excess. praelat., ad haec.
Electio
Hic sumitur electio aequivoce pro confirmatione et pro electione, ut infra patet, et hoc verum est si consuetudo non probetur. Sed si probetur, proprie tenetur.
Interpres
ff. de legib., si de interpretatione; et infra, de sepult., certificari. Et tacito consensu per desuetudinem lex abrogatur, ff. de legib., de quibus, in fi.
A suspensis
Suspensus enim non potest eligere nec eligi, ut hic, et infra, de elect., cum inter R; et infra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de cleri. excom., postulasti. Nec postulari potest qui non servavit interdictum, infra, de postul. praelat., ad haec, in fi.; nec beneficia conferre, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Sed nonne iudicare et praebendas dare est iurisdictionis? Utique, infra, de elect., nosti. Et excommunicare, infra, de elect., transmissam. Numquid suspensus potest huiusmodi iurisdictionem exercere? Dicunt quidam quod episcopus suspensus potest excommunicare et praebendas dare, et respondent illi decretali infra, de concess. praeben., quia diversitatem, quod ille episcopus erat ab officio suspensus et iurisdictione. Sed dicunt quod canonicus suspensus eligere non potest, quia cum sit suspensus, nihil officii retinet; secus est in praelato. Sed contra istos est 24. q. 1, audivimus. Alii dicunt, et melius, quod episcopus suspensus non potest excommunicare nec interdicere nec dare praebendas, infra, de excess. praelat., tanta. Arg. quamvis hoc potuerit post confirmationem, licet adhuc non sit consecratus. Ratio illa videtur quia plus aufert ei suspensio quam contulerit consecratio, ut dici consuevit, plus tollit negatio quam ponit affirmatio. Nam electus et confirmatus multa potest ex his quae pertinent ad officium episcopale, quae perdit per suspensionem, quia consecratio non multum addit, infra, de translat., inter corporalia. Et est simile sicut maritus post matrimonium consummatum non potest intrare religionem, sed ante potest, infra, de conver. coniug., ex publico. Sic episcopus non confirmatus potest aliqua quae tamen non potest consecratus. Sic vides in alio simile, episcopus in archiepiscopum electus non potest ante receptionem pallii tamquam archiepiscopus clericos ordinare, sed tamen potest antequam sit electus in archiepiscopum, quia hoc non facit ut episcopus, sed ut archiepiscopus, infra, de elect., quod sicut § praeterea. Praeterea beneficium concedere et etiam habere posse competit ratione ordinis, et est eius accessorium, 1. q. 3, si quis obiecerit; et cui interdicitur unum et reliquum, 81. dist., si quis sacerdotum; et 81. dist., eos qui. Praeterea de hac suspensione fuit obiectum et probatum ex eo quod dicit, quia nobis constituit, etc., et licet obiectum a partibus non fuerit, iudex tamen qui debet electionem confirmare ex officio suo debet inquirere de huiusmodi, infra, de elect., nihil est. Et haec quae dicuntur hic de his suspensis intelliguntur de suspensis ab homine et etiam a canone. Si vero aliquis esset suspensus a canone, puta participando cum excommunicatis, ille talis bene potest eligere et alia facere quae sunt iurisdictionis, sed eligi scienter non potest; haec probantur infra, de cleri. excom., si celebrat. Quia mitius agitur cum lege quam cum ministro legis, ff. de recepti., Celsus. Satis potest dici suspensus posset excommunicare, quia potest absolvere excommunicatum, supra, de rescript., ab excommunicato; infra, de sent. excom., sacro; et infra, de sent. excom., duobus; et quia potest absolvere, potest ligare et econtra cum non sit privatus a communione fidelium, quare non posset privare alium. Et hoc dico de eo qui non est suspensus a iurisdictione, ut suspensus a canone sola participatione. Io. et Laur. hoc concedunt quod suspensus ab officio tantum potest excommunicare et praebendas dare. Et intelligunt illam decretalem infra, de concess. praeben., quia diversitatem, cum erat suspensus ab officio et iurisdictione. Ego autem non credo quod suspensus ab homine possit dare praebendas, ut hic dicitur, licet Laur. et Io. concedant quod possit excommunicare et praebendas dare. Arg. contra posset induci praedictae decretali infra, de cleri. excom., si celebrat, quae tamen intelligitur de excommunicare minori. Melior enim est opinio secunda, quia sicut excommunicatus alium excommunicare non potest, 24. q. 1, audivimus, ita eadem ratione nec suspensus ab homine alium potest suspendere, infra, de excess. praelat., tanta. Ber.
Cassavimus
Id est, cassam nunciavimus, infra, ut lite non cont., accedens 1.
Iure communi
Similem interpretationem habes infra, de fide instrum., inter dilectos, vers. caeterum, ubi enim aliquid a iure communi discrepare videtur. Reducendum est ad ius commune si potest fieri, ne pereat, quia promptum est leges legibus concordare, C. de inoffic. doti., cum omnia. Et Augustinus concordat evangelistas, de poen. dist. 1, periculose. Et etiam testes debent ad concordiam reduci, ne de periurio notentur, infra, de testib., cum tu. Sic enim facienda est interpretatio, ut nulli sit onerosa, et secundum ius, supra, de rescript., causam quae; et infra, de privileg., ex ore; et supra, de consuet., cum olim. Item secundum quod minus est captiosa, ff. de regul. iur., quotiens, in fi. tituli. Et hoc ita verum est quod ad ius commune reducatur si verba illa patiuntur, ut hoc versu, electio eius penes fratres eiusdem loci et capitulum Karofensis, etc. Nam a verbis privilegii non est recedendum ubi certa sunt, infra, de privileg., porro; et infra, de decim., ad audientiam. Ubi enim verba non sunt ambigua, non est locus interpretationi, ff. de leg. 3, ille aut ille. Sed ubi sunt dubia, necessaria est interpretatio.
Praeiudicet
Praescripta videlicet, quoniam alia non prodest, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Quae consuetudo iuri praeiudicet, et quae non, dicetur infra, de consuet., cum tanto.
X 1.04.09 Cum consuetudinis ususque
Cum consuetudinis
C. quae sit long. consuet., consuetudinis; et infra, de consuet., cum tanto, et ibi exponitur; et 11. dist., consuetudinis.
Consensu
Bene dicit consensu, quia sine ipsius consensu obtento hoc facere non possunt. Sed videtur quod non teneantur habere consensum, dummodo consilium et tractatum cum eo habeant, arg. infra, de arbitr., cum olim. Sed hoc non est verum, quia illud obtinet ex forma arbitrii, immo episcopus et canonici unum corpus et unum collegium sunt, ita quod ipse caput et ipsi canonici membra, infra, de his quae fi. a prael., novit. Et est expressum quod si aliquibus mandetur, ut cum consilio aliquorum aliquid faciant, eorum consilium expectare tenentur, nec sufficit quod tantum requiratur, infra, de elect., cum in veteri.
Vel novas
Novitates enim sine causa inducendae non sunt, quia lex dicit quod in rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas, ff. de constit. princ., in rebus. Arg. supra, de consti., cognoscentes. Et reprehenduntur qui novitates inducunt, 11. dist., quis nesciat.
X 1.04.10 Ex parte
Indigena
Id est, inde genitus.
Prodigalitatis vitio
Quod se esset virtutem saepe mentitur, 41. dist., saepe. Prodigus est quod dat danda et non danda. Avarus qui tenet tenenda et non tenenda. Largus medium tenet inter utrumque. Unde versus: prodigus est animi vitio retinenda profundens. // Qui retinet cupide et aes deposcit avarus // largus qui sumptum facit ex ratione libenter. Sed non videtur quod huic sit subveniendum, quia culpa sua et vitio incidit in egestatem, ff. quod metus cau., si mulier; 86. dist., non satis. Et dignum est ut male meriti egestatem laborent, ff. deposi., bona fides. Taliter enim non fuerat subveniendum huic ratione praemissa, et cum alterius laesione, sed eleemosynam dare possumus, ne pereat, 86. dist., pasce fame morientem, etc.
Incuria
Id est, negligentia. Et ideo ei non est subveniendum, quia vigilantibus et non negligentibus iura subveniunt, infra, de rerum perm., cum universorum; et infra, de dona., inter dilectos; ff. ad Velleia., et primo § verba. Quia stultis non consuevit subveniri, sed errantibus, ff. de iuris et fact. ignor., regula § si quis ius; et C. si min. se maior. dix., si is. Et utilius esurienti panis tollitur, quam si securus de cibo iustitiam negligat, 5. q. 5, non omnis; et 23. q. 4, nimium sunt. Et ideo talis consuetudo merito reprobatur.
Alienat
Quod de iure fieri non debet, ff. de fund. dot., fundus; et ff. de fund. dot., lex Iulia. Nec etiam propter delictum mariti bona mulieris sunt distrahenda, C. ne uxo. pro marit., frustra; C. ne uxo. pro marit., ob maritorum; et C. ne uxo. pro marit., cum te possessiones; C. ad leg. Iul. de vi pub. vel priv., ob debitum; et infra, de pignor., ex litteris. In casu tamen quandoque distrahuntur bona mulieris pro viro, ut in causa primipilarii bona mulieris pro marito obnoxia sunt fisco, si omnia bona mariti exhausta sunt, C. in quib. caus. pign., satis. Nec valet alienatio fundi dotalis, etiam si mulier consentiat, C. ad Velleia., authen. sive a me; et in Auth. ut immob. ante nupt. don. § si proprie, coll. 5. Sed si iuraverit non contravenire, tenet venditio, infra, de iureiur., cum contingat; si sine vi et dolo praestitum sit iuramentum sponte. Constante etiam matrimonio in tali casu, cum incipit vergere ad inopiam mulier potest repetere dotem, C. de iure dot., in rebus; et C. de iure dot., ubi.
Bonis
Et etiam dotem suam propter adulterium perdere debet, C. de iure dot., si dotem; et C. de adulter., libertatem; et infra, de do. inter virum et uxorem, plerumque, ubi de hoc.
Observandas
Iuri contrarias, ut dictum est. Per primam consuetudinem invitabantur viri ad dissipandum bona sua, per alteram mulieres proniores erant ad committendum adulterium, arg. ff. de pac. dotal., convenire. Talis compensatio non est admittenda.
X 1.04.11 Cum tanto sint
Diutius
Infra, de simon., cum in ecclesiae; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet.
Naturali iuri
Quod immobile perserverat, 5. dist. § sed cum ius naturale; 25. q. 1, sunt quidam. Et hoc verum est quantum ad praecepta vel prohibitiones quae moralia sunt, et non mutantur, ut non occides, non furtum facies, honora patrem, etc., 6. dist., non est § his itaque. Et naturalia quidem iura immutabilia sunt civilia vero mutabilia, Inst. de iure natural. § sed naturalia; infra, de cons. et affin., non debet. Et ideo nulla consuetudo praevalet contra ius naturale, etiam si omnes homines de mundo contra facerent, 32. q. 7, flagitia; cuius ignorantia neminem excusat, 1. q. 4, turbatur § notandum; et ibi nihil interest in vitio decipere vel decipi, 16. q. 1, si cupis; et de ignorantia dicitur quod qui ignorat, ignorabiliter, 37. dist., ideo § ut itaque. De ignorantia iuris naturalis et civilis tractatur in summa, 1. q. 4 § notandum; et ibi recurrendum est.
Vilis auctoritas
Sed quaeritur de qua consuetudine hic intellexit Gregorius. Si dicis de bona consuetudine illam nulla ratio sive ius vincit, immo aequiparatur ei, 11. dist., in his. Si de mala, de illa non potest dici quod non sit vilis. Super hoc dicunt quidam quod principium istius § debet intelligi de bona consuetudine, et finis de mala, et ita diversimode intelligunt. Sed haec non fuit intentio legis unde § iste sumitur, C. quae sit long. consuet., consuetudinis; et ideo inepte dicunt. Alii pro maiori parte exponunt litteram istam, non tamen est adeo valitura, ut iuri positivo debeat praeiudicium generale, supplent generaliter non praeiudicat iuri, sed in eo loco praeiudicat iuri ubi consuetudo servatur. Et iste intellectus planus et facilis est. Sed de hoc nulla dubitatio est quod consuetudo unius loci iuri positivo generaliter praeiudicet omnibus locis. Et ideo sic debet intelligi lex illa quam habes 11. dist., consuetudinis. Quamvis particularis consuetudo non est vilis, non tamen praeiudicat iuri positivo, nisi fuerit rationabilis et legitime sit praescripta. Et haec expositio reprobet duas primas opiniones, quas facit hic Gregorius in fine, et sic intellige 11. dist., consuetudinis.
Rationabilis
Et quam consuetudinem dices rationabilem? Illam dico rationabilem, quam non improbant iura, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de verb. sign., abbate. Ut si quandoque admittantur aliqui ad electionem ad quos non pertinet de iure communi, et de alio collegio, ista consuetudo non improbatur a iure, ut dicunt iura praedicta, et illa est rationabilis, quod tantum capitulum eligat canonicos sibi, et alios inferiores praelatos irrequisito episcopo, infra, de elect., cum ecclesia. Vel episcopus solus hoc faciat, infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur; licet de iure unum corpus sint, infra, de his quae fi. a prael., novit. Et de iure communi deberet fieri ab omnibus communiter ab episcopo et canonicis, ut quandoque fit infra, de concess. praeben., postulastis. Et illam dicerem rationabilem quod absentes non vocentur ad electionem, ut in multis locis contingit, ut in Tuscia et in multis ecclesiis. Et huiusmodi consuetudines legitime praescribuntur, ut patet per praedicta exempla. Illam dico generaliter rationabiliter quae non obviat canonicis institutis. Irrationabilis est quae improbatur a iure, qualis est illa infra, de instit., ex frequentibus; supra, de consuet., consuetudines; et supra, de consuet., cum inter; et infra, de re iudic., cum causa. Et generaliter ubi aliquid sit contra nervum ecclesiasticae disciplinae sive libertatem, infra, de elect., cum terra; et infra, de elect., sacrosancta; et infra, de elect., Massana.
Legitime sit praescripta
Spatio quadraginta annorum, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de praescrip., auditis. De hoc potestis habere multa iura, ea enim solum locum habent in rebus ecclesiasticis, 16. q. 3, placuit ut § quas actiones. Ad hoc ergo ut consuetudo iuri communi praeiudicet, requiritur primo quod rationabilis sit, et quod sit praescripta, ut hic, et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; item quod ex certa scientia et non per errorem sit inducta, ff. de legib., quibus, in fi. Et quod sit tale ius quod possit praescribi. Nam quaedam sunt quae non possunt praescribi, saltem a laicis, infra, de praescrip., causam quae; et infra, de praescrip., cum ex officii; et infra, de praescrip., cum non liceat; et quod non sit contra ius naturalem, 32. q. 7, flagitia; vel saltem quod sit observata in contradictorio iudicio, ff. de legib., cum de consuetudine; et infra, de verb. sign., abbate. Item requiritur quod sis usus illa consuetudine sive vicibus illis quibus usus es eo animo ut intendas, sive credas te ius habere, et ut in posterum id facias, ff. de itin. act. priv., praetor ait § Iulianus recte ait; et ff. de itin. act. priv., si per fundum; alias non prodest, ut ibi dicitur. Et sic solae vices non inducunt consuetudinem, quia non exemplis sed legibus iudicandum est, C. de sent. et interloc. om. iud., nemo. Sed secundum consuetudinem talem bene iudicaretur, ut dictum est, ff. de legib., nam imperator. Item requiritur quod maior pars populi usa sit ea consuetudine ad hoc, ut secundum illam iudicetur. Quia sicut minor pars populi non posset inducere legem, ita nec consuetudinem. Item et illa consuetudo praeiudicat iuri, cuius non extat memoria hominum, 3. q. 6, haec quippe; et infra, de verb. sign., super quibusdam § 1; et ff. de aqua quot. et aest., hoc iure § ductus aquae; et ff. de aqua pluv. arc., in summa § idem Labeo; et ff. de probation., si arbiter. Et sic videtur quod difficile sit probare consuetudinem et praescriptionem. Sed quam differentiam facis inter consuetudinem et praescriptionem? Illa potest assignari, ut quidam dicunt, quod ubi consuetudo praetenditur, admitti posset probatio in contrarium, ut probetur indebitum fuisse quod consuevit percipi. Arg. a contrario C. de agric. et cens., litibus, lib. 11. Sed ubi praescriptio est, non admittitur probatio in contrarium ad probandum indebitum fuisse. Arg. a contrario infra, de praescrip., si diligenti, ubi dicitur quod bona fides et iustus titulus requiruntur, et ibi dicitur quando exigitur titulus et quando non, C. de pigner. act., nec creditores. Item qui petit aliquid sibi deberi vel fieri ex consuetudine, debet allegare causam petendi. Et tunc sufficit probare solum tempus, licet non probet causam. Et tunc non admittitur probatio in contrarium, et secundum hoc non videtur differentia inter consuetudinem et praescriptionem, quia in prasecriptione quandoque probatur titulus. Ita dicunt quidam quare solum tempus non est causa inducendae obligationis sicut nec tollendae, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Et haec opinio magis placet secundum Io. Alii dicunt quod sola consuetudo sufficit etiam sine causa. Arg. infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, ubi de hoc. Ubi vero aliquis est in possessione percipiendi aliquid, et ei quaestio movetur, tuendus est in possessione quousque probetur contrarium, scilicet, indebitum, quia possidet ratione consuetudinis, 16. q. 4, volumus. Nisi vi, precario, seu clam possideat, tunc qui dedit sua auctoritate potest revocare, ut 10. q. 3, quia cognovimus; infra, de instit., cum venissent. Item in alio potest esse differentia inter consuetudinem et praescriptionem, quia consuetudo quandoque debet esse obtenta contradictorio iudicio populi, praescriptio vero non. Item quia in consuetudine requiritur quod maior pars populi utatur illa, ut dictum est, in praescriptionibus non requiritur. Sic ergo intellige quod consuetudinis non est vilis auctoritas, tamen non vincit ius positivum. Illa particularis consuetudo in eo loco ubi est consuetudo, nisi fuerit rationabilis et legitime, tunc bene vincit ius, et ei praeiudicat concurrentibus praedictis in ea praescriptione. Sed secundum hanc decretalem satis sufficere videtur, si consuetudo solummodo sit rationabilis et praescripta. Ber.
X 1.05 DE POSTULATIONE PRAELATORUM
X 1.05.01 Ad haec
Appellatum
Quae appellatio non tenet nisi causa iusta fuerit allegata, infra, de elect., cum nobis, in princ.; et infra, de appell., ut debitus.
Non negavit
Per hoc videtur quod confessio procuratoris domino praeiudicet, infra, de capell. monach., dilectus; et de re iudic., suborta; sicut et confessio advocati, infra, de censib., cum olim; et infra, de appell., cum causam. Contra ff. de interrog. act., si sine § si defensor; alias est lex ille § si defensor; et ff. de confes., certum § penulti. Quando confessio procuratoris sive factum praeiudicet ipsi domino dicitur infra, de caus. poss. et propr., cum olim; et infra, ut lite non cont., ad hoc, ubi ponitur haec materia.
Allegans
Haec allegatio bona videtur, quia quilibet praesumitur ignorans nisi probetur sciens, ff. de probation., verius. Et decretum non ligat ignorantes, ff. de decr. ab ord. fac., municipii; et 82. dist., proposuisti, circa fi.; et arg. supra, de consti., cognoscentes. Immo non sufficit denunciare procuratori, ff. de pet. hered., item veniunt § petitam. Sed non est ita, quia cum publice sententia illa fuerit promulgata, eam ignorare non potest neque debet, et praesumitur eam scire, 12. q. 2, qui et humanis; et 16. dist., quod dictis; arg. ff. de institut. act., sed et si § proscribere; et arg. infra, de praesump., quanto. Ubi enim allegatur ignorantia circa ea quae plerique sciunt et quae publice fiunt, non creditur ei nisi hoc probetur, infra, de elect., innotuit, vers. nec probare cogimus, etc.; et infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua; et infra, de sent. excom., si vero aliquis; 34. q. 2, in lectum. Sed ubi circa ignota allegatur ignorantia, non cogitur probare ignorantiam, ff. de admin. tut., hoc autem.
Publice promulgaverit
Sufficit edicta proponi in publico, etsi ad citatum non perveniat, arg. infra, de dolo et contu., causam quae; arg. ff. de damn. infect., dies § toties; et C. de annal. except., ut perfectius; et C. de iud., properandum § et si quidem. Nec obstat ff. quae sent. sine appel., illud § item cum ex edicto. Quia ibi edictum non fuit solemniter propositum, et ideo non excusatur nisi probaretur contrarium, ut dixi in glossa haec allegatio. Immo videtur sufficere quod per solam famam ad ipsum pervenerit, infra, de sent. excom., cum desideres § secundae quaestioni. Et si dubitaretur quia solummodo per famam intellexit, in tali dubio debuit potius servare sententiam interdicti, quam ecclesiastica sacramenta postea pertractere, infra, de cleri. excom., illud.
Solemniter editur
Ut expresse legitur in Auth. ut fact. novae const., circa princ., coll. 5, ubi dicit quod post duos menses nullus habet excusationem si vellet ignorantiam allegare, nisi ut dicitur in illa glossa haec allegatio.
Canonica
16. dist., quod dictis.
Terram propriam
Bona fuit interpretatio cardinalis, quia cum dicimus servum suum vel ipsius, domino damus actionem, et cum dicimus in alterius locum, de domino intelligendum est, ff. de rel. et sump. fun., locum § in locum. Hic tamen large sit interpretatio ad omnes terras quae tunc regi adhaerebant praestando auxilium, et est simile ff. de ver. sig., liberorum; sicut excommunicatio extenditur ad illos qui praestant auxilium excommunicato, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de sent. excom., si concubinae.; vel quia terra illa erat de iurisdictione ipsius, licet proprietas regis non esset. Et ideo regnum totum propter contumaciam suam fuit suppositum interdictor, infra, de offi. deleg., sane quia; et infra, de spons., non est; et infra, de iudic., novit.
Interpretatus
Nota quod legatus interpretatur mandatum dominum Papae. Arg. contra, infra, de sent. excom., inter alia; et 11. q. 1, sicut § ex his omnibus; et C. de legi. et const., si imperialis; et infra, de iudic., cum venissent, de hoc ibi solvitur. Unde nota quod quaedam interpretatio est generalis et necessaria et redigenda in scriptis, ut principis, ut dicunt iura hunc signata in contrarium. Alia est generalis et necessaria, sed non est in scriptis redigenda, ut consuetudines, ff. de legib., si de interpretatione; supra, de consuet., cum dilectus, et hic similiter. Alia non est generalis, sed necessaria, et in scriptis redigenda, ut iudicis, ff. de legib., non possunt; arg. ff. de legib., nam ut ait. Quod possit iudex interpretari sententiam suam est arg. ff. de iud., Paulus, ubi potest supplere quae desunt sententiae, sic et interpretari sicut praetor potest, ff. de praet. stipul., in praetoriis. Et alia est quae nec generalis, nec necessaria, nec redigenda in scriptis, ut magistrorum, C. de prof. urb. Const., grammaticos, lib. 12. Interpretatio principis ius facit quo ad omnes, supra, de consti., quoniam.
Metropolitanam
12. dist., de his.
Inobedientiam
23. q. 6, schismatici.
Ulcisi
Immo potius deberet parcere cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit, C. de episc. et cler., si quis in hoc. Unde actum fuit de Caesare versus: Qui vincis semper ut victis parcere possis. // Parcere prostratis scit nobilis ira leonis.
Obedientia
2. q. 5, quanto.
Contemptus
Nam facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, 23. q. 4, est iniusta; et infra, de vit. et honest. cler., ut clericorum.
Canonicas sanctiones
28. dist., quia sunt culpae. Et quia maleficia impunita remanere non debent, infra, de sent. excom., ut famae; et ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus; et ff. de solut., Stichum § tametsi.
Personam
Et hoc ideo quia vitium fuit materiae et non artificis, ff. ad leg. Aquil., si servus § si calicem. Et ita habes hic quod qui non servat interdictum ineligibilis est, nec potest postulari. Et posset dici quod est irregularis et suspensus, ideo nec eligere debet, nec excommunicare, nec beneficium conferre potest, quia claves ecclesiae contemnit, infra, de excess. praelat., tanta, ubi est hoc expressum.
Postulastis
Postulo te primo si consentire licebit. Consentire nego nisi te bene postulo primo. Forsitan indignus et turpi crimine laesus. Sic aliter possem primo post iure carere. Si minus est dignus, tunc me poscente tuetur.
Privare
Ergo fuit constitutum in concilio Lateranensi, infra, de elect., cum in cunctis, ut qui scienter indignum elegerint, eligendi ea vice potestate noverint se privatos. Et ad postulationem extenditur, ut hic, et infra, de elect., bonae 1, in fi. Et hoc ideo est quia per postulationem pervenitur ad electionem, arg. supra, de consti., nam concupiscentiam; et ff. de sponsal., oratio. Secus tamen est cum postulatur illegitimus ut dispensetur cum eo vel legitimetur, 56. dist., Cenomanensem; et infra, de elect., innotuit.
Possemus
Id est, privati essetis.
Concedimus
Per officium iudicis et de gratia, non de rigore. Contumaci enim et delinquenti potest iudex remittere poenam de gratia, ut infra, de offi. deleg., consuluit, ubi dicit, nisi per gratiam ei benignitas iudicantis subveniret, et infra, de offi. legat., nisi specialis. Bene dicit, concedimus, quia quod non poterat de iure communi, concedit eis per privilegium, ut patet in capitulo sequenti.
X 1.05.02 Gratum gerimus
Cassata
Supra, de postul. praelat., ad haec.
Cassatam
Id est, non admissam.
Niterentur
Postulando eundem Altissiodoro, et male, quia ex quo alicuius electio vel postulatio cassatur vitio personae, non est assumendus ad eandem, infra, de elect., super eo.
Pauciores
Hic patet quod si maior pars delinquit in electione eligendo vel postulando indignum, electio devolvitur ad alios, licet numero pauciores, infra, de elect., bonae 1; et infra, de elect., cum in cunctis; et infra, de elect., cum Wintoniensis. Sed quid si omnes delinquunt praeter unum, numquid ille unus poterit eligere? Videtur quod sic, quia universitas remanet in uno, sive ius universitatis, ff. quod cui. univ. nom., sicut municipum, in fi.; et 65. dist., si forte. Et dicit lex hominibus coactis, sic accipere debemus ut sive unus solus vim fecerit, sive etiam hominibus coactis. Quantum enim ad verba non refert an solus vim faciat, an hominibus coadunatis, quia adhuc non deficiunt verba, ff. vi bon. rapt., ait praetor § homines. Sic sive unus solus sit sive plures, ille potest eligere. Io. dicit quod unus solus non potest eligere, et in eo solo non potest ius illud retineri. Arg. inducit ad hoc, infra, de elect., nullus; et 10. q. 3, unio; et ff. de ver. sig., Neratius. Quia cum duo sive tres faciant collegium, qui debent sibi eligere praelatum, non potest hoc esse in uno cum iam desinat esse collegium, sicut grex desinit esse si unum tantum animal remansit de grege, ff. de leg. 1, si grege; et ad hoc inducit etiam 65. dist., si forte. Quin si unus solus episcopus remaneret in provincia, debet ipse alios convocare ad consecrandum electum, ut infra, de elect., bonae 2. Tu dicas quod unus solus potest eligere, et ius eligendi remanet in uno solo per iura primo inducta. Et iura inducit Io. non contradicunt. Primo illud, 65. dist., si forte, non contradicit, quia ipse solus non potest aliquem consecrare, immo ad minus debent esse tres, et est de substantia consecrationis, ita quod alias non esset consecratus, 66. dist., porro, ubi forma consecrationis traditur, sed ad illa sola, quae solus facere potest, non vocabit alios. Et illa decretalis infra, de elect., bonae 2, non contradicit, quia cum prima electio non esset nulla ipso iure, immo ille H., qui solus eligit, secundo eam poterat confirmare, ut infra, de elect., quod sicut. Non debuit procedere ad secundam nisi prima cassata, quod si fecisset, debebat postea solus eligere, ut videtur propter culpam illorum. Sed in casu illo dicit Io. quod non devolvitur potestas eligendi ad contemptum. Sed tunc quando eligunt indignum, satis potest dici quod propter talem contemptum non devolvitur ius eligendi ad contemptum, quia non tantum peccant illi qui contemnunt quantum illi qui eligunt indignum, et sufficit quod cassetur electio, quia non est nulla, in quo casu tantum privati sunt, infra, de elect., cum in cunctis. Sed debent tunc privari per sententiam, sicut quando peccatur in forma infra, de elect., quia propter; et infra, de elect., bonae 2. Alia iura quae dicunt quod desinit esse collegium omnibus mortuis praeter unum, nihilominus ius collegii sive universitatis remanet in illo per legem ff. quod cui. univ. nom., sicut municipum § ulti. Et hoc dicunt Laur., Vincen., et Tanc.
Providisti
De nostro speciali mandato, alias non posset illum transferre, infra, de offi. legat., nisi specialis; et infra, de offi. legat., quod translationem. Et ideo bene dicit, providisti. Non enim debuit dicere, confirmamus, quia nihil est quod confirmaret, cum per postulationem nullum ius acquiritur, infra, de postul. praelat., postulationem. Sed debet dicere superior, postulationem admittimus, vel postulationem vestram non duximus admittendam, infra, de postul. praelat., bonae 1; et supra, de postul. praelat., ad haec.
X 1.05.03 Bonae memoriae G.
Bonae memoriae
Consuetudo est in ecclesia Ravennate quod mortuo archiepiscopo significant hoc Papae, sed de ipsis mandato eligunt. Aliter sine mandato eius eligere non est moris.
Curavimus allegare
Sic ergo patet quod iudex potest supplere quae advocatus omisit sicut Papa hic supplet, et C. ut quae des. advoc., non dubitandum. Et de iure debet supplere et non de facto, nisi tale sit factum, quod iam sit ei notum ut iudici, prout dicit dominus Azo. Alii etiam dicunt, sicut Placen., quod etiam de facto, et inducunt ad hoc ff. de pet. hered., filius. Sed primum verius est quod de tali facto supplere tantum debet, quod est ei notum tamquam iudici, arg. C. de appellat., ampliorem, in fi., 1. resp.; et est arg. Inst. de action. § si minus; ff. de aedil. edict., bovem § aliquando. Et debet supplere ut iudex sedendo et non stando, ne advocati officium sumat, C. de postulan., quisquis; inducendo legem vel decretum vel decretalem. Invenio quod quandoque iudex supplet altera parte absente, C. de temp. appel., tempora § ulti.; et C. de appellat., ampliorem, in princ. Sed utraque parte praesente supplere non debet, nisi in casu propter publicam utilitatem repellendo militem a procuratione. etiam tacente altera parte, ff. de procur., filiusfamilias § veterani; et C. de procur., militem. Et lex quam inducit Placen., ff. de pet. hered., filius, non obstat, quia potius consulitur illi iudicis officio quam iure ordinario. Et est simile ei quod dixi de milite. Nam iudex ex officio suo, si scit aliquem excommunicatum publice, ipsum debet repellere ab agendo, etiam si ab adversario non excipiatur, infra, de except., exceptionem. Et sic officio iudicis consulitur adversario, sicut in ff. de pet. hered., filius. Et hic Papa supplet ex officio suo, et infra, de elect., cum nobis, ubi de hoc dicitur, quare in hoc casu officium iudicis locum habet.
Generali
Arg. quod Papa et cardinales curam et sollicitudinem gerant pro statu ecclesiae generalis, et imperator ut subiecti quiete vivant noctes ducit insomnes, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2; et idem dicit, voluntarios labores appetimus ut quietam aliis praeparemus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 3; infra, de restit. spol., extravag. frequens; et infra, de except., venerabilem.
Communem
Et ita publica utilitas praefertur privatae, 7. q. 1, scias; et ff. pro soc., actione § Labeo; et C. de caduc. toll., et nomen § penulti.; et in Auth. de restitut. et ea quae par. § ea enim quae communiter, coll. 4. Et hoc verum est cum in communi utilitate privata includitur, sicut sit in praelatura. Alias quilibet debet propriam utilitatem praeferre communi, arg. 19. q. 2, duae sunt; et 19. q. 2, inquit; et 33. q. 5, si non licet; arg. C. de servit., praeses; et ff. de recepti., licet.
In tanta divisione
Ad hoc enim ut postulatio praeiudicet electioni, requiritur ut numerus postulantium sit duplo maior numero eligentium, infra, de elect., scriptum. De hoc tamen dicas secundum quod nota infra, de elect., scriptum, in glossa quae incipit, hic dicit Papa. Videtur tamen quod minima pars eligentium deberet praeferri multis postulantibus, quia postulantes soli gratiae innituntur, ut hic. Sed eligentes iure communi iuvantur, similiter et electus, sed hoc non est verum. Nam patronus laicus in praestando soli gratiae innititur, 16. q. 2, si quis episcoporum; et tamen iniuria fit praestando si non admittatur, 16. q. 7, decernimus; et infra, de iure patron., pastoralis. Gratia ergo fit postulato si admittatur, iniuria si repellatur, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § penulti.; unde non solum postulato, sed postulantibus fit iniuria si postulatus est idoneus, et repellitur, ff. qui satisda. cog., si vero, in fi. Alia ratio potest melior assignari quam huiusmodi videatur, licet eligentes nitantur iuri, et postulantes gratiam non debent praeferre electores ex quo sunt minima pars capituli, quia numquam tenet electio nisi fiat a maiori parte capituli, infra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., Cumana. Ita tamen quod maior pars non peccet, ut ex hoc ipso iure privetur, quia tunc valet electio minoris partis capituli, supra, de postul. praelat., gratum.
Gratia
Hoc ideo dixit, quia per huiusmodi postulationem sive gratiam, ius non acquiritur postulato, infra, de postul. praelat., postulationem. Et ideo quia gratia est, non compellitur praelatus concedere postulatum, 63. dist., litteras; in Auth. de sanct. episc. § nullus, coll. 9. Si tamen iusta causa exigit, debet compelli per superiorem, ut illum concedat, infra, de iure patron., nullus. Item indirecte quodammodo compellitur illum concedere, si est idoneus, quia tenetur ei providere in consimili beneficio, infra, de iure patron., pastoralis. Item idem superior istum potest concedere vel repellere, quia non tenetur ei facere gratiam, nisi velit, quia nemo invitus de suo cogitur facere beneficium, 10. q. 2, praecariae. Non igitur quicquid iudicis potestati permittitur iuris necessitati subiicitur, ff. de iud., non quicquid; arg. infra, de offi. deleg., consuluit. Sic ergo patet quod in huiusmodi postulationibus implorandum est officium iudicis, et non iuris actione agendum est, ut supra, de postul. praelat., ad haec, vers. fi.; et infra, de in integ. restit., per totum; et Inst. de off. iudic., per totum. Iudicis enim officium proponitur pro actione, cum deficit actio, infra, de offi. iud., iudicis. Sed non proprie imploratur iudicis officium in casu isto, sed potius gratiam debent implorare a superiore. Ber.
Qui vocem
Hoc ideo dicit, quia forte erant aliqui eligendi potestate privati, infra, de elect., cum Wintoniensis; vel quia omnes sunt vocandi qui ius habent eligendi, infra, de elect., quod sicut.
Nominationem
Nominatio canonica potest dici quando omnes concordant in aliquo ineligibili assumendo, et vadunt ad eum a quo petendus est consensus, et requirunt eius consensum, ut cum ipso dispenset. Et haec potest dici nominatio canonica, quae non potest dici postulatio proprie, quia postulatio solemniter debet fieri, quia talis nominatio satis similis est postulationi, immo quasi idem est, unde dicit postulationem seu nominationem.
X 1.05.04 Bonae memoriae G.
Consulissetis
Ipsum postulando.
Eis contemptis
Et ideo cassanda erat electio, si verum dicebant, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et 63. dist., obeuntibus; et infra, de elect., quod sicut; et infra, de elect., venerabilem; et infra, de elect., bonae 2.
De gratia
Si hoc esset quod de gratia vocati essent, nec ius, nec aliquod commodum sibi acquisiti fuisset, infra, de verb. sign., abbate; et 10. q. 3, quia cognovimus; et C. de servit., si quas; et ff. de aqua quot. et aest., ait praetor, 1. resp. Unde ipse qui dedit potest revocare, et illos ulterius non admittere, ut 10. q. 3, quia cognovimus; et C. de agric. et cens., litibus, lib. 11; ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § Aristo; et ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § Trebatius. Nec tali datur restitutio, quia non dicitur spoliatus, cum non possederit, sicut ille qui sub conditione possidet, infra, de restit. spol., olim causam. Consulo tamen alicui facienti gratiam ut hoc protestetur, nec praesumat sibi ius creare in posterum, ut 7. q. 1, pontifices; et infra, de iure patron., ex litteris; et infra, de iure patron., consultationibus; arg. infra, de elect., Cumana. Praeterea qui non est de collegio, et dicit se debere interesse electioni, debet exprimere quo iure debeat interesse, infra, de elect., constitutis. Unde isti satis videbantur excludendi.
Certiores
De modo postulandi et de persona postulata an sit idonea, dicitur infra, de elect., nihil est, ubi dicitur quod de idoneitate personae sit quaerendum.
Diffidere
Arg. quod si praelatus diffidat de iure suo, debet dimittere rem quam tenet, infra, de simon., per tuas 1, in fi.; 54. dist., generalis, in fi.; quia bonam fidem agnoscere debet, ff. mand. vel cont., Quintus Mucius, 1. resp. Sed hoc verum est si de iure proprio diffidat, quod tantum suam tangit personam, sed si diffidat de iure ecclesiae constituat alium defensorem nomine ecclesiae. Arg. ff. de negot. gest., at qui natura § cum me absente. Et nota quod diffidentia iuris permittit variare ubi non est ius alteri acquisitum, ut hic, et infra, de postul. praelat., bonae 2; et infra, de elect., quod sicut; nisi praesentatio iam facta esset superiori, ut infra eodem capitulo; et infra, de elect., quod sicut. Sed hic poterat variare de licentia Papae; alias non, cum postulatio iam esset praesentata, ut infra sequitur, vel nisi iam publicatio scrutinii fuerit facta, infra, de elect., publicato. Si vero ius est alteri acquisitum, licet diffidant, variare non possunt in eius praeiudicium, infra, de elect., cum inter canonicos, in fi. Quia nemo potest mutare consilium suum in alterius praeiudicium, ff. de regul. iur., nemo.
Temere
Ideo dicit, temere, quia alii appellaverant et perseveraverant in proposito suo, nec poterant variare etiam si alii non appellassent, cum iam postulationem suam communiter factam praesentaverant domino Papae approbandam vel improbandam. Et ideo temere faciebant; alias possent variare, ut videtur, cum per huiusmodi postulationem nullum ius sit alicui acquisitum, infra, de postul. praelat., bonae 2, nisi iam publicato scrutinio vellent etiam mutare suam postulationem, quia nec tunc variare possunt, infra, de elect., publicato; ut dixi in prima notula; nec est contra 63. dist., quanto, quoniam ibi elegerant indignum, vel ibi non erant duae partes capituli ad faciendum electione.
Contra formam mandati
Et ideo non valuit, supra, de rescript., cum dilecta; ff. mand. vel cont., diligenter; et infra, de elect., cum in veteri.
Consuetudine
Idem esset ac si essent in quasi possessione eligendi, infra, de iure patron., consultationibus; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, ut lite penden., a memoria; infra, ut lite penden., laudabilem; infra, ut lite penden., ecclesia 1; et infra, ut lite penden., ecclesia 2. Vel ideo dicit hoc, quia ex quo non sunt de capitulo, debet apparere an habeant ius eligendi, et dicere quo iure sunt admittendi, infra, de elect., constitutis.
Alioquin
Id est, si non providerent intra terminum praefixum.
Viduatae
Si canonici negligunt sibi eligere episcopum infra tres menses seu monachi abbatem, transfertur potestas eligendi ad proximum superiorem, infra, de elect., ne pro defectu; in aliis inferioribus praelaturis, sive beneficiis infra sex menses, infra, de concess. praeben., nulla.
Antequam
Si nondum receperant secundas litteras, non debuit cassari quod legitime factum erat, infra, de restit. spol., audita; et ff. mand. vel cont., si mandassem; et supra, de rescript., ex parte decani. Quare ergo dicit in fine, et si neutra esset postulatio admittenda? Solutio: forte hoc ideo dicit quia utraque postulatio in discordia facta fuit, et postulationes factae in discordia non consueverunt admitti, supra, de postul. praelat., bonae 1. Ista ratio non valet, quia prima facta dicitur in concordia, licet diversis temporibus consentirent, ut dicit in fine, et illa littera sic debet exponi. Et si neutra earum approbanda esset postulatio, id est, quamvis neutram approbare teneremur, quia cum gratia innitantur postulationes potius quam iure, non tenebatur facere gratiam nisi vellet, ut supra, de postul. praelat., bonae 1. Vel dato quod neutra esset facta in concordia, neutra esset approbanda.
Intelligentes
Et male, quia illi non negligebant ius suum, sed insistebant suae postulationi, ut illam facerent concordem iuxta primum mandatum Papae.
Propriis
Quare variare non poterant, infra, de elect., publicato.
Illuderent
Quod esse non debet, infra, de offi. legat., licet; cum hoc ludibrium esset, ut C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi; et 61. dist., nullus; et est simile 6. q. 3, denique Suffredus; C. de relat., si quis. Et si dixerit se velle referre, ulterius se intromittere non debet, infra, de appell., intimasti. Sic et in postulatione praesentata superiori, quia quantum ad se illam approbaverunt per praesentationem, infra, de elect., cum inter canonicos, in fi.
Approbanda
De iuris rigore, cum esset in discordia facta.
Alienum
71. dist., hortamur; C. de episc. et cler., in ecclesiis; et ff. de tutor. et curat., divus; nec obstat infra, de cleri. peregri., te nobis; nec obstat infra, de instit., ad decorem, quia illi erant omnes extranei, et qua ratione illi Veneti instituebantur, eadem ratione et alii, dummodo aliud impedimentum non obsistat.
Honestius
Nam de minori ad maius aliquis est promovendus, 93. dist., legimus, in fi.; et ff. de muner. et honor., ut gradatim; et sic potius de pari ad parem, quam de maiori ad minorem, infra, de translat., licet.
Diversis
Arg. quod si omnes canonici successive conveniant in aliquem, quod ex tali consensu ius illi acquiritur, infra, de elect., quod sicut; ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Sed contra videtur 2. q. 6, ei qui § nominationes, sub illo § est quandoque; et infra, de elect., quia propter, in fi.; et infra, de elect., in Genesi.
Pallium
Sed quare debet ei mittere pallium? Nonne habet ipse suum quod personam sequitur, et cum ea sepelietur, infra, de auctor. et usu pal., cum super; infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Et quod pallium respiciat locum, patet in archiepiscopo, qui renunciat loco archiepiscopali, qui perdit usum pallii, infra, de renunciat., ad supplicationem. Sed numquid successor istius qui transfertur ad ecclesiam, eo ipso quod confirmatur, utetur pallio quod ibi invenietur? Non sine licentia speciali domini Papae, et iniuriam faceret ei si denegaret privilegium, quod praedecessor eius habuit, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § penulti. Ber.
X 1.05.05 Postulationem
Nullum
Et ideo possunt ab ea recedere postulantes, nisi iam sit praesentata superior, supra, de postul. praelat., bonae 2; vel nisi publicatio scrutinii iam sit facta, tunc non possunt ab ea recedere, infra, de elect., publicato. Et licet non possint a postulatione recedere, nullum tamen ius adhuc acquisitum est postulato, quo possit petere iure actionis confirmationem. Sed totum dependet ab arbitrio superioris. Et licet gratiam solam debeat petere, tamen iniuriam ei facere videtur si non admittitur per legem, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § penulti.; et non acquiritur per nominationem ius nominato, infra, de elect., quod sicut, in princ. Unde non possunt ab ea recedere, ut ibi dicitur. Sed numquid patronus potest alium praesentare, primo praesentato nondum admisso per episcopum? Non debet illud facere, tamen si secundum praesentaverit et admittatur, secundas obtinebit cum distinctione decretalium quas habes infra, de iure patron., cum autem; et infra, de iure patron., pastoralis.
Idoneos
Qui sciant et possint reddere rationem, 17. dist., multis; et infra, de procurat., alia.
Praesente
Quia causarum merita partium assertione panduntur, C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale; et infra, de in integ. restit., tum ex litteris.
X 1.05.06 Etsi unanimiter
Permissione
Sic infra, de renunciat., nisi, in fi.; et infra, de translat., inter corporalia, vers. sicut autem. Et ideo sine licentia Papae transire non debet, quia est alteri matrimonialiter alligatus, ut hic dicit, et in illa decretali infra, de translat., inter corporalia. Et tale vinculum dissolvi non potest, nisi auctoritate divina, id est auctoritate illius quem constant esse vicarium Iesu Christi, ut in dicto capitulo infra, de translat., inter corporalia. Et ita patet, quod cum non possit consentire, non potest eligi, sed tantum debet postulari a Papa, supra, de postul. praelat., bonae 2, in princ., ut hic dicitur. Idem est dicendum de quolibet qui est in minoribus ordinibus constitutus, et qui non sit aetatis legitimae, infra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de aetat. et qualit., praeterea; quia huiusmodi personae inhabiles sunt ad eligendum, quia cum non habeant ea propter quae eliguntur, merito eligi non possunt, simile infra, de cleri. excom., si celebrat. Et ideo postulari debent ab eo qui potestatem habet dispensandi cum illis. Idem est dicendum de illis qui alias non sunt idonei, ut illi qui non sunt legitime nati, infra, de elect., innotuit, in fi. Sed idem videtur de quocumque clerico qui promoveri debet ad aliam ecclesiam, et praecipue de alio episcopatu, quia ex toto consentire non potest, nec ecclesiam dimittere sine licentia sui episcopi, ut 7. q. 1, eos; et 7. q. 1, si quis presbyetr; et infra, de renunciat., admonet. Et sic omnes postulandi sunt et pauci eligendi. Dico quod illi qui idonei et legitimi sunt ad eligendum debent eligi, et possunt ad quamcumque ecclesiam sive in sua, sive in aliena, infra, de elect., cum inter canonicos; ibi electus fuit de aliena ecclesia. Et idem credo servandum in postulatione, et si postulatio facta sit in concordia vel a duabus partibus, idem credo. Et si a longe maiori, et praesentata superiori, vel etiam publicatio scrutinii facta sit, non possunt ab ea recedere postulantes, supra, de postul. praelat., bonae 2; et infra, de elect., publicato. Licet nullum ius sit acquisitum postulato ut ex hoc possit agere, sed potest petere gratiam a superiori, et quamvis omnes clerici adstricti sint, ne possint dimittere ecclesias sine consensu episcoporum eorum, nihilominus eligi possunt, quia non est tanta coniunctio inter eos et eorum ecclesias, sicut inter episcopum et ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus, infra, de testamen., requisisti. Sed illud vinculum non est in aliis inferioribus praelatis. Et idem videtur de abbatibus, qui tantum subsunt domino Papae quod de episcopis, scilicet, quod sine licentia Papae vel ipsius legati recedere non possunt, supra, de consuet., cum venerabilis. Dic tamen quod tales abbates etiam exempti sunt eligendi, infra, de elect., extravag. si abbatem. Et laicus eodem modo est postulandus. De hac materia dicitur 61. dist., Osius § sed aliud est. Et nota quod sicut postulandus non debet eligi ita et eligendus non debet postulari, quia non consentiunt postulantes in illum ut in sponsum per postulationem. Vel satis potest dici, quod valeat talis postulatio, quia forte dubitatur utrum sit eligendus vel postulandus, et ita consentiunt in illum, ac si eligeretur. Et si dicunt, eligimus, et postulamus secundum quod de iure melius potest, bene valet quod agitur, sive sit eligendus, sive postulandus. Alias non valet si eligendus simpliciter postularetur, quia quamvis eligibilis sit, non eligitur sed postulatur. Potest dici, quod potuit, noluit, et quod voluit, non potuit adimplere, quia vox, illud, non significat, ff. de reb. dub., in ambiguo; et nullum ius est acquisitum postulato, et superior potest illum admittere vel repellere.
X 1.06 DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE
X 1.06.01 Nullus in ecclesia
Duo
Nota quod duo faciunt congregationem, ut hic; tres collegium, ut ff. de ver. sig., Neratius. Retinetur tamen in uno ius collegii, ff. quod cui. univ. nom., sicut municipum § ulti. Et decem homines faciunt populum, 10. q. 3, unio; et plures quam decem autem quindecim turbam, ff. vi bon. rapt., praetor ait § 1. Et quatuor vel quinque porci, vel decem oves faciunt gregem, ff. de abige., oves. Et quod dicit duo faciunt congregationem, hoc intelligo ubi mortuo praelato plures remanent in congregatione, ad minus duo ut hic dicitur, duo vel tres per id quod sequitur in littera, nisi eorum electione. Ergo non minus, et ita patet, quod ubi tantum est sacerdos, et clericus, ibi non dicitur congregatio sive collegium. Ber.
In congregatione
Tunc enim conventus est electio, infra, de iure patron., nobis; et 16. q. 7, congregatio. Secus si essent ibi plures non tamquam collegium, tunc enim solius patroni est electio, infra, de iure patron., postulasti.
Aliter
Quam per canonicam electione.
X 1.06.02 Osius episcopus dixit
Populi
Nota quod ad clamorem populi nullus est eligendus, quia spe aut gratia hoc faciunt, aut pretium inde recipiunt, ut 8. q. 1, si ergo; quia populus sequendus non est, sed docendus, 62. dist., docendus; et 61. dist., miramur. Et vanae voces populi non sunt audiendae, C. de poe., decurionum filii; et arg. ad hoc ff. de appellat., si constet.
Synceram
Caritate informatam.
Corrumpi
Nota hic dubia in deteriorem partem interpretari, infra, de cleri. non residen., non liceat; arg. contra infra, de reg. iur., estote. Hoc ideo fit quia frequentius laici hoc faciunt, et iura ad ea quae frequentius eveniunt adaptantur, 28. dist., de Syracusanae; et 63. dist., noste; et ff. de legib., nam ad ea.
Poenituerit
Quia venia datur nisi contrito et correcto, 24. q. 2, legatur. Et quomodo gaudebis te fuisse correctum, nisi doleas te fuisse perversum, 23. q. 7, quemadmodum; et 50. dist., poenitentes.
X 1.06.03 Postquam
Impleantur
65. dist., de persona; et infra, de elect., cum inter universas; et infra, de elect., nihil est; et § ulti.
Conversatus
Nota quod ibi facienda est inquisitio ubi quis conversatur, quia notus est ibi simile 22. dist., illud; arg. infra, de praesump., quosdam; et 24. q. 1, pudenda; et 47. dist., de Petro; et infra, de elect., scriptum. Et qui aliquem purgant, debent notam habere ipsius conversationem, infra, de purg. can., cum P; et infra, de purg. can., cum dilectus; alias non posset de ipsius vita constare. Ber.
X 1.06.04 Significasti
Apocrisiariis
Apocrisiarii dicuntur nuncii domini Papae, quasi secretarii. Nam crisis quandoque dicitur secretum, quandoque aurum, quandoque iudicium. Versus: Aurum iudicium secretum dat tibi crisis.
Conditione
Signatur contra 1. q. 2, quam pio. Solutio: conditio ista non est reprobanda, nec simoniam inducit, infra, de pact., pactiones; sed ostendit pallium non aliter esse tradendum. Sicut haec adiectio, si satisdederis, cum praeses provinciae tutorem facit, non habet conditionem sed commonet tutelam non aliter committendam, ff. de tutel., muto § 1. Quia tutor sub conditione dari non potest, quia actus legitimi conditionem non recipiunt, ff. de regul. iur., actus; infra, de elect., extravag. in electionibus; licet posset institui sub conditione a testatore, Inst. quib. mod. tutel. fin. § sed et si. Et tacitae conditiones non faciunt legatum conditionale, ff. de condi. et demon., conditiones. Vel refert a quo apponatur conditio, quia si a superiore, non est simonia. Vel potest dici et melius, quod ius commune est, quod hic exigitur, 18. q. 2, Eleutherius. Et hoc onus annexum est dignitati, infra, de praeben., significatum; et 18. dist., diaconi. Et nota quod superior potest apponere conditionem ante subditi confirmationem, 23. dist., quamquam; et 28. dist., de Syracusanae; sed inferior non potest nisi post electionem, 8. q. 3, Artaldus; et ubi onus rei exprimitur, non est simoniacum, infra, de praeben., significatum. Et praeterea conditiones quae ipso iure insunt bene apponuntur et exprimuntur sine aliquo vitio, de quibus traditur infra, de iureiur., quemadmodum; et supra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Oblatum
Sic infra, de simon., etsi quaestiones. Sed quare Papa offert ei pallium, cum pallium non sit dandum nisi fortiter postulanti, ut 100. dist., prisca; sicuti et in litteris demifloriis episcopi, 72. dist., episcopus; sicut nec Apostoli dari debent nisi petantur instanter, 2. q. 6, post appellationem; et infra, de appell., extravag. cordi; et qui praeest, parcissime debet commeatum dare, ff. de re milit., officium § paternus. Sed hic et in illa infra, de simon., etsi quaestiones, dicendum est quod nuncii ipsius prius instanter petierant, ut patet in fine capituli, et Papa eis per nuncios suos pallium destinavit. Vel voluit eis gratiam facere sine aliqua postulatione, sicut videtur supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi.
Pasce oves meas
Per haec verba elegit eum Deus in praelatum, et per haec facit ad titulum.
Statutum
Supple contrarium.
Amplius
Id est, iuramentum.
Enim
Id est, quia, et venit expositive, supra, de consti., translato.
Malum
Id est, incredulitas sive malitia, ut postea sequitur. Sic etiam exponitur malum pro incredulitate, 22. q. 1, non est contra praeceptum.
Illo permittente
Id est, Christo.
Compellit
Compellit nos ut exigamus hoc amplius, id est, iuramentum.
Malo
22. q. 1, ita ergo, in fi.; 2. q. 5, si presbyter; et infra, de iureiur., et si Christus.
Pro fide
Retinenda, quam suscepit, suspectus est in fide, de conse. dist. 2, ego Berengarius; et infra, de haeret., ad abolendam; et infra, de haeret., excommunicamus itaque; et 1. q. 7, quotiens.
Pro obedientia
Exhibenda, 23. dist., quamquam; et infra, de iureiur., nullus.
Pro unitate
Scilicet, servanda, ut schismatici qui scindunt se ab unitate Ecclesiae. Alias pro veritatem scilicet, habenda seu inquirenda, 14. q. 2, quamquam; pro pace iuratur, 22. q. 1, omne quod; infra, de iudic., novit; pro fama, 2. q. 5, presbyter si a plebe; et 2. q. 5, si mala; et infra, de purg. can., per totum; et infra, de cohab. cler. et mul., tua, in fi.; pro damno dato iuratur, 2. q. 1, in primis; et C. und. vi, si quando. In istis sex casibus licite iuratur, unde versus: pax et fama fides reverentia cautio damni. // Defectus veri sibi poscunt magna caveri. Ber.
Aiunt in conciliis
Secunda oppositio.
Non inveniri
Ut iuretur.
Auctoritatem
18. dist., per totum.
Excipiatur auctoritas
3. q. 6, dudum; et 3. q. 6, peregrina. Et in iuramento auctoritas Papae semper intelligitur excepta, supra, de rescript., constitutus; et infra, de iureiur., venientes; et ff. ad municip., imperatores.
Corpore assumuntur
Sed qualiter assumitur de corpore beati Petri? Sic intelligitur, quod de corpore beati Petri, etc., pallium benedicitur et consecratur a Papa super altare beati Petri, et ibi ponitur, et ille qui debet uti pallio recipit ipsum de altari, si est praesens; vel alius pro ipso, si est absens, et sic assumitur de corpore beati Petri.
Iustum est
Arg. quod frustra petit debitum qui quod debet non impendit, infra, de mut. petit., ex litteris; et infra, de mut. petit., prudentiam; C. de sent. et interloc. om. iud., cum Papinianus; et 3. q. 8, accusatores § cuius in agendo; 95. dist., esto subiectus. Arg. contra C. deposi., si quis; et infra, de deposit., bona fides.
X 1.06.05 Quia diligenti
Schismate
Octaviani, qui contra Alexandrum erat, et Aquilegiensis patriarcha tunc schismaticus erat. Unde dicit, facias eum consecrari a suffraganeis, salva, etc. Schisma enim interpretatur divisio sive scissura, et est graecum nomen. Unde scissura in unitate ecclesiae esse non potest, et qui schismatici sunt ab eo qui est unum se dividunt, quare Spiritum Sanctum non habent, 24. q. 1, schisma. Inde est quod vestis domini quae unitatem significabat remansit indivisa, 16. q. 7, sicut domini vestimentum.
Susceperit
Quia si ordinam suscepisset, careret effectu et repelleretur a dignitate, nisi probaret se cum ordinaretur ordinatorem nescivisse damnatum, infra, de schismat., quod a praedecessore; et 9. q. 1, ordinationes; sic et qui ordinatur a simoniaco, 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et cum talibus quandoque dispensatur, ut hic, et infra, de schismat., fraternitati; et 1. q. 1, si quis a simoniacis. Sed si scivisset, non dispensaretur, ut ibi dicitur in capitulo 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et sic schismatici non promoventur sine dispensatione, ut hic dicit, alias esset contra, 12. dist., nos consuetudinem.
Iustitia
Quia per talem consecrationem non fit praeiudicium Aquilegiensis ecclesiae in posterum, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in fi.; et supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus, circa fi.
Reverentia
Quia episcopus consecratus nihilominus debebit facere obedientiam patriarchae cum redierit ad catholicam unitatem. Et est arg. quod protestatio necessaria est in huiusmodi, sic 7. q. 1, pontifices; et 24. dist., presbyteri; et 9. q. 3, salvo. Et huiusmodi protestatio semper necessaria est, ut infra, de iure patron., ex litteris. Item est arg. quod excommunicati vel suspensi omnia iura recuperant post absolutionem, 15. q. 6, nos sanctorum; et 15. q. 6, iuratos; et 3. q. 4, beatus; et 4. q. 1, diffinimus; et 32. q. 5, praeceptum, in fi.; et 6. q. 1, illi qui. Arg. contra 2. q. 3, Enthemium § hinc colligitur; et 3. q. 4, consanguineorum, in fi. Solutio: prima pars vera est et etiam famae restituitur si infamia canonica tantum sit irrogata, arg. 6. q. 1, illi qui.
X 1.06.06 Licet de vitanda
Constituta
79. dist., si quis Papa; et 23. dist., in nomine Domini.
Evitandum
Arg. ad cautelam futurorum aliquid faciendum, 23. dist., in nomine Domini; et 1. q. 7, convenientibus; et infra, de serv. non ordin., instruendi; et ff. si serv. vend., harum; et ff. si serv. vend., legi. Arg. contra ff. de usuri., cum iudicio.
Inimico homine
Id est diabolo. Et diabolus dictus est homo ab eventu, quia devicit hominem, sicut imperator dictus est Africanus ab eventu, quia devicit Africam.
Zizania
Syllaba antepenultima longa. Unde versus: neve superveniens zizania seminet hostis. // Frontibus imprimitur unctio sacra dei.
Exceptione
Et sic nulla exceptio potest opponi sibi, nisi de haeresi, 40. dist., si Papa. Alias enim quantumcumque praecise etiam ipse Papa scribat, legitima exceptio est admittenda, infra, de offi. deleg., ex parte tua; et supra, de rescript., si quando; et arg. supra, de rescript., cum adeo; et infra, de praeben., cum teneamur. Et est speciale in Papa ut nulla exceptio admittatur.
Quos
7. q. 1, denique.
A duabus partibus
Numquid ille qui eligitur computabitur inter duas partes? Videtur quod sic, infra, de elect., cum in iure; et ff. quod cui. univ. nom., plane. Dic quod non ut notatur infra, de elect., cum in iure; et infra, de sortileg., ecclesia; infra, de elect., Cumana. Tamen quod dicitur in hac decretali de duabus partibus hodie aliquando servant cardinales, aliquando non.
Nullatenus
Quid ergo fiet si nullo modo duae partes consentiant? Tunc brachium saeculare se interponere debet, arg. 17. dist., nec licuit; et 23. q. 5, de liguribus; ita ut cardinales includantur in aliquo loco de quo exire non valeant, donec consenserint. Ita dicitur factum fuisse in electione Honorii iii apud Perusium, et idem fuit factum post mortem Gregorii ix, tamen de iure id faciendum non est.
Maioris
In aliis enim electionibus valet quod sit a maiori parte capituli, dum tamen servetur una de formis illis, infra, de elect., quia propter.
Speciale
Sed non videtur speciale, quia in aliis obtinet quod hic dicitur de duabus partibus, quia non obtinet quod fit ab ordine decurionum, nisi duae partes consentiant, ff. de decr. ab ord. fac., lege; et ff. quod cui. univ. nom., plane. Non contradicunt illa iura, quia non dicitur duae partes debeant consentire, sed quod debeant esse praesentes, et ita est speciale. Vel est speciale habito respectu ad alias electiones inferiorum praelatorum, et hoc innuit littera sequens.
Recursus
Et ideo dum eligitur confirmatur, et statim habet plenam et liberam administrationem, 23. dist., in nomine Domini.
X 1.06.07 Cum in cunctis
Aetatis maturitas
Haec tria, scilicet aetas, gravitas morum, et litterarum scientia, in persona electi debent inquiri, infra, de elect., cum nobis. Arg. 78. dist., presbyter; et 38. dist., quae ipsis. Et alia etiam, scilicet quod sit de legitimo matrimonio natus, infra eodem capitulo. Et quod sit in sacris ordinibus, infra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de aetat. et qualit., praeterea.
Gravitas morum
Quia incompositio corporis inaequalitatem indicat mentis, 41. dist. § sicut ergo, in fi. dist., ubi de Catalina dicitur.
Litterarum scientia
Propter defectum enim scientiae repellitur quis ab episcopatu, etiam iam promotus, infra, de aetat. et qualit., quamvis, ubi legitur de quodam episcopo qui numquam audivit grammaticam; infra, de elect., congregato.
Multo fortius
Quia vilissimus computandus est qui praecellit dignitate, nisi praecellat alios scientia et sanctitate, 1. q. 1, vilissimus; et 1. q. 7, convenientibus; et in Auth. de sanct. episc. § damus, coll. 9. Item argumentum est a minori, et sumitur secundum hanc regulam affirmando: si id de quo minus videtur inesse, inest; et id de quo magis, 38. dist., si in laicis; et 3. q. 3, de iudiciis; et 59. dist., si officia; et 34. q. 2, cum per bellicam; et 13. q. 2, non aestimemus. Item argumentum a maiori sumitur hic negando secundum hanc regulam: si id de quo magis videtur inesse, non inest; nec id de quo minus. Si Paulus videtur fortior Eustochio, sed non est, ergo nec ipse, 32. q. 5, si Paulus; 8. q. 1, si ergo; et 6. q. 1, imitare; et 40. dist., quaelibet.
Exegerit
Sed videtur quod sufficiat si iam inchoaverit, ff. de muner. et honor., ad rempublicam. Sed aliud in saecularibus dignitatibus, ut ibi, et aliud in spiritualibus. Et potest dici quod est speciale in episcopo. Unde in aliis inferioribus dignitatibus sufficit attingere annum legitimum, ut infra; dicit ibi, nisi qui iam vicesimum quitum annum attingerit. Sed ille qui eligitur in episcopum, debet esse triginta annorum, in Auth. de sanct. episc. § clericos, coll. 9; et 67. dist., quicumque. Vel distingue quandoque favor tantum vertitur in causa, ut in usucapione, et tunc sufficit incipere diem, ff. de diver. temp. praescr., in usucapione. Quandoque odium tantum, ut in praescriptione triginta annorum, et tunc oportet impleri, ff. de act. et oblig., in omnibus. Quandoque utrumque, et tunc tempus de momento in momentum computatur, ff. de minor., denique § minorem.
Matrimonio
Et istud est quartum quod requiritur in episcopo, et in quolibet alio qui promovetur ad honorem, infra, de fil. presbyt., ut filii; vel ad regimen animarum, infra, de fil. presbyt., dilectus; et infra, de fil. presbyt., nimis.
Confirmationem
Bene dicit, confirmationem, quia ante confirmationem nihil debet attingere in administratione, alioquin repelleretur, infra, de elect., qualiter; et infra, de elect., nihil est; et infra, de praeben., cum iamdudum.
Administrationem
Nam aliquando contingit quod statim non nanciscitur possessionem, 92. dist., si qui episcopi; et 92. dist., si quis episcopus ordinatus ad parochiam; et tunc non debet conferri.
Tempore
Quod videtur esse sex mensium, quia intra tres menses a die vacationis debet eligi, 50. dist., postquam; et infra, de elect., ne pro defectu; et infra alios tres menses debet consecrari, 100. dist., quantum quidem. Sed verius est quod illud tempus est tantum trium mensium post confirmationem, ut ex eodem capitulo colligitur, quod etiam est expressum, 75. dist. § 2; et 75. dist., quoniam, in fi.; nisi necessitas eum impedierit petere consecrationem. Quia tunc non curreret ei tempus, ut in dictis capitulis 75. dist., quoniam; et 75. dist., ordinationes episcoporum. Alias obtinet quod hic dicitur, ut 16. q. 1, ne pro cuiuslibet; quia cum sit in mora petendi imputari, et debet etiam ab illa dignitate repelli, ut in dicto capitulo 75. dist., quoniam.
De consecrandis
Arg. contra infra, de concess. praeben., post electionem, in princ., ubi solvitur.
Ad quem spectant
Ante enim consecrationem non dicitur pleno iure habere ecclesiam, cum adhuc tempore consecrationis possit excipi contra ipsum, infra, de accusat., super his. Merito debet expectari usque ad tempus consecrationis. Postea vero possunt conferri beneficia quae habuerat, et cum fuerit negligens et in mora, ut dictum est, et sic ante consecrationem non dicitur ecclesiam habere, quia habere est cum effectu habere, ff. de ver. sig., nomen filiarum § habere. Tamen dicitur maritus ecclesiae, ut sine licentia Papae eam dimittere non possit, infra, de translat., inter corporalia. Sed si ante tempus praedictum consecrationem recepit, statim possunt conferri beneficia priora, quia plene dicitur translatus, 21. q. 2, si quis iam translatus; et 16. q. 1, ne pro cuiuslibet. Nec potest repelli a consecratione, nisi per accusationem directam, ut infra, de accusat., super his; et infra, de accusat., qualiter et quando 2. Et quando in aliis dignitatibus inferioribus secus est, quia qui habet curam animarum, si eligatur ad consimilem, habita confirmatione et administratione ipso iure vacat prima, ut infra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de praeben., de multa. Si primum beneficium non habeat curam animarum, sed secundum, tunc primum ipso iure vacat, sed non de facto, si semper retineat primum, infra, de concess. praeben., litteras; et infra, de concess. praeben., cum nostris.
Archidiaconatum
Sic videtur quod archidiaconus habeat curam animarum, sed non principaliter, arg. 16. q. 7, nullus 1; arg. infra, de offi. archidiac., cum satis, ubi de hoc. Et est verum, quod archidiaconus, qui habet inquirere, et visitare parochiam suam, curam habeat animarum. Unde si recipiat aliam praelationem curam animarum habentem, ipso iure vacat archidiaconatus, ut est expressum infra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de praeben., de multa. Et potest excommunicare et suspendere infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens; et eiam alii praelati, ut ibi dicitur. Sed videtur contra 16. q. 2, visis; 24. q. 3, corripiantur, ubi dicitur quod anathema est mucro episcopi. Archidiaconi vel alii praelati non possunt excommunicare cum solemnitate illa, de qua traditur 11. q. 3, debent; et 11. q. 3, cum aliquis; ut capitula illa intelligantur et loquantur de illa solemnitate.
Attigerit
Dispensative tamen potest, licet sit in minori aetate, infra, de aetat. et qualit., praeterea, ut quidam dicunt. De hoc dicetur infra, de elect., cum dilectus. Sed contra 78. dist., si triginta; et 78. dist., presbyter, ubi dicitur quod ante trigesimum annum presbyter ordinari non debet. Et hic dicit quod statim deberet post vicesimum quintum annum, quia tales praelati debent esse presbyteri, 21. q. 2, sicut; arg. infra, de aetat. et qualit., praeterea. Satis potest dici quod hodie statur huic capitulo secundum quod notatur in capitulo illi 78. dist., si triginta.
A canonibus
Hic fit mentio de illis canonibus 75. dist., quasi per totum; et infra, de temp. ord., subdiaconos; infra, de temp. ord., sane; et infra, de temp. ord., de eo. Et quia post confirmationem debent ordinari in proximis quatuor temporibus, vel saltem usque ad sex menses. Nec credo quod loquatur de illis canonibus 77. dist., quicumque; ibi, post diaconatum statur per quinquennium ad sacerdotium recipiendum, quia non credo tantum expectandum.
Removeantur
Signatur contra hoc 74. dist., consuluit. Solutio: cum iste susceperit alterum connexorum, tenetur ad reliquum. Secus in aliis clericis, qui per subtractionem beneficiorum sunt compellendi ad ordines quando necessitas vel utilitas subest, infra, de aetat. et qualit., quaeris.
Velint et possint
Alias sola voluntas non sufficit, ubi est opus facto, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis.
Promovendis
Habes hic quod constitutio trahitur ad praeterita, de hoc dictum est supra, de consti., quoniam. Et haec est ratio quare trahitur ad praeterita, quia sine aliqua constitutione ad hoc tenentur per alia iura antiqua.
Promoti
Id est electi et confirmati, sed non ordinati.
Si canones non obsistant
Contra infra, de aetat. et qualit., ut abbates. Sic solve: hoc intelligitur de tali, qui sine culpa sua factus est talis, quod ordinem recipere non potest secundum canones. Unde propter hoc non debet removeri, licet ordinem non possit recipere, quia non est addenda afflictis afflictio, infra, de cleri. aegro., ex parte; et 7. q. 1, cum percussio. Et illud intelligitur de tali, qui culpa sua factus est irregularis, et ideo removetur.
Tunc
Id est, illa vice tantum, infra, de elect., cum Wintoniensis.
Privatos
Ipso iure, infra, de elect., innotuit.
Beneficiis
Non officiis. Quis enim officiaret tunc ecclesiam?
Coerceat
Simile 62. dist., docendus; et 82. dist., plurimos, in fi.; et C. de emend. prop., in corrigendis. Et belli pestis interrimat, quos delinquentes ad rectitudinis viam Dei praecepta non revocant, 23. q. 4, si quos, in fi.
Fecerit
Cum ad eum pertinet collatio beneficiorum.
Conferendis
Ea vice cum ad episcopum pertinet collatio beneficii, vel confirmando primum successorem, et hoc cum ad alios pertinet collatio. Et insuper a perceptione proprii beneficii suspendatur, infra, de elect., nihil est.
Capitulum
Et ita habes quod minor supplet negligentiam maioris, et econverso, infra, de concess. praeben., nulla; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem; et 9. q. 3, cum simus; 65. dist., si forte; 89. dist., volumus. Et maior negligentiam minoris, sed illud est ordinarium, ut in 9. q. 3, cum simus.
X 1.06.08 Causam quae inter
Contulerint
Illud quidem recte potest fieri, et est una de formis concilii generalis, infra, de elect., quia propter; et est simile ff. quod cui. univ. nom., item eorum § si decuriones. Et etiam extra collegium potest compromitti, quia episcopus non est de collegio, licet sit caput, infra, de testamen., requisisti; arg. ubi non est tanta communio inter episcopum et monasterium.
Promittentes
Simile infra, de renunciat., post translationem.
Provideret
Quid dices, numquid possunt revocare talem collationem factam episcopo antequam ipse providerit? Non videtur infra, de elect., in causis, ubi dicitur de hoc.
Si tamen existat idonea
Arg. est hic quod cum aliquid generaliter committitur arbitrio alicuius, non valet nisi legitime factum sit, infra, de iureiur., Quintavallis; et infra, de iureiur., veniens; ff. de ritu nupt., quamquam; ff. pro soc., unde si nerve; et in Auth. de hered. et Falc. § is igitur, coll. 1; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; ff. de oper. lib., si libertus; C. de inoffic. testam., si quando; infra, de offi. deleg., ex parte tua; et 16. q. 1, et temporis; et 16. q. 1, postquam. Arg. contra 32. q. 8, non solum; et 2. q. 6, a iudicibus § arbitrarii; et infra, de iureiur., si vero; ff. de regul. iur., quisquis; et ff. de damn. infect., qui bona § cum inter; et 23. q. 4, displicet ubi, in princ. Solutio: si arbiter est compromissarius, eius arbitrio standum est sive aequum sive iniquum sit, ff. de recepti., diem § stari; nisi contra ius scriptum vel contra formam compromissi sit latum, quia tunc non tenet, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; et infra, de confirm. util. vel inutil., examinata; et ff. de recepti., si cum dies § compromisso; et ff. quae sent. sine appel., illud. Si vero tamquam vir bonus arbitrari debet, tunc non valet dictum suum nisi sit aequum, ut in dictis capitulis infra, de iureiur., veniens; et infra, de iureiur., Quintavallis; et ff. pro soc., si societatem; et ff. pro soc., coiri, ut hic.
Recipi
Sed quid si elegerit malam, numquid aliam episcopus poterit eligere, vel etiam si electa noluerit consentire? Arg. quod sic, infra, de elect., cum terra; et qui optavit acetum, potest iterum optare vinum, ff. de opt. leg., quotiens; et reproba electio nulla, 7. q. 1, factus est; et ff. de pigno. act., eleganter § qui reprobos; ff. ad Velleia., quamvis § si cum venerit. Item qui iuravit aliter quam ei delatum est, iterum iurare debet, ff. de iureiuran., qui per salutem. In casu isto non poterit amplius eligere, quia functus est officio suo, infra, de offi. deleg., in litteris; et ff. de re iud., Paulus. Quia semel functus est officio suo, sive bene sive male, ut ibi, supra, de elect., cum in cunctis; infra, de elect., innotuit; et infra, de elect., in causis. Ber.
X 1.06.09 Nosti quomodo
Concedendi
Quod si faceret, deberet repelli, infra, de elect., qualiter; et infra, de praeben., cum iamdudum, in fi.; nisi in casu infra, de elect., nihil est § ulti. Et illud dispensative fit ne interim ecclesia patiatur detrimentum in temporalibus vel spiritualibus, ut ibi dicitur. Sed hic Papa voluit parcere huic electo, quia poterat ipsum repellere.
Confirmata
Per confirmationem acquirit electus plenam administrationem, et vinculum coniugalem contractum est, infra, de translat., inter corporalia.
Facultatem
Immo privari deberet, infra, de elect., qualiter.
Praedictis
Ista decretalis continet gratiam in eo quod non fuit punitus. Continet ius in eo quod dicit quod non habet facultatem disponendi ante confirmationem.
Revocare
Sed quid est quod dicit, quod studeat revocare? Quia talis traditio nulla est, quia pro non dato habetur quod ab illo donatur, qui de iure donare non potest, infra, de iure patron., quod autem, in fi. Sed talis revocatio potius erat de facto quam de iure, sicut donatio de factum tantum fuit, ne ex tali facto crederet ius habere, et ne credatur hoc sibi licere. Item arg. aliquid potest contra factum suum venire, 12. q. 1, certe; 55. dist., poenitentes; 35. q. 9, quod quis commisit; C. de evict., si tibi liberam. Arg. contra, 17. q. 4, sunt qui opes; 18. q. 2, Eleutherius; ff. de servitu. rust. praed., per fundum; infra, de cleri. coniug., diversis. Solutio: in sententiis interlocutoriis iudex potest mutare vel revocare suam interluctoriam, ff. de re iud., quod iussit; infra, de appell., cum cessante. Circa negotia distingue, si ex mutatione nulli fit praeiudicium, licitum est mutare. Ubi ex mutatione alteri fit praeiudicium, adhuc re integra licitum est mutare, ff. de iuris., si convenerit. Re non integra non potest, ff. de regul. iur., nemo; nisi favor aliud inducat; C. de liber. caus., interrogatam. Et est simile in revocatione sententiae spiritualis vel corporalis matrimonii, ubi decipitur ecclesia, 35. q. 9, sententiam; et melius 35. q. 9, loci § his ita respondetur; et infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Et ideo hic potest contravenire, quia administratio est ei interdicta, et sic replicaret de administratione si ei obiiciatur quod contra factum suum venire non possit, ff. de iureiuran., iusiurandum quod, 1. resp.; et ff. de iureiuran., ait praetor si. Ber.
X 1.06.10 Consideravimus quod electio
Post appellationem
Appellare ne fiat electio, non valet. Sed ne fiat nisi canonica, tunc bene valet, infra, de elect., cum nobis. Et intellige quod allegata fuit aliqua probabilis causa, quia sive appellatur in iudicio vel extra, appellationis causa exprimenda est, ut in decretali Inno. iiii infra, de appell., extravag. cordi.
Privilegiorum
Quae essent ista privilegia, non habemus. Host.
Appellationem
Infra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., constitutis 1. Contra in illis tenuit electio secundo loco facta, et post alterius partis appellationem. In illa infra, de appell., constitutis 1, tenuit electio secunda, quia prima ipso iure nulla fuit. Hic vero prima non fuit nulla, sed annullanda. In decretali illa infra, de elect., bonae 1, non tenuit tribus de causis, ut ibi dicitur. De hac materia dicetur infra, de elect., auditis.
Fama
Arg. infamia non comitari depositum, ff. de re milit., qui cum uno § non omnis; et ff. de re milit., qui cum uno § exauctoratus. Arg. contra ff. de his qui not. infam., quod ait praetor § ignominie. Sol. est infra, de elect., super eo, quia non fuit cassata vitio personae.
Ordinationem
Dicunt quidam praeter istam, quae nunc cassata est, quod iterum possunt alterum eligere si volunt, infra, de elect., super eo. Sed hoc non credo, quia propter scandalum noluit Papa quod in illa vacatione aliquis eorum promoveretur. Hodie tamen alia debet esse forma in electionibus faciendis, infra, de elect., quia propter.
X 1.06.11 Suffraganeis
Pallium
Sed contra videtur, quia propter pallium nondum receptum consecratio episcoporum differretur, 100. dist., quoniam, ubi de hoc. Quia ante pallium receptum non potest consecrare virgines, ordines celebrare, vel episcopos consecrare, infra, de elect., quod sicut; ad idem facit infra, de elect., transmissam. Propter hoc dicunt quidam quod haec non est decretalis, sed fuit quaedam provisio. Tamen potest tolerari, et videtur subesse quaedam aequitas, ut cum nondum sit in mora petendi pallium, hoc habeat locum. Quod non videtur, quia in traditione pallii plenitudo confertur pontificalis officii, infra, de usu pallii, nisi specialis. Unde et cum per se hoc facere non possit, neque auctoritate alii faciendi praestare potest, et est optime arg., infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua; et arg. ff. de Maced., filium habeo. Dic ergo hic ut dixi infra, de translat., cum ex illo. Ber.
X 1.06.12 Super eo vero
Non vitio personae
Puta propter aliquam irregularitatem, quia erat illegitimus, vel propter crimen, quod ei fuit obiectum et probatum, quod si esset probatum, non potest eligi nec in illa nec in alia ecclesia, cum sit ineligibilis. Et potest hic colligi arg. quod crimen in modum exceptionis probatum, praeiudicet ei in electione alia, sed hoc esset poenam imponere ordinariam, quod fieri non debet, infra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi.; et infra, de except., denique; ff. de his qui not. infam., Lucius. Dicas quod si per hoc gravata fuit, et est ipsius opinio, potest et debet repelli, infra, de testib., testimonium; capitulum Gregorii est, ubi casus iste ponitur. Et arg. 2. q. 5, presbyter si a plebe; et 2. q. 5, si mala fama; et 81. dist., tantis; et infra, de accusat., omnipotens. Vel repellitur in alia electione, cum crimen obiectum probatum in modum receptionis electionem de qua agitur contingebat, infra, de except., denique; et infra, de confess., cum super. Sed si modo electionis cassetur electio, tunc non impeditur in alia electione, ut hic dicit, et supra, de elect., consideravimus.
Simoniacae
1. q. 1, gratia. Arg. contra infra, de simon., de regularibus; et 1. q. 5, quicumque. Quod hic dicitur, ius est commune; quod ibi dicitur, dispensatio. Ber.
X 1.06.13 Cum monasterium
Abiecerunt
Unde deberent expelli, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., relatum. Ber.
In eremo
Et ita videtur quod erat monachus, licet dicatur in eremo; alias non posset eligi, sed postulari, infra, de elect., cum causam; et infra, de elect., cum in magistrum; et infra, de elect., officii. Et eiusdem religionis vel maioris debet esse, quia non est licitum descendere, sed ascendere, infra, de translat., licet; et 93. dist., legimus, in fi., iuxta illud, et ambulabunt de virtute in virtutem, etc.; de poen. dist. 2, dum sanctam ecclesiam. Sed si intelligas quod iste fuit eremita, tunc abbas esse non potest, quia eremita proprium habet, arg. 19. q. 3, perlatum § econtra Paulus. Sed monachus proprium habere non potest, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Credo quod iste fuit de eremo, quod sic appellatur, et est in Tuscia; et sunt alibi monachi cui subsunt Camandulenses, et illi de Sancto Damiano qui est extra pontem ferreum.
Postulantes
Sed quare dicit, postulantes; nonne poterat eligi? Dicas quod primum monasterium de Pellicia erat alterius ordinis, vel ille monachus erat in minoribus ordinibus, et ideo debuit postulari, ut dictum supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; unde dicit in fine, sicut canonice facta est. Unde videtur quod competentius poneretur in titulo praecedenti. Sed licet dicatur, postulantes, non tamen credo quod fuerit simplex postulatio, sed electio. Et hoc satis innuitur ex eo quod dicit, eandem ordinationem postulasti a sede Apostolica confirmari, et ex eo quod Papa didicit, nos eam confirmamus. Si enim fuit simplex postulatio, Papa non dixisset, confirmamus, sed dixisset, ipsam admittimus vel non approbamus, supra, de postul. praelat., bonae 1; et supra, de postul. praelat., bonae 2; et sic bene ponitur hic.
Confirmamus
Sed numquid sufficit in hac dispensatione consensus solus episcopi? Ita sed ad cautelam confirmatur. Iste enim dubitabat, an posset hoc facere, et ideo Papa respondendo confirmat factum ipsius; alias ipse Papa dixisset, et nos postulationem admittimus. Sed ipse solum confirmat factum episcopi. Vel ideo quia forsitan suberat dominio Papae nullo medio; arg. ad hoc 58. dist., nullus; et 58. dist., si quis. Sed ista littera videtur contradicere ibi, tu vero postulationi, etc. Dic ut supra dictum est.
X 1.06.14 Cum terra quae
Terra
Scilicet, Hierosolymitana.
Funiculus
Id est, portio.
Consuetudinis
Nota consuetudinem contra libertatem ecclesiae non valere. De hoc dicitur supra, de consuet., consuetudines; et supra, de consuet., cum tanto.
Conventualibus
Ideo dicit, conventualibus, quia ubi est unicus sacerdos, patronus debet eligere, infra, de iure patron., nobis; et 16. q. 7, decernimus.
In quo
Scilicet, in ecclesia cui praeesse debet in capitulo secundum consuetudinem loci illius, si commode fieri potest; alias ubi melius obtulerit se facultas, 23. dist., in nomine Domini.
Diligentiam
Hic sumitur arg., quod eligentes possunt alium eligere prima electione non reprobata per superiorem. Sed contra supra, de elect., cum in cunctis; et infra, de elect., innotuit; et supra, de elect., consideravimus; infra, de concess. praeben., post electionem. Quod hic dicitur, sic potest intelligi: diligentiam inquisitionis apponant, etc., non alium eligendo statim, sed quaerendo aliquem idoneum, quem eligant alio reprobato, et hoc intelligitur post reprobationem alterius, vel cum sub ea conditione eligunt si primus non obtinuerit, arg. 85. dist., archidiaconum Florentinum. Et secunda electio expirabit prima obtinente, sicut fit in substitutione, C. de impub. et al. subst., post aditam. Arg. ad hoc 61. dist., studii. Et loquitur de ignorantibus vitium electi et diligentiam adhibentibus, alias privarentur ipso iure potestate eligendi, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., innotuit. Et ita scripsit hic Laur. Hodie vero non valet electio per vota conditionalia, ut in decretali Inno. iiii infra, de elect., extravag. in electionibus. Sed videtur ex ipsa littera quod alius sit intellectus. Et littera sic exponitur quod in persona, scilicet, eligenda, de qua inter electores fit mentio ad eligendum, et nominata ante electionem factamvel in electionis modo, quia forte non intersunt omnes qui debent interesse, vel non servatur forma secundam antiqua, vel secundum nova iura in ecclesiis cathedralibus et abbatiis, quam habes infra, de elect., quia propter; tamdiu in electione facta seu facienda sive in tractatu electionis, et sic tamdiu deliberent et inquirant de persona idonea quousque ipsum inveniant; et tunc demum ipsum eligant, et sic satis plane sonat etiam littera. Hodie vero videretur servanda forma etiam in conventualibus ecclesiis omnibus quae traditur infra, de elect., quia propter; licet videatur loqui de cathedralibus ex verbis illis, ecclesiae viduatae, quia illae solae dicuntur viduatae, quia ibi dicitur vinculum coniugale contradictum. In aliis inferioribus non ita, sed tamen hodie extenditur ad omnes, licet improprie dicantur viduatae, tamen quo ad multa viduatae dicuntur ex quo praelatum non habent qui possit negotia illorum procurare. Et quod sit littera exponenda sic patet ex eo quod dicit, persona nominet, quia per nominationem non fiet electio.
X 1.06.15 Transmissam
Mercimonia
Quod non licet. Ante clericatum bene licebat, 88. dist., fornicari; et 31. dist., lex continentiae.
Proposito
Unde ipso facto privilegium clericale perdere debent, nec ab ecclesia debent defendi, infra, de vit. et honest. cler., ex litteris. Quia indignum est illis ab ecclesia subveniri per quos constat scandalum in ecclesia generari, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus. Et hoc est verum post admonitionem, ut infra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et infra, de sent. excom., in audientia, et in parte decisa praemittitur de admonitione.
De talibus
Scilicet, pertinentibus ad iurisdictionem, puta sicut est iudicare, excommunicare, corrigere, iuramenta recipere a vassalis, confirmare, investire, beneficia conferre, et consimilia quae consistunt in iurisdictione, supra, de elect., nosti; infra, de translat., cum ex illo. Haec omnia in confirmatione consequitur electus, ea vero quae sunt ordinis, sicut clericos ordinare, chrisma conficere, depositio clericorum, benedicere virgines, et ecclesias et altares consecrare, et similiae conferuntur in consecratione episcopali, infra, de elect., quod sicut § praeterea; et 68. dist., quamvis corepiscopis. Et arg. infra, de translat., inter corporalia; quia ante consecrationem quasi vidua dicitur ecclesia propter huiusmodi, ut ibi dicitur. Et sic iure communi poterat illos clericos corrigere ac punire. Ber.
X 1.06.16 Cum inter R.
Coegit
Quia ius eiusdem forsitan magis vacillabat quam alterius partis, nec poterat sine magnis sumptibus finem imponere liti, immo certe ipse idem si dubitaret vel diffideret de iure suo, debebat renunciare liti, supra, de postul. praelat., bonae 2; et infra, de simon., per tuas 1. Nec dolum facit, qui rem deserit, ut litem effugiat, ff. de alien. iud. mut. caus., item si § 1.
Dum viveret
Licet enim prioratus non sint monachis confirmandi, infra, de confirm. util. vel inutil., porrecta. Si tamen electi canonice fuerint, non sunt removendi sine causa, infra, de statu monach., monachi; et de hoc notatur in illa decretalis, porrecta.
Invitus
Et sic factus est volens, quia coacta voluntas est voluntas, 15. q. 1, merito; 23. q. 4, displicet.
Ex consensu compositionis receptae ius
Sed nonne eo ipso quod alii non servabant compositionem, poterat redire istae ad ius suum pristinum? Ita videtur infra, de pact., cum pridem; et infra, de renunciat., sane; et infra, de iureiur., pervenit 2; et ff. de condi. caus. dat., si quis accepto tulerit. Et si filius impugnat testamentum patris in quo mater est instituta heres, restituitur matri actio de dote quae confusa erat additionem hereditatis, C. de inoffic. testam., si maritus. Et si mulier iuvetur Velleiano, restituetur actio creditori in antiquum debitorem, ff. ad Velleia., si mulieri solvero. Praeterea simplici pacto non tollitur actio prima, C. de transaction., sive. Nec debet ei fides servari qui contra pacta versatur, nisi cum actio est odiosa, C. de transaction., cum mota. Et nisi in criminibus, C. ad Turpillianum, quamvis. Sic ergo videtur quod sua intereat appellare, ut 2. q. 6, non solent. Vel si actio sublata fuit, saltem danda fuit actio de dolo, C. de dolo, cum proponas. Potest dici quod actum fuit inter partes, ut si altera pars resiliret a pacto soluta poena ei staretur, ff. de transaction., ei qui fidem. Sed hoc non credo, nec hic colligitur. Unde dicas quod ubi compositio intercedit et pure renunciat aliquis iuri suo, postea non auditur, ut hic, et infra, de renunciat., in praesentia; et 7. q. 1, quam periculosum. Et remittentibus actiones suas non est dandus regressus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor. Et nota quod qui renunciat spirituali iuri sive beneficio pure, et sine aliquo pacto debet renunciare, alias simoniacum esset, quia non habet ibi locum renunciatio sub modo vel sub conditione; et inde est quod non potest redire ad primus ius. Sed in transactione vel in pacto secus est, cum ibi admittatur talis contractus: do ut des, facio ut facias, vel facio ut des, ut locum non habeat in spirituali beneficio, infra, de transact., super eo. Si dicas, quare non fuit iste R. auditus super priori beneficio, sicut ibi, infra, de pact., cum pridem; et infra, de renunciat., sane. Respondeo quoniam iste non habebat actionem ad agendum, et nemo sine actione experitur, ff. de negot. gest., si pupilli § videamus. Tum quia pure renunciavit, ut dictum est, tum quia recipiendo custodiam et prioratum etiam iuri suo in totum renunciavit, et quia ipse iudicis officium non imploravit sicut in illis infra, de pact., cum pridem; et infra, de renunciat., sane; propter quod auditi fuerunt et restitui ad agendum.
Praepositus et capitulum
Quibus forte negotium commissum fuerat quorum litteris bene creditur, 19. q. 3, statuimus; et 73. dist., in nomine Patris, in fi.
Episcopus munus
Hic concurreunt duae praesumptiones, scilicet, factum episcopi, et scriptura praepositi et capituli, et factum legati. Facto episcopi creditur, infra, de re iudic., sicut; et infra, de renunciat., in praesentia; et 2. q. 7, hoc etiam placuit. Unde non est versimile quod etiam suspensum et a suspensis electum benediceret vel confirmaret. In contrarium praesumitur ex litteris praepositi et capituli, quibus etiam creditur per iura praedicta et ita circa idem factum quandoque habentur variae praesumptiones, 57. dist., si quis in aegritudine; et ff. de in int. rest., divus; et arg. infra, de praesump., litteras; ibi tamen una praeponderat alteri, hic neutra. Et ideo Papa mandat inquiri de illo interdicto.
Impendit
Quare praesumitur quod electio illius fuit canoncia.
Praemisimus
De suspensione et interdicto a cardinali positis.
Praeiudicat
Sed quia nescimus utrum istorum alteri praeiudicet, ideo absolvimus reum, quia in rebus dubiis promptiores debemus esse ad absolvendum quam ad condemnandum, infra, de probat., ex litteris; et infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi. Hic secus factum fuit.
A suspensis
supra, de consuet., cum dilectus, ubi de hoc satis dictum est.
Cassata
Id est, cassa nunciata, quia suspensi eligere non possunt.
Consulatur
Intellige quod per capitulum fiat electio, ex quo non dicit per quos. Si enim Papa voluisset monasterio per alios provideri, illud mandasset, sicut fieri consuevit. Unde mandat illos primo absolvi a sententiis suspensionis, ut postea eligere possint. Et R. seniori restituti fuerunt custodia et prioratus, ut continetur in integra.
X 1.06.17 Qualiter post obitum
Administrationi
Sic infra, de praeben., cum iamdudum; et infra, de elect., bonae 1; illud dispensatio, ut ibi patet, ita tamen quod de rebus temporalibus nihil penitus alienent. Et ideo illud introductum fuit, quia si nimia subtilitate circa hoc uteremur, subtilitas in perniciem ecclesiae verteretur, C. ad Trebel., sancimus. Et dixit hic Laur. quod si electus ante confirmationem aliquid disposuit de rebus ecclesiae, ut salvae essent, quia erant periturae, et hoc non fecit tamquam praelatus, sed tamquam simplex canonicus, non videtur ob hoc administrasse, et ei non debet nocere, ff. de acq. hered., pro herede; et C. de tutor. qui non satisd., tutor; et C. de tutor. qui non satisd., in dubium. Cautius tamen faciet si abstineat, si est aliquis alius qui hoc facere possit, quia etiam qui minimam particulam de hereditate attigerit, administrasse videtur, ff. de acq. hered., si servum § si quis suus. Propter hoc cassata est haec electio, et quia non erat convenientis scientiae.
Conveniens
Bene dicit conveniens, quia sufficit quod sit convenientis scientiae, licet non sit eminentis, infra, de elect., cum nobis.
Quicquid ex ea
C. de legi. et const., non dubium; 12. q. 2, alienationes; 20. dist., de quibus. Arg. contra 3. q. 7, infamis § tria; et 3. q. 7 § verum; et infra, de iure patron., consultationibus. Hoc intelligitur cum credebatur ius habere patronatus.
X 1.06.18 Cum inter universas
Ad decanum
Nota quod absente decano potest electio fieri, licet sit honorabilior pars capituli, infra, de concess. praeben., post electionem.
Nominare
Et male mandaverunt, ut sequitur, quia eos expectare non tenentur, ut infra dicit, quia periculosa est mora.
Dierum
Viginti miliaribus pro dieta computatis, ff. de ver. sig., itinere; et ff. si quis caut., vicena; et supra, de rescript., nonnulli, ubi de hoc satis dictum est.
Remoti
A quam remoto loco absentes vocandi sint, colligitur ex tribus, quia vocatur a tam remoto loco quantum est a Mediolano usque ad Genuam, 63. dist., quanto. Sed non debent vocari a tam remoto loco quantum est a Capua usque ad Palermum, ut hic dicit, et quia vocandi sunt ubi sine periculo vocari possunt, infra, de elect., quod sicut § si autem. Sed videtur quod omnes qui sunt in eadem provincia sunt vocandi, cum illi praesentes dicantur, C. de praescri. long. temp. dec., cum in longi; et infra, de elect., coram. Alias non valet quod faciunt praesentes, infra, de elect., quod sicut; et bonae memoriae 2. Quod omnes de provincia sint vocandi, habes infra, de elect., in Genesi. In huiusmodi vocationibus pro electionibus faciendis credo quod standum sit potius consuetudini, ut dicitur in illa decretali infra, de elect., in Genesi, quae dicit quod de toto regno Franciae vocantur ad electiones de consuetudine generali. In aliis negotiis ecclesiae sufficit quod facit maior pars praesentium, 10. q. 2, hoc ius; dummodo maior pars, sive duae, sive tres sint praesentes, ff. quod cui. univ. nom., plane; et ff. quod cui. univ. nom., nulli. Nec vocentur absentes in talibus, ut ibi, hoc ius. Ber.
Cognoverunt
Unde vocari non debuerunt, quia si scivit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi. Unde statim debebant venire ad tractandum de communi utilitate, C. de decur., curiales 2, lib. 10. Item nec ille est expectandus qui procurat ne ad eum citatio veniat, quia latitat, arg. ff. de evict., si dictum § si praesente; et infra, ut lite non cont., quoniam § 1. Credo tamen quod vocandi sunt, dummodo sint in tali loco unde sint vocandi, licet sciant ecclesiam vacare.
Reversi
Sicut quidam sunt reversi, sic alii poterunt redire, 23. q. 4, displicet, circa princ. Arg. contra ff. de recepti., si cum dies § penulti.
Assumatis
Aliis absentibus, et tamen miserant pro illis ut ad faciendam electionem cum eis venirent. Sed pone quod non habuissent isti mandatum a Papa ad eligendum, numquid poterant isti eligere ante terminum praefixum illis absentibus quos vocaverant? Videtur quod sic. Arg. huius capituli quia non tenebantur vocare illos, unde possunt mutare voluntatem sine aliorum praeiudicio, ff. de regul. iur., nemo. A contrario sensu, cum eorum non intersit, ff. de condi. ob casuam da., si pecuniam; et ff. locat. et conduct., colonus; et infra, de deposit., bona fides § 2; et ff. deposi., plane § penulti.; et infra, de praecar., precarium; et infra, de instit., cum venissent. Praeterea hoc faciebant de gratia, ergo possunt illam revocare quandoque volunt, supra, de postul. praelat., bonae 1; quia ius non videtur acquisitum, infra, de verb. sign., abbate; et 10. q. 3, quia cognovimus. Sed videtur quia ex quo admiserunt illos vocando ad electionem, iam non possunt revocare, infra, de elect., cum Wintoniensis; et infra, de his quae fi. a prael., etsi membra, ubi de hoc; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Ex eo quod nolunt procedere ad electionem sine illis, continentur se hoc non posse facere eis exclusis, infra, de offi. deleg., cum super; et res de facili ad suam naturam revertitur, ff. de pacti., si unus § quod si non totum. Praeterea gratia concessa semel intempestive revocari non potest, infra, de commod., cum gratia; et ff. commodat., in commodato § sicut; cum non decipi, sed adiuvari beneficiis nos oporteat, ut in proximis iuribus. In casu isto dixit Io. quod bene possunt eligere, cum eos vocare non tenerentur. Mihi videtur quod ex quo illos vocaverunt, tenerentur illos expectare usque ad terminum statutum; et hoc dico dummodo ex tali expectatione praeiudicium ecclesiae non contingant vel damnum aut periculum. Si vero mora periculum induceret, non obstante tunc illa vocatione possunt eligere, et hoc videtur sonare littera illius capituli ibi, quia vero mora, etc. Et quod isti processerunt in capitulo praesenti, hoc fuit, quia Papa eis mandavit, et quia periculum timebatur vel imminebat ex mora.
Regia
Sic infra, de for. compet., licet ex suscepto. Sed ex tali assensu administrare non posset, quia non consentit in eum tamquam Papa, sed tamquam rex; sic infra, de elect., quod sicut § praeterea; et 23. q. 4, si ecclesia, in fi.; et ff. de adopt., si pater § qui duos. Et sic duplex consensus exigitur, supra, de elect., cum terra; et infra, de elect., sacrosancta.
X 1.06.19 Cum nobis olim
Innovari
Hoc allegando dicit, quia non extenditur appellatio, nisi ad ea quae illegitime fiunt, et illa sola cassat, arg. infra, de restit. spol., audita; et supra, de rescript., causam quae. Secus est in denunciatione novi operis, infra, de nov. oper. nunc., intelleximus; et infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto.
Nulla electio fieret
Talis enim appellatio non valet, ne id fiat quod edicto perpetuo cavetur, 25. q. 1, quae ad perpetuam; ff. de appellat. recip., si res. Quoniam publicae utilitatis interest, ut fiat electio, ff. de novi operis nunc., de pupillo § si quis rivos; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, in fi.; supra, de elect., cum inter R.
Revocare
Numquid eo ipso quod admoniti nolunt redire, qui praesentes sunt possunt eligere? Videtur quod sic, arg. hic et infra, de elect., quod sicut § si autem; et arg. supra, de postul. praelat., bonae 2; et infra, de test., in nomine domini; 65. dist., si forte; infra, de offi. deleg., cum super; maxime cum mora in talibus sit suspecta, supra, de elect., cum inter universas; et arg. ff. de admin. tut., tutor qui § 1; et ibi, unus tutor alium non expectat; et infra, ut lite non cont., quoniam § 1; arg. C. de divid. tutel., si post finitum, in fi. Econtra videtur quod teneantur expectare usque ad finem trium mensium, arg. 2. q. 6, ei qui § appellatore; infra, de offi. deleg., consuluit; et 16. q. 3, placuit ut. Saepe vocandi enim sunt ad electionem, 63. dist., plebs; et reus absens debet expectari usque ad finem triennii, C. de iud., properandum § huiusmodi autem scientia; arg. ff. de excusat., non tantum; et ff. de ver. oblig., insulam; et ita expectabunt usque ad finem quousque eligere possint. Dicit Io. quod praesentes procedere possunt circa finem trium mensium non praecipiti festinatione, sed moratoria cunctatione, arg. ff. de admin. tut., tutor qui § 1; et infra, de offi. deleg., consuluit. Hoc non credo, immo dico quod si maior et sanior pars vult procedere ad electionem potest, ut provideant ecclesiae viduatae, supra, de elect., cum inter universas. Si vocaverint alios praesentes vel absentes, statuto eis termino competenti intra quem convenienter possint venire. Et si non venirent, et assignaverint iustam causam quare non veniant, alii possunt postea ad electionem procedere, vel quia debet venire vel iusta de causa impeditus, constituere aliquem de collegio procuratorem cui vices suas committat, infra, de elect., quia propter. Et est ratio, quia mora in talibus est periculosa valde, supra, de elect., cum inter universas; et infra, ut lite non cont., quoniam § 1. Et praeterea quod a maiori parte capituli fit debet valere, nisi minor aliquid ostenderit rationabile, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et sic etiam observatur, et hoc idem dicitur hic.
Alienos
Ex quo nolunt venire vocati, potest procedi sine illis, ut dictum est, arg. infra, de offi. deleg., prudentiam § adiicimus.
Manum
78. dist., quid est manus cito; et 24. dist. § 1.
Ex officio
Nota hic arg. quod iudex potest supplere etiam de facto, quia Papa supplet hic de facto. Quando in causis iudex debeat supplere et qualiter dictum est supra, de postul. praelat., bonae 1. Sed in isto casu illud teneas, quia et si nihil obiiciatur electo, ille qui confirmat electionem debet inquirere de modo electionis, an sit canonice facta, de persona etiam electi, an sit idonea, infra, de elect., venerabilem; et 28. dist., priusquam, ubi de hoc. Alias si confirmaret indignum ipse puniretur, et promotus debet repelli, infra, de elect., nihil est. Et de omnibus talibus debet ex officio suo inquirere, cum sua intersit, ne puniatur. Item et si in alio casu ex officio suo iudex supplet etiam de facto, infra, de except., exceptionem, in fi.; et infra, de except., extravag. pia. Et quos prohibet praetor, in totum prohibet, etiam si non opponatur, ff. de postulan., quos prohibet; et in alio casu ff. de pet. hered., filius, secundum opinionem Placen.
Litteraturae
In praelato requiritur non solum litteratura sed etiam quod sit sollicitus et prudens in temporalibus, 39. dist., Petrus. Quae scientia exigitur in episcopo, habetur 23. dist., qui episcopus; et 38. dist., quae ipsis; et 38. dist., omnes psallentes. Tamen conveniens scientia toleratur in ipso, ut hic dicit, et arg. ad hoc ff. de aedil. edict., sciendum autem § illud; et ff. de aedil. edict., si quid venditor § venditor. Et eminens scientia bene est desideranda in praelato et competens toleranda, quia multa scientia inflat, sed eius imperfectum supplet perfectio caritatis, infra, de renunciat., nisi § pro defectu.
Procuratorem concedimus
Numquid per talia verba confirmat electionem? Credo quod sic. Suspendit tamen consecrationem usque ad legitimam aetatem. Inno. iiii dicit quod non, et cum fuerit in aetate legitima, debet eligi in archiepiscopum, et Papa dispensat cum ipso, quia cum non esset aetatis legitimae Papa ipsum concessit in procuratorem ecclesiae Capuanae, ac si esset simpliciter postulatus. Alias electionem ipsius denunciasset irritam et inanem, et canonici essent eligendi potestate ea vice privati, supra, de elect., cum in cunctis; et infra, de elect., innotuit, si scienter eum elegissent.
Liberam
Per illud verbum non datur ei potestas male administrandi, 21. q. 1, relatio; arg. C. de inoffic. testam., si quando; et infra, de elect., ecclesia vestra 1, ad fi. Et licet praelatus procurator dicatur, 12. q. 1 § si ergo res; et 12. q. 1, si privatum; infra, de dona., fraternitatem. Tamen donare potest si consuetudo est, infra, de dona., caeterum; et ff. de donation., filiusfamilias. Considerata consuetudine loci, et quantitate doni, ut in capitulo praedicto infra, de dona., caeterum; et ff. quod vi aut cla., prohibere § non tantum.
X 1.06.20 Innotuit nobis
Distulisti
Et merito, quia nec eius electionem confirmare poterat nisi primo ipse consentiret electioni suae, infra, de elect., cum inter canonicos; et infra, de translat., licet; et quia debet examinari, infra, de elect., nihil est.
Decreto
Decretum debet continere totam seriem et formam electionis, nomina eligentium, et eorum consensum, et subscriptiones cuiuslibet in hunc modum: ego talis canonicus talis ecclesiae huic electioni interfui et consensi et propria manu subscripsi, si scit scribere, alioquin alius pro ipso et nomine illius et de ipsius mandato subscribere debet, infra, de re iudic., cum inter vos. Et nomen electi debet continere, et ad quam dignitatem est electus, et quod scriptura illa fuit facta per publicam manum vel per duos idoneos viros, infra, de probat., quoniam; et sigillum capituli apponatur. Et hodie etiam debet continere inquisitionem et voluntates singulorum, et publicationes et collationem et electionem, ita quod per tale decretum appareat formam servatam fuisse. Et illud decretum secundum quosdam non est de substantia electionis. Hodie vero ita est de substantia, quod si non fiat publicatio voluntatum, et inquisitio, et collatio, et electio subsequenter incontinenti, cassatur electio, infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., cum post petitam.
Ingenua
Ingenuus est is qui statim ut nascitur liber est, Inst. de ingen., in princ.
Coniugata
Si enim fuisset coniugata, filius esset spurius nec posset legitimari per matrimonium sequens, infra, qui fil. sint legit., tanta. Quid si contraxisset postea cum ea, numquid ipse posset eligi tamquam de legitimo matrimonio natus? Non videtur, quia non fuit de legitimo matrimonio natus, supra, de elect., cum in cunctis. Nec prodest quod res deveniat ad eum casum, etc. Tempus enim nativitatis videtur considerari debere, sicut tempus electionis, infra, de elect., dudum ad audientiam; et arg. 30. q. 5, qualis; ut ibi in virginitate desponsata, et hoc ita potest dici. Dico quod bene potest eligi, quia matrimonium sequens omnia praecedentia purgat, et ille tamquam legitimus est habendus, infra, qui fil. sint legit., tanta. Idem dicitur in 30. q. 5, qualis, quia verba sunt intelligenda cum effectu, infra, de cleri. non residen., relatum.
Lateranensis concilii
Supra, de elect., cum in cunctis.
Nullam esse
Sic ergo patet ex eo quod dicit, innuit, nullam esse. Et ex eo quod dicit inferius, electionem ipsam praedicti canonis auctoritate cassatam. Quod canon ille supra, de elect., cum in cunctis, est canon latae sententiae; et infra, de elect., cum Wintoniensis. Dicit Tanc. quod talis electio est nulla et in hoc est canon latae sententiae. Sed quantum ad aliam poenam quae imponitur eligentibus non est latae sententiae, sed ferendae; et ad hoc inducit infra, de elect., quisquis; et infra, de elect., quia propter. Sed hoc non dico. Immo quo ad omnia canon est latae sententiae. Sed huic contradicitur quod dicit inferius, nec poenam infligimus, etc., id est, nolumus esse inflictam, quia parcimus eis, et hoc est quod praemisit, parcentes non modicum, etc. Et illa duo capituli infra, de elect., quia propter; et infra, de elect., quisquis, in alio casu loquuntur, ut ibi dicemus. Ber.
In parem
Sic 21. dist., inferior; et ff. de recepti., nam magistratus; et ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum; nisi se subiiciat ei, ut ff. de iuris., est receptum; et 2. q. 7, nos si incompetenter; nisi ratione legationis, 93. dist., praecipimus; vel delegationis, infra, de offi. deleg., sane quia.
In scholis
Multum enim operatur notitia scholastica, sicut et militaris, ff. de castr. pecul., miles filiusfamilias; et ff. de castr. pecul., si forte, in fi.
Reatum
Id est, defectum, sive impedimentum, quia etsi non sit nota delicit, est tamen nota defectus impedientis promovendum, infra, de purg. can., accedens.
Permissam
Et sic patet quod illegitimus potest postulari. De hoc dictum est supra, de postul. praelat., etsi unanimiter. Sed non alias indignus, puta suspensus, vel qui suspensionem non servavit, supra, de postul. praelat., ad haec.
Ignorantiam
Ignorantia crassa et supina non excusat, infra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit. Unde probare debebant isti ignorantiam quam allegabant, ut hic dicitur, 82. dist., proposuisti. Crassa fuit istorum ignorantia, quia improvide ipsum elegerunt, non requirentes de eius persona ab his per quos certificari potuerunt, 37. dist. § ut itaque; et infra, de reg. iur., quamvis; et ff. de iuris et fact. ignor., regula. Et ideo debebant probare diligentiam adhibitam, et sic probatur ignorantiam. Hanc ignorantiam poterant probare per iuramentum, infra, de test., praesentium; et infra, de except., pastoralis; arg. bonum infra, de scrutin., ex parte.
Ad petendam
Alias si fuissent missi ad eligendum simpliciter, bene potuissent postulasse, infra, de elect., in causis.
Susceptionem
Per hoc videtur solvi quastio dominicalis qua quaeritur, si episcopo deposito canonici eligunt alium antequam recipiant litteras Papae, quibus restituitur depositus; arg. est hic pro restituto 8. q. 5, quilibet; C. de mand. princ., si quis; infra, de praeben., inter caetera. Arg. contra 7. q. 1, eos qui; ff. de decur., qui ad tempus; infra, de renunciat., ex transmissa; et C. de nupt., neque.
Praesentare
Sic patet quod metropolitanus non potest cum illegitimo dispensare, ex quo illum sibi praecipit praesentari. Arg. contra infra, de corp. vitia., cum de tua. Ber.
X 1.06.21 Cum inter canonicos
Capituli
Nota quod licet dissensio sit inter canonicos et quaedam agant contra alios, ibi dicitur esse capitulum ubi est maior pars. Et potest constituere procuratorem, et ille dicetur capituli procurator. Et in constituendo talem procuratorem non requiruntur singuli de capitulo, sed tantum illi qui sunt maior pars; alias committeretur falsum si singulorum nomina ibi ponerentur aliis ignorantibus, infra, de his quae fi. a prael., quanto. Et iste procurator habebit expensas de capitulo.
Epileptico
De quibus habes 33. dist., maritum; et 33. dist., clerici; et 33. dist., communiter diffinimus.
Recusatus
Per hoc videtur quod crimen in modum exceptionis probatum in uno iudicio, praeiudicet in alio, arg. supra, de elect., super eo; et 2. q. 1, prohibentur; licet enim crimen in modum exceptionis probatum non infamet, infra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi. Tamen gravat cuius opinionem, unde inhonestum est admittere talem, ff. de decur., eos; et C. de adulter., et si libidinem. In causa vero criminali bene repelleretur testis a testimonio, si in alio iudicio esset repulsus, probato eius crimine in modum exceptionis, de quo gravata est eius opinio, infra, de testib., testimonium. Sed adhuc probandum est ipsum morbo epileptico laborare, quia non constabat illum sic fuisse repulsum per illam allegationem. Sed si de hoc constaret, non deberet amplius eligi, arg. supra, de postul. praelat., gratum, ubi cassatur electio illius, seu postulatio secundo facta, quae primo cassata fuit propter vitium personae, ut supra, de elect., super eo.
Aliam
Hic sumitur arg., quod non est electio facienda de aliena ecclesia quamdiu reperitur idoneus in eadem. Sed pone quod maior pars capituli et sanior eligat de alia ecclesia, et minor de ecclesia sua; quae illarum praevalet? In hac quaestione dicit Laur. quod si duae partes capituli eligunt de aliena ecclesia, tenet electio, quia duae partes vicem totius capituli obtinent, supra, de elect., licet; et infra, de elect., scriptum, ubi postulatio facta a duabus partibus praefertur electioni factae a minori parte, quia si duae partes capituli non sunt in ecclesia, non videtur capitulum esse, ff. de decr. ab ord. fac., lege; et ff. quod cui. univ. nom., plane. Sed si non essent duae partes, licet esset maior pars, et eligant de aliena ecclesia, non valet electio si minor pars eligat de sua ecclesia, et sic intelligit illa iura 61. dist., obitum; et 61. dist., nullus; 85. dist., Florentinum. Vincen. et Io. dixerunt quod semper praevalet electio de propria ecclesia a minori parte facta, etiam a duobus, arg. praedictorum decretorum, et 63. dist., litteras; et C. de episc. et cler., in ecclesiis; et infra, de cleri. peregri., te nobis; et 7. q. 1, denique; et quod dicitur hic est allegatio. Sed ideo hic obtinuit electio de aliena ecclesia, quia minor pars unum elegit. Sed obstat infra, de elect., in causis; et illud dicunt propter formam mandati ut praevaleret postulatio de aliena ecclesia electioni de propria. Tanc. dixit, et melius ut mihi videtur, quod electio facta a maiori et saniori parte capituli praevalet undecumque, sive de sua ecclesia eligant, sive de alia, dummodo aliud canonicum non obsistat. Et hoc satis bene colligitur in hac decretali, quia propter rationem illam quam hic allegabat S. subdiaconus frivolam reputavit, et inhaeret illi soli de morbo epileptico, ut infra dicit, non obstante appellatione si qua ex aliis superius memoratis causis, cum eas frivolas, etc.; et supra, de elect., licet, in fi.; et optime facit infra, de elect., quia propter, ubi dicit, is eligatur in quem maior et sanior pars, etc., non distinguendo de quacumque ecclesia; et infra, de elect., in Genesi; et infra, de elect., ecclesia vestra 1, ubi dicitur quod electio debet fieri a maiori parte capituli. Quid respondebis illis capitulis 61. dist., nullus; et 61. dist., obitum; et 61. dist., Florentinum? Dicas quod verum est quod ita deberet fieri et honestum esset et de iure est. Si tamen maior pars aliter facit, valet, quia in hoc renunciavit iuri suo quod in favorem ipsorum fuerat introductum. Nam et optimus eligendus est, et melior, 63. dist., metropolitano; et 25. dist., unum § nunc autem; 8. q. 1, licet ergo; et tamen toleratur dummodo sit sufficiens, supra, de elect., cum nobis; et infra, de elect., cum dilectus, ubi multi meliores erant in ecclesia, et sufficit ne malus existat, 16. q. 7, monasterium.
Confirmavit
Sed nonne eo ipso quod elegit confirmasse videtur, ut 63. dist., in synodo; et ff. de auct. tut., quamquam? Sed non est verum, infra, de fide instrum., inter dilectos, vers. caeterum; et supra, de elect., cum inter universas, in fi. Quoniam tamquam arbiter elegit, et tamquam archiepiscopus confirmavit, arg. ff. quan. appel. sit, si quidem § solent; sic infra, de elect., quod sicut § praeterea; infra, de concess. praeben., postulastis. Sed numquid potest irritare propriam electionem, si tempore consecrationis vel confirmationis probetur ei crimen in modum exceptionis? Arg. quod non, quia cum ipsam electionem teneatur defendere, eam non debet impugnare, arg. infra, de nat. ex lib. ven., indecens; et infra, de cleri. coniug., diversis; arg. ff. de condi. indeb., frater a fratre; et ff. si serv. vend., altius. Sed non est ita, quia tamquam alius confirmat et tamquam alius eligit arg. 3. q. 7, infames, vers. item si contra patrem pupilli. Et de hoc dixi plura, arg. supra, de elect., cum inter universas.
Et subscriptam
Arg. colligitur hic a contrario, quod ante subscriptionem possent recedere electores ab electione, arg. infra, de censib., olim; et 1. q. 7, saluberrimum; et 64. dist., quanto. Sed non est verum, quia postquam electus est aliquis non possunt electores mutare propositum suum, dummodo ipse electus velit consentire, ut infra dicitur. Immo etiam ante electionem factam, facta publicatione scrutinii variare nequeunt electores, infra, de elect., publicato; arg. infra, de elect., in causis; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum; et ff. de regul. iur., nemo. Immo si nollent illum eligere in quem maior et sanior pars consensit, deberent per superiorem compelli, infra, de elect., publicato; quia illum tenentur eligere, ex quo iam sic processum est, infra, de elect., quia propter.
Quasi coniugale
Sed in veritate contractum non est vinculum coniugale per consensum eligentium et electi ante confirmationem, infra, de translat., inter corporalia, vers. unde cum non sit, etc.; et infra, ut lite non cont., quoniam § si vero, in princ. Et ideo dicit, quasi quia posset renunciare sine licentia ante confirmationem Papae, arg. praedicta decretalis infra, de translat., inter corporalia, ut ibi notatur vers. sicut autem.
Ex aliis causis
Scilicet, quia erat de ecclesia, et in eadem erant idonei.
Resilire
Contra supra, de postul. praelat., bonae 2. Sed aliud est in postulatione, et aliud in electione per quam ius acquiritur, 8. q. 2, dilectissime. Et per postulationem ius non acquiritur, supra, de postul. praelat., postulationem. Immo potest dici quod idem est ut si postulatio sit publice facta in scrutinio vel superiori praesentata, non possint ab ea recedere, supra, de postul. praelat., bonae 2; ut dixi supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; et supra, de postul. praelat., postulationem.
Non compromiserint
Maxime supple, quia idem est ac si compromisissent, ut dicitur supra, quia sive compromiserint sive non, possunt mutare consenseum suum, ut dictum est.
Volente
Ut voluntas impleatur necesse est, quia ubi est opus facto, voluntas non sufficit, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; et infra, de bigam., nuper.
X 1.06.22 Dudum ad audientiam
Conscientias
Nota conscientias eligentium examinandas sicut conscientiam accusatoris, 2. q. 7, si qui sunt.
Numerus
Ex eo quod hic dicit in fine, colligitur quod numerus praefertur auctoritati, infra, de appell., constitutis 2. Non enim praeferenda est dignitas, nisi cum numerus est par vel in modicum excedit, ff. de pacti., maiorem; et infra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi numerus non profuit; infra, de testib., in nostra. Et de hoc dicemus in illa decretali infra, de elect., ecclesia vestra 2.
Dignitate
Ecce in quibus auctoritas, 23. dist., in nomine Domini.
Et tempore
Quia ante ordinati fuerunt vel instituti in ecclesia, infra, de maior. et obed., cum certum.
Praesentatae
Et sic non remiserunt causam sufficienter instructam. Et ideo male fecerunt, quia causam instructam remittere debuerunt, ut C. de appellat., ne causas; infra, de appell., constitutis 2; C. de relat., si quis; et C. de relat., super delictis.
Scire
Sic supra, de elect., significasti.
Procedendum
Proceditur tamen contra contumacem in causa appellationis, infra, de appell., saepe; et C. de temp. appel., cum anterioribus § illud. Sed haec non fuit causa appellationis.
Electionis tempore
Ista tria praecipue requiruntur in episcopo, supra, de elect., cum in cunctis. Et nota quod in huiusmodi electionibus tempus electionis spectatur, an sint tunc idonei, infra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de cleri. excom., postulasti; arg. infra, de elect., auditis. Arg. contra supra, de postul. praelat., bonae 1; infra, de elect., quod sicut § si autem. Solutio: tempus electionis debet spectari, et si tunc non tenuit electio ipso iure, non potest tractu temporis convalescere, ut in primis concordantiis, et 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. quae enim ab initio, etc. Si vero ab initio non erat nulla ipso iure, sed per exceptionem poterat cassari, tunc tractu temporis potest rata haberi, et sic loquuntur contraria. Item arg. est hic initium spectandum, 1. q. 1, principatus; et 16. q. 3, si sacerdotes; et 55. dist., praecepta; et infra, de probat., post cessionem; et ff. de orig. iuris, facturus; ff. de regul. iur., quod initio; ff. de minor., denique § 1; ff. de public. iud., is qui; ff. de iuris., cum quaedam; et infra, de for. compet., proposuisti; et supra, de rescript., eam te; ff. mand. vel cont., si procuratorem, 1. resp.; ff. de Maced., si tamen; et ff. de poe., quotiens; et C. de testament., testes servi; et ff. de vac. mun., sextum decimum § qui ad munera; et ff. de peculi., licet § si filius, in fi. Arg. contra scilicet, finem spectandum, infra, de testibus cog., praeterea; infra, de despon. impub., accessit; et de despon. impub., litteras; ff. de ritu. nupt., si quis; ff. de iure fisc., non intelligitur § si quis palam; ff. de iud., cum furiosus; ff. de statu hom., liber homo; Inst. de ingen. § sufficit et pro utraque parte; ff. comm. praed., receptum est. Solutio: verum est initium fore spectandum in contradictibus vel quasi, et in delictis vel quasi. In omni enim negotio ex quo actio oriri potest, et in decretis et constitutionibus, nisi propter favorem aliud contingat, sicut in matrimonio vel libertate, ut patet per concordandantes proxime positas, ilud quod dicitur finem spectandum habet locum cum quaeritur an id dedit vel non dedit, seu quando dedisse videtur, vel quando possidet vel restituit, sive cum capere potuit, in Auth. de nupt. § quia vero hactenus, coll. 4; et ff. de alim. vel cib. leg., Mela. Inspicit enim tempus quo capax est, ff. de iure fisc., non intelligitur § si quis palam. Et si ago contra te, et non competit mihi ius, si tempore sententiae competit, sequitur condemnatio, ff. de peculi., quaesitum; ff. de rei vend., sin autem § 1; ff. deposi., depositum § non solum.
In ordinibus
Talis electio nulla est, et devolvitur potestas eligendi ad alios, licet pauciores, ut hic patet expresse. Et hoc intellige quando ex certa scientia eligitur; alias non essent privati si probarent ignorantiam, et ita ista tria et quodlibet illorum reddunt electionem nullam, ut hic patet.
Corporali
Sic infra, de re iudic., cum olim; et bene potest procedi contra absentem in isto casu, etiam lite non contestata, infra, ut lite non cont., quoniam § porro. Arg. contra infra, de dolo et contu., cum olim, ubi expectatur per annum. Sed illud in eo qui appellavit, illud quod dixi, quod potest procedi contra absentem legitime eo citato, intelligas ut infra, de appell., per tuas.
Impedimentis
Propositis contra ipsum in aetate, in ordinibus, in scientia, et in litteratura.
X 1.06.23 Bonae memoriae M.
Constaret
Nam si hoc esset, de iure communi debuit perdere primam et secundam, 12. q. 1, episcopus; et 12. q. 1, si quis episcopus; et infra, de translat., quanto.
Nunciaret
Simile supra, de elect., qualiter; et infra, de praeben., cum iamdudum.
De vi
Id est, violenta impressione inferenda. Sic infra, de elect., cum Wintoniensis, ut notatur in casu, sed ibi fuit illata.
Metuebant
Si citati non poterant venire ad ecclesiam cathedralem, debebant constituere procuratores qui vice fungerentur illorum, infra, de elect., quia propter. Et sic videtur quod non valuisset eorum appellatio, quo minus alii procedere potuissent. Non credo quod hodie valeret talis appellatio, quia ex quo maior pars citat minorem, si iusta causa impediti venire non possunt, constituere debent procuratorem, infra, de elect., quia propter. Alias credo quod electio maioris partis praesentis valeret per eandem constitutionem infra, de elect., quia propter. Si autem maior pars canonicorum iusta de causa esset absens, nec posset venire ad ecclesiam in qua debet electio celebrari, et sint in loco in quo debent ad electionem vocari, satis credo quod minor pars debet ire ad maiorem si potest, et econverso. Alias ad locum communem conveniant omnes vel constituant procuratores, si ire non possunt, infra, de elect., quia propter; 23. dist., in nomine Domini, vers. fi., ubi dicitur quod si electio Papae in urbe Romana fieri non potest, exeant ad locum idoneum. Sed in casu huius decretalis aliud erat impedimentum, in quo absentes non debebant ire nec dare procuratores. Timebant enim vim sibi fieri in electione, id est, violentam impressionem, et sic non habuissent liberam potestatem eligendi nec eorum procuratores, et ideo tenuit eorum appellatio propter iustum metum impressionis, et ita solus talis timor sufficit, licet impressio secuta non sit. Unde de hoc mandavit Papa inquiri, arg. optimum ff. locat. et conduct., habitatores § ulti.; et ff. locat. et conduct., item quaeritur § exercitus; alias autem non debebant ire. Vel si aliud iustum impedimentum habebant constituere procuratores, alias procedere debent ad electionem ex quo vocati erant per illam constitutionem infra, de elect., quia propter. In spirituali vero sicut in carnali matrimonio debet esse liber consensus, alias nullus esset consensus, infra, de spons., cum locum. Maguntini favebant Philippo per cuius potentiam Wormaciensis episcopus fuit postulatus et intrusus. Prepositus iste favebat Ottoni, qui electi erant in discordia, unde timebant ipse et sui, quod non possent liberum habere consensum in electione; unde appellaverunt ex illa causa quae iusta fuit. Unde in locum securum utrique parti convenire debebant. Ber.
Constaret
Alias non valuisset appellatio. Vel posset suppleri: maxime si vocati non fuissent.
Exceptione
Infra, de appell., an sit; et infra, de appell., constitutis 2; et infra, de usur., quia frustra; ff. de minor., auxilium; et 17. q. 4, frater noster; 12. q. 2, de viro.
Licentiam
Unde privandi sunt potestate eligendi illa vice, infra, de translat., quanto. Quae potest assignari contra id, quia hic ipso iure fuerunt privati potestate eligendi, unde tenuit electio postea facta, sed ibi dicit Papa, suspendimus, ibi, solvitur.
Confirmaret
Quod si ecclesia Maguntina tali modo non recepisset, tunc legatus de utraque inquireret, et causam instructam ad sedem Apostolicam remitteret.
Recepit
Et ita quandoque probatur et examinatur quod notorium est, arg. 24. q. 1, pudenda, in fi.; et 11. q. 3, eorum qui. Quoniam licet aliquid manifestum sit, eius tamen interpretatio non est negligenda, ff. de ven. inspic., temporibus § nihil. Quamvis nihil tam indubitatum est, quin recipiat quandam sollicitam dubitationem, in Auth. de tabell., circa medium constitutionis, coll. 6; et ita potius recipiuntur hic testes ad cautelam, quam de iuris necessitate. Vel quia ex superabundanti aliquid probatur, ff. de manumiss., causam, in princ. Quia si transivit, non potuit non esse notorium, infra, de translat., quanto; vel forsan quia non erat notorium.
Cassavit
Id est, reprobavit, vel irritam nunciavit, ut patet supra, quia constitit ei quod administravit, et coepit ecclesiam praeter auctoritatem Apostolice sedis.
A paucissimis
Sic supra, de postul. praelat., gratum.
Notorius
Ut 2. q. 1, de manifesta; et infra, de accusat., evidentia.
Praesumitur
Sic infra, de renunciat., in praesentia; et infra, de re iudic., sicut; infra, de probat., post cessionem; et 2. q. 6, hoc etiam placuit; ff. de publican., quantae. Sed hodie non praesumitur pro iudicis processu in praeiudicium alterius, nisi quatenus constiterit legitimis documentis, infra, de probat., quoniam.
Quamvis
Id est, quia. Sic ponitur infra, de iureiur., quemadmodum, vers. quamvis interdum, etc.
Negantis factum
Sic infra, de renunciat., super hoc; et infra, de probat., quoniam; 6. q. 5, actor.
Per rerum naturam
Id est, secundum cursum causarum, C. de reb. credit., in bonae; vel per rerum naturam, id est, secundum naturalem probationem, id est, per causam rerum. Quoniam ea quae non sunt, non probantur per aliquam causam. Eius enim quod non est, nulla est causa. Non enim ratio prius quam persona quaerenda est, ff. de iure cod., quidam referunt § 1; sed ea quae sunt, probantur. Vel dic, per rerum, id est, causarum naturam, id est, consuetudinem. Consuetudo enim est altera natura, quod dicit secundum solitum cursum causarum negativa non potest probari. De hac negativa nota quod tribus modis dicitur. Est enim negativa facti, iuris et qualitatis. Negativa facti duplex est, pura et simplex, quae non habet determinationem loci, vel temporis, vel alterius rei. Et haec negativa pura et simplex probari non potest directe vel indirecte, ut si aliquis dicat se numquam fuisse citatum; vel si quis dicat se non contraxisse cum Berta; et de tali negativa loquitur hic, et 6. q. 5, accusator quod asseverat. Unde onus probandi transfertur ad adversarium, et hoc ideo quia negationum non sunt causa, ut dixi. Si autem adiiciatur tempus vel locus, vel aliquid consimile, tunc potest probari indirecte, ut infra, de testib., ex tenore; et infra, de testib., series; et C. de contrah. et comm. stip., optimam; ut si exhibeatur instrumentum in quo stipulatio contineatur facta tali die et loco, ut in predictis iuribus. Non obstat quod dicitur infra, de probat., tertio; et infra, de testib., tam litteris, in fi.; quia ibi non probatur directe vel indirecte, sed praesumptive. Item negativa facti probatur, cum habeat in se implicitam affirmativam, ut si dicatur: ego non sponte renunciavi, quod dicit coactus renunciavi; et hoc debet probari ab eo qui hoc negat, infra, de renunciat., super hoc. Item negativa iuris bene probatur, ut si negas emancipationem recte factam, hoc ipsum probare debes, ff. de probation., ab ea parte § 1. Quia qui negat aliquid iuste factum, dicit illud iniuste factum, unde illud probare debet. Negativa qualitatis dicitur illa, iste non est idoneus; hic negatur qualitas, etc., hic non est legitimus, iste non est diligens, non est solvendo. Hoc potest et debet probari ab eo qui hoc dicit, quia quilibet praesumitur idoneus, nisi probetur contrarium, infra, de praesump., dudum; et infra, de scrutin., ex parte; et ff. de leg. 2, cum quidam; et ff. de leg. 2, cum pater § rogo; et C. de inoffic. testam., omnimodo. Arg. contra C. de probation., ex persona.
Singulares
Et sic esset insufficiens testimonium illorum, infra, de elect., cum dilectus; et infra, de accusat., cum dilectus, in fi. Si autem unus iuraret de facto alterius, subiret anceps periurium, quod esse non debet, ff. de in litem iuran., videamus; ff. de act. rerum amot., Marcellus; nisi forte sic iuraret: ego iuro quod ille non fuit citatus, quod ego sciam; simile infra, de purg. can., quotiens, in fi.; sic 8. q. 3, Artaldus; in Auth. de hered. et Falc. § si vero absunt, coll. 1; alias est sub § sancimus, ubi dicitur quod testes iurent quod non sint conscii alicuius malignitatis factae ab herede, hoc est dicere quod ipsi sciant. Sic patet quod nullus potest probare se non fuisse citatum, sed illi incumbit probatio qui dicit aliquem fuisse citatum, non ei qui negat. Legatus enim eos citavit, quod apparet ex eo quod ad legatum nuncium destinarunt, et ex eo quod dicit, omnia praesumuntur legitime acta; alias ei incumbit probatio qui dicit adversarium fuisse citatum, non ei qui negat. Sed nonne capitulum erat excusatum, si quilibet de capitulo iuret se non fuisset citatum? Videtur quod sic. Negativa enim probatur per iuramentum ipsius negantis, ff. de iureiuran., ait praetor si § quacumque; et infra, de testib., extravag. praesentium; et licet sit probatum de capitulo non tamen singuli probant de se, sed talis probatio non relevaret capitulum. Sed qualiter probabit capitulum citatum? Dico quod per hoc quod litterae citationis diriguntur praelato, et aliquibus maioribus de capitulo, arg. supra, de postul. praelat., ad haec; 44. dist., comessationes, in fi.; et infra, de simon., veniens; Inst. de iure natural. § senatus; et ff. de condi. et demon., municipibus; arg. infra, de procurat., consulti. Vel si non habetur illorum copia, sufficit legi litteras publice in capitulo sive in claustro praesentibus qui inveniuntur, infra, de dolo et contu., causam quae; et infra, de dolo et contu., venerabilis; et infra, de cleri. non residen., ex tuae. Et interrogandi sunt vicini sive parochiani si volunt defendere, ff. ex quib. cau. maio., ergo; et ff. de liber. agnosc., senatus; ff. de damn. infect., dies § praetor. Sed si litterae praesententur praelato, et aliquibus de maioribus vel soli praelato, et ipse occultaverit litteras, nec praesentaverit eas capitulo, et non vadat vel mittat ad iudicem, et sic iudex reputans capitulum contumax, totum capitulum suspendat vel excommunicet, numquid illi qui nihil sciverunt sunt excommunicati? Videtur quod non, nam propter contumaciam procuratoris dominus non punitur, ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus § si procurator; et infra, ut lite non cont., ad hoc, in fi., ubi innuitur a contrario sensu, quod propter contumaciam procuratoris dominus excommunicari non potest, si dominus ignoraverit. Sed hoc tutius videtur quod capitulum petat absolutionem, quia praesumptio non modica est contra ipsum capitulum, nisi capitulum diceret se nescivisse; sed non de facili posset hoc probare. Arg. quod posset infra, de probat., tertio; et infra, de probat., cum bonae; arg. quod capitulum sit excommunicatum, arg. infra, de sent. excom., extravag. Romana § ulti. Ber.
Secure
Alioquin si non potuisset ire securus, poterat legitime appellare ab eo, nisi securum locum eidem providisset, infra, de appell., ex parte 1; et infra, ut lite non cont., accedens 2. Sed hoc fuit falsum, ut hic dicit. Etsi hoc esset, tamen potuit mittere procuratorem, sicut misit nuncium, infra, de appell., constitutis 2, et hic. Sed numquid tenetur quis mittere procuratorem quando ipse ire non potest, puta quia sibi locus est suspectus, vel alias impeditus? Non credo, quia nemo compellitur mittere procuratorem, praecipue in magnis causis, ut erat ista, ut infra, de procurat., querelam, ubi de hoc. Sed mittere debet qui proponat exceptionem, alias teneret excommunicatio pro contumacia, infra, de appell., si duobus.
Nuncium
Nota simplicem nuncium non audiri, arg. infra, de procurat., alia; et infra, de dolo et contu., cum dilecti; arg. contra Inst. per quas pers. nob. acq. § igitur; et ff. deposi., depositum § si te rogavero; et infra, de offi. deleg., prudentiam.
Causis
Scilicet, quia non detulerunt appellationi, et quia indignum sine licentia Papae receperunt, et quia citati non venerunt, et etiam quia idem episcopus sine licentia Papae transivit. Contra supra, de elect., consideravimus; contra infra, de elect., auditis, ubi utraque cassatur, quia factae fuerunt electiones post appellationem, et prima non cassata, facta fuit secunda. Idem debuit hic fieri, quia utraque post appellationem facta fuit. Praeterea et econtra opponitur, eo ipso quod primi postulaverunt post appellationem sine aliis, non fuerunt ipsi privati potestate eligendi, quia alii potuerant consentire, et renunciare appellationi, supra, de postul. praelat., bonae 2, et praedictis decretalibus supra, de elect., consideravimus; et infra, de elect., auditis. Ergo secunda electio debuit hic etiam cassari, cum prima postulatio non fuerit nulla ipso iure. Solutio: per talem postulationem factam post appellationem, nullum ius fuit acquisitum vel gratia quam petere posset, et postulantes poterant resilire a tali postulatione, cum nondum esset praesentata superiori, supra, de postul. praelat., bonae 2; et sic habebant adhuc potestatem eligendi, et poterant cum aliis eligere si voluissent. Sed postea cum receperunt eum sine licentia Papae in contemptum ipsius, cum non possent, tunc primo amiserunt potestatem eligendi et magis deliquerunt quam si indignum scienter eligerent, et plus est ipso facto delinquere quam verbo, et plus est contemnere legem vivam quam mortuam, ut patet in integra. Et sic paenes illos remansit ius eligendi, quamvis essent numero paucissimi, supra, de postul. praelat., gratum; et appellationem non possunt opponere, cum ipsi contra appellationem deliquerint, et contumaces fuerint, et ita ex tribus causis praedictis se fecerunt indignos. Sed ex una praecipue amiserunt potestatem eligendi: recipiendo illum sine licentia Papae; alias si non recepissent illum, non amisissent potestatem eligendi, ut patet in integra. Quidam dicere voluerunt, quod haec decretalis continet gratiam. Sed forsan hoc dicunt qui intelligunt hanc decretalem quod haec electio facta fuisset antequam Maguntini recepissent Wormaciensem vel administrasset, et si hoc fuisset, quod non est verum, gratiam contineret. Vel dic ex tribus, praesumptione, scilicet, quia a virum pastorali dignitate praeditum contra formam canonicam non solum eligere, sed etiam recipere praesumpserunt; contemptu, quia postquam procurator eorum nostras litteras reportavit, quibus mandabatur quod si Wormaciensem episcopus in temporalibus et spiritualibus ministrasset, ipsius cassaretur electio, ipsi postmodum quasi electo suo, sicut ex eorum litteris apparet, quibus eum electum suum nominant, temere paruerunt. Et blasphemia, quia legatum nostrum quantum in eis fuit infamantes, eum fuisse corruptum pecunia sunt mentiti. Haec littera est in registro, et sic ex tribus causis reddiderunt se indignos, unde non debent audiri, supra, de elect., consideravimus, ut sequitur in glossa.
Ad nos
Dixit Laur. quod cum simul omnes delinquunt eligendo indignum, tunc tantum transfertur potestas eligendi ad superiorem. Si vero secundi post electionem priorum similiter eligant indignum, revertitur potestas eligendi ad priores, et facit pro eo quod dicit in littera, pariter; et infra, de elect., cum Wintoniensis. Sed Tanc. dicit non esse verum, immo sive simul sive separatim deliquerunt, transfertur potestas eligendi ad superiorem sicut hic dicit. Et illud adverbium, pariter, non notat identitatem temporis ad peccandum, quod exigat ut simul delinquant, sed vitii similitudinem. Et illa decretalis infra, de elect., cum Wintoniensis, non facit pro eo, quia ibi tantum una pars peccaverat eligendo indignum hominem illegitime natum, propter quod ius eligendi ad alios fuit devolutum. Et illi licet quodammodo deliquerunt eligendo per impressionem, non amiserunt ius eligendi, et tunc primi et secundi simul postea debent eligere, ut ibi dicitur. Sed ubi utraque pars peccat eligendo indignum in electione episcoporum et eorum superiorum, sive eodem tempore, sive diversis peccent, semper transfertur eligendi potestas ad dominum Papam, ut haec littera dicit, sicut infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Et non revertitur ad primos, sicut dixit Laur., et eodem modo intellige supra, de elect., cum in cunctis § clerici; quod debet intelligi secundum istam, ut ad Papam eligendi potestas transferatur. Secus est cum clerici sunt negligentes in eligendo, quia tunc devolvitur eligendi potestas ad proximum superiorem, infra, de elect., ne pro defectu. In electionibus vero inferiorum praelatorum cum eligitur vel confirmatur indignus, servari debet quod dicitur supra, de elect., cum in cunctis § ulti.; et infra, de elect., nihil est. Sed in casu negligentiae servatur quod dicitur infra, de concess. praeben., nulla; exceptis abbatiis, ubi dantur tres menses tantum, ut dicit decretalis illa infra, de elect., ne pro defectu. Et quod infra, de elect., cum in cunctis, debeat sic intelligi, ex eo patet quod Papa in infra, de elect., cum in cunctis § clerici, non dicit ad quem devolvatur eligendi potestas. Unde debet intelligi quod ad ipsum debet devolvi, cum in inferioribus dignitatibus dixit ad quos devolvatur potestas eligendi cum eligitur vel confirmatur indignus, ut infra, de elect., cum in cunctis § ulti; ut quod de minoribus concessit, de maioribus prohibuisse videatur. Alii dicunt quod ad proximum superiorem devolvitur potestas eligendi, et hic non erat superior nisi Papa, et idem dicunt in casu negligentiae, ut dicit infra, de elect., ne pro defectu. Ber.
X 1.06.24 Querelam
Commisit
Arg. ad quaestionem dominicalem quod si ille a quo appellatur, efficitur eiusdem iurisdictionis cuius est ille ad quem appellatur, quod nihilominus potest de causa cognoscere; ff. de iud., si is qui Romae; arg. contra, ff. de iud., iudicium; et ff. de iud., mortuo; et ff. de iud., Iulianus. Tamen honestius est quod causam deleget, immo videtur quod teneatur causam illam delegare; ff. de iuris., praetor.
Petens
Et ita patet quod duae actiones simul proponi possunt in eodem libello, infra, de capell. monach., dilectus; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et et infra, de caus. poss. et propr., cum super; et ff. fam. ercis., heredes § de pluribus; ff. de act. emp. et vend., non est novum; et ff. de act. emp. et vend., ex empto. Sed videtur quod iste oeconomus non fuisset audiendus, quia videbatur contrarius in sua petitione. Petebat enim illum Petrum removeri ab ecclesia, ab eodem petens pensionem sibi restitui. Ista duo contraria videntur, quod removeatur, et pensionem solvat. Si enim condemnaretur ut removeretur de ecclesia, qualiter condemnaretur ad pensionem praestandam? Sic enim condemnaretur qui non est praelatus. Unde sententia illa non praeiudicat ecclesiae, sed contraria petens non auditur, infra, de appell., sollicitudinem; et 23. q. 7, quod autem; 74. dist., gesta; C. de muner. patrim., possessio tua, lib. 10; et infra, de iudic., examinata. Dico quod illa non obstant, licet enim petatur removeri. Interim tamen tamquam legitimus administrator est habendus; 8. q. 4, nonne. Et accusato reo potest solvi quod debetur ei, ff. de solut., reo. Et econverso a reo accusato potest peti quod debet, ff. de solut., sed nec illud. Et si tibi legatus sit usus fructus, tributa praestare debes, ff. de usufru., relicto; et ff. de usufru., si pendentes § ulti.; et quia iste sic agebat etc., ff. de Maced., si quis patrem; et infra, de offi. deleg., coram. Et si removeretur, nihilominus condemnaretur ad solutionem pensionis nomine ecclesiae, et teneret talis condemnatio. Nam sicut condemnatur suo nomine, ita posset condemnari nomine ecclesiae, arg. 16. q. 4, volumus; et infra, ut lite penden., quasi per totum.
Consuetudine
Quae provenit ex iure patronatus, quae dat ius eligendi, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur.
Oeconomi vestri
Concipienda sunt ergo verba sententiae in personam procuratoris vel syndici, non principalis personae, infra, de censib., olim; et infra, de capell. monach., dilectus; C. de sent. et interloc. om. iud., non videtur; ff. de negot. gest., liberto § ulti. Si enim dominus deberet condemnari, quare ergo procurator caveret de iudicato solvendo? Arg. contra infra, de probat., licet; sed ibi condemnatur commune Faventiae in personam procuratoris, quia in eo datur actio iudicati; ff. de re iud., si se non. Et ideo necessario dominus, scilicet, commune Faventiae condemnatur. Vel dicas in spiritualibus causis in persona domini debeat fieri condemnatio, in causis matrimonialibus et criminalibus, infra, de procurat., tuae; arg. C. de reb. credit., cum quis legatum. Sed dominus M. dixit quod tunc procurator est condemnandus quando numquam comparuit in iudicio, quia dominus litis factus est, alioquin dominus condemnabitur, et non procurator; C. de sent. et interloc. om. iud., non videtur. Quia tunc non fuit procurator dominus litis quando post litem contestatam datur procurator, et arg. ad hoc ff. de his qui not. infam., furti § si quis dominus. Io. B. et Tanc. dicunt quod sive ab initio sive ex post facto procurator intervenit, in personam procuratoris formanda est sententia; C. de procur., nihil arbitramur; et ff. de nego. gest., liberto § ulti.; et ff. de procur., qui proprio, in princ.; et ff. de procur., licet in popularibus, in fi. Ut autem non incidas in aliquod periculum vel dubium, formare debes sententiam in personam utriusque, scilicet, domini et procuratoris sui, sic: talem procuratorem talis, et ipsum dominum condemno, vel absolvo, et ita salvabis utramque opinionem, et ita servatur; arg. infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.
Super iure
Sed nonne petitorium et possessorium deducta sunt in iudicium? Quare ergo non fit condemnatio super iure patronatus? Ita videtur in verbis illis ubi responsum fuit, cum haec capella ad aliam nullo iure pertineat, etc.; simile infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de caus. poss. et propr., cum super; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Sed hoc hodie ideo est, quia populus non fuit in iudicio, et ea quae sunt inter presbyterum facta et cardinalem sancti Vitalis non praeiudicant populo, quia res inter alios, etc.; infra, de fide instrum., inter dilectos; ff. de re iud., saepe; et infra, de re iudic., cum super; et infra, de re iudic., quamvis. Et est notabile quod hic dicitur, ut si electus impugnetur quod sit electus a non domino, sufficit ei probare quod eligens erat in quasi possessione eligendi, licet alter obtineat postmodum in petitorio, infra, de iure patron., consultationibus; et infra, de iure patron., cum propter. Unde institutus ad repraesentionem populi non perdet ecclesiam. Sed si altera ecclesia evincat postea ius patronatus, debet ab ea iterum praesentari, ut per hoc sit in quasi possessione iuris sui, scilicet, patronatus, infra, de iure patron., si vero; et infra, de iure patron., cum propter.
Tempora
Infra, de censib., pervenit, contra. Sed illud in petitorio, hoc in possessorio.
Statum
Et de iure, quia conductor lite pendente debet solvere pensionem, 16. q. 4, volumus; et infra, ut lite penden., quasi per totum; et C. locat. et conduct., si quis conductionis. Arg. contra C. de agric. et cens., litibus, lib. 11, ubi dicitur quod lite pendente colonus denegat domino pensionem, nisi diutius eam soluisset. Sed ibi dominus agebat petitorio et non possessorio, vel ibi nolebat colonus restituere pensionem, quia dicebat quod ille non erat dominus qui ab initio dederat ei rem, et tunc sequestratio fit, nisi longo tempore soluisset, ut ibi dicitur, et est speciale.
X 1.06.25 Cum Wintoniensis
Tractaverint
Post illas duas cassatas.
Concordes
De persona assumenda, concordes tamen erant de electione facienda, ut postea sequitur.
Scienter
Quoniam si ignoranter, tunc non sunt privati, ut supra, de elect., innotuit.
Promeruit
Haec fuisset bona allegatio si eam probassent, si super episcopatu fuerat specialiter dispensatum, infra, de concess. praeben., cum dilecta.
Isti
Scilicet, prior et complices eius, qui non peccaverunt eligendo praecentorem.
Admisserant
Nota quod semel approbatum est, reprobare non possunt, ff. de negot. gest., Pomponius; ff. de adulter., si uxor; et 8. q. 2, dilectissimi; supra, de elect., cum inter canonicos; et 32. q. 5, horrendus. Et sic illos admittendo sibi praeiudicaverunt, et ius suum amiserunt quo poterant illos repellere ea vice, et sic protestatio sua non profuit contrarium faciendo, sic supra, de consti., cum M. Praeterea quare eos admiserunt cum essent suspensi ipso facto auctoritate concilii Lateranensis, supra, de elect., cum in cunctis? Cum si elegissent, eorum electio debuit cassari, supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de cleri. excom., postulasti. Dicas quod illi qui eligunt indignum privati sunt quantum ad alios qui non peccaverunt, sed quantum ad se non est potestas eligendi ligata, quin bene possint eligere, si ab aliis admittantur. Sicut potestas celebrandi in clerico peregrino non est ligata quantum ad se, sed quantum ad alios, quia celebraret si permitteretur, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis. Sic in monacho qui publice celebrare non potest, tamen non est suspensus, quia si invitaretur a populo et permitteretur ab episcopo, posset celebrare, 16. q. 1, adiicimus § ecce in hoc. Et licet isti sint suspensi a beneficio, non impediuntur eligere, quia talis suspensio non repellit eos ab electione, nec est a divinis officiis, unde omnia negotia tam spiritualia quam temporalia possunt exercere, et tempore talis suspensionis deberent etiam officiare, quia in poenam talis suspensio introducta est, tamen modicam sustentationem debent tunc habere, ne ex toto egeant.
Illos
Scilicet, qui elegerant decanum non legitime natum.
Celebrare
Cum haberent mandatum a capitulo, ut dixi in casu, secundum quod patet in integra, alias non possent eligere, supra, de elect., innotuit.
Tertia concurrebat
Sed quo respectu dicitur tertia? Potest dici quod prima electio fuit illa decani non legitime natu, secunda fuit praecentoris, quae non impediebatur per primam, cum illi qui elegerant decanum essent eligendi potestate privati, ita quod non poterant obiicere aliquid contra secundam, in quo tantum puniuntur, quia in prima quae facienda occurrit post illam in qua delinquunt, privati sunt tantum potestate eligendi, et non in tertia. Sed secunda fuit hic cassata, et ita ius eligendi devolutum fuit ad omnes, unde modo tertia concurrebat facienda, a qua illi non repellebantur, immo admittebantur auctoritate praedicti canonis, et iste videtur bonus intellectus. Et sic ex duabus causis isti qui primo peccaverunt debebant admitti ex eo quod ista tertia concurrebat, ut dictum est, et ex eo quod alii admiserant illos ad tractandum de electione, ex eo enim solo admitterentur ad secundam, in qua non deberent admitti, quia postquam res iam non est integra, non possunt illos repellere, infra, de elect., in causis; et res de facili ad suam naturam revertitur; ff. de pacti., si unus § quod si non ut totum; et ff. de iust. et iure, ius pluribus. Et etiam si non admisissent illos, debebant nihilominus admitti, et sic utroque casu debent admitti. Et hoc satis colligitur ex littera, sed obviat huic intellectui littera ista. Isti post primam admiserant illos ad celebrandum secundam. Sed hoc exponit in fine. Alii volunt dicere, prima dicitur electio praecentoris, quae fuit cassata; secunda electio appellatur tractatus, in quo fuerunt admissi, et pro una electione reputatur, quia si non admisissent illos, poterant soli procedere ad electionem, et pro istis facit optime quod dicitur in littera. Isti post primam admiserant illos ad celebrandum secundam, et econtra. Et ita intellexit Tanc. et bene concordat litterae. Et dicebat Tanc. quod electio decani et electio praecentoris reputabantur pro una electione, quia simul factae fuerunt, ut dicebat. Sed hoc est falsum. Immo in diversis temporibus factae fuerunt, ut patet in integra, secundum quod dicitur in casu, et electio decani appellatur prima, et electio praecentoris fuit secunda, et haec quae modo imminet facienda dicitur tertia respectu illarum. Et quod dicitur, isti post primam, id est, post secundam, quae dicitur prima respectu istius quae imminet facienda, et quia alia nulla fuit, et quod nullum est, nec primum nec secundum dici potest. Etiam verum est quod post primam de decano, quae in veritate fuit, admiserunt illos, sed non ad secundam factam de praecentore, et quod dicit, ad celebrandam secundam, scilicet, respectu suae, quae cassata fuit. Et quod dicit, tertia concurrebat, est vere tertia respectu duarum quae cassatae fuerunt, et sic prior intellectus potior videtur.
Admittendos
Arg. contra infra, de offi. deleg., cum super, ubi iudex qui privatus erat iurisdictione non potuit postea associari ad iudicandum. Alia ratio est in iudicibus, ubi enim non potest unus procedere cum alio qui iurisdictionem non habet, nec potest is qui habet iurisdictionem ei dare iurisdictionem vel eum sibi associare, quin iam ex toto desiit esse iudex. Et si hoc faceret, a non suo iudice diceretur factum, et ideo quicquid simul faciunt non tenet, confitendo per consequens se non posse procedere solum, et ita ille qui habebat iurisdictionem perdit illam, ut dicit illa decretalis infra, de offi. deleg., cum super. In eligentibus secus est, quia licet illi qui possunt eligere admittant illos, qui privati erant per culpam suam, non perdunt ipsi ius eligendi, quia possunt renunciare iuri suo, nec illi sunt privati perpetuo, sed una vice tantum, unde possunt parcere illis si volunt, sed in iudicibus non est ita. Ber.
X 1.06.26 Per inquisitionem
Episcopatus
Cum agitur de statu ecclesiae, recipiuntur testes tam contra praelatum quam contra omnes de ecclesia, infra, de accusat., qualiter et quando 2; etiam lite non contestata, si per contumaciam se absentant, infra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii. Sed conspiratores contra illum contra quem conspiraverunt admittendi non sunt, sed super statu ecclesiae admittuntur, infra, de re iudic., cum I et A.
Amicos
Secus si inimici fuissent, infra, de simon., sicut tuis.
Colloquium
Hoc sufficeret ad ipsius remotionem, 40. dist., multi. Et desiderantibus est auferendus, 8. q. 1, in scripturis.
Sollicitasse
Et hoc idem nocere debuit, 1. q. 6, sicut; et C. de episc. et cler., si quemquam. Et hoc ipso suspectus est quod se ingerit; ff. de procur., quae omnia. Et preces huiusmodi importunae inducere videntur simoniam, 1. q. 1, sint nonnulli; et 1. q. 1, ordinationes.
Recognovit
Talis recognitio sive confessio, licet fieret extra ius, praeiudicat confitenti, maxime si publice fiat, arg., de excess. praelat., quam sit; et arg. 22. q. 5, hoc videtur. Et recognitio debiti praescriptionem interrumpit, C. de praescri. long. temp. dec., cum notissimi § sed et si quis debitori; et in alio casu 3. q. 9, testes § sed si debitum scriptum sit.
Detinebat
Et male dilapidabat enim. Arg. quod sicut non suo, ita nec alieno nomine hoc facere debuit, 46. dist., sicut non suo.
Talem
Scilicet, simoniacum, et ambitiosum, ut patet ex ipsa littera.
Scienter
Quia audivit ab ipso, et scivit de sollicitatione, ut dictum est.
Se indignum
Ad minus per triennium, supra, de elect., cum in cunctis; supra, de elect., cum Wintoniensis. Immo perpetuo praeteritis beneficiis privari debet, ut dixit Papa Inno. iiii, si criminaliter contra eum ageretur, et inducit ad hoc infra, de confess., cum super. Sed ille plus peccavit quam iste, unde non probat cum dicit de isto, et ideo propter huiusmodi suspensionem promoveri non debuit ad honores, supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de aetat. et qualit., cum bonae; quia vilibus personis non sunt concedendi honores, infra, de excess. praelat., inter dilectos; et C. de dignitat., neque famosis, lib. 12; et C. de infam., infames, lib. 10; et 81. dist., tantis; infra, de accusat., omnipotens; infra, de testib., testimonium; C. de procur., reum; ff. de muner. et honor., reus § eum contra quem. Et ideo iste Mascaron tamquam indignus debet removeri, quia fuit conscius simoniae, et simoniacum scienter elegit, et ideo beneficiis ecclesiasticis se reddidit indignum, ut hic dicit. Sed quare punitus fuit iste Mascaron? Nam testis fuit, et ideo contra infra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi.; et infra, de except., denique; ff. qui pot. in pign. hab., Claudius; et infra, de fide instrum., inter dilectos; infra, de re iudic., cum super; et C. inter al. act. vel iudic., per totum. Solutio: res ista non fuit acta inter alios, immo inquisitio facta fuit tam in capite quam in membris, ut dixi, et contra eum et alios. Unde si confessus fuit contra se in iure, ei praeiudicare debuit, et confessus in iure per iudicato habetur, infra, de confess., cum super. Si aliquis inducatur testis in causa alterius, et in modum exceptionis probetur crimen, testis non punitur, nisi quia testimonio repellitur, nec infamiam incurrit, et sic loquuntur contraria proxime signata. Et nota per hanc decretalem quod suspensus a beneficio eligi non potest ad beneficium vel dignitatem dum manet in suspensione, sicut nec suspensus ab officio, ut supra, de consuet., cum dilectus; et qui non servavit interdictum, supra, de postul. praelat., ad haec; et infra, de excess. praelat., tanta.
X 1.06.27 Cum causam quae
Per multa et longa tempora
Consuetudo in hoc non iuvat, supra, de consuet., ad nostram; et supra, de consuet., cum inter; quia non quod sit factum, sed faciendum considerandum est, ff. de off. praes., sed licet; et ff. de iust. et iure, ius pluribus; et 93. dist., legimus. Et negligentia episcopi hoc accidit, infra, de testamen., quia ingredientibus. Et dispar professio in ecclesia esse non debet; 16. q. 1, presbyteros; et 16. q. 7, in nona.
Dubitatis
Simile supra, de rescript., cum contingat.
Asino
Id est, homines diversae proffesionis in uno officio non sociabis. Sic exponitur 16. q. 7, in nona actione.
Irritetis
Et merito, quia contra ius est, 18. q. 2, abbatem; et 18. q. 2, quam sit. Et contra istud ius commune non praescribitur ullo tempore, ut hic dicit, quamvis per multa et longa tempora, etc. Et similem casum habes infra, de elect., cum in magistrum.
X 1.06.28 Quod sicut
Iuris
Ex tali simplici nominatione nullum ius acquiritur nominato, ut 2. q. 6, ei qui, vers. nominationes. Sed ex illa nominatione quae fit in scrutinio, ipso publicato, ius acquiritur nominato in scrutionio, infra, de elect., publicato.
Constitutiones
23. dist., in nomine Domini; et infra, de appell., qua fronte. Et etiam causae spirituales in ecclesia sunt tractandae, 2. q. 2, praeceptum; et 23. q. 8, convenior, vers. sed etiam in consistorio.
Impedire
Et merito, quia laici non debent interesse electioni, supra, de elect., cum terra. Immo ius eligendi non cadit in laicum in collegiata ecclesia, etiam si esset patronus, infra, de elect., sacrosancta; non obstante aliqua consuetudine, infra, de elect., Massana. Sed electio facta praesentari debet patrono ut suum praestet assensum, supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., cum inter universas; et infra, de elect., sacrosancta.
Sine periculo
Et sic patet quod si periculum est etiam in vocando sive in mora, alii ad electionem procedere debent eis non vocatis, supra, de elect., cum inter universas; arg. infra, de sent. excom., sacro.
Nequiverint
Arg. contra supra, de elect., bonae 1, vers. si constaret de vi, etc.
Noluerint
Si noluerint, alienos se fecisse videntur; supra, de elect., cum nobis; et infra, de elect., ecclesia vestra 2.
Vocatos
Praesumitur quis non vocatus, nisi hoc probetur, ut hic patet, et 4. q. 5, quisquis; 82. dist., proposuisti. Arg. contra supra, de elect., bonae 1, vers. fi.; quia nuncio creditur an aliquis sit vocatus; ff. de reb. eorum qui sub tut., magis § illud; infra, de appell., cum parati. Dico quod si quis negat se fuisse vocatum, adversario incumbit probatio, ut hic innuitur; et infra, de probat., quoniam; de hoc dictum est supra, de elect., bonae 1.
Consentire
Sic patet quod electio quae non valet, per ratihabitionem potest confirmari; 16. q. 1, quoniam quicquid; et infra, de his quae fi. a prael., cum nos; et infra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica; infra, de dona., pastoralis; et infra, de iure patron., cura; et infra, de transact., contingit. Sed contra infra, de elect., auditis; et infra, de iure patron., illud; et 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. quod ab initio; ff. de regul. iur., quod initio. Sed nonne absentes cogi debent ratam habere electionem, cum in hoc negotium ecclesiae utiliter gestum sit, ff. de negot. gest., Pomponius; cum absentes id facere tenerentur, ff. de ritu nupt., si filius. Sed dic quod iniuria facta est absentibus, et illam non tenentur remittere sine satisfactione, 23. q. 4, si illic; 90. dist., si quis contristatus. Item si cogerentur consentire praesentibus, iam non haberent liberum arbitrium, et sic invitis daretur episcopus, quod esse non debet, 61. dist., nullus. Item patet hic quod circa spiritualia possum habere ratum quod meo nomine non est gestum, 9. q. 2, Lugdunensis; et infra, de iure patron., cura; et 2. q. 1, in primis; et 3. q. 6, hoc quippe. Sed numquid in hoc casu possent primi electores resilire, cum absentes nolunt consentire. Quod videtur cum diffidant de iure suo, supra, de postul. praelat., bonae 2; 63. dist., quanto. Sed contra videtur supra, de elect., cum inter canonicos, in fi.; et 8. q. 2, dilectissimi; ff. de servitu. rust. praed., per fundum; ff. de opt. leg., si tibi § unius; ff. de negot. gest., si ego. Item potest dici ut Io. dicit, quod si praesentes eligunt et spem suae electionis ponunt in absentibus sperantes ipsos ratum habituros, quia tunc demum per ratihabitionem potest confirmari factum praesentium. Sed si statim praesentes per suam electionem intendant ius dare electo, tunc non potest ratificari ipsorum electio, ut 9. q. 2, Lugdunensis; ff. de solut., si quis offerenti. Quod non credo, immo qualitercumque eligant, possent absentes ratam habere electionem, dum tamen non sit nulla ipso iure, infra, de elect., auditis. Item pone quod illi qui contempti sunt, mortui sint. Numquid subditorum consensus exigitur? Vincen. dicit quod non, nisi essent praelati qui aliis succedunt in onere ac honore, infra, de offi. deleg., quoniam abbas; et infra, de offi. ord., pastoralis; in canonico secus, arg. infra, de testamen., requisisti, in fi.
Super eo
Iste § dividitur in tres partes, quia ponit alia tria quae obiiciebantur contra personam promoti, comprehenso § ulti., partes satis patent in littera.
Dividatur
Sed qualiter dividatur, exemplum habes 23. dist., quorundam. Ita episcopus qui consecratur, concelebrat, id est, simul celebrat suo consecratori qui principaliter celebrat, et ideo tunc non debet dimittere officium illud quod ipse inceperit cum consecratore suo, et alios ordinare, quia sic divideretur mysterium illius missae in qua consecratur, quod fieri non debet, et toti missae debet interesse. Et ita videtur esse de substantia consecrationis ipsa missa, hac ratione, quia consecrationes episcoporum et ecclesiarum et confessio chrismatis debet fieri cum missa, infra, de celeb. miss., te referente; et de conse. dist. 1, omnes basilicae. Et uno contextu sine aliquo intervallo, et ille qui consecrat debet missam celebrare, et ita officium illud totum continuum debet fieri sine interpositione vel mutatione aliqua personarum, nisi magna necessitas casualiter superveniret, 7. q. 1, nihil; 7. q. 1, illud. Quia sic ordinavit ecclesia Romana et observat, et idem fit et observatur in collatione sacrorum ordinum. Ex hac consideratione videtur quod missa sit de substantia consecrationis. Contrarium tamen consuevit dici, et verum est quod missa non est de substantia consecrationis, quia diversa sunt consecratio et missa. Sed propter virtutem et reverentiam sacramentorum et ordinum statuit ecclesia, quod quando talia celebrantur semper cum missa celebrentur. Contrarium est notatur 77. dist., in veteri. Tamen si huiusmodi solemnitates non servarentur, nihilominus valerent consecrationes, et ordinum collationes clericorum, sed qui contra facerent, punirentur ordinantes et ordinati, quia contra ordinationem ecclesiae, et contra illud quod ecclesia servat, fecerunt. Sed quod illi qui faciunt contra ordinationem ecclesiae puniantur, habetis infra, de temp. ord., sane; et infra, de temp. ord., litteras; et infra, de temp. ord., vel non est; et infra, de temp. ord., dilectus; et infra, de temp. ord., consultationi. Omnes enim tenentur servare quod ecclesia Romana observat, infra, de sacr. unct., cum venisset, in fi. Et quae omissa sunt in praemissis debent suppleri, ut in princ. capitulis infra, de sacr. unct., cum venisset; et infra, de sacram. non iter., pastoralis; et infra, de sacram. non iter., presbyter. Hug. dixit quod si unus consecrat, et alter missam dicat, consecratus erit. Sed fieri non debet. De hac materia not. 75. dist., ordinationes episcoporum. De hoc quod dixit Hug., quaesitum fuit a me Bernardo Parmensi canonico Bononieni capellano domini Papae in consecratione domini Octaviani, Bononiensis episcopi, utrum archiepiscopus posset consecrare, et alius missam cantare? Responsum fuit quod illud fieri non debebat, cum illud esset contra ordinationem ecclesiae, ut supra dicitur, et numquam audivi nec legi, quod hoc aliquando factum fuerit, et hac de causa ponitur hic haec additio. Ber. Sed finita illa missa si aliam postea celebraret, bene posset ordines celebrare si necessitas esset, unde dicit, tunc, quasi dicit, finita illa missa posset prius pallio recepto, quia mysterium dividi non debet; 23. dist., quorundam. Arg. contra 7. q. 1, nihil; et 7. q. 1, illud. Sed illud ex necessitate, quae legem non habet, supra, de consuet., quanto; de conse. dist. 1, solemnitates.
Sine pallio
Quia in pallio plenitudo pontificalis officiii confertur, infra, de auctor. et usu pal., nisi. Et ideo ante pallium talia facere non potest. Alii tamen dicunt quod potest alii demandare, supra, de elect., suffraganeis, quia consecrare est ordinis episcopalis, sed episcopalia ante pallium acceptum exercere non potest, unde aliis inferioris ordinis hoc demandare non valet; arg. oppositum infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua; et arg. supra, de elect., transmissam. Sed suffraganei sui ad mandatum ipsius possunt alium suum suffraganeum consecrare. supra, de elect., suffraganeis.
Tamquam
Et ita quaedam facit quis tamquam alius, ut 23. q. 4, si ecclesia, in fi.; et ff. de adopt., si pater § qui duos; et ff. de adopt., duos; et ff. de adopt., si consul; et infra, qui fil. sint legit., per venerabilem, ubi de hoc. Quia nullius ecclesiae erat episcopus tamquam archiepiscopus non poterat, quia nondum recepit pallium.
Praeterire
Et ita hic purgatur poena criminis per restitutionem, infra, de rebus ecc. non alien., si quis; 35. q. 9, quod quis commisit; et 12. q. 2, si quis qualibet; simile infra, de loc. et cond., propter; et de loc. et cond., potuit; sicut si aliquis ante accusationem recedit ab incestuosa coniunctione, sine poena est, ff. de adulter., si adulterium § iidem imperatores; sic ff. quod metus cau., si cum exceptione § satis; et C. de his quib. ut indign., alia; ff. de inoffic. testam., Papinianus § meminisse; ff. de alien. iud. mut. caus., ex hoc edicto § penulti. Arg. ff. vi bon. rapt., non prodest, ubi prodest raptori rem restituere ad evitandam poenam; ff. de fur., qui ea mente; et ff. deposi., depositum § si rem depositam. Sed obiicitur, iste est suspectus, et satisdatio non mutat malevolum animum tutoris; Inst. de susp. tut., in fi. Sed iste non erat suspectus alias, et excusatur propter mandatum cleri et populi, 12. q. 2, de rebus. Io. Sed ibi maior praestitit auctoritatem. Hic fuit iste maior qui deliquit, immo ipse facere non debuit quod alios facere ipsum prohiberem oportuit, 16. q. 1, nemo; et 16. q. 1, in canonibus; et ff. si serv. vend., altius; ff. de condi. indeb., frater a fratre. Dicunt quidam quod hic potest in casu isto et consimili poena purgari quod non removeatur ab ecclesia nec deponatur. Contrarium dico quod licet reddat ecclesiam indemnem, propterea non evadit poenam depositionis, sed evadit solummodo poenam excommunicationis, ut 12. q. 2, monemus; et 12. q. 2, diaconi; et 12. q. 2, statuimus. Et hoc etiam dico per iura proxime dicta. Hoc probatur per decretalem Gregorii, infra, de solution., si quorundam, ubi dicitur, qui obligat ecclesiam, suspensus est ab administratione spiritualium et temporalium ipso iure. Et ita intelligitur capitulum illud infra, de rebus ecc. non alien., si quis, quia per restitutionem solummodo evadit poenam excommunicationis. Et quod hic dicit, dispensatio fuit et gratia, et hoc innuunt illa verba, equanimiter poteris praeterire, et ita fuit solummodo quaedam tolerantia. Huic adminiculum praestitit quod dicit, cleri et populi assensu, capitulum illud 35. q. 9, quod quis commisit. Loquitur similiter de misericordia de eo qui toleratur in officio suo, ut ex littera ipsius capituli patet, ad hoc praestat bonum arg. ff. deposi., depositum § si rem.
X 1.06.29 Auditis et intellectis
R. subdiacono
Magistro R. olim.
Ipsum R.
Non erat in antiqua.
Archidiaconum
Olim verbum istud, dictum, non erat hic. Ber.
Convenissent
Nominando, non eligendo.
Appellatum
A cantore et suis.
Prorupit
Eligendo G. archidiaconum, et recedendo a nominatione R. subdiaconi.
Electioni
Factae a decano.
Ex post facto
Hic videtur quod electio quae nulla est ipso iure impediat secundam, et quia dicit electio quae fuit irrita ipso iure, etc., quia utraque hic cassatur, unde contradicit supra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., constitutis 1; et infra, de elect., congregato; in quibus secunda tenet, quia prima fuit nulla ipso iure. Sed dicas quod electio illa non erat nulla ipso iure, immo poterat rata haberi, nec erat evidens ipsam non tenere. Et verba ista, scilicet, irrita ipso iure, non tenentur proprie, unde expone, irrita ipso iure, id est, irritanda de iure. Et haec expositio probatur per finem capituli, ubi dicit utramque electionem duximus irritandam, et sic nulla contrarietas. Et loquitur in eodem casu haec decretalis cum illa, supra, de elect., consideravimus. Et non innuitur hic quod ratihabitio non possit habere locum in electionibus, quia bene habet locum, ut supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., licet; 63. dist., quanto; infra, de iure patron., cura; et supra, de postul. praelat., bonae 2. Sed hic non potest habere locum ratihabitio quamdiu appellatio pendet. Et ei non renunciatur in totum, quia contraria sunt consentire, et nolle recedere ab appellatione; simile infra, de appell., sollicitudinem. Unde dixit, maxime appellatione pendente, quasi dicat, si voluit renunciare appellationi et consentire, potest convalescere, et maxime pro tantum ponitur. Et quod dicit ex post facto, etc., allegatio fuit partis adversae, nec ponunt illa verba ex post facto, et hoc videtur per finem ubi dicebatur, nos igitur his et aliis auditis quae coram nobis allegata fuerunt. Vel dic prout dicitur in ultima notula in fi.
Maxime
Proprie ponitur, quia idem esset citra appellationem et in antiqua non erat hoc adverbium.
Cassatam
De facto intellige cum nulla fuerit, quia quod non est cassari non potest; sic infra, de rebus ecc. non alien., si quis. Item quod dicit in fine, irritandam, contradicit litterae superiori, ubi dicit quod electio fuerat irrita ipso iure, ergo non poterat irritari, si nulla est. Dic quod verbum istud, irritandam, quantum ad primam electionem, ponitur improprie, id est, irritam quantum ad secundam ponitur proprie; simile 28. dist., presbyterum. Quia secunda non erat nulla, sed per exceptionem fuit cassata, et si decanus et sui consensissent electioni secundae, confirmata fuisset, ut dicitur in fine ultimae notulae.
Irritandam
Nota quod ubi plures electiones concurrunt quae fiunt incontinenti, neutra impedit aliam vel praevalet alii quae prior fit, sed praevalet illa quae maioribus iuvatur meritis, et plurimorum approbatur assensu; 63. dist., si forte; infra, de elect., ecclesia vestra 1; supra, de elect., dudum ad audientiam. Si vero ex intervallo fiat secunda, tunc habet locum distinctionis, aut prima est aliqua, licet posset elidi per exceptionem, aut nulla ipso iure. Si enim evidens est, primam non tenere ipso iure, puta cum eligitur qui est ineligibilis; supra, de elect., cum Wintoniensis; infra, de appell., constitutis 1; et infra, de elect., venerabilem; et infra, de elect., congregato. Ubi tenet secunda a paucioribus facta, tunc prima non praestat impedimentum secundae. Sed si dubium est an teneat prima, quia aliqua causa allegatur quare posset tenere, tunc prima praestat impedimentum secundae, nec debet fieri secunda, prima non cassata, supra, de elect., consideravimus. Sed hic videtur contra, ex eo quod dixit supra, cum tamen ex post facto, etc., quod electio, quae nulla est ipso iure, impediat secundam. Prima enim a paucioribus, et post appellationem facta fuit, unde videbatur nulla. Et sic perditur dominium per id quod nullum est, infra, de renunciat., quod in dubiis. Sicut vides quod ab accusatione quae nulla est, non potest quis discedere nisi iudicis auctoritate; ff. ad Turpil., accusatorum § accusationem. Sic secundum testamentum factum sub conditione quae numquam erit, dum tamen esse possit, rumpit primum, ff. de iniust. rup. testam., cum in secundo, in fi.; et primum matrimonium quod nullum est impedit secundum, infra, de spons., ad audientiam. Sic manumissio quae nulla est praestat impedimentum usucapiendi, ff. de usucap., pro donato. Sic accusatio quae nulla est impediat sequens matrimonium, infra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi. In stipulatione aliud est, quia si prima stipulatio non valet quae potest elidi per exceptionem, tenet secunda, ff. de ver. oblig., si dari stipuler. Quidam tamen distinguunt quod electio quandoque nulla est iure actionis et non iure exceptionis, quoniam ex ea non potest peti confirmatio, ut hic, et supra, de elect., consideravimus, ubi prima non tenet, et tamen impedit secundam. Et haec quandoque est nulla iure exceptionis et actionis, ut illa quae facta est ab excommunicatis sive de persona indigna, quia ex ea non potest excipi ut alia impediatur, infra, de appell., constitutis 2; et simile supra, de elect., bonae 1. Sicut aliquis quandoque consequitur sumptus per retentionem quos non posset consequi per actionem, ff. de condi. indeb., si in area, in fi.; Inst. de rerum div. § certe; arg. ff. de compensat., etiam. Sed quae est ratio quare in casu huius decretalis electio quae est ipso iure irrita impedit secundam, ita quod non valet et in contrariis, infra, de elect., scriptum; et infra, de elect., congregato; et supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., cum Wintoniensis; et infra, de appell., constitutis 1. Electio quae est ipso iure irrita non praestat impedimentum secundae. Ratio est haec: licet enim in casu huius decretalis prima electio sit nulla, eligentes tamen non sunt ipso iure eligendi potestate privati, nec electio propter hoc devolvitur ad alios. Et ideo cantor et sui non debebant eligere sine decano et suis sociis, et quia elegerunt decano et suis sociis non vocatis post appellationem prima non cassata, et ex intervallo, cassatur utraque electio. Et utraque pars peccavit in forma, sive in modo eligendi, sed in contrariis electio est ipso iure nulla, et eligentes sunt ipso iure eligendi potestate privati, et ius eligendi devolvitur ad alios etiam pauciores, supra, de postul. praelat., gratum; et supra, de elect., bonae 1. Et ideo tenet electio cum sit facta ab illis penes quos ius devolvitur eligendi, et ista duo concurrere debent ad hoc ut teneat secunda electio, plus enim peccaverunt eligendo indignum quam peccando in forma, et ideo plus puniuntur. Et est simile quia qui peccant hodie contra formam illam infra, de elect., quia propter, non sunt privati eligendi potestate, sed privandi; sed qui peccant eligendo indignum, sunt ipso iure privati. Si vero utraque pars peccat in forma, utraque cassatur, ut supra, de elect., consideravimus; et hic et in consimilibus. Sed si utraque pars peccat in materia, transfertur eligendi potestas ad superiorem, supra, de elect., bonae 1, in fi. Hodie vero servari debet forma illius decretalis infra, de elect., quia propter. Sed si cantor et sui vocassent decanum et suos ad electionem, et illi etiam noluissent venire, tunc numquid eorum valuisset electio? Videtur quod sic, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., quod sicut § si autem. Arg. contra supra, de elect., consideravimus. Credo quod si decanus et sui, qui contempti fuerunt in secunda electione a cantore et suis, consensissent electioni cantoris, valuisset secunda, supra, de elect., quod sicut; cum nullum ius acquisitum fuisset electo per primam electionem, quae nulla erat ipso iure, ut dicitur supra. Unde ab eo poterat recedi sine iniuria alicuius.
X 1.06.30 In causis
Praestito
Secundum quod lex dicit in Auth. de sanct. episc. § iubemus igitur abbatem, coll. 9.
Idonea
Haec clausula semper intelligitur etsi non apponatur, supra, de elect., causam quae; et supra, de rescript., cum adeo.
Electionem
Nota mirabilem significationem huius termini, electio. Hoc fuit dicere suam postulationem capitulo publicaverunt, arg. infra, de renunciat., post translationem.
Potestatem
Hic confessus fuit de intentione adversarii, et sic fundavit intentionem adversarii.
Campanam
Infra, de offi. custod., custos ecclesiae; et infra, de offi. custod., custos sollicitus; 1. dist., ius militare.
Postulatio
Hic habes quod qui dati erant ad eligendum possunt postulare et de alia ecclesia; sic infra, de renunciat., post translationem. Ex quo enim capitulum nihil excipit in illa potestate, omnia intelliguntur concessa per quae pervenitur ad illud et quicquid ipsi possent facere, arg. supra, de consti., ex litteris; et infra, de privileg., quia circa; ff. de procur., ad legatum; et ff. de procur., ad rem mobilem; et. arg. ad hoc ff. iudi. solv., iam tamen § in hac; et ff. mand. vel cont., cum controversia, in fi. Arg. contra supra, de elect., innotuit, in fi.; ff. de procur., mandato; et C. de transaction., transactionis, in fi.; et ff. de minor., illud § si talis; et ff. de procur., Pomponius; et ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Solutio: prima rubrica vera, quia talia praeparatoria etiam coniuncta sunt principali negotio, quia per postulationem venimus ad electionem, vel ad eius effectum, ff. de sponsal., oratio. Contraria casualia sunt.
Cum res non esset integra
Ergo si res esset integra, possent revocare, ut hic arguitur ad instar mandati, quod re integra revocari potest, Inst. de mandat. § recte; cum nihil intersit mandatariim, ff. de condi. caus. dat., si pretium; et ff. de condi. caus. dat., si pecuniam; et ff. de condi. caus. dat., dedi, in princ.; et in societate, ff. pro soc., verum § ulti.; et in deposito, ff. deposi., depositum § penulti.; et infra, de deposit., bona fides. In contrarium videtur quod re integra non possit revocari talis potestas, nisi placeret utrique parti. Sic fit in venditione, C. de act. et oblig., sicut in initio; cum gratia utriusque talis actus factus sit, ut ibi. Nam ex quo semel consenserunt et contulerunt ius in ipsos, et illi receperunt et etiam iuraverunt, mutare non possunt nec revocare, ut infra, de offi. deleg., super quaestionum § porro. Et quod semel placuit, amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus; et 8. q. 2, dilectissimi; et supra, de elect., cum inter canonicos, vers. fi. Praeterea hic fuit quaedam concessio sive donatio iuris, sed perfecta donatio non revocatur, C. de donation., sive; C. de transaction., quamvis; et C. de revoc. donat., si donationem; et C. de donation., quae sub modo; et C. de donation., perfecta. Et dicit Dominus: non auferam a te quod tibi dedi, 22. q. 2, si qualibet § non enim. Et remittentibus actiones suas non est amplius regressus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor. Et commodatum ante usum completum non revocatur, infra, de commod., cum gratia; et ff. de aedil. edict., in commodato § sicut. Et sic non videtur per ista iura quod revocatio posset fieri eis invitis, cum gratia utrorumque hoc sit factum, et intersit istorum non revocari ius illud ab eis, cum modo possent eligere quem volunt, postea vero non. In contrarium videtur quod etiam re non integra possunt revocare usque ad litem contestatam, quia usque ad litem contestatam possunt revocare mandatum procuratorium, ff. de procur., ante litem; et etiam post si suspectus sit, ff. de procur., post litem; et ff. de procur., item si suspectus; et ff. de procur., quae omnia. Sed isti iam suspecti videbantur, cum essent in clamoribus et discordia, ut infra, de procurat., ex insinuatione; et infra, de procurat., in nostra; et infra, de procurat., mandato. Et iudicium solvitur vetante eo qui iudicare iussit, ff. de iud., iudicium; ff. de recepti., sed si in servum, in fi. Contra probo quod re non integra non possint revocari, infra, de iudic., de Quodvultdeo; et ff. de iuris., si convenerit; et hic in fine. Quid ergo dicemus? Satis probabiliter potest dici quod talis potestas data revocari non possit, sive res sit integra sive non, et hic supple maxime, quia non est purum mandatum, immo cessio iuris sive donatio, ut dictum est. Et Io. huic opinioni consentire videtur, et ad hoc optime facit supra, de elect., causam quae. Alii dicunt quod re integra possunt revocare, ut hic innuitur a contrario sensu. Et arg. optimum, quia non dicitur durare talis potestas, nisi cui permissa durat, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § 1, in fi.
Perfidiam
Hoc ideo quia si esset remissus et negligens ad haereticos extirpandos, debet removeri; infra, de haeret., excommunicamus itaque, in fi.
Tribuatis
Ex hac decretali bene collogitur quod ius acquiritur postulato post publicationem postulationis in hoc, scilicet, acquiritur quod postulantes ab ea recedere non possunt, sicut nec ab electione post publicationem scrutinii, infra, de elect., publicato. Et idem credo publicata postulatione, ut dixi supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; et supra, de postul. praelat., postulationem. Sed contrarium potest assignari, supra, de postul. praelat., bonae 2, ubi videtur quod postulantes possunt recedere a postulatione, antequam sit praesentata superiori. Sed hic non poterant recedere, quia promiserant illum habere pro episcopo quem illi eligerent in episcopum, et ita non poterant venire contra promissionem suam.
X 1.06.31 Cum ecclesia Vulterana
Longo
Per hoc videbatur, quod episcopus posset supplere negligentiam canonicorum, etiam si alias eligere non posset, infra, de concess. praeben., nulla; et supra, de elect., cum in cunctis, in fi. Sed hic non poterat taliter supplere, quia non erant distinctae praebendae, infra, de concess. praeben., ex parte. Et si distinctae essent, adhuc non posset, cum ipse similiter negligens fuisset, unde potestas translata erat ad superiorem, nec moram poterant purgare, infra, de supp. neg. prael., licet; et infra, de supp. neg. prael., litteras; infra, de supp. neg. prael., dilecto; ex eo quod dicit, longo tempore.
Postulavit
Et videtur quod bene postulaverit, quia solus episcopus debet dare praebendas, arg. 21. dist., in novo; et 16. q. 7, nullus; arg. 21. dist. § 1; quia Moyses ex praecepto domini Aaron in summum pontificem et filios eius in minores sacerdotes elegit, ut ibi dicitur et videtur expressum in Auth. ut determ. sit num. cleric., coll. 1, in princ. Arg. contra infra, de his quae fi. a prael., irrita; infra, de his quae fi. a prael., continebatur; infra, de his quae fi. a prael., cum nos; infra, de his quae fi. a prael., novit; infra, de his quae fi. a prael., quanto; infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Quia huiusmodi ecclesiastica debent facere de consensu capituli ut ibi dicitur, et cum quibus est in ministerio, cum his disponat, 93. dist., diaconi. Praeterea ex eo quod dicit in fine, si consuetudo est quod canonici eligant irrequisito episcopo, patet quod de iure communi simul debeant eligere, sicut et alia negotia simul facere debent, cum episcopus sit caput capituli et canonici membra, infra, de his quae fi. a prael., novit; et infra, de his quae fi. a prael., quanto. Et quod simul eligere debeant habes infra, de concess. praeben., postulastis. Dico quod de iure communi simul ad episcopum et capitulum pertinet collatio beneficiorum per iura proxime dicta, infra, de iure patron., nobis. Et hic in fine satis patet ita esse, sed consuetudo in pluribus ecclesiis derogat huic iuri, ut hic in fine huius decretalis, et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de verb. sign., abbate; et supra, de consuet., cum dilectus; et 24. q. 1, pudenda; et infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Et consuetudo reddit aliquem inhabilem ad eligendum, infra, de cleri. coniug., cum olim; et 12. dist., nos consuetudinem; et ff. de decur., non tantum. Arg. contra supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., cum causam; et supra, de consuet., cum venerabilis; et supra, de consuet., cum inter. Sed illa consuetudo non est rationabilis, immo est contra decus ecclesiae, et ideo non est praescriptabilis, supra, de consuet., cum tanto.
Iniuriam
Simile ff. de iniuri., iniuriarum § 1; et ff. de pet. hered., illud, 1. resp., in fi.; et infra, de appell., bonae; et 14. q. 1, quod debetur; et 14. q. 5, non sane. Quia et si noceat alii ita ut auferat ei consueta commoda, dum tamen non faciat animo nocendi non dicitur facere iniuriam, ff. de aqua pluv. arc., si in meo; et ff. de damn. infect., proculus; et 15. q. 1, illud; ff. de servitu. urb. praed., cum eo; et 23. q. 2, notandum. Secus si faceret animo nocendi, ff. de regul. iur., domum; ff. de damn. infect., qui vias; ff. si serv. vend., sicut § Aristo.
Melius
Et ideo praevalere debet, infra, de probat., licet. Sed si aequaliter probatum sit, communiter conferat, cum de iure communi hoc sit faciendum ut dictum est in notula. Et videtur quia res ad suum statum sic non ut totum, alias esset sententiandum pro possessore, infra, de probat., ex litteris; infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; et Inst. de interdic. § commodum; nisi in tribus casibus infra, de probat., ex litteris.
Articulo
Eadem videtur petitio cum prima. Sed dic quod prima erat ne repellerent canonicos ab episcopo institutos. Secunda erat ut in posterum non impedirent eum eligere, quod licet obtineret in primo, non obtineret propter hoc in secundo, arg. supra, de elect., querelam. Sed in secundo articulo agebatur petitorio, ut patet ex ipsa littera.
Notorium
Id est, manifestum rei evidentia vel aliis duobus modis. De quibus tribus modis habes infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum; et ff. de legib., si de interpretatione.
X 1.06.32 Cum dilectus filius
De gremio
Sed si hoc in illa translatione potestatis non fuisset expressum, poterant eligere undecumque vellent, supra, de elect., in causis. Quid iuris sit super hoc dictum est supra, de elect., cum inter canonicos.
Examinatis
Ad hoc non tenebatur secundum hanc formam.
In aetate
Potest enim minor iudex examinare de aetate an sit dignus venia aetatis, et docere poterit super hoc principem, C. de his qui ven. aet. impetr., omnes; non tamen in aetate dispensare potest; C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis principali. Sed bene potuit iudicare ipsum non pati defectum, et si minor fuisset, debuit cassare electionem, supra, de elect., dudum ad audientiam. Sed dispensare non potest nisi solus Papa. Sed numquid episcopi possunt dispensare ut minor promoveatur ad honores? Videtur quod non per id quod habes supra, de elect., cum in cunctis § inferiora; et infra, de aetat. et qualit., eam te. Ibi praecipit Papa quod nullus promoveatur nisi sit aetatis legitimae, infra, de elect., nihil est, ubi punitur graviter qui hoc facit. Et sic huiusmodi dispensatio illis prohibetur. Dicunt quidam quod episcopi possunt dispensare in hoc contra concilium, licet de facto hoc faciant quandoque. Et est simile, quia cum illegitimo dispensare non possunt, ut promoveatur ad honores; infra, de fil. presbyt., nimis; et infra, de fil. presbyt., dilectus, ubi dicitur quod cum illegitime natis solus Papa dispensat, quod illi prohibeantur ab honoribus, dicitur in concilio Pictaviensi, infra, de fil. presbyt., ut filii. Qua enim ratione episcopi non possunt contra illud concilium dispensare, eadem ratione dico quod non possunt dispensare contra concilium Lateranensem et contra concilium generale, infra, de elect., nihil est, ubi puniuntur qui hoc faciunt, quod est magis 2 celebre concilium, in quo prohibetur ne minores ad dignitates praemoveantur, supra, de elect., cum in cunctis, in princ. § inferiora. Et ideo stabimus illis conciliis et legibus praedictis, ex quo non invenio concessum per canones quod minores iudices possint dare veniam aetatis, infra, de nov. oper. nunc., intelleximus. Ubi enim iura canonica non contradicunt legibus, immo concordant, illis stabo.
Terminos
Si hoc verum fuisset, nihil valuisset eorum electio, supra, de rescript., cum dilecta; et ff. mand. vel cont., diligenter.
Digniores
Quibus dignior locus debetur, 8. q. 1, illud; et 63. dist., metropolitano; et 61. dist., miramur, ad fi. Et is gradus caeteros antecedit, quem labor prolixior vel stipendia meliora fecerint anteire, C. de off. magist. offic., nemo.
Surreptionis
Sic infra, de re iudic., cum olim.
Iuramento
Sic ergo in causa spirituali praestat excipiens iuramentum calumniae, sive quod malitiose hoc non proponit; sic infra, de testib., constitutis 1; et infra, de testib., praesentium; et infra, de restit. spol., litteras; et infra, de except., pastoralis; licet directe agens non praestet huiusmodi iuramentum, ut infra, de iuram. calumn., litteras. Et hoc fuit ratione praesumptionis. Praesumitur enim quod malitiose excipiant, ex quo tot praesumptiones sunt pro electo, quia secundum leges praestatur iuramentum quandoque in exceptionibus, licet a principio praestetur super tota lite, in Auth de testi. § si vero, coll. 7; infra, de testib., ultra. Vel dic quod licet causa sit super re spirituali, quod etiam directe agens praestabit iuramentum calumniae, ut si agatur ad restitutionem rei spiritualis, infra, de restit. spol., litteras; quia sic non agitur spiritualiter. Item si agatur spiritualiter, iuramentum de veritate dicenda praestatur, infra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de iureiur., ex litteris. Sed ibi in causa ecclesiastica iuratur de veritate dicenda.
Et si tres
Istis enim creditur quasi duobus testibus. Sed numquid fuerunt isti testes in propria causa vel quasi? Non, sed super eo quod factum est coram ipsis de facto alieno, arg. C. de fideicomm., quaestionem; et Inst. de testam. ordin. § legatariis. Nam iudici creditur de his quae coram ipso aguntur, 18. dist., de conciliis. Arg. multo fortius istis qui toti negotio interfuerunt, arg. C. de adulter., adulterii; C. ad leg. Corn. de sic., si forte. Sed non est verum quod iudicibus credatur, nisi quatenus, etc., infra, de probat., quoniam. Unde melius videtur quod licet isto suspecti essent et de facto suo quodam modo dicant, admittitur eorum testimonium in defectum probationis, arg. C. de haere., divinam, in fi.; et 4. q. 3, item in criminali, vers. item secundum, 2. resp.
Probatio
Sed videtur quod isti canonici debuerunt audiri ad hoc probandum, quia talis negativa, nos non consensimus, potest probari, infra, de probat., tertio; et negativa indirecte probari potest, infra, de testib., ex tenore. De hac materia dictum est supra, de elect., bonae 1. Sed hic ideo non sunt admissi ad probandum, quia examinatio illa facta fuit secrete et sigillatim, unde quilibet eorum esset singularis, quia non posset directe nisi de se; sic infra, de accusat., cum dilecti, in fi. Quia singularis testis non probat, sed si publice facta fuisset illa examinatio sive nominatio, tunc probari posset saltem indirecte, ut infra, de probat., ex litteris.
Tunc
Audiatis quid utraque pars proposuerit ad probandum formam, secundum quam eligendi potestas tribus dicitur commissa fuisse, sive concessa, et si, etc. Haec littera est in antiqua decretali.
Ostensum
Qualiter compelluntur canonici probare formam traditam illis electoribus et non archidiaconis? Hoc potest esse duabus de causis. Quarum prima est praesumptio, quae multum faciebat pro eo, videlicet, quod iam erat electus et confirmatus. Secundus est quia ad hoc se obligavit ille, sicut patet in fine decretalis, ubi dicit quod ad hanc poenam obligavit.
Cassetis
Id est, nullam pronuncietis.
Obligavit
Alioquin si se non obligasset, poena esset in arbitrio iudicis, cum certa poena hic statuta non sit, ff. de iure delib., si servus; infra, de accusat., super his; et infra, de offi. deleg., de causis. Sic habes hic quod aliquis obligat se sub poena benefici sui, infra, de crim. falsi, ex continentia. Item obligatur aliquis sub poena ordinis vel anathematis, 1. q. 7, quoties cordis; et de conse. dist. 2, ego Berengarius. Item et sub alia poena pecunaria, 23. dist., quamquam; et 25. q. 2, quaecumque; et infra, de arbitr., dilecti. Arg. contra quod sub poena beneficii non possit aliquis obligari, C. quae res pign. oblig. poss., spem. Hodie vero certa poena statuta est contra illos qui se opponunt contra electos, sive impugnant electionem, infra, de elect., extravag. statuimus, in concilio Lugdunensi Inno. iiii.
Iudicatum
Sed numquid obstabit aliis haec sententia volentibus agere contra electum? Sicut videmus circa crimina et populares actiones, infra, de accusat., de his; et 23. q. 4, si illic; et ff. de procur., non cogendum § qui ita; ff. de popul. act., sed si; nec enim de delicto unius hominis saepe est quaerendum, ff. naut. caup. stab., licet. Videtur tamen quod illis solum qui praesentes fuerint debeat praeiudicari, 2. q. 5, habet hoc; et 2. q. 5, Mennam; infra, de accusat., veniens; sicut est in civilibus actionibus. infra, de fide instrum., inter dilectos; ibi, res inter alios acta, etc. Ad hoc dicas quod absolutio in popularibus actionibus praeiudicat omnibus etiam absentibus, nisi in duobus casibus. Unus est si quis suam iniuriam prosequitur, et probet se ignorasse accusationem ab alio institutam, ff. de accusation., si cui § 1. Secundus cum vult docere de collusione prioris accusatoris, ff. de praevaric., si is; ff. de iureiuran., eum qui § in popularibus.
Infra decendium
Per hoc patet quod interlocutoria sententia transit in rem iudicatam, sicut et diffinitiva, infra, de testib., significaverunt. Non tamen quo ad hoc transit in rem etiam iudicatam, quin iudex etiam post decem dies possit revocare, infra, de appell., cum cessante; ff. de re iud., quod iussit. De hoc dicetur super illa constitutione infra, de appell., cum cessante.
X 1.06.33 Cum in iure
Ex se vel aliis
Dicunt quidam quod licet hoc non fuisset expressum, de iure tamen unum de se eligere poterant, ut arg. 8. q. 1, in scripturis, vers. ecce mitte me, etc.; ff. de tutor. et curat., ubi absint. Sed hoc non credo, quia a seipso videtur electus, et hic tenuit electio propter formam compromissi, ut dicit in fine iuxta compromissi tenorem, etc.; sic infra, de sortileg., ecclesia, ubi de hoc. Et hoc quod dico optime probat lex ff. de contrah. empt., licet; et ff. de contrah. empt., si in emptione, in fi. Sed si uni tantum collata est potestas, non posset se eligere, infra, de iure patron., per nostras; infra, de instit., cum ad nostram; et ff. de tutor. et curat., praetor; et 24. q. 1, didicimus; et quia nemo debet oriri a seipso, 8. q. 1, in scripturis. Dicunt quidam quod si iurasset eligere meliorem, et ipse esset melior, tunc posset eligere se. Sed tamen inconveniens esset et inhonestum quod se eligeret. Sic ambitiosus videretur, et ideo repellendus per illud capitulum 8. q. 1, in scripturis. Potius debet renunciare tali potestati, et fatuus esset qui sic iuraret, si credit se meliorem ut se eligat. Vel dic quod tunc ipse intelligitur exceptus, quia in generali sermone persona loquens non comprehenditur, C. de solut., inquisitio; ff. de condi. et demon., qui heredi § ulti.
Consentiat
Quia si vult consentire, tunc persona sua computatur inter eligentes, arg. ff. quod cui. univ. nom., plane; arg. ff. de adopt., si consul. Et sic quatuor intelliguntur, et ita maior pars capituli. Quid si consensit in alium? Resp.: si consensus talis facit cum aliis maiorem partem, in se non potest postea consentire, nec mutare consilium in alterius praeiudicium; ff. de regul. iur., nemo. Si vero consensit in talem in quem minor pars consensit, tunc potest mutare, quia talis consensus illi non prodest. Hodie non connumeratur persona electa inter eligentes, infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., quia propter. Nec dicerem valere talem electionem si modo fieret, quia est electus a minori parte capituli.
X 1.06.34 Venerabilem
Cognitoris
In reprobando Philippum, et approbando Ottonem.
Messem
6. q. 3, scriptum est; et infra, de paroch., nullus. Ber.
Absente altera
Quod non debuit fieri, infra, de testib., in nomine; et 3. q. 9, quasi per totum.
Caroli
Cui etiam ius patriciatus sive dignitas collata est, 63. dist., Hadrianus.
Transtulit
Legitur in Chronicis quod cum ecclesia Romana opprimeretur ab Astulpho rege Lombardorum, petiit auxilium a Constantino et a Leone filio eius imperatoribus Constantinopolitanis. Et cum nollent patrocinari ecclesiae Romanae, Stephanus Papa secundus natione Romanus transtulit imperium ad Carolum magnum, qui fuit filius Pipini, quem Zacharias praedecessor eius substituerat Ludovico regi Francorum, quem deposuerat, de quo legitur 15. q. 6, alius. Et translatio illa facta est anno Domini septingentesimo septuagesimo sexto. Qui Carolus coronatus est a Leone Papa iii. elapsis post hoc quindecim annis.
In Germanos
Sic ergo regnum mundi translatum est ad Theutonicos, nam ipsi habent regnum Romanae ecclesiae, de conse. dist. 5, in die. Et sic patet quod imperium non est apud Graecos, licet largo nomine appelletur imperator, infra, de maior. et obed., solitae. Sicut et rex Schacorum dicitur rex, quoniam extra ecclesiam non est imperium, 24. q. 1, schisma § sed nec illud. Est autem imperator ille super omnes reges, 7. q. 1 § sed si quis, in vers. volumus. Ipse enim est princeps mundi et dominus, ff. de lege Rhod. de iac., deprecatio. Et etiam Iudaei sub eo sunt; C. de Iuda., Iudaei; et omnes provinciae; 63. dist., Hadrianus; et omnia sunt in potestate imperatoris, 8. dist., quo iure; et 23. q. 8, convenior; C. de quadrien. praescr., bene a Zenone.
Examinatio
77. dist., qui est.
Sacrilegium
Nota quod sacrilegium impedit promovendum, nam et familia sacrilegi repellitur a sacramentis ecclesiae, 17. q. 4, miror; et ab aliis legitimis actibus, 3. q. 4, nulli.
Eligentium
Quia de meritis sive studiis eligentium non cognovit, sed de qualitate electorum pronunciavit.
Quamvis
Id est, quia, vel proprie tenetur, et quod dicit supra, non tam propter studia eligentium, etc., id est, non propter studia eligentium, sed propter merita electorum personam ducis denunciavit indignam, et personam regis idoneam; sic supra, de postul. praelat., ad haec, vers. fi. Unde bene sequitur, quamvis plures, etc., et sic non gessit cognitoris personam, quia retulit se tantum ad merita electorum, non ad studia eligentium, quamvis potuerunt se referre, ut infra sequitur. Vel possunt verba teneri proprie, et quamvis ponitur pro quia, ut praedixi. Sed superior littera, scilicet, cum neutrius electio, etc., videtur contraria.
Contradictio
Infra, de elect., bonae 2.
Favere
Si favet, ergo non debet esse iudex; 11. q. 3, quatuor; et 11. q. 3, quicumque aut consanguinitate. Sed dic quod in dubio potest favere cui vult, ff. de leg. 2, si quis servum § si inter duos; ff. de reb. auct. iud. poss., in venditione § ulti.; ff. de Sil., si quis in gravi § si sum omnes. Vel potest cogere partes ad concordiam, Inst. de satisdat. tutor., sin autem; et infra, de offi. deleg., suspicionis § ab ipso; et supra, de elect., cum inter R. Tunc demum debet favere, cum merita electorum et eligentium paria sunt; arg. infra, de iure patron., quoniam; et 68. dist., si forte; vel cum potestas eligendi devoluta est ad ipsum, supra, de elect., bonae 1, circa fi.
Carebit
Advocatus ecclesiae non potest esse patronus ecclesiae, sed comparatur tutori qui datur pupillo ut eum defendat a vexationibus aliorum, et appellatur honorarius vel notitiae gratia datus, ut alios contutores instruat, ff. de solut., quod si forte § sunt quidam; nec computatur talis tutela in numero trium tutelarum, sed ex causa honoris tantum; ff. de ritu nupt., si quis tutor § quid ergo.
Lotharius
Hoc est exemplum de quo praemisit, scilicet, iure patet pariter et exemplo, et ita ab exemplo principum est argumentandum, Inst. de satisdat. tutor. § sed et quod principi; arg. contra C. de sent. et interloc. om. iud., nemo; et supra, de elect., cum in cunctis.
Commonendos
Scilicet, licet per nuncios suos.
Publica
Nota quod excommunicatio debet esse publica, ad hoc ut aliquis repellatur a prosecutione iuris sui; infra, de except., exceptionem; et infra, de except., extravag. pia, cum suis concordantiis. Unde quicquid interim facit quousque ad ipsum perveniat, excommunicatio tenet et valet; infra, de cleri. excom., Apostolicae; et infra, de re iudic., ad probandum.
Periurium
Quandoque periurium non repellit, infra, de iureiur., sicut nostris. Sed intellige ibi periurium, id est, temerarium iuramentum. Periuri enim non solum non debent promoveri ad honores, immo si promoti sunt, debent repelli; infra, de iureiur., querelam. Infames enim sunt, ut ibi not. infra, de fideiuss., pervenit, in fi.
Progenitores
In filiis enim paterni criminis exempla metuuntur, 6. q. 1, quaero § verum; et in lege illa 6. q. 1, si quis cum militibus. Unde illud saepe similis filius esse patri.
Innodatus
Propter invasionem et devastationem patrimonii Beati Petri dum in Tuscia moraretur.
Postulavit
Nota hic eo ipso quod quis petit absolvi, per consequens se confitetur excommunicatum.
Electus
Unde ipso iure nulla fuit electio, infra, de appell., constitutis 1; et supra, de elect., cum inter R; et supra, de consuet., cum dilectus.
Iuramentum
Quod fecerat Friderico regi Siciliae nepoti suo tamquam imperatori futuro, dum adhuc Henricus imperator frater eius dicti pueri pater viveret.
Illicitum
Quoniam fuit de successione viventis, C. de pacti., pactum. Tamen hic voluntas accessit viventis, unde videtur tenere; C. de pacti., de quaestione. Sed illa loquitur in hereditaria successione quae in imperio locum habere non potest, nec etiam in beneficiis ecclesiasticis locum habet, infra, de concess. praeben., nulla; infra, de decim., ad haec; et infra, de iure patron., consuluit. Ber.
Venire
Tali modo sicut fecit, scilicet, usurpando regnum. Nam alias cum fuerit illicitum, propria auctoritate potuit venire contra non obediendo illi tamquam regi aut imperatori, 22. q. 4, si quis praeventus § ecce. Ber. Nec expectari debuit superioris auctoritas, ff. de condi. insti., quae sub conditione § ulti.; quia quod necessario destruendum est, non est necessaria superioris auctoritas in destructione illius; ff. de leg. 3, fideicommissa § si quis illicite. Sed si esset dubium an valeret, tunc adiri debet superior, alias autem semper servandum est iuramentum dummodo sine interitu salutis aeternae servari possit; infra, de iureiur., si vero. Si sponte sit praestitum, et sine dolo; infra, de iureiur., cum contingat. Ber.
Gabaonitae
Hanc historiam habes 22. q. 4, inter caetera § sed cum his; et 22. q. 4, innocens.
Et successione
Tres successiones continuae videntur ius successionis inducere, immo duae, quia binus actus inducit consuetudinem, arg. 25. q. 2, ita nos; et C. de episcopal. aud., nemo.
De domo
Immo de alia tribu eligi debet, 8. q. 1, Moyses.
Observari
Etiam si ei iam coronato iurasset post reprobationem legitimam ei non teneretur in aliquo ratione iuramenti, 15. q. 6, alius; et infra, de translat., quanto, circa fi. Item arg. quod destructo principali et accessorium, supra, de elect., qualiter; C. de usuri., eos; et C. deposi., si deposita pecunia; et ff. de rei vend., et ex diverso; et ff. de novi operis nunc., si autem.
X 1.06.35 Coram dilecto filio
In provincia
Hic videtur expressum quod omnes illi et soli qui sunt in provincia vocandi sunt ad electionem, et per hoc videtur sic intelligendum si sunt in provincia, infra, de elect., quia propter. De hac materia nota 7. q. 1, factus est. Et quod dicit, in provincia, sic est intelligendum si sunt in provincia ita propinqui quod commode sint vocandi, quia si provincia esset multum lata et longa non debent vocari, quia periculum est in mora, supra, de elect., cum inter universas. Et eodem modo si esset extra provinciam et propinquus tunc vocandus esset, infra, de elect., bonae 2, ubi fuit vocatus qui extra provinciam erat. Regium enim et Cremona diversarum sunt provinciarum. Et ita nec dico vocandos omnes de provincia, nisi qui commode possunt vocari, nisi consuetudo sit quod omnes vocentur, infra, de elect., in Genesi. Nec dico quod tantum de provincia sunt vocandi per capitulum sequens. In talibus enim vocationibus potius statur consuetudini, ut absentes vocentur iuxta consuetudinem uniuscuiusque ecclesiae. Et haec consuetudo erat quod omnes de provincia vocarentur, ut est infra, de elect., in Genesi. Ber.
X 1.06.36 Bonae memoriae S.
Expectare
Sed nonne electio quae fit contemptis illis qui debent interesse ipso iure est irrita, ut supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., venerabilem; et infra, de arbitr., cum olim; et 63. dist., obeuntibus. Ergo ea non obstante potest attentari secunda electio, infra, de appell., constitutis 1. Cum enim a iure sit reprobata talis electio, non est necesse iudicem adire pro ea cassanda, ff. de condi. insti., quae sub conditione § ulti. Praeterea cum universitas delinquit in eligendo, electio debet devolvi ad eum qui non deliquit, supra, de elect., bonae 1; et supra, de postul. praelat., bonae 1. Dico quod electio archipresbyteri non fuit nulla ipso iure, sed potius annullanda, et ideo debuit expectari cassatio superioris antequam processus fieret ad secundam. Unde et si unus habuisset ius eligendi, deliquit in hoc quod voluit simul esse actor et iudex praemissae electionis, infra, de concess. praeben., post electionem, in parte decisa. Et licet illi deliquerunt in eligendo, non tamen illud ius devolvitur ad unum. Et hoc secundum Io. qui dicit quod unus non constituit universitatem, et inducit in arg. hoc capitulum, et 65. dist., si forte; et ff. de leg. 1, si grege; licet ius universitatis dicatur stare in uno; ff. quod cui. univ. nom., sicut municipum, in fi.; per quam legem non dicimus contra, et si iste non elegisset, poterat post cassationem eligere si hoc postulasset. Et hoc innuit littera ista cum dicit ibi, nostrum debuit expectare iudicium antequam procederetur ad secundam. Et si electio prima nulla fuisset ipso iure, quia electus esset indignus, tunc ipse solus potuisset, supra, de elect., bonae 1; et supra, de postul. praelat., gratum; et infra, de elect., scriptum. Sed haec non fuit nulla, immo ipse poterat eam confirmare si consensisset, supra, de elect., quod sicut. Io. dixit quod non devolvitur ius eligendi ad alios, nisi quando eligitur persona ineligibilis, infra, de elect., scriptum, in fi.; et supra, de postul. praelat., gratum; et supra, de elect., bonae 1. Sed dic quando electio non est nulla ipso iure, videlicet ubi aliquis est contemptus, tunc non ipso iure, sed per sententiam ius eligendi debet devolvi ad alios, vel si non servatur forma illius constitutionis infra, de elect., quia propter. Tunc similiter sunt privandi per sententiam, ut infra, de elect., quia propter; et infra, de elect., Cumana. An ius universitatis remaneat in uno dictum fuit supra, de postul. praelat., gratum; et ibi recurrendum est. Quandoque tamen electio est irrita ipso iure, et tamen impedit secundam, supra, de elect., auditis; nec tunc eligendi ius devolvitur ad alios. Unde secunda electio ibi non tenuit, ut ibi notatur in fine ultimae notulae, quia eligentes non sunt ipso iure privati. Et quod dixi quod aliquis est contemptus non ipso iure, sed per sententiam ius eligendi debet ad contemptum devolvi. Intelligo per sententiam Papae tantum arg. istius litterae, cum de priori nostrum deberet expectari iudicium antequam procedatur ad secundam. Ubi enim certa poena statuta est, alia non est imponenda, nisi per eum qui habet potestatis plenitudinem, quod satis innuit haec littera. Sufficit enim ut cassetur electio, ubi quis prosequitur contemptum suum. Ber.
Tractatum
Nota quod cassatur electio de qua est habitus tractatus ante sepulturam mortui, 79. dist., nullus 2. Sed propter hoc solum non fuisset cassata, sed assumit hic Papa quasi non causam ut causam, sed contemptus fuit causa cassationis, nam mortuo viro soluta est uxor a lege matrimonii, ut infra, de secund. nupt., cum secundum; et infra, de secund. nupt., super illa; et 7. q. 1, sicut alterius uxor. Ber.
Multorum
Supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., venerabilem.
Nec praedicta
Responsio tacitae quaestionis. Diceret aliquis domino Papae, ille H. fuit citatus, et ille respondit, citatio non fuit legitima. Et sic est arg. quod si aliquis citetur non legitime, si aliquid fiat contra absentem, non valet. Generale enim est quod ad citationem quae reprobatur a iure, non tenetur venire citatus, etiam ut alleget privilegium. De hoc nota per Io. 3. q. 2, si episcopus; et infra, de dolo et contu., cum dilecti, ubi de hoc.
X 1.06.37 Cum ad nostram
Monachus
Hic habes expresse quod clericus saecularis non potest eligi in abbatem. Ad idem facit supra, de elect., cum causam; et infra, de elect., cum in magistrum. Arg. contra 16. q. 1, presbyteros. Sed non est contra, quia illi presbyteri erant monachi et ita poterant eligi in abbates, et ibi solvitur contrarium. Et sunt monachi melioris conditionis quam clerici, quia clerici eos eligunt ad sua officia, 58. dist., nullus; et 58. dist., si quis; et 18. q. 1, statutum, ubi est hoc expressum. Sed ipsi non eligunt clericos ad suas dignitates. Arg. contra 28. q. 1, omnes; et 2. q. 7, sicut sacerdotes.
Nullam spem
Principalem, 8. q. 1, sunt in ecclesia. Sed secundario licitum est alicui sperare honores ecclesiasticos, 61. dist., quid proderit; et 59. dist., si officia; 74. dist., consuluit. Et verba ista habes 16. q. 7, per laicos.
Irritare
Id est, irritam nunciare; infra, de elect., officii
X 1.06.38 Officii tui
Incontinenti
Praesumitur aliquid ex eo quod incontinenti est subsecutum, 31. q. 1, si quis; et 50. dist., si qua femina. Quae enim incontinenti fiunt, in esse videntur, ff. si cert. pet., lecta est. Quia ex hoc praesumitur quod turpiter et ex conventione sit electus, quod esse non debet, 1. q. 2, quam pio. Sed si haec ratio est quare clericus non possit eligi in abbatem, quia non est instructus in regula monachali, sic eadem ratione monachus non debet eligi in episcopum vel praelatum alicuius ecclesiae saecularis, cum ipse non noverit regulas clericorum, ut possit praefici ecclesiis; 16. q. 1, sic vive; et 16. q. 1, si clericus; quod esset verum si omnino ignorant. Sed bene eliguntur monachi et regulares ac saeculares praelationes propter officium praedicandi, quod privilegiatum est, infra, de statu monach., quod Dei timorem; et infra, de voto et vot. redem., per tuas; et 18. q. 1, statutum; et 58. dist., nullus; et 58. dist., si quis. Sed quid si peritus esset saecularis clericus in regula monachorum, possetne tunc eligi in abbatem? Videtur quod sic, quia ratio constitutionis in eo cessat; 61. dist., statuimus § his omnibus; sicut monachus peritus in regula clericali potest eligi in episcopum per praedicta capitula. Sed non est ita, quia et si scit regulam, non tamen est expertus in ea. Nam grave est inexpertos divinis obsequiis applicare, 19. q. 3, monasteriis. Sed quare non potuit iste postulari in abbatem, cum laicus nesciens regulas clericales possit etiam in episcopum postulari, 61. dist., Osius; postea per tres menses discere potest regulas clericales, in Auth. de sanct. episc. § damus., coll. 9; item eremita postulatur in abbatem, supra, de elect., cum monasterium? Dic quod non fuit eremita, sed de monasterio quod erat in eremo. Et eadem est ratio, quia si laicus est peritus, non est necessaria in eo probatio habitus clericalis. Sed omnia ista non prosunt, quia quantumcumque sit laicus peritus in regula monachali, et expertus et probatus in ea, numquam potest eligi vel postulari in abbatem propter rationem quae hic redditur, et quia eiusdem professionis debent esse qui eligunt. Et qui eliguntur, ne quasi in bove et asino videretur arari, quia quasi simul et semel esset laicus et abbas, et quia praesumptio ambitionis maxima est, quia alias non fieret forsitan monachus, et ambitio bene repellit quemlibet a dignitatibus, 8. q. 1, in scripturis. Quia non ambitione sed labore ad augmentum honoris unumquemque convenit pervenire, C. de re milit., contra publicam utilitatem, lib. 12; et ambitus notari solet, 61. dist., miramur, in fi.
Competenter
Per tres menses, arg. infra, de aetat. et qualit., praeterea; et in Auth. de sanct. episc. § damus, coll. 9.
X 1.06.39 Illa quotidiana instantia
Canonicam
Nota quod licet aliqui sint excommunicati minori excommunicatione, tamen eligere possunt, et talis electio dicitur canonica, ut hic habes. Sed talis scienter eligi non potest, pro eo quod eligitur ad ea a quibus est ipse remotus, infra, de except., a nobis. Et hoc est hodie expressum, infra, de cleri. excom., si celebrat. Nec incurrit irregularitatem si celebrat, peccant tamen tales celebrando, ut ibi dicit. Sed criminosi a prosecutione sui iuris non repelluntur, nisi sint excommunicati maiori excommunicatione, et ita isti possunt uti iure suo in eligendo, et in aliis negotiis ecclesiae temporalibus et spiritualibus. Arg. contra supra, de elect., cum inter R; et supra, de consuet., cum dilectus, ubi dicitur quod suspensi nec eligere nec eligi possunt. Solutio: hic et in infra, de cleri. excom., si celebrat, intelligitur de suspensione canonis, contraria de suspensione iudicis, et mitius agitur cum lege quam cum ministro legis, ff. de recepti., Celsus.
Supplentes
Haec suppletio ex superabundanti, non ex necessitate hic fit, ex eo quod obiectum fuit de tali excommunicatione, quae repellit ab electione per decretalem praedictam infra, de cleri. excom., si celebrat.
Simplicis excommunicationis
Hic potest sumi arg. quod utile non vitiatur per inutile, infra, de elect., scriptum, in fi., vers. nisi forsan, etc.
X 1.06.40 Scriptum est in
Revocatam
Sine aliquo intervallo, sicut testis qui potest corrigere dictum suum incontinenti, infra, de testibus cog., praeterea. An factum procuratoris praeiudicet domino dicitur infra, ut lite non cont., ad hoc; et infra, ut lite non cont., accedens 1; et infra, de caus. poss. et propr., cum olim; et infra, de censib., olim.
Altera
Scilicet, postulantium archiepiscopum.
Electi et postulati
Sic supra, de elect., venerabilem. Sed ibi ad studia eligentium non retulit se legatus, quamvis potuerit.
Ubi nati
Quia ibi melius potest inquiri, supra, de elect., postquam; et infra, de praesump., quosdam; et 23. dist., illud.
Consenserint
Scilicet, ut notarius iste diffiniat secundum quod inferius continetur, et in isto consensu necessarius est consensus electi et postulati; alias non possunt partes recedere a iure, supra, de elect., cum inter canonicos.
De mutuo
Hoc ideo dicit, quia pars eligentium hoc negabat. Ideo Papa mandat inquiri, cum de iure communi interesse debuerit, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Ber.
Per alios
Qualiter quis per alium hoc facere possit, habes infra, de elect., quia propter § illud.
Duo
Isti duo habebant vocem pro duodecim praelatis singulariter pro quolibet.
Temporis
Hoc ideo dicit, quia si tunc aliqua conventualis ecclesia vacasset, pro ea nullus potuisset admitti sede vacante, quia tunc non est qui iura illius tueatur, vel eis possit uti, infra, ne sede vac. nih. inn., novit; et infra, ne sede vac. nih. inn., illa; et infra, de praescrip., de quarta. Tunc enim dormit ius ecclesiae, ita quod non currit praescriptio, infra, de praescrip., auditis; et infra, de praescrip., placuit; et infra, de praescrip., de quarta. Nec ad capitulum ius illud devolvitur, infra, ne sede vac. nih. inn., illa. Arg. contra infra, de maior. et obed., his quae; et infra, de maior. et obed., cum olim; quibus forte staretur in casu isto, quia diversi sunt isti casus a praecedentibus.
Maiorem
Hic habes quod electio semper praevalet postulationi, secundum illos qui dicunt quod haec est iuris diffinitio, nisi duae partes sint in postulatione. De hac materia dictum est supra, de postul. praelat., bonae 1. Et ideo statur hic iudicio duarum partium, quia quod duae partes faciunt, totum capitulum facere videtur, ut ff. quod cui. univ. nom., plane. Et secundum hanc decretalem intelligit quod dicit decretalis supra, de postul. praelat., bonae 1, quod postulatio in discordia non consuevit admitti. Hoc intellige prout dicitur in notula sequenti. Item nota hic quod cum in electione longe maior numerus est ex una parte quam ex alia, non habetur respectus ad meritum personae, dum tamen sit conveniens ille qui est electus a maiore parte, nec ad zelum eligentium, arg. supra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de appell., constitutus. Sed si numerus in modicum excedat, tunc recurritur ad merita et ad zelum, et praeferuntur numero; arg. infra, de testib., in nostra; et est expressum infra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi de hoc.
Confirmes
Hic dicit Papa electionem a minori parte capituli factam confirmari. Et tamen pars alia non est eligendi potestate privata, quia non postulaverat indignam personam, et de iure licite poterant postulare sicut et eligere, et ita postulando non peccant, ergo ius eligendi non fuit devolutum ad pauciores, quod tunc demum locum habet, cum maior pars scienter postulat vel eligit indignum, ut in fine decretalis dicitur. Et ideo contra infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., in Genesi; in quibus dicitur quod electio non valet nisi sit facta a maiori parte capituli, et hic confirmatur facta cum longe minori parte. Propter haec et alia quae hic dicuntur, dicunt quidam quod haec decretalis ius commune non continet, sed fuit quaedam provisio de consensu partium. Et hoc videtur per verba illa superius, si partes consenserint, hoc modo procedas, et ex eo quod Papa admittit hic postulationem in discordia factam, cum per eam nullum ius acquiritur postulato, supra, de postul. praelat., postulationem; et quia non consuevit admittere tales postulationes in tanta discordia, supra, de postul. praelat., bonae 1. Et ita in his duobus continet gratiam, quod satis potest concedi. Et ita videtur quod utraque pars renunciet iuri suo, et quod dicit, de consensu partium taliter procedatur, ut supra dicitur in verbis praemissis, si partes consenserint, etc. Alias si contradicerent, non taliter processissent, sed facta inquisitione super his de quibus praemittit, causam instructam remisissent ad Papam. Hoc probatur supra, de elect., bonae 1, in parte decisa. Sed ubi duae partes postulant aliquem, licet ius non acquiratur postulato ut agere possit, tamen potest petere gratiam et iniuria fit ei si non fiat illi gratia, arg. ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § permittitur. De hoc nota supra, de postul. praelat., gratum; et supra, de postul. praelat., postulationem; et supra, de postul. praelat., etsi unanimiter. Et idem crederem si maior pars postulat quod gratiam deberet habere. Et quod dicit de duabus partibus, non credo necessarium, sed quaedam provisio fuit hic, ut dictum est, quia sive maior pars et sanior, sive duae partes, sive omnes, totum dependet a superiore. Sed quod in fine dicitur, ius est.
Maior
Et ita videtur a contrario, quod si minor pars capituli scivisset illum esse indignum, alii non punirentur propter hoc. Et ita est hic arg. quod utile non vitiatur per inutile, sic supra, de elect., illa. Et est notabile illud quod culpa et dolus minoris partis non nocet, nec ea quae fiunt a minori parte irritantur propter hoc, et isti soli privati essent ipso iure eligendi in proxima electione, si alii non elegissent, supra, de elect., cum in cunctis; et hic. Et alii admitterentur, dum tamen probarent ignorantiam, supra, de elect., innotuit. Et si maior pars ignorasset illum indignum, utraque pars debet reprobari a contrario ut dicitur supra. Et quod dicitur hic quod electio facta a maiori parte confirmetur quando maior pars postulantium scienter eligit indignum, intelligitur quando uno contextu fiunt postulatio et electio seu electiones, ut hic contingit. Secus si ex intervallo, tunc enim illi soli qui scienter postulant vel eligant indignum sunt eligendi seu postulandi potestati privati. Et illi qui ignoranter postulaverunt seu elegerunt indignum debent ab aliis ad electionem admitti, alias deberet electio cassari propter contemptum, ut dicitur supra in eadem notula.
Postulata
Id est, ignoranter.
Praesumptione
Id est, ex certa scientia, supra, de elect., innotuit. Sed qualiter potuit esse dignus iste postulatus archiepiscopatu et indignus patriarchatu, et qui iudicatus fuit dignus a Papa vel a suo patriarcha quando confirmavit eum, quare denuo inquiri iubet de moribus suis contra illud, 17. q. 4, si quis suadente § qui autem; et C. ad leg. Corn. de fals., satis aperte; et infra, de aetat. et qualit., accepimus. Dico quod licet quis reputetur dignus ad unam dignitatem, propterea non est dignus ad maiorem, licet enim dispensetur cum aliquo in minori dignitate, non tamen dispensatur ad maiorem, 12. dist., nos consuetudinem.
Privari
Istud referas ad factum, cum sint ipso iure privati, supra, de elect., cum in cunctis. Illi qui, scilicet, qui scienter hoc fecerunt. Vel dic, id est, nunciati privati.
Confirmes
Cum sit facta a maiori parte illorum qui habebant ius eligendi.
X 1.06.41 Ne pro defectu
Cathedralis
Quantum ad hoc nihil additur, quia idem erat secundum antiqua iura, 50. dist., postquam; et 63. dist., obeuntibus. Et alii tres dantur ad consecrationem petendam, 100. dist., quoniam.
Regularis
Et sic patet ex hac constitutione quod canon Lateranensis concilii, infra, de concess. praeben., nulla. Hodie non extenditur ad regulares praelaturas, quia aequiparantur episcopatus et praelaturae regulares; simile 16. q. 7, si quis deinceps.
Impedimento
Et ita non currit praescriptio contra canonicos si iusta causa interveniente non eligant, 28. dist., de Syracusanae; et 61. dist., bene novit; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem; C. de inoffic. testam., contra maiores; ff. ex quib. cau. maio., quod quidem; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si; et ff. ex quib. cau. maio., ait praetor. Sed si Papa interdiceret electionem, non minus currit eis tempus nisi petant licentiam eligendi infra tempus statutum, infra, de elect., his quibus. Sed numquid est hic necessaria protestatio, quod non possint eligere infra tres menses, quod videtur infra, de offi. ord., pastoralis, in fi.; et infra, de appell., si iustus. Non credo quod necessaria sit in casu isto protestatio, quia debent petere licentiam. Et si non petant, sunt in mora, ut ibi dicit.
Ea vice
Id est, in prima electione, quae si cassaretur, vel si nolet venire, vel si eligeretur indignus, statim recuperarent ius suum, supra, de elect., cum Wintoniensis.
Devolvatur
Olim non devolvebatur ad proximum superiorem, infra, de concess. praeben., dilectus; sed ad Papa in episcopatibus. Et sic reducitur ad ius commune aliarum dignitatum, ut sicut ibi post sex menses, ita hic post tres devolvatur ad proximum superiorem, infra, de concess. praeben., nulla.
Consilio
Sed numquid tenetur semper habere consilium capituli sui, ut alias non valeat electio nisi habito consilio capituli et assensu? Videtur quod sine illis eligere non possit, sicut nec alia negotia debet facere sine illis, infra, de his quae fi. a prael., novit; et infra, de his quae fi. a prael., quanto; et quasi per totum. Arg. infra, de elect., cum in veteri, ubi cassatur electio quia non fuit expectatum responsum eorum de quorum consilio debuit fieri electio, ut 63. dist., obeuntibus; et 15. q. 7, episcopus nullius. Sed contra sufficit enim petere consilium, infra, de arbitr., cum olim; et ex consilio nemo obligatur; 14. q. 1, quisquis § quod praecipitur. Credo quod hoc facere debuit consentiente capitulo vel maiori parte; alias non credo quod solus hoc facere possit per iura praedicta. Vel dic quod sufficit tantum requirere consilium capituli in isto casu et de honestate, cum ad ipsum solum devolvatur electio et non ad capitulum. Concilium vero aliorum non inducit necessitatem, sed de honestate requiritur.
Ipsius
Scilicet, vacantis. Hic praecipitur ut de eadem ecclesia eligat. Sed nonne ad metropolitanum devolvitur idem ius quod habuit capitulum? Sed capitulum potuit eligere undecumque vellet, supra, de elect., cum inter canonicos; et supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., in causis; ergo et metropolitanus. Dico quod primo debet inquirere personas ecclesiae vacantis, et eligere de gremio ipsius ecclesiae, et illud debuit fieri per illa iura, 61. dist., obitum; et 61. dist., nullus; et 18. q. 2, quam sit. Sed si hoc non fecerit, nihilominus valebit electio. Nam multa fieri non debent, facta tamen manent, 27. q. 1, nuptiarum; et 27. dist., si vir. Et nusquam invenies quod propter hoc cassetur electio. De hac materia tractatur supra, de elect., cum inter canonicos. Sed quare dicitur hic quod metropolitanus eligat de eadem ecclesia, cum ipsi perdiderint ius eligendi? Responde: ipsi perdiderunt ius eligendi active, id est, quia ipsi non possunt eligere, sed non passive, quia bene possunt eligi, et satis puniuntur in hoc. Et non debent propter hoc dupliciter puniri, quia poenae restringendae sunt, de poen. dist. 1 § poenae. Hic habes quod qui eligere non possunt, eligi possunt. Sed contra aliquem possunt eligere, sed non eligi, infra, de cleri. excom., si celebrat. Hic privat negligentia eos potestate eligendi, ibi non. Et ibi ideo non possunt eligi, quia non habent id propter quod eliguntur, hic bene habent executionem sacramentorum.
X 1.06.42 Quia propter diversas
Ecclesiis viduatis
Per hoc videtur quod loquitur tantum de electionibus praelatorum, id est episcoporum non canonicorum. Sed numquid extendemus istam constitutionem ad omnes dignitates etiam ad non cathedrales, et ad plebanatus, et ad alias dignitates quae praelatos habent in ecclesiis collegiatis? Non videtur, cum ecclesiae propter illas dignitates non dicantur viduatae, cum habeant episcopum. Satis potest dici quod non extenditur ad alias dignitates, sed tantum ad episcopatus et regulares praelaturas, ut supra, de elect., ne pro defectu. Tamen de facto bene extenditur ad alias dignitates, et de iure etiam bene potest intelligi constitutio ista de illis praelatis qui habent iurisdictionem generalem in ecclesiis collegiatis, quia tales praelati sponsi quodammodo appellantur, 21. q. 2, sicut in unaquaque. Sed non debet intelligi de dignitatibus seu personatibus in ecclesiis cathedralibus, quia in vacatione illarum dignitatum non dicitur ecclesia viduata, cum habeat episcopum qui solus est ibi maritus. Ber.
Qui debent
Hoc ideo dicit, quia omnes qui habent ius in electione sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut. Et qui sunt in quieta possessione eligendi simul sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., coram; et supra, de elect., bonae 2. Et de consuetudine, si quae est, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Qui volunt
Bene dicit, qui volunt, quia si quis non vult interesse electioni, alii procedere possunt sine illo postquam constiterit, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., cum nobis; et arg. infra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi de hoc dicitur. Et sic omnes vocandi sunt qui commode possunt vocari. Qui sunt vocandi dictum est supra, de elect., coram; et infra, de elect., in Genesi.
Commode
Hoc ideo dicit, quia si commode et sine periculo vocari non possunt, non sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut § 1.
De collegio
Per hoc videtur dari occasio discordiae, quia facilius possent ipsi concordare in unam personam quam assumant in praelatum, quam in istos tres. Et si discordant canonici in eligendo istos tres, aeque inquiretur de meritis et zelo eligentium, sicut in electione episcopi. Dico quod in istis inquisitoribus non requiritur illa examiniatio, quia ipsi non eligunt, sed inquirunt vota fratrum. Et hoc potest fieri per quoslibet de capitulo, dum tamen sint viri digni, et causa inquisitionis secrete fiat, quia quidam forte timore vel favore timent aliquem nominare in publico quem nominant in secreto, et libere nominant quem volunt. Libera enim debet esse voluntas in eligendo, 8. q. 2, dilectissimi; et supra, de elect., bonae 1; et infra, de elect., quisquis; sicut in matrimonio carnali, infra, de spons., cum locum. Et praeterea per hoc obviatur malitiis quorundam qui statim eligebant, et appellabant ne alii eligerent, supra, de elect., consideravimus. Per istam constitutionem malitiis et cavillationibus talium obviatur.
Secrete
Sicut testes in secreto deponere debent, ut liberius dicant veritatem, alias non valet dictum testis, infra, de testib., venerabili; et C. de testament., nullum; et infra, de accusat., inquisitionis § tertiae; alias non valet, nisi fiat secrete.
Redacta
Per ipsos scrutatores vel per tabellionem, et quod dicit, secreto, capitulum tantum excluditur et non personae necessariae.
Mox
Id est, incontinenti nullo actu contrario imtermedio post vota quaesita, et uno contextu, sicut testamentum, ff. qui testam. fac. pot., heredes palam, in fi. Optime ponit sensum istius dictionis, mox, infra, de elect., cum post petitam, ubi cassatur electio quia statim post collationem celebrata non fuit, arg. infra, de testibus cog., praeterea. Quandoque mox aliter accipitur, id est, statim, cum quodam temperamento decem dierum, ff. de constit. pecun., promissor. Et mox quandoque dicitur ad annum, 20. q. 2, si in qualibet; et 20. q. 2, puella; cum quodam temperamento sive spatio, ff. de solut., quod dicimus; ff. ad leg. Falc., lex Falcidia lata § si ita. Item quandoque cum primum potuit, ff. ad Tert., sive ingenua sit mater § confestim autem; et illico, id est, usque ad triduum, C. de iud., cum specialis; et C. de error. advoc., sententiis.
Publicent
Postquam publicationem variare nequeunt electores, infra, de elect., publicato. Et ideo locum non habet appellatio, immo compellendi sunt ad electionem, ut infra, de elect., publicato.
Collatione
Scilicet, numeri ad numerum, ut sciatur in quem maior pars consentit. Et zeli ad zelum, et meriti ad meritum, et numeri ad numerum debet fieri collatio. Haec enim est forma electionis quando duo electi sunt; alias quando unus, et sic non est necesse, et sic tria conferuntur, numerus ad numerum, meritum ad meritum, et zelus ad zelum, infra, de elect., in Genesi; et infra, de elect., ecclesia vestra 2; et ibi de hoc tractatur, et supra, de elect., venerabilem.
Sanior
Dic ut infra, de elect., ecclesia vestra 2. Circa formam istam quaedam ita sunt exacta diligentia observanda, ut si contra factum fuerit, electio aliquando est irrita, infra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., in Genesi. Aliquando est irritanda, infra, de elect., cum post petitam; et infra, de elect., Cumana. In utroque tamen casu non valet ut hic dicitur in vers. aliter, etc. Ista quidem sunt de substantia electionis sive forma, ut secreto et sigillatim inquisitio fiat, et publicatio incommuni, collatio et communis electio incontinenti nullo actu contrario intermisso unum post aliud faciendo. Et haec probantur infra, de elect., cum post petitam; et infra, de elect., Cumana, in fi.; et infra, de elect., in Genesi. Et vota in scriptis redacta, ut appareat per scripturam de consensu cuiuslibet, ut si vellet mutare, ei scriptum obviet, 1. q. 7, saluberrimum; et 27. q. 1, omnes feminae; et 20. q. 1, vidua. Et quod quilibet sit vocandus qui commode vocari possit, non credo esse de substantia electionis, ut propterea cassetur electio, dummodo contemptus postea consentiat electioni factae, supra, de elect., quod sicut. Quod tres tantum debeant esse inquisitores, non credo esse de substantia, dummodo tot sint inquisitores quod fraus fieri non possit, arg. supra, de elect., cum dilectus. Quia qui plus facit, non videtur facere contra, ff. de servitu. urb. praed., si arborem. Et superflua non vitiant, necessaria vero praetermissa diminuunt contractum, C. de testament., testamentum; et ff. de supel. leg., legata, in princ.; et. ff. de supel. leg., Labeo. Nec credo esse de substantia quod sint de eodem collegio, quia in electionibus consilium religiosorum virorum inquiri debet, 63. dist., obeuntibus; et supra, de elect., ne pro defectu; dummodo non sint laici, infra, de elect., Massana; et infra, de elect., sacrosancta.
Viris
Et isti possunt esse alii a capitulo, dummodo viri religiosi, nec ipsi exprimuntur de capitulo, quia bene possunt potestatem suam dare aliis, supra, de elect., causam quae. Et licet dicatur, aliquibus, uni tamen committi potest, ut in praedicta decretali supra, de elect., causam quae, quia non est illud de forma, immo melius potest expediri per unum quam per plures, scilicet, duos, quia tunc res fere sine exitu est; ff. de recepti., item si unus § ulti.
Vice omnium
Sed numquid maior pars posset sequi istam formam aliis contradicentibus? Videtur quod sic, quia quod maior pars facit, totum capitulum facere videtur. Et firmitatem debet sortiri, nisi rationabilis causa a paucioribus ostendatur, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis. Satis videtur aequum, et sic vitatur discordia, et facilius consulitur ecclesiae isto modo quam per scrutunium. Sed littera ista contradicit ubi dicit, vice omnium, et quod dicit, aliter electio facta non valet. Et alia potest ratio esse, quia cum quilibet habeat vocem in electione, non debet privari iure suo, nec aliquis debet compelli ius suum dare alii, C. de contrahe. empt., invitum; et C. de contrahe. empt., in vendendis; sicut et emptio voluntarie est, ff. fam. ercis., si pignori § ulti. Alii dicunt quod maior pars bene potest potestatem eligendi committere minori parte contradicente, quod mihi non videtur, quia non servatur forma secunda, cum et illa debet servari sicut et aliae duae.
Priventur
Per sententia, non ipso iure, infra, de elect., Cumana, in fi. Unde signatur contra, supra, de elect., cum in cunctis, ubi ipso iure privati sunt. De hoc dic ut dixi infra, de elect., Cumana, in fi.
In eo loco
De hoc dixit supra, de elect., coram.
Venire
Si venire non potest, quare citatur? Non videtur citandus, unde alii eligere possunt. Sed hoc non est verum, quia citandi sunt semper absentes, ex quo possunt commode citari, sive venire possint sive non, et quia hoc ipsum dubium posset esse praesentibus, supra, de elect., quod sicut. Et intelligo illum venire non posse qui propter timorem non potest venire ad locum, supra, de elect., bonae 1. Sed in casu illius capituli non tenetur committere vices suas, ut notatur ibi in glossa quae incipit, si citati; vel propter informitatem, 5. q. 3, si aegrotans; vel si vocaetur ad maius tribunal, ff. de re iud., contra pupillum. Et ideo cum iusta causa sit impeditus, iure suo privari sine culpa sua non debet, ut infra, ut lite non cont., quoniam § 2. Unde quod per se non potest, per alium exequatur, ff. de procur., procurator est qui; sicut in iudice, infra, de offi. deleg., si pro debilitate; et infra, de offi. deleg., pastoralis, in fi. Et est arg. optime contra illos qui dicunt quod si plures iudices sunt cum illa clausula, quod si non omnes, etc., quod ille qui non potest interesse, licet committere possit vices suas, socii non tenentur ipsum admittere, quia extat conditio, quod falsum est. Hic non potest interesse, et tamen alii tenentur procuratorem illius admittere. De illa materia dicitur infra, de offi. deleg., coram. Et iste procurator cum sit de capitulo habebit duplicem vocem, infra, de elect., congregato; et arg. infra, de re iudic., cum olim; arg. supra, de elect., scriptum. Nec credo quod multum expediat quod iste qui dat procuratorem debeat iuramentum praestare. Sed ideo dicit, si opus est, fidem faciat iuramento. Quod si praesentes nolent ei credere super impedimento quo detinetur, nec aliter admittere velint procuratorem qui non haberet versimilem praesumptionem, tunc debet iurare quod impeditus venire non possit. Et tunc tenentur illum admittere. Sed quod si nullus vellet de capitulo recipere vicem suam, numquid posset alii committere qui non esset de collegio? Videtur quod sic, quia per hanc litteram constat quod ipse debet interesse per se vel per alium, et ita si nullus vult recipere vicem suam, potest alicui viro religiosi clerico committere vicem suam, alias non valet electio si eligerent. Et hoc non credo esse contra substantiam, si alium admittant qui non sit de collegio, quia et viri religiosi vocandi sunt ad electionem, et de eorum consilio est facienda, ita quod non valet alias electio, 64. dist., obeuntibus. Tamen non credo quod hodie canonici ad hoc teneantur nisi velint, et illud capitulum, 64. dist., obeuntibus, non tenet nisi quo ad honestatem. Canonici tamen tenentur recipere illum, cui commiserit vices suas auctoritate huius canonis. Arg. contra supra, de rescript., cum contingat; et infra, de appell., cum speciali. Vel si nolint recipere, potest exprimere suam voluntatem per litteras suas, et voluntas illa cum aliis publicetur, et sic extra capitulum non committat.
Clandestinas
Illa electio dicitur clandestina quae fit singulariter et occulte per occulta conventicula, 79. dist., si quis Papa. Et quamdiu publicatio facta non est dicitur clandestina, ut hic in fine. Et quam cito facta est debet publicari, alias non valet, ut dictum est, et infra, ut eccl. ben., ut nostrum.
X 1.06.43 Quisquis electioni
Abusum
Ut laicus, princeps, vel potestas intersit electionibus. Et talis non est usus, sed abusus, ut supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quod sicut; et contra ecclesiasticam libertatem, ut ibi dicitur. Et hoc intellige cum clerici sponte laicos admittunt. Secus si per vim vel impressionem eligerent, quia tunc non puniuntur, supra, de elect., cum Wintoniensis. Ber.
Libertatem
Quia si admitterentur laici, sive huiusmodi potestates assumerent sibi ius in posterum, sic periret libertas ecclesiae, quia in electionibus liberum debet esse arbitrium cuiuslibet, 8. q. 2, dilectissimi; sicut in matrimonio carnali, infra, de spons., cum locum. Et ideo talis electio nulla est quae fit contra libertatem ecclesiae, infra, de elect., sacrosancta; et infra, de elect., Massana; et supra, de elect., cum terra. Et ita laici omnino excludendi sunt in collegiatis ecclesiis.
Fiat
Per hoc quod dicit, fiat, quod futuri temporis est, videtur quod non ipso iure sed per sententiam debeat suspendi. Et facit ad hoc infra, de iure patron., praeterea quia. Videtur tamen quod ipso iure fit ineligibilis, et ad hoc facit 16. q. 7, si quis deinceps; et supra, de elect., ne pro defectu, vers. careant ea vice. Sed ibi suspensio durat quousque dignitatem taliter adeptam dimiserit, et qui sic suspensus est, sicut per suum factum suspenditur, ita per actum contrarium restituitur, 15. q. 6, nos sanctorum; et 81. dist., si quis presbyter; et 81. dist., si quis ammodo. Sed numquid episcopus potest dispensare cum talibus? Credo quod sic, ex eo enim quod conditor canonis hic non reservavit sibi dispensationem aliis concessisse videtur, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de praeben., de multa, in fi.; et infra, de praeben., grave, in fi. Et hoc minus est adulterio in quo potest episcopus dispensare, infra, de iudic., at si clerici.
Irritam
Sic supra, de elect., cum in cunctis, ubi electio ipso iure irrita est quae fit de persona indigna.
Suspendantur
Per sententiam; sic infra, de elect., Cumana, in fi. Sic intelligitur supra, de elect., quia propter. Contra supra, de elect., cum in cunctis, ubi ipso iure beneficiis ecclesiasticis sunt privati. Quidam dicunt quod standum est huic, et non illi, et in alio etiam corrigitur ille canon ibi eligendi potestate privatos, per capitulum proximum supra, de elect., quia propter. Diversitas istius verbi, quantum ad electionem, habetur infra, de elect., Cumana, in fi. Sed quod dicit, ab officiis et beneficiis priventur, hoc est verum quod sententiam privandi sunt. Et illud capitulum supra, de elect., cum in cunctis, non corrigitur, unde ipso iure privati sunt beneficiis per triennium. Et ratio diversitatis haec est: hic privantur officiis et beneficiis, et sic in duobus puniuntur quia plus peccant; et ibi privati sunt beneficiis tantum, quia minus peccant ibi quam hic, ut sic quaedam compensatio sit hinc inde. Vel verius diversi sunt isti casus et in diverso casu loquuntur, et ideo diversae poenae. Hic maior poena imponitur quam ibi, quia plus offendit quam contra ecclesiasticam libertatem aliquid fecit, sed ibi eligitur persona indigna.
Tunc
Id est, ea vice; sic supra, de elect., cum in cunctis. Sed si in illo triennio quo suspensi sunt iterum vacaret, videtur per illam expositionem quod canonici possent eligere, et ita suspensi eligerent. Sed hoc esse non potest, supra, de elect., cum inter R. Et ideo istud, tunc, respicit totum triennium, et hoc intellige quando omnes delinquunt. Sed si aliqui non deliquissent, ipsi eligerent, supra, de elect., scriptum, in fi.; et supra, de elect., cum in cunctis. Ber.
Privati
Supra, de elect., quia propter. Contra ubi privantur per sententiam. Idem est, quia plus peccant isti quam illi, ut dictum est, et ideo hic ipso iure, ibi non, et in diverso casu loquuntur.
X 1.06.44 Nihil est quod
Examinet
Ad illum enim pertinet examinatio ad quem pertinet confirmatio, et ex officio suo debet examinare personam electi et formam electionis, etiam si non obiiciatur aliquid electo, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., venerabilem, vers. est enim generaliter, etc.; 78. dist., quid est cito; et infra, de haeret., cum ex iniuncto; quia eius interest ne puniatur si promoveret indignum, ut infra sequitur.
Indigne
Sic 71. dist., tantis.
Scientiae
Quae impedit promovendum, infra, de elect., congregato. Et deiicit iam promotum, infra, de aetat. et qualit., quamvis.
Aetatis
Supra, de elect., cum in cunctis. Et ita expresse patet hic quod episcopi in aetate dispensare non possunt. De hoc dixi supra, de elect., cum dilectus, in glossa. Sed numquid cum puniantur si hoc fecerint, alias non deberent puniri, quia quod legitime factum est poenam non meretur, C. de adulter., Gracchus.
Potestate
Ipso iure, supra, de elect., ne pro defectu; et supra, de elect., cum in cunctis, in fi.
Suspendatur
Variae poenae statuuntur a canonibus circa illos qui illicite promovent indignos et illos qui illicite promoventur. Quandoque privantur potestate conferendi illum ordinem quem illicite contulerunt, ut 1. q. 1, si quis episcopi; et infra, de temp. ord., litteras; 36. dist., is qui ecclesiasticis; et ordinatus removetur a clero, 50. dist., ex poenitentibus. Quandoque suspenditur a celebratione missae per annum, 55. dist., nullus. Quandoque deponitur, 64. dist., illud, ubi episcopus ordinatus praeter scientiam archiepiscopi deponitur, 51. dist., aliquantos. Et hic statuitur poena contra illos qui promovent indignos, qui debent suspendi, ut hic dicit, per sententiam a superiore, cum hoc ad ipsum pervenerit. Huic assignatur contra, infra, de praeben., grave. Ibi enim non punitur qui promovet indignos nisi post primam et secundam correctionem, et hoc statim sine aliqua admonitione. Item hic ordinati sive promoti removentur, ibi non. Dicas quod in alio casu hic, et in alio ibi. Hic loquitur de his qui promoventur ad dignitates, et ad regimen animarum, ut dicit in principe, et quia plus peccant, plus puniuntur sine aliqua admonitione, quia et portae dignitatis personis vilibus patere non debent, infra, de excess. praelat., inter dilectos; et infra, de iureiur., querelam; et C. de infam., infames, lib. 10; et C. de dignitat., neque famosis, lib. 12. Ibi loquitur de beneficiis simplicibus, ubi non requiritur tanta maturitas, et ideo habet ibi locum correctio, quia in promotione illorum non est tale periculum. Unde illi non removentur, sed isti sic. Et ita contra non est, quia diversitas contradictionem impedit, sicut dicitur, diversum tempus impedit contradictionem.
Graviori
Ad arbitrium iudicis, cum hoc non determinetur, infra, de offi. deleg., de causis § ulti.; infra, de accusat., super his. Et magis punienda est malitia quam negligentia, infra, de crim. falsi, ad falsariorum.
Canonicam
Supra, de elect., cum in cunctis, in fi.
Ad Romanum
Sive sint abbates, supra, de consuet., cum venerabilis; sive episcopi.
Ultra Italiam
Licet fines Italiae non ubique distent a Roma aequaliter, tamen omnes dicuntur remoti qui ultra duas dietas extra diocesim suam distant, supra, de rescript., nonnulli. Sed istud verum est quo ad iudicia. Sed quantum ad hunc casum qui distant per duas et dimidiam vel tres aut parum plus, non credo quod debeant habere illud beneficium, quia modica distantia est, tamen consuetudini stetur. Et ita aliquid statuitur propter distantiam, quod alias non fieret; sic 63. dist., cum longe; et infra, de dolo et contu., cum olim.
Administrant
In duobus casibus ex sola electione habetur ius administrandi, in his videlicet, qui subsunt nullo medio Romano Pontifice, 23. dist., in nomine Domini. Sed quid si suffraganeus est valde remotus a suo metropolitano, numquid eodem modo potest ministrare? Videtur quod sic, cum eadem causa subsit, ergo videtur quod idem ius, supra, de consti., translato; et supra, de consti., nam concupiscentiam; et infra, de translat., inter corporalia; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Et si nimia subtilitate utamur, res ecclesiarum depereunt, C. de ver. sig., cum quidam, circa finem; et C. ad Trebel., sancimus. Sed contra videtur, quia cum illud etiam dispensative sit dictum, talis dispensatio ad similia non protenditur, infra, de re iudic., in causis; et 56. dist., Cenomanensis. Nec excusat hic rerum periculum, infra, de maior. et obed., illud. Sed pone quod talis praelatus tempore confirmationis suae reperitur minus idoneus, et sic repellitur, numquid ea quae medio tempore fecit sunt cassanda? Videtur quod sic, infra, de haeret., fraternitatis; et 12. q. 2, alienationes; 14. dist., sicut; etsi principale cassatur et omnia quae secuta sunt ex eo vel ob id, C. de legi. et const., non dubium; et infra, de fide instrum., inter dilectos. Sed contrarium verum est in hoc casu, quia fuit in quieta administratione et in quasi possessione praelationis de licentia Papae, et pro praelato habitus est. Unde omnia quae fecit medio tempore rata sunt quae poterat facere, arg. infra, de iure patron., ex litteris; et infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam; 3. q. 7, infamis § verum; et ff. de procur., si procuratorem, in fi.; et C. de testament., testes servi. Quae facere poterat ideo dixi, quia de rebus ecclesiae alienare non posset, quia illud ei prohibetur, ut hic dicit. Sed circa spiritualia valet quicquid fecit, et etiam in temporalibus bene administrando, emendo, recipiendo, ad utilitatem ecclesiae non dando, arg. ff. si cert. pet., eius qui in provincia; et 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et hoc confirmat littera hic in fine. Sed si quis intrusus acquirat ecclesiae, numquid et illud cassabitur cum ipso? Videtur quod sic per iura prius dicta, et quia commodum cum incommodo debet compensari, ff. de negot. gest., si negotia. Credo quod non cassabuntur nisi ea quae perperam facta sunt in praeiudicium ecclesiae, sed utilia remanebunt penes ecclesia, quia cum in favorem ecclesiae talia cassentur. in laesionem eius non debent retorqueri, C. de legi. et const., quod favore; et ff. de minor., si iudex.
X 1.06.45 Ut praeteritae
Expensae necessariae
Sic patet quod si capitulum facit expensas vacante ecclesia pro negotio electionis promovendae, aut etiam pro electione episcopi confirmanda vel alias, totum possunt repetere ab episcopo. Idem intelligo pro electione alterius praelati, quia hinc inde eadem ratio et idem ius; C. ad leg. Falc., cum certum; C. de inoffic. donat., precibus; C. de liber. praet., cum post omnes. Et istae expensae necessariae debent esse et moderatae quas fecerunt occasione istius electionis, ut hic dicit, et infra, de dolo et contu., cum dilecti; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent, in fi. Nec debent excedere probabilem modum, ff. de damn. infect., inter quos § ulti.; ff. de damn. infect., ex damni infecti; nec delicatae, quia nec delicatus debitor nec onerosus creditor est audiendus, ff. de pigner. act., si servos. Et dicuntur expensae necessariae sine quibus negotium expediri non potest, vel sine quibus res efficiatur deterior, ff. de impen. in re. dot., impensarum; ff. de impen. in re. dot., vel in valetudinem; ff. de impen. in re. dot., vel si vites; et ff. de impen. in re. dot., et in totum; et ff. de ver. sig., impensae. Et sufficit si credat expedire, licet non expediat, ff. de reb. auct. iud. poss., praetor § 2. Et cum ipsi canonici utilitatem patriarchae procuraverint, dignus est ut suum stipendium consequantur, 12. q. 4, quicumque; quia illud de suo facere non tenebantur, quia nemo cogitur invitus de suo facere beneficium, 10. q. 2, precariae. Et utiliter negotium suum gestum est, ff. de negot. gest., Pomponius, in fi.; ff. de negot. gest., sed an ultro. Sed quid si duo in discordia electi essent? Dicunt quidam quod tunc non repetent expensas. Idem credo dicendum quod de uno, dummodo maior pars capituli certet pro electo et obtineat, quia idem est ac si totum capitulum. Quare eodem modo non solveret illi confirmatus expensas non video. Eadem ratio est hic.
Pro electionis negotio
Illas autem tantum solvent quas propter hoc fecerunt, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent, in fi.; et infra, de procurat., cum pro causa. Et propter hoc negotium iverunt; alias si pro suis negotiis ivissent vel misissent, licet tractassent praedictum negotium, non haberent expensas, infra, de procurat., cum pro causa; nisi quatenus plus expendisset propter longiorem moram, ff. fam. ercis., ex parte, in princ.; ff. de negot. gest., si communes.
Occupent
Tunc enim qui ius sibi dicunt in rebus occupatis debent cadere a iure suo, ff. quod metus cau., extat edictum; et ff. ad leg. Iul. de vi priv., creditores; et 16. q. 6, placuit. Immo tenentur bona decedentis conservare futuro successori, 12. q. 2, haec huius placiti; et12. q. 2, cum non liceat; infra, de offi. ord., cum vos. Sed si occupent bona, tunc sufficit quod habent.
X 1.06.46 Cum post petitam
Petitam
Peti debet instanter antequam admittatur, sicut et pallium, 100. dist., prisca; sicut et libelli dimisorii, 2. q. 6, post appellationem; infra, de appell., extravag. cordi; et ff. de libel. dim., post appellationem. Item sponsa non debet statim tradi, ut carior sit delata, 27. q. 2, institutum. Item remissio peccatorum, de poen. dist. 1, importuna. Et ea obtenta necesse habet cedere, infra, de renunciat., quidam.
Protractam
Sed videtur quod per talem prorogationem non debet cassari, quia non omne quod differendi causa fit, adnumerandum est morae, ff. de usuri., sciendum. Et quod differtur, non auffertur, 32. q. 2, acillam; immo maturiori consilio perficitur, de poen. dist. 7, nemo. Ideo non debent differe, quia amplius deliberare non possunt, cum etiam mutare nequeant vota sua, infra, de elect., publicato. Et ideo incontinenti electio fieri deberet antequam ad alia divertant. Uno enim contextu totum fieri debet, supra, de elect., quia propter; et ff. qui testam. fac. pot., heredes palam, in fi.
Requisitum
Sed numquid sola requisitio sufficeret ad cassationem? Non videtur, quia in fraudem posset ab aliquo aemulo procurari; simile infra, de simon., sicut tuis. Et ideo non videtur impedire sola requisitio. Sed si consentiat, tunc sufficit ad cassandum propter ambitionem; et simile supra, de elect., officii; et supra, de elect., cum ad nostram; et 1. q. 6, sicut; et C. de episc. et cler., si quemquam. Et non ambitione, sed labore ad dignitatem convenit pervenire, C. de re milit., contra publicam, lib. 12. Et ita utrumque istorum reddit formam inutilem, hic requisitus consentit, et ista fuit causa quare cassata fuit electio. Si vero dissentiat, non est eligendus.
Inordinato
Quia ex his quae inordinate fuerunt facta non potest aliquid ordinabiliter agi, infra, de accusat., qualiter et quando 1; sic supra, de rescript., cum dilecta. Et qualiter forma servari debeat, dictum est supra, de elect., quia propter.
X 1.06.47 Constitutis in praesentia
Quo iure
Isti abbates petebant electionem Fiscanensis abbatis cassari, in qua dicebant se fuisse contemptos. Et sic cum diverent se fuisse in quasi possessione eligendi, videtur quod inique sit actum cum illis, quia possessor non tenetur dicere titulum suae possessionis, C. de pet. hered., cogi; et 2. q. 5 § deficientibus. Non est ita, quia isti tempore petitionis suae expulsi erant de possessione iuris quod se habere credebant, quia quandoque forte habuerunt vocem in capitulo Fiscanensi. Et ideo quia eis contemptis facta erat electio, petebant illam cassari; sic infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Cum enim peterent illam cassari, et ad eos de iure communi non pertineret electio, merito debebant exprimere quo iure hoc petebant, quia sine actione vel causa nemo experitur, C. de edict. div. Had. toll., edicto; ff. de negot. gest., si pupilli § ulti.; et ff. de admin. tut., quotiens § item si temporali. Quia ineptam actionem sive causam exposuerunt, imponitur eis silentium, infra, de iudic., examinata. Quia in diversis monasteriis non potest quis esse monachus, ergo nec vocem habere, infra, de relig. dom., ne nimia, in fi. Sed si allegassent solummodo consuetudinem nomine ecclesiarum suarum et probavissent se in quasi possessione fuisse, tunc cassata fuisset electio, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Sed nomine suo non poterant allegare consuetudinem. Et sic nota quod qui non est de collegio, si electionem petit cassari, debet assignare causam suae petitionis et idoneam; alias repellitur ut hic habes. Item idem est si ante electionem dicat se debere interesse, et ab illis de collegio hoc negatur protestatione praemissa, ut si docuerit de iure suo, valeat vox eius. Possunt procedere omnes ad electionem, et in hoc casu necesse est docere de iure suo, et sola possessio in hoc casu non prodest, infra, de elect., Cumana. Hic enim agitur confessoria et negatoria. De hoc dicitur infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Vocem in capitulo
Isti abbates erant monachi monasterii Fiscanensis. Quando assumpti fuerunt in abbates, et tunc conventus reservavit illis confraternitatem et quod haberent vocem in capitulo Fiscanensi. Et ita hoc praetextu se credebant debere vocari ad electionem abbatis. Sic consueverunt facere multi monachi, ut quasi sint de collegio utriusque monasterii, ut sic possint eligi si conveniat ut de collegio eodem fiat electio. Istud hodie reprobatur. Nullus enim potest esse monachus in pluribus monasteriis, nec abbas potest praeesse diversis monasteriis, infra, de relig. dom., ne nimia § ulti. Et ideo causa allegata ab istis abbatibus nulla fuit. Si aptam causam etiam postquam causa illa fuit repulsa allegassent, bene debuissent audiri per praedictam decretalem infra, de iudic., examinata; et infra, de dona., inter dilectos; et ff. de excepti. rei iud., et an eadem; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
X 1.06.48 Ecclesia vestra destituta
Dirigebant
Consentiendo in ipsum et nominando ipsum. Sed videtur quod sufficiebat ex quo Thomas habebat maiorem partem quam aliquis aliorum, arg. ff. de ver. sig., maiore, ubi dicitur quis possedisse maiore parte anni, et tantum possedit nisi duobus mensibus. Illud verum est quod maiorem partem totius capituli debet habere electus, ad hoc ut sua electio confirmetur etiam per antiqua iura, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et 56. dist., apostolica; et supra, de elect., quia propter.
Processus
Et ideo non valuit, etiam si maior pars capituli consensisset in illum, infra, de elect., in Genesi. Et ita quod praecipuum est hic deficit, scilicet electio. Et talis deportatio non obtinet vicem electionis, et ita per alium actum fieri non potest electio, licet possessio tradita videatur, quamvis possessio non apprehendatur; arg. supra, de consuet., ex litteris; et ff. de acq. poss., quod meo § si per venditorem; sicut appellat quis ipso facto, infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Ista enim principalia et praecipua necessaria sunt sine quibus electio non valet: collatio, publicatio, inquisitio, et incontinenti electio, et scriptura, supra, de elect., quia propter; et infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., in Genesi.
Appellationem
Quae locum non habet publicatio scrutinio, cum mutare nequeant voluntatem, infra, de elect., publicato; et supra, de elect., quia propter.
Cassavimus
Id est, cassum et irritum ostendimus; sic infra, de elect., in Genesi.
Non admissa
Ex eadem causa, quia non fuit electus, et quia minorem partem habebat quam Thomas.
X 1.06.49 Cum in magistrum
Discipuli
Et merito, quia primo debet quis esse discipulus quam magister, 59. dist., ordinatos; et 61. dist., miserum; et 16. q. 1, si clericatus.
Praeficiendus
Simile infra, de aetat. et qualit., indecorum. Qui enim sub tutela debet esse, sub se alium habere non debet, C. de legit. tutel., nemo. Et qui sub alio est, alium sub se habere non debet, ff. de adulter., sic eveniet; et ff. de Maced., filium habeo; et 1. q. 1, estote.
Professionem
Professio enim sola monachum facit et non habitus, et infra, de regular., porrectum; et infra, de regular., ad Apostolicam; et huiusmodi professionem in scriptis facere debent, ut 20. q. 1, vidua; 27. q. 1, omnes feminae; ut si reclamare voluerint, obviet eis propria professio per scripturam facta, 1. q. 7, saluberrimum; arg. C. de non num. pecun., generaliter; et 2. q. 1, legum; et infra, de probat., per tuas.
Ad amotionem
Quia in uno eodemque officio dispar non debet esse professio, 16. q. 7, in nova. Et consuetudo non prodest in hic, supra, de elect., cum causam, in qua idem dicitur; infra, de testamen., quia ingredientibus. Et in hoc casu idem iudicium est habendum de monachis et canonicis regularibus, quia non differunt, nisi quia deserviunt regulae laxiori, infra, de statu monach., quod Dei timorem.
X 1.06.50 Cumana ecclesia pastoris
Praesentes
Per hoc videtur quod absentes non debeant vocari ad electionem, arg. 7. q. 1, factus; et 10. q. 2, hoc ius porrectum. Super hac vocatione statur consuetudini, ut dixi supra, de elect., coram.
Abbatibus
De quibus constat per speciale privilegium vel per consuetudinem, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de elect., quod sicut. Sed de clericis et capellanis in dubium revocabatur, et ideo sub protestatione admissi fuerunt. Et ideo qui de capitulo non sunt et dicunt se interesse debere in electione, debent dicere quo iure hoc dicant, supra, de elect., constitutis; hic allegabatur consuetudo.
Protestatione
Cui consenserunt clerici et capellani, alias non praeiudicaret eis protestatio. Sic ergo protestatio valet; sic infra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et 31. q. 2, Lotharius; et ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., si debitor § 1; et 7. q. 1, pontifices; et 34. dist., presbyteri; 28. dist., diaconi; et infra, de offi. ord., pastoralis; et infra, de appell., si iustus; et 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. is autem; et ff. de negot. gest., Nesennius. In contrarium videtur quod protestatio ista non debeat prodesse, supra, de consti., cum M; et infra, de appell., sollicitudinem; et infra, de censib., olim; et ff. de condi. indeb., quod quis sciens. Sed valuit hic protestatio ut patet in fine; alias si protetsatio non praecessisset bene habuissent vocem in electione, cum essent in quasi possessione, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et de caus. poss. et propr., cum olim; et infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam. Et etiam si non essent in quasi possessione valuisset eorum vox ex quo sponte admiserunt illos, supra, de elect., scriptum. Et ideo quia hic negabatur ab initio illos debere interesse, nec admittebant illos sine protestatione et totum ius eorum in iudicium deductum fuit, vox illorum non valuit nec profuit quod interfuerunt duabus electionibus, quia praescriptionem legitimam non probaverunt. Et est simile infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, ubi totum ius capellanorum deductum fuit in iudicium, culpa tamen illorum, et post factam electionem, sed isti inviti hoc fecerunt compulsi ab adversariis qui negabant illos ius habere, et est multum notabile hoc.
Consuetudine
Clerici et capellani et etiam abbates de iure communi in electione esse non debent, cum ad capitulum tantum spectet electio; 16. q. 7, congregatio; et 18. q. 2, abbatem; et supra, de elect., nullus; et infra, de iure patron., nobis. Sed de consuetudine possunt, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Ad maiorem partem
Sic supra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., in Genesi. Quia cum clerici et capellani nihil probaverint, vox eorum nulla fuit. Et sic remanserunt septem canonici ex una parte et unus abbas, et ita octo. Ex alia parte novem canonici et unus abbas, et ita decem, quia totum capitulum cum abbatibus qui ius habebant viginti unus erant, quia canonici erant octodecim, et sic nulla electio pervenit ad maiorem partem illorum qui vocem habebant, et sic cassatur utraque electio. Vel si vis intelligere maiorem partem respectu capituli tantum, adhuc idem est. Sic patet quod consensus electi non computatur inter eligentes, quia si sic computaretur una pars fuisset maior etiam quo ad totum capitulum, scilicet, pars archidiaconi quae habuit novem, et ipse fuit decimus, et sic erat maior pars capituli, et tamen non valuit electio sua. Quod persona electi non auget numerum eligentium evidenter probatur per constitutionem illam supra, de elect., quia propter. Quia antequam quis eligatur, oportet quod in scrutinio maior pars capituli consentiat in aliquem, ut ibi dicitur; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; ut hic, et infra, de elect., in Genesi. Et ita cum nondum sit electus nec etiam sciant in quem consenserit maior pars, non potest augere numerum. Sic ergo patet ex illa constitutione supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., ecclesia vestra 1, quod persona electi non debet computari inter eligentes. Et quod dicit supra, de elect., cum in iure, obtinet ex forma compromissi, ut ibi dixi, et hoc dicitur in littera. Nec hoc credo quod talis electio valeret hodie, et ita est de forma electionis quod maior et sanior pars totius capituli consentiat in aliquem in ipso scrutinio.
Non tamen inquisita
Et ita non sufficit dare inquisitores nisi vota eorum inquirantur. Sed alterum per se sufficeret, scilicet, inquisitio votorum, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis.
De iure competere
Quod dicit de iure vel ex consuetudine, vel ponitur pro id est, quia de consuetudine praescripta debent interesse, sed non de iure communi. Vel proprie potest istud teneri, vel id est ex privilegio sibi concesso a Papa; simile infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur.
Iam praescripta
Sic patet quod sola possessio non dat nec creat ius nisi sit praescripta, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Et sic consuetudo non valet nisi sit praescripta et rationabilis, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de consuet., cum tanto. Sic et possessio sola non facit aliquem clericum sine canonica institutione, infra, de praeben., dilecto; et infra, de instit., ex frequentibus; arg. C. de liber. caus., non idcirco; et ff. de decur., Herennius.
Contra formam
Et sic patet quod forma quae traditur supra, de elect., quia propter, sit de substantia electionis quo ad quaedam quae ibi ponuntur, ut ibi diximus, et est verum secundum quod hic dicit. Ex quo enim forma ista attentatur diligenter servanda est, ita quod qui contra facit, punitur, ut hic dicit. Inquisitio, publicatio, collatio sunt de substantia, ut si omittantur, cassatur electio et incontinenti debet fieri electio; alias si protrahatur, non valet, supra, de elect., cum post petitam. Et sic electiones cassatae fuerunt duplici de causa, quia neutra facta fuit a maiori parte capituli, et quia forma servata non fuit.
Privantes
Et ita qui facit contra formam illam supra, de elect., quia propter, privari debet per sententiam et non ipso iure, ut dicit illa constitutio, vers. qui vero contra, etc. Unde signatur contra, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., innotuit; vel contra istam formam, etc., ubi sunt ipso iure privati. Unde quidam dicunt quod illa constitutio supra, de elect., quia propter, corrigit illum canonem supra, de elect., cum in cunctis, in hoc quod illi hodie non sunt privati ipso iure, sed privandi per sententiam, prout hic factum fuit et dicitur in illa constitutione supra, de elect., quia propter. Istud non credo, immo utraque constitutio locum suum obtinet, et in suo casu loquitur. Illa decretalis supra, de elect., cum in cunctis, loquitur cum quis ex certa scientia elegit indignam personam, unde ipso iure sunt privati potestate eligendi, supra, de elect., scriptum, in fi.; et beneficiis ecclesiasticis per triennium, unde dico quod si forma istius constitutionis supra, de elect., quia propter, per omnia servaretur, et venirent contra illam constitutionem supra, de elect., cum in cunctis, nihilominus essent privati secundum tenorem illius canonis infra, de elect., congregato. Aliud est peccare contra formam illius capituli supra, de elect., cum in cunctis; et aliud contra illam constitutionem supra, de elect., quia propter, quia plus peccant eligendo indignas personas quam faciendo contra formam istius constitutionis supra, de elect., quia propter. Ibi enim non peccant in personam aliquam, et ideo maior poena in uno quam in alio, et ipso iure in uno, et per sententiam in alio, et sic utraque constitutio remanet in suo statu quia diversae formae sunt.
X 1.06.51 Sacrosancta Romana ecclesia
Iuri contrariam
Et ideo non tenuit; simile supra, de elect., cum terra, ubi nominabantur duae personae auribus principis vel patriarchae; sic infra, de transact., de caetero. Cum sit facta de re spirituali cum laico, quam ipse obtinere non potest; sic infra, de praescrip., causam quae; et 16. q. 7, decimas quas in usum; sicut nec pactio pro spiritualibus adipiscendis valet, infra, de pact., pactiones; et infra, de pact., cum clerici. Ad hoc facit infra, de collus., audivimus. Et spiritualia iudicio laicorum disponi non debent, infra, de iudic., decernimus. Nec laicus in spiritualibus arbiter esse potest, infra, de arbitr., contingit. Ideoque huiusmodi compositio fuit iuri contraria. Item damnosa fuit ipsi monasterio et ideo improbanda, infra, de in integ. restit., requisivit. Et si de iure fuit ex quo damnosa fuit, debet revocari, saltem per in integrum restitutionem, ut dicit praedicta decretalis infra, de in integ. restit., requisivit.
In laicum
Sic patet ex hac decretali, et ex illa infra, de elect., Massana, quod ius eligendi non cadit in laicos, etiam patronos in ecclesia collegiata. Et ita hoc tollitur consuetudo Bononiensium qui eligunt capellanos in capella, qui etiam non sunt patroni sed parochiani. Et qui patroni sunt eligunt cum clericis praelatum in collegiata ecclesia. Arg. contra infra, de iure patron., nobis, ubi innuitur quod patronus habet vocem eligendi in ecclesia collegiata. Sic enim corrigitur illa decretalis, et omnia alia iura quae idem dicere videntur, et sic stabimus huic, ut Tanc. dicebat. Sed electio facta debet praesentari patrono, ut hic dicit, ut suum praestet assensum; sic supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quod sicut. Vel intelligas illam decretalem infra, de iure patron., nobis, cum ecclesiastica persona obtinet ius patronatus, et sic non contradicit, licet generaliter loquatur non distinguendo inter laicum, patronum et clericum. Dic ut ibi notatur.
Libertatis
Quae enim in praeiudicium libertatis ecclesiasticae tentantur, firmitatem sortiri non debent, supra, de consti., quae in ecclesiarum; et supra, de elect., cum terra; et 96. dist., bene quidem; et supra, de elect., quisquis, ubi laici prohibentur ab huiusmodi electionibus.
X 1.06.52 Cum in veteri
Sociorum
Et sic requisierunt consilium duorum tantum, unde non videntur servare mandatum, quod quidem exacta diligentia est observandum, supra, de rescript., cum dilecta; infra, de offi. deleg., venerabili. Sed licet non requirerent consilium tertii quem eligere volebant, non dicuntur fecisse contra formam mandati, quia ipsum eligendo illo consentiente consilium ipsius requirunt et obtinent, arg. supra, de elect., cum in iure; et ff. quod cui. univ. nom., plane.
Ipsorum
Scilicet, duorum, et non illius qui electus fuit, quia illa non debuit requiri, cum hoc ipso cassaretur, ut supra, de elect., cum post petitam.
In tractatu
Hic patet quod tractatus debet haberi ante electionem et collationem adinvicem; alias quomodo eligerent nisi primo de aliquo eligendo tractarent, supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quia propter; et infra, de arbitr., cum olim? Sicut in carnali matrimonio tractatus praecedere debet, et ideo si isti non fuerunt requisiti in tractatu electionis cassatur electio. Sed quid si consiliarii discordarent ab istis electoribus, numquid valebit electio ipso iure? Certe ex ipsa littera satis innuitur, quod si requiratur ipsorum consilium in ipso tractatu competenti tempore antequam conveniant in aliquem, et conferant adinvicem de persona eligenda, sive concordent sive discordent, quod valeat eorum electio, quia per hanc formam non imponitur necessitas ut consilium eorum sequi teneantur; alias non viderentur habere potestatem eligendi, cum talis potestas penderet ab illorum arbitrio. Ad hoc facit optimum arg. infra, de arbitr., cum olim. Et ex consilio nemo ad id obligatur, 14. q. 1, quisquis; arg. 4. dist., denique, in fi. arg. Sed circa finem, ubi dicitur quod nec expectatum fuit eorum responsum, videtur contradicere huic dicto. Sed dic quod non contradicit, quia responsum eorum semper est expectandum, alias delusorium videretur tale consilium petere.
Requisitum
Et ideo pro non requisitis habentur, sicut sero appellat qui tempore competenti non provocat, 2. q. 6, biduum, vers. si quidem. Et est simile quod dicit lex, si promisisti facere insulam infra certum tempus, et tantum tempus transierit quod ammodo infra tempus statutum fieri non posset, licet totum tempus non transieret, possum agere contra te, quia perinde est ac si totum tempus transierit, ff. de ver. oblig., si ita stipulatus essem; et ff. de ver. oblig., cum stipulatus; et ff. de ver. oblig., hoc iure. Arg. contra ff. de ver. oblig., insulam. Et illud dicitur tempus competens quo deliberare congrue poterant, infra, de offi. deleg., consuluit. Et tarde fuerunt requisiti, sicut econverso tempestiva citatio non tenet, supra, de elect., bonae 2, arg.
Expectatum
Et sic videtur quod non sufficit consilium tantum petere, sed expectandum est consiliariorum responsum, et sine ipsorum consilio et responso non valet electio. Sed contra infra, de arbitr., cum olim, ubi consilium tantum requiritur, sed assensus non exigitur, et illud generale est, et obtinet ratione arbitrii, et sufficit licentiam petere, licet non obtineatur, infra, de regular., licet. Item tutor consilium matris potest omittere, licet testator hoc mandaverit, ff. de admin. tut., quidam § Papinianus. Et praetor nonnumquam a voluntate patris recedit, ff. ubi pupil. educ., solet. Et ita videtur quod sufficiat requirere consilium tantum et non responsum attendere. Hic non valet quod faciunt nisi eorum consilium habitum sit in tractatu electionis, ut 63. dist., obeuntibus; et 15. q. 7, episcopus nullius; et 12. q. 2, sine exceptione; supra, de elect., ne pro defectu, ubi de hoc. Sed si mandatum fuisset quod cum eorum consilio et assensu obtento, tunc non valeret electio nisi sequerentur voluntatem consiliariorum, et talis potestas non est libera, quia non possunt eligere quem volunt, et tunc non adstringuntur ad aliquam formam sed omnibus praesentibus requirunt electores sive canonici consilium consiliariorum, et secundum eorum consilium et responsum eligant omnes vel unus vice omnium de ipsorum mandato. Sic fuit factum in electione per manum nepotis domini Papae, ubi talis forma data fuit capitulo. Si capitulum Bisuntine voluisset in casu isto eligere per formam scrutinii, tunc ante scrutinium communiter omnibus praesentibus tractare debebant de electione cum consiliariis, et requirere eos et audire consilium eorum, et postea procedere ad scrutinium et eligere quem vellent, et etiam post scrutinium requirant consilium illorum et postmodum eligant servata forma scrutinii. Ber.
Aliis imputari
Imputent sibi quia tantum se arctaverunt. Et est arg. quod negligentia unius alii obesse non debet. Iniquum est enim aliquem alterius odio praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo. Et poena suos debet tenere auctores, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus.
Arctarant
Sic iudex cuius iurisdictio expirat in termino non debet ita se arctare, sed ea hora procedat qua possit perficere quod incumbit ante noctis tenebras, etc., infra, de offi. deleg., consuluit; et ff. de feri., pridie; et ff. de feri., more Romano.
X 1.06.53 Congregato Nivernensi capitulo
Procuratore
Supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., scriptum; et ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse.
Electus
Servata forma scrutinii in utraque electione.
Postmodum
Antequam diverterent ad alium actum, ne sit contra; supra, de elect., cum post petitam.
Lateranensis
Concilii, supra, de elect., cum in cunctis.
In litteratura
Et ita defectus scientiae facit aliquem ineligibilem, supra, de elect., cum in cunctis. Et non solum impedit promovendum sed deiicit iam promotum, infra, de aetat. et qualit., quamvis. Et defectus scientiae inducit renunciationem, infra, de renunciat., nisi § pro defectu. Et quia si non sit eminentis scientiae, saltem sit sufficientis, supra, de elect., cum nobis. Et non solum debet habere scientiam sacrarum litterarum, sed etiam saecularium negotiorum, 36. dist. § oportet; et 36. dist., qui ecclesiasticis; ut sit paratus omni poscenti reddere rationem, 36. dist. § ecce, ad fi. Quia cum ipse debeat alios docere non debet tunc discere, in Auth. de sanct. episc. § damus, coll. 9. Et nos qui episcopi sumus, aliorum doctrina non indigemus, 1. q. 7, convenientibus.
Irrita
Ipso iure, supra, de elect., cum in cunctis; cum indignam personam elegerint. Unde eligendi potestas remansit penes alios, quamvis numero pauciores, cum primi religendo talem reddiderint se indignos, supra, de postul. praelat., gratum. Unde confirmatur hic electio a minori parte celebrata non obstante priori electione. Et ita electio quae nulla est non praestat impedimentum secundae; simile supra, de elect., scriptum, in fi. Et de hoc dictum est supra, de elect., auditis. Et per hanc decretalem expresse reprobatur dictum illorum qui dicunt quod canon ille supra, de elect., cum in cunctis, non est hodie latae sententiae, sed ferendae, ut dixi supra, de elect., Cumana, in fi.
X 1.06.54 Dudum ecclesiae Rothomagensi
Celebrata
De decano eiusdem ecclesiae, qui primo fuerat archidiaconus Ambianensis.
Illorum
Nota quod eligentes possunt petere confirmationem suae electionis. Sed hoc intelligo de consensu electi esse faciendum, alias non, supra, de elect., innotuit.
Contra electum
Nota quod qui opponit in formam electionis, et non probaverit quod opponit, condemnari debet alteri parti in expensis. Qui vero deficit a probatione eius quod obiicit in personam, a beneficiis ecclesiasticis per triennium noverit se suspensum. Ad quae si intra id tempus se ingesserit, ipso iure illis perpertuo est privatus, nullam spem de misericordia habiturus, nisi probaverit evidenter quod probabilis et sufficiens causa ipsum a calumnia excusaverit, ut haec statuuntur in decretali Inno. iiii infra, de elect., extravag. statuimus.
In eodem concilio
Infra, de praeben., de multa, cuius verba hic inferius ponuntur.
Cupiditatis vitium
Infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; infra, de praeben., cum iamdudum; et infra, de praeben., quia in tantum. Unde contra Lateranensem concilium et concilium generale beneficia huiusmodi retinebat.
Reprobare
Sic patet quod non debes facere id a quo alios debueras prohibere, infra, de nat. ex lib. ven., indecens; et ff. de condi. indeb., frater a fratre; et ff. si serv. vend., altius. Et quod quis debet exigere ab aliis multo fortius a seipso, ff. de negot. gest., si pupilli § videamus; et ff. de fideiussor., tutor. Nec potest esse hortator viduitatis, qui coniugia frequentaverit, 26. dist., una tantum. Nec potest de medio ecclesiae malum auferre qui in simile delictum corruerit, 25. dist., primum. Et quod adversus alium praestare debuit tutor pupillo suo, id adversus se praestare debuit, ff. de admin. tut., quotiens § 2; et 42. dist. § hospitalem, in princ.
Iure
Infra, de praeben., de multa.
Alienam
Sic ff. de procur., Pomponius; et C. und. vi, cum quaerebatur.
Furtum
Simile 7. q. 1, non furem. Furtum commitit qui rem alienam invito domino contrectat, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § furtum autem. Et dicitur furtum contrectatio rei alienae fraudulosa, ut Inst. de oblig. quae ex del. nasc., in princ., ut iste qui rem alienam scienter tenebat, et ideo non excusatur. Si enim quis rem contrectaverit alienam credens esse suam, non commitit rapinam vel furtum, Inst. vi bon. rapt. § quia tamen. Item nec excusat hoc etiam si credat dominum permissurum, cum exigatur expressa dispensatio Apostolicae sedis, ut infra sequitur; et infra, de praeben., de multa. Sed in furto excusatur si credat dominum permissurum, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § placuit. Sed quod dicit, furtum vel rapinam, hoc non est verum, quia furtum non committitur in re immobili, Inst. de usucapion. § quod autem 1; nec de re incorporali, qualis erat hic, ff. de acq. rer. dom., servus § incorporales. Sed hic ista verba improprie dicuntur, et iste potius dicitur invasor. Sic exponitur 7. q. 1, non furem et latronem, id est, invasorem. Et hoc etiam exponit cum dicit, quodammodo.
Deceptae
Quia cum desierit esse praelatus ipsorum, nihil potestatis habebat in eis, unde non poterat illas animas solvere vel ligare, infra, de poenit. et remiss., omnis; et de poen. dist. 6, placuit. Sed numquid valebit illis absolutio illius talis praelati, sive poenitentia per illum imposita? Non videtur, quia nullam potestatem habet ligandi vel solvendi, sicut non valet sententia a non suo iudice lata, infra, de iudic., at si clerici, et si sic peribant. In isto casu non credo quod perirent, non quia ille hoc posset sed propter fidem quam habebant de sacramento, cum crederent illum adhuc esse suum praelatum, et ita in sola fide salvantur, infra, de bapt. et eius effect., debitum; et infra, de presb. non bapt., Apostolicam; et de conse. dist. 4, baptismi vicem.
Per concessionem
Ante concilium generale, infra, de praeben., de multa. Poterant episcopi de talibus dispensare per illud decretum, 70. dist., sanctorum. Sed postea non, et ideo non profuit huic concesso facta post illud concilium. Ber.
Electionis tempore
Nota tempus electionis spectandum, supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi de hoc. Et ita si tunc non habuisset, non imputaretur ei, cum iam purgatus esset per restitutionem. Sic et qui in crimine detinetur, repellitur a testimonio, sed si iam emendatus est, admittitur, infra, de testib., testimonium, cum distinctione illius capituli. Et ita repellitur ut indignus, quia non erat capax tunc, ff. de iure fisc., non intelligitur § si quis palam. Sic etiam consideratur tempus contractus, an ecclesia decepta fuerit vel laesa ultra dimidium iusti pretii, infra, de empt. et vend., cum dilecti; et ff. de evict., ex mille § 1; C. de rescind. vend., si voluntate. Sed si medio tempore dimitteret illas parochiales ecclesias, numquid prodesset ei, ut sic reputaretur dignus? Videtur quod sic, quia si tempore litis contestatae non competit mihi ius contra te, quia tunc non possides, et tempore sententiae tu possideas, sequitur condemnatio, ff. de rei vend., si autem § 1; ff. de pet. hered., si quo tempore; et ff. de peculi., quaesitum, 1. resp.; et ff. deposi., depositum § num solum. Et merito, cum res pervenit ad eum a quo potuit efficax habere principium, infra, de conver. coniug., placet. Sed contra, ipso sui principio inhabilis erat, quia intus ortus occidit; 1. q. 1, quibusdam. Et talis contractus non sumpsit initium ab origine aequitatis, 16. q. 3, si sacerdotes. Verum est quod non prodesset dimittere huiusmodi beneficia, ut per hoc confirmaretur electio sua. De hac materia quando considerandum est principium vel finis nota supra, de elect., dudum ad audientiam.
Per sedem Apostolicam super hoc dispensatum
Infra, de praeben., de multa. Et sic evacuator opinio Io., qui notavit quod episcopi adhuc possunt in talibus dispensare.
Eodem decano
Scilicet, electo, qui decanus erat eiusdem ecclesiae post dimissum archidiaconatum Ambianensem.
Responsionem
Sed pone quod reus confiteatur quod petitur ab actore. Numquid per confessionem fit litis contestatio? Videtur quod non, quia dicit lex, per narrationem propositam et contradictionem obiectam fit litis contestatio, C. de iud., rem non novam § patroni. Et alibi dicitur, lis contestata videtur cum iudex per narrationem causam audire coeperit, C. de lit. contest., res. Et ita quod dixit simpliciter per narrationem determinatur per illam legem C. de iud., rem non novam, quae est posterior. Et ita videtur quod fiat contestatio litis tantum per contradictionem et non per confessionem. Dicas quod si libellus datus est adversario, et proposita narratione actoris adversario, ipse confiteatur animo contestandi litem, tunc lis est contestata, et ex tali confessione damnatur, ff. de confes., Iulianus. Et ita sententia diffinitiva fertur contra reum. Sed si non sit datus libellus et reus confiteatur in iudicio, tunc non dicitur fieri litis contestatio, nec fertur sententia diffinitiva, sed iudex praecipit reo ut solvat ad certum tempus, ff. de iud., si debitori. Et tale praeceptum non appellatur sententia, sed simpliciter dicitur praeceptum et ita servatur. Est ergo verum quod oblato libello adversario, et postea proposita petitione actoris in iudicio, sive reus neget sive confiteatur litem contestando, litis contestatio est facta. Et hoc satis habetur per hoc quod dicit, quod per narrationem et responsionem contestatio litis fiat, non distinguendo, confitendo, vel negando, et etiam ipsa significatio verbi hoc probat satis. Contestari, id est, simul testari, et ita reus qui confitetur, cum actore simul testatur super re petita. Ber.
Irritum duximus
Sic patet manifeste quod litis contestatio est de substantia ordinis iudicarii, et nihil valet sententia vel testis receptio illa omissa, infra, ut lite non cont., accedens 1; et infra, ut lite non cont., ad hoc, et hic. Et ita per positiones et responsiones ad eas, non fit litis contestatio; infra, de litis contest., olim; et C. de iud., rem non novam.
Irritari
Hic agebatur contra electum, ut eius electio cassaretur ex causa praedicta; simile infra, de iudic., exhibita. Et eadem causa possent ipsi iidem excipere contra electum si peteret electionem suam confirmari, infra, de except., dilecti filii. Et sic ex eadem causa competit actio et exceptio, diverso tamen iudicio, quod non contingit in aliis iudiciis, cum exceptio sit actionis exclusio, ff. de exception., exceptio dicta; et idem est effectus quocumque modo procedatur. Ber.
Electo respondente
Hic ergo patet qualiter litis contestatio fiat, quia per petitionem in libello petitam et responsionem directe factam ad ipsum, ut hic patet, sicut etiam traditur C. de lit. contest., res; et infra, de litis contest., olim; C. de iud., rem non novam § patroni.
De veritate dicenda
Notat ergo ius novum licet ratio esset antiqua, et sic etiam observatur quod in causis spiritualibus iuramentum de veritate dicenda tantum praestat et non de calumnia, infra, de iuram. calumn., litteras. Sed numquid huiusmodi iuramentum debet exigi a praelato quando litigatur per syndicum nomine collegii in causis spiritualibus? Non videtur, quia illud iuramentum debet praestare syndicus, qui videtur dominus litis factus per contestationem, sicut praestat iuramentum de calumnia, infra, de iuram. calumn., in pertractandis; et infra, de iuram. calumn., imperatorum; et infra, de iuram. calumn., cum in causa. Et idem dico in hoc iuramento, quod in iuramento de calumnia, ut qui illud praestare non vult, actor cadat ab actione instituta, et reus pro confesso habeatur, infra, de iuram. calumn., cum in causa; et C. de iureiuran., cum et iudices § quod si actor. Iuramentum illud de veritate dicenda quidam exigunt a praelato, licet praestitum sit a syndico et in spiritualibus et in civilibus causis, ut praelatus dicat inde veritatem de causa illa. Sed quo iure hoc faciant non vidi ius super hoc, sed ex quadam aequitate hoc dicunt, quae posset continere quandoque iniquitatem, quia posset corrumpi praelatus. Sed numquid crederetur confessioni praelati, ut per talem confessionem condemnaretur ecclesia, et si iam fundasset ecclesia intentionem suam, numquid praevaleret confessio praelati contra ecclesiam facta? Certe non, argumentum optimum 25. q. 2, postea quam; quia factum praelati non debet ecclesiae sic imputari, 16. q. 5, si episcopum; et infra, de except., cum venerabilis. Qui tale iuramentum exigunt, dicunt quod confessio praelati sola non praeiudicaret ecclesiae, sed cum aliis adminiculis praeiudicaret, ut si altera pars semiplene probasset ita quod non sufficeret ad condemnandum, tunc confessio praelati complet probationem. Sed non credo quod deberet talis exigi confessio, nisi forsan cum praelatus deberet respondere de eo quod ipse fecit, sicut servus quandoque interrogatur de facto suo, 4. q. 3, si testes § item servi neque; et C. de quaest., interrogari. Nec tunc dicerem quod confessio illa praeiudicet ecclesiae, quia delictum personae etc., nisi id fecisset de mandato capituli vel ratum postmodum habuisset. Et hoc probat decretalis illa infra, de testib., extravag. praesentium, quae hic inferius allegatur, licet consuetudo se habeat in contrarium. Hodie vero habemus quandam decretalem super hoc, quae dicit quod praelatus nomine suo et in animam capituli vel maioris partis praestat hoc iuramentum de veritate dicenda, et sic debet respondere veritatem quam ipse scit, et intelligit per eos in quorum animas iuravit, et incipit infra, de testib., extravag. praesentium, et mittitur cuidam archiepiscopo. Et ita confessio solius praelati non praeiudicat ecclesiae, et ita non debet exigi. Ber.
Confiteretur
Et ideo pro convicto debet haberi, cum sua excusatio non valeret quia confessos in iure pro iudicatis haberi placet, C. de confes., confessos; et infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte. Tamen si quis probat se erasse, non nocet confessio, infra, de elect., his quibus; et C. de iuris et fact. ignor., error facti. De hac materia tractatur plene infra, de confess., ex parte; et infra, de iudic., at si clerici.
Suspendit
Innuit quod secus sit de iure communi, quod dicit, archidiaconus ea quae sequuntur facere non debuerat de iure communi, sed de consuetudine, infra, de offi. archidiac., ad haec; infra, de excess. praelat., ad haec. Item quod non de iure communi hoc faciunt est arg. 16. q. 7, nullus omnino. Immo videtur de iure communi quod consuetudo non prosit, infra, de offi. archidiac., cum satis. Immo contrarium videtur quod de iure communi haec spectent ad archidiaconum, 25. dist., perlectis; 63. dist., si in plebibus; infra, de offi. archidiac., ad haec; et infra, de offi. archidiac., ut nostrum. Quid est ergo tenendum de iure communi? Videtur quod haec pertineant ad archidiaconum per iura proxima. Sed consuetudo servatur in talibus. De hac materia dicetur infra, de offi. archidiac., ad haec. Et eo ipso quod archidiaconus vel alius praelatus hoc exercet, intelligere potest quod curam habet animarum annexam.
Idem de personatibus
Infra, de praeben., de multa § ulti. Et est arg. quod de similibus idem debet esse iudicium, infra, de translat., inter corporalia; et supra, de rescript., inter caeteras, in fi. Similis enim aequitatis ratio similia iura suadere videtur, C. ad leg. Falc., cum certum; ff. ad leg. Aquil., illud; et C. de constit. pecun., divi Hadriani; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et supra, de consti., nam concupiscentiam. Et quoties ex una radice vitium nascitur, consequens est ut eadem lege tollatur, C. de nupt., si libertam.
Habendum
Potest hic dici prout dicitur 17. q. 4, uxor felicis, vers. sic est ad singula, etc.
Expressa
Supra, de rescript., super litteris. Multa exempla potes habere supra, de rescript., cum adeo; et supra, de rescript., constitutus; infra, de offi. deleg., coram; infra, de re iudic., inter monasterium. Et sic idem iuris est in indulgentiis sive confirmationibus sicut in rescriptis, ut hic patet, et in privilegiis, infra, de decim., ex multiplici; ut non valeant veritate tacita impetrata. Ad hoc ut confirmatio valeat necesse est quod Papa ex certa scientia confirmet omnia beneficia, alias non valet, ut hic patet, et infra, de cons. et affin., quia circa; infra, de concess. praeben., quia diversitatem.
Habuisset
Ut ipse dicebat.
Penderet
De hoc nota infra, de aetat. et qualit., eam te.
Intitulatam
Nota ergo quod nullus potest habere duas ecclesias intitulatas. Ut hoc melius intelligas, videas primo quid sit titulus. Titulus quandoque dicitur signum, ut 16. q. 6, consuetudo. Et dicitur titulus omnis causa acquirendi dominii, ut titulus pro emptore, pro donato, pro herede, pro suo, pro dote, pro legato, pro derelicto. Unde dicitur quod in praescriptionibus ecclesiasticis bona fides et iustus titulus exiguntur, infra, de praescrip., si diligenti. Et qui aliquem talem habet titulum, habet causam praescribendi. Item dicitur titulus ipsa ecclesia, ut titulus S. Petri. Unde singuli tantum clerici per singulos tantum titulos sunt ponendi, id est, ecclesias, 80. dist., episcopi. Unde in ordinationibus quando vocantur clerici, dicitur talis ad titulum talis plebis. Item titulus dicitur clericatus vel canonicatus in aliqua ecclesia, unde dicitur intitulari, id est, inclericari vel canonicari. Et dicitur titulus quilibet ordo ecclesiasticus, et quaelibet dignitas vel praelatio. Unde dicitur quis intitulari in aliqua ecclesia, id est, ordinari vel praefici, 70. dist., sanctorum. Est ergo regulariter verum quod nulli clerico de iure communi licet habere duas ecclesias, vel quo ad titulum clericatus, vel quo ad titulum canonicatus, vel ordinationis, vel praelationis, vel dignitatis, ut 70. dist., sanctorum; et hic, ubi dicit quod nullus potest habere plures parochiales ecclesias vel dignitates, cum idem iudicium de huiusmodi sit habendum, ut hic dicit, et infra, de praeben., de multa; et 13. q. 1, ecclesias; et 80. dist., episcopi; et 7. q. 1, in apibus; et 21. q. 1, clericus. Nam habere plures ecclesias est genus negotiationis, ut in praedicto capitulo 21. q. 1, clericus; quia eis servire non potest, infra, de praeben., quia in tantum; et infra, de cleri. non residen., quia nonnulli. Et qui ad utrumque festinat neutram bene peragit, 16. q. 1, presbyteros. Item sicut uxore vivente nullus aliam potest habere, sic nec clericus secundam ecclesiam potest habere, 7. q. 1, sicut alterius. Et sic accipitur titulus in decretali praedicta et in decretis praedictis. Ista quidem sunt regulariter vera. Tamen in casibus potest quis habere plures ecclesias. Primo ubi una pendet ab altera, ut hic, et infra, de aetat. et qualit., eam te; et infra, de praeben., extirpandae § 1. Item si habet unam intitulatam et aliam commendatam, ut hic, et 21. q. 1, qui plures. Item propter paupertatem ecclesiarum; 10. q. 3, unio; et infra, de aetat. et qualit., eam te. Item olim propter penuriam clericorum, 21. q. 1, clericus, in fi.; item per dispensationem domini Papae, infra, de praeben., de multa. Et hodie in talibus episcopi dispensare non possunt, ut etiam dicit illa decretalis infra, de praeben., de multa, sed in illa quam quis habet commendatam non dicitur praelatus esse. Unde versus: paupertas pendens defectus gratia servans // ecclesias retinere duas dat quodlibet horum. Haec vera sunt in praelaturis et dignitatibus. Quid dicemus de aliis clericis, numquid possunt esse clerici in pluribus ecclesiis, et ibi habere praebendas? De iure communi potest dici quod in pluribus ecclesiis intitulari non possunt, nisi essent tenues in substantia, ut dictum est de praelaturis. Sed per dispensationem episcoporum bene possunt, quia episcopi dispensatio cum talibus clericis non est prohibita, immo tacite videtur concessa per contrariam consuetudinem, quam scit Papa et tolerat. Sic et ipso facto derogatum est illi decretali 70. dist., sanctorum. Sed in diversis episcopatibus necessaria est utriusque episcopi dispensatio. Sed hic videtur permitti quod clerici possint habere titulum in pluribus ecclesiis, quia non prohibet hic nisi de parochialibus, et sic per contrarium sensum permittit clericis habere plures canonias. Sed credo quod si primum beneficium sit sufficiens, quod secundum non possit habere nisi dispensative.
Personatus
Id est, decanatus super quo impetravit indulgentiam, ut ipsum cum praedictis parochialibus ecclesiis retineret. Vel forte loquitur de archidiaconatu, ut illas retineret cum archidiaconatu, infra, de cons. et affin., quia circa.
Retinere
Nota quod qui habet plura beneficia quorum alterum per se sufficeret, non potest sine mortali peccato retinere aliud. Sed dispensatio reddit licitum quod erat illicitum, sicut vides simile, consuetudo facit quod in absentia licite possit beneficium percipi, supra, de consti., cum omnes.
Si quod
Id est, quia non videbatur competere, ideo cessit spontanea voluntate; sic infra, de simon., per tuas 1; quasi male conscius sibi causas.
X 1.06.55 In Genesi legitur
Concilio
Supra, de elect., quia propter.
Collatione
Quae si non fiat, non tenet electio, supra, de elect., Cumana, in fi.
Partium comparatione
Sic supra, de elect., ecclesia vestra 1; et supra, de elect., Cumana.
Ad zelum
Sic patet quod in electionibus hodie consideratur zelus, et merita electorum considerantur, et dignitas eligentium, ut ex omnibus istis maior et sanior pars censeatur, infra, de elect., ecclesia vestra 2. Et ita non semper standum est numero, ut infra, de elect., ecclesia vestra 2, in fi.; et infra, de testib., in nostra. Illa enim maior pars et sanior censetur quae est iustior, et maiori ratione nititur et aequitate, 40. dist., multi, in fi.; et ff. de pacti., maiorem.
Communiter
In communi enim et publice debet electio celebrari et non singulariter vel clandestine, supra, de elect., quia propter, in fi. Et hic est expressum qualiter fieri debeat.
Repeti
Sic videtur idem repeti, quia in scrutinio publicato quilibet per se consentit singulariter et solus. Si postea publicato scrutinio quilibet per se eligeret, vel si quilibet per se separatim eligeret, idem repeti videretur, quod esse non debet, ut sequitur, vel tot essent electiones, etc.
Nec ex singularibus
Consensus eligentium omnes simul ad invicem convenire debent, et simul exprimi per unum vel plures vel simul omnes, supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., bonae 1, ubi non creditur testibus qui sunt in suis testimoniis singulares; et supra, de elect., cum dilectus; et infra, de accusat., cum dilecti. Nec voces eorum tamquam plurium admittuntur, quos diversitas temporum simul interfuisse prohibuit, 3. q. 9, nihilominus. Simul enim testes in unum concordare debent sicut etiam electores in unum. Cum ius eligendi commune sit omnibus, per singulos dividi non debet, sicut cum una actio communis est omnibus et pluribus, non debet dividi per singulos, sed tota simul in iudicium venit vel venire debet, ff. de iuris., si idem § si una actio; et arg. ad hoc ff. de servit. rusti. praed., si unus ex sociis. Arg. contra ff. de servitu. rust. praed., per fundum, ubi ius commune eundi per fundum communem pluribus potest mihi separatim concedi. Et cum omnes cesserint, ius habeo eundi, ut ff. comm. praed., receptum; et ff. comm. praed., si quis duas § item si duo; et ff. de aqua pluv. arc., si autem. Et diversis temporibus possunt aliqui consentire electioni, supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi.; et supra, de elect., quod sicut.
Nec praemissi duo
De quibus nihil discussum fuit. Et ita nec Papa debuit aliquid dicere eis, cum de qua re cognovit iudex, de ea tantum debeat iudicare, infra, de caus. poss. et propr., cum super; et ff. de iud., de qua re. Sed ipse hoc supplet ex officio suo. Quando iudex supplere debeat, dictum est supra, de postul. praelat., bonae 1. Et hoc praecipue debet inquirere an forma sit servata et an persona sit digna, etiam si nihil dicatur. De hoc dixi supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., venerabilem.
Primus
Scilicet, Guil.
Possessione vel quasi
Unde ab electione excludi non debuit, sed vocari, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Et potest eligere, et valet talis electio etiam si ius in veritate non haberet, dummodo possideat quiete, quia credat habere ius, ut supra, de elect., querelam; et infra, de caus. poss. et propr., cum olim; et infra, de iure patron., consultationibus. Si tamen ab initio antequam fiat electio, negatum fuerit illos habere ius in electione, et admittantur sub protestatione ut vox eorum valeat, si de iure debeat valere. Nec valebit vox eorum nisi constiterit eos ius habere, unde talis possessio non prodest, supra, de elect., Cumana. Unde contradicit ei quod hic dicit. Non est contra. quia non fuit hic discussum an debeat interesse vel non, et ita remansit adhuc in sua quasi possessione, et ita protestatio hic non fuit necessaria ratione praemissa. Praeterea aliud est hic, quia ius commune pro se habebat, quia canonicus erat, ille vero non. Ber.
De consuetudine
Sic videtur quod in talibus potius standum sit consuetudini quam alicui iuri. Quidam dicunt quod omnes de provincia vocandi sunt et soli ad electionem, arg. illius decretalis supra, de elect., coram; quia communis debet esse electio, ut ibi notatur. De hoc verius credo ut consuetudini stetur, ut ibi dixi.
Formam
Arg. quod forma mandati exacta diligentia est observanda, supra, de rescript., cum dilecta; infra, de offi. deleg., venerabili. Et qui contra facit, nihil fecisse putatur, ut ibi, et supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., Cumana. Per hoc et per illud quod dicitur in capitulo illo supra, de elect., Cumana; et supra, de elect., cum in veteri; et infra, de offi. deleg., venerabili, patet qualiter illa constitutio supra, de elect., quia propter, sit intelligenda. Et per hoc quod habebis infra, de elect., ecclesia vestra 1.
Irritam
Sic intellige supra, de elect., ecclesia vestra 1. Ber.
X 1.06.56 Massana ecclesia pastore
Per laicos
Quia ius eligendi in collegiata ecclesia non cadit in laicum, supra, de elect., sacrosancta. Huiusmodi enim mere spiritualia a laicis possideri non possunt, 16. q. 7, decimas quas in usum; et infra, de praescrip., causam quae. Cum de ecclesiasticis dignitatibus nulla sit eis attributa disponendi facultas, 16. q. 7, laicis; quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, ut 16. q. 7, non placuit; et 96. dist., bene quidem. Quod si attentare voluerit, tamquam sacrilegus iudicetur, ut 16. q. 7, si quis principum. Et per laicos nullus ecclesiam teneat, ut 16. q. 7, per laicos; et talis electio nulla est, supra, de elect., quisquis. Immo sunt excommunicandi, ut 16. q. 7, si quis deinceps; et 16. q. 7, quoniam investituras; et 16. q. 7, si quis episcopus. Item hic habes quod utile vitiatur per inutile; sic infra, de offi. deleg., cum super; ff. de recepti., Paedius; et 9. dist., si ad scripturas; et 3. q. 9, pura et simplex; 8. q. 1, sciendum. Arg. contra supra, de elect., illa; et infra, de cleri. excom., si celebrat; et infra, de praeben., dilectus filius 1; et 12. q. 2, si quos; et 22. q. 4, inter caetera.
Consuetudine
Cum talis consuetudo sit contra ecclesiasticam libertatem, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quisquis; et infra, de re iudic., cum causa. Et nulla temporis longinquitate defenditur, supra, de consuet., cum inter; et supra, de consuet., cum venerabilis; et supra, de consuet., ad nostram; et supra, de elect., causam quae; et 1. q. 3, si quis praebendas. Et quia non est rationabilis, non potest praescribi, supra, de consuet., cum tanto.
X 1.06.57 Ecclesia vestra destituta
Interesse
Si noluit interesse, sic videtur iuri suo renunciasse, unde sine ipso alii procedere potuerunt; supra, de elect., quod sicut; et infra, de offi. deleg., prudentiam § adiicimus; supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., cum nobis. Nec ipsius absentia electionem habuit retardare, C. de decur., nominationum. Vel dic, si noluit interesse ad terminum statuendum in quo debeat electio fieri, non renunciavit propter hoc quo minus vellet interesse electioni.
Vocato
Sed numquid debuit iterum vocari? Non credo, quia dicendo se nolle interesse, per consequens dixit quod ulterius non vocaretur; sic de offi. deleg., cum super. Et aliquo negato omnia negantur quae sequuntur ex illo, supra, de consti., nam concupiscentiam. Et qui scit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; supra, de elect., cum inter canonicos. Et scienti praetor non subvenit, sed ignoranti; ff. quod fals. tut., si id, in fi.; ipse enim decepit. Scienti enim et volenti non fit iniuria sive dolus, C. de transaction., cum donationis. Vel dic quod debebat vocari ut ad terminum statutum veniret ad electionem celebrandam, et quia non fuit vocatus, contemptus videtur. Unde cassari debebant electiones, nisi postea consensisset, si prosecutus fuisset contemptum, supra, de elect., quod sicut. Quia licet tunc noluerit interesse, non tamen renunciavit propter hoc quominus vellet interesse, ut dicitur in fine primae notulae.
In aetate
Si hoc esset verum, electio nulla fuisset, supra, de elect., cum in cunctis.
Sufficientis
Et ex hoc electio redditur nulla. Unde electio alterius partis, etiam longe minoris valet, ut supra, de elect., congregato; et supra, de elect., cum in cunctis; alias si esset sufficientis scientiae, licet non eminentis, toleraretur; supra, de elect., cum nobis; de hoc dicitur supra, de elect., congregato.
Dicebatur
A parte electorum cardinalis.
Adiicere
Iste dixit se nolle interesse, ut dictum est in princ. Numquid consensus istius post electionem praestitus computandus est, dato quod pars sua esset aequalis alteri dignitate, et electus sit idoneus? Videtur quod non, quia semel renunciatur iuri suo, ergo ulterius ad id redire non potest. Esau enim primatus suos postmodum recipere non potuit, quia semel cessit, ut 7. q. 1, quam periculosum. Et remittentibus actiones suas non est amplius dandus regressus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor; et 23. q. 4, si illic. Et dicit lex, qui semel noluit petere bonorum possessionem, perdit ius eius. Ubi enim noluit, coepit ius eius pertinere ad alios; ff. de succ. edict., successorium § tutor. Et quando semel potuit, noluit, et quando voluit adimplere non potuit, infra, de offi. deleg., cum super; et praecipue cum res iam non esset integra, supra, de elect., in causis. Et sic ad ius suum amplius redire non potest, ex quo remisit ius suum aliis, non potest ulterius se intromittere, sicut iudex qui refert causam ad superiores, infra, de offi. deleg., licet. Et si tantum dicat se velle referre, non potest se ulterius intromittere, infra, de appell., intimasti. Sed contra videtur quod adhuc valeat eius consensus, quia licitum est ei poenitere; arg. 2. q. 6, ei qui § si quis libellos; ne iustae poenitudinis humanitas auferatur, et iudex potest mutare suam interlocutoriam, non obstante appellatione, infra, de appell., cum cessante; et ff. de re iud., quod iussit. Et magnae sapientiae est hominem revocare quod male locutus est, 22. q. 4, magnae. Non credo quod vox sua sit computanda, cum non fuerit in scrutinio, ex quo dixit se nolle interesse, et se absentavit quousque electio fuit celebrata, licet vocari debuerit, ut dicitur in fine secundae notulae. Et quia consensit electioni R., non potest prosequi contemptum. Si vero ante electionem factam et scrutinium reversus fuisset, bene admitteretur, quia res integra est; simile ff. de minor., Scaevola. Si vero facto scrutinio, et ante electionem revertatur, iterum debet fieri scrutinium si vellet contradicere et prosequi contemptum, si erat in loco unde vocari debebat, alias non. Item quid si aliquis erat absens in loco de quo non debebat vocari, et tandem post factam electionem sive scrutinium, quasi casu supervenit, numquid si consentiat alteri electioni, valebit consensus talis ut per talem consensum praevaleat electio? Non credo quod talis consensus debeat computari, quia nec electionem posset impugnare, eo quod non fuit vocatus tempore electionis faciendae publicato scrutinio, dico spectandum quis habuerit maiorem partem, sicut consideratur an fuerit tunc electus idoneus, supra, de elect., dudum ad audientiam. Alias posset contingere, ut qui tempore electionis haberet ius, postea perderet illud per alios supervenientes qui vocandi non erant, et hoc per constitutionem supra, de elect., quia propter.
Valebat
Et si etiam vere contemptus fuisset, electionem impugnare non posset tamquam contemptus, ex quo consentit electioni, et numero eligentium non auget.
Denique
Allegatio pro magistro.
Sicut est istud
Non credo quod istud sit de forma electionis, ut si aliqui non vocentur qui vocandi sunt, nec propter hoc cassabitur electio, dummodo ipsi postea consentiant, supra, de elect., quod sicut; et supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi. Quae sunt illa quae sunt de substantia, dicitur supra, de elect., quia propter. Quae non sunt de substantia, collige supra, de elect., Cumana, in fi.; et supra, de elect., in Genesi.
Vigiliis
Quia noctes ducit insomnes, ut subiecti quiete vivant, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2. Et dicit imperator, voluntarios labores appetimus, ut quietem aliis praeparamus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 8; et infra, de restit. spol., extravag. frequens.
Verbo
C. de inoffic. testam., si quando; arg. supra, de rescript., causam quae.
Ex Lateranensi concilio
Infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis.
Non consenserit
Ex hac decretali patet quod non semper standum est numero in electionibus. Et ideo nota quod plura consideranda sunt in electione auctoritas, zelus, et numerus. Auctoritas consideratur in dignitatibus et meritis vitae. Zelus consistit in animo ut sine carnali amore eligant, sed secundum meritum vitae personae sunt eligendae, 8. q. 1, si ergo; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; de numero patet. Dicas quod secundum ista tria debet fieri collatio zeli ad zelum, meriti ad meritum, numeri ad numerum, habito respectu ad dignitatem, ut hic, et supra, de elect., in Genesi. Si enim ex una parte sit dignitas et zelus melior tam respectu eligentium quam electi, et ex alia parte maior numerus, praevalebit dignitas cum zelo ipsi numero, ut hic habes; arg. infra, de testib., in nostra; quia hic erat maior numerus ab una parte, nec tamen statur numero. Et hoc intelligo dummodo numerus non excedat multum, alias staretur numero, dum tamen electus esset sufficiens; supra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de appell., constitutus. Sed hic maior et sanior pars censetur, licet numerus sit maior ex alia parte, nam illa pars dicitur maior et sanior quae maiori zelo et maiori pietate movetur, 40. dist., multi, in fi.; et 9. dist., sana; et arg. 8. q. 1, si ergo; et ff. de pacti., maiorem. Si vero ex utraque parte meritum par sit, standum est numero, licet ex alia parte sit auctoritas; arg. C. qui bon. ced. poss., cum solito § 2. Et sic zelus et numerus praeferuntur auctoritati in hoc casu. Sed quid si esset par zelus in meritis eligentis numerus et auctoritas hinc inde? Recurrendum est tunc ad meritum electi, 63. dist., si forte; et 63. dist., si forte, ubi de hoc. Sed si omnia sint hinc inde aequalia, neutra electio valebit de iure, quia neutra facta est a maiori parte capituli, supra, de elect., Cumana; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; et supra, de elect., in Genesi; et sic utraque est cassanda. In casu isto non crederem illos privandos, quia non videntur facere contra formam ita directe, unde iterum eligant; arg. 79. dist., si duo. Si iterum taliter eligant, tunc priventur iure eligendi. Superior tamen potest facere gratiam cui vult; arg. infra, de paroch., si episcopus; et ff. de Sil., si quis in gravi § si cum omnes; et ff. de rel. et sump. fun., si plura, in princ.; et supra, de elect., venerabilem.
X 1.06.58 Publicato scrutinio variare
Scrutinio
Quid sit scrutinium habes supra, de elect., quia propter.
Variare
Sed quare non possunt variare, cum tamen nondum sit electus, immo necessaria est subsequenter electio, alias non valeret electio, supra, de elect., in Genesi; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; et ita videtur quod possunt variare, cum non videatur adhuc ius acquisitum? Ideo non possunt variare, quia iam res non est integra, supra, de elect., in causis; et supra, de elect., ecclesia vestra 1. Et nemo potest mutare consilium in alterius praeiudicium, ff. de re iud., nemo. Et talis mutatio posset esse damnosa ecclesiae, quia sic protraheretur electio, et mora est periculosa, supra, de elect., cum inter universas; et infra, ut lite non cont., quoniam § porro. Et sic per huiusmodi publicationem electio iam initiata quodammodo videtur, sicut per citationem negotium est quasi coeptum, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de for. compet., proposuisti. Et est simile si quis mihi cesserit servitutem, ipse quidem postea mutare non potest, licet ex toto mihi ius non sit acquisitum, nisi cum omnes cesserint, ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Et ita hic, licet per talem consensum et publicationem non sit ius acquisitum plenum, variare non possunt, immo per superiorem eligere compelluntur, ut hic dicit. Sed contra infra, de translat., licet; ibi dicitur quod in electione initiatur spirituale matrimonium, et per hoc videtur quod antea possit mutari voluntas, sed ibi vere initiatur in electione. Sed hic pro tanto videtur initiari, quia variare nequeunt electores ratione praedicta.
Compellantur
Quia ex quo quasi coeptum negotium est, per consensum praestitum in scrutinio necesse est consummare, et est simile. Qui enim mandatum suscepit, necesse habet consummare, ff. commodat., in commodato § sicut; et ff. mand. vel cont., si quis alicui § qui mandatum. Adiuvari enim beneficiis non decipi nos oportet, ut in dicta lege ff. commodat., in commmodato § sicut, in fi.; et infra, de commod., cum gratia. Et quod semel placuit amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus; infra, de despon. impub., de illis 1; ff. de negot. gest., Pomponius. Et quae simpliciter promittuntur, sine conditione solvantur; 32. q. 8, non solum. Et quae non coepit, deliberet, quae ingressa est, perseveret, 27. q. 1, nuptiarum. Ideoque merito sunt compellendi perficere quod coeperunt. Idem credo in postulatione, ut postquam fuerit publicatum scrutinium, ab ea recedere non possunt, immo tenentur illam porrigere superiori, licet per postulationem ius non sit postulato acquisitum ratione praedicta, et de hoc dictum est supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; et supra, de postul. praelat., postulationem. Et in hoc casu valet electio, licet non fiat incontinenti, quia fraus et dolus eorum non debet obesse nominato, et ita non contradicunt, supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., cum post petitam.
X 1.06.59 Si alicuius electionem
Ratum non habente
Alias si postea consentiret, idem esset ac si ab initio procurasset, infra, de simon., sicut tuis. Sic enim ratihabito in maleficiis retrotrahitur et mandato comparatur, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; et infra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; et 2. q. 1, notum, in fi. Nec refert utrum ante vel post dederit vel promiserit; 1. q. 1, eos, in fi. Accipere enim est quandocumque accipere, ut ibi, et 1. q. 3, si quis obiecerit, in fi.; et 1. q. 3, si quis. Et sic quod meo nomine gestum non est, ratum habere possum, ff. de negot. gest., si pupilli § item quaeritur; et 9. q. 2, Lugdunensis. Et ita habes quod ignorantia excusat ipsum, ut possit cum eo postea dispensari, 1. q. 5, praesentium; infra, de renunciat., post translationem. Et ita habes infra, de simon., ex insinuatione, ubi capitulum dispensat.
Illa vice
Ut sic per factum illorum puniatur illa vice. Sicut illi qui delinquunt in forma electionis vel eligendo indignum privantur iure eligendi ea vice. Et punitur electus, quia eius electio non valet et cassatur, vel in persona electi puniuntur electores in electione illa vice tantum, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., Cumana. Et sic aliquis punitur sine culpa, causa tamen subest propter proximitatem vitii quod purgabitur per intermediam personam; simile infra, de fil. presbyt., ex transmissa. Et quia ex his quae incontinenti fiunt, praesumptio nascitur, supra, de elect., officii. Et quae incontinenti fiunt, inesse videntur, ff. si cert. pet., lecta est. Et ex vicinitate consortium trahitur, de poen. dist. 1, sed et continuo; et etiam commodum, Inst. de rerum div. § insula. Sed huic quod dicit, illa vice non potest episcopus dispensare, manifeste contradicit, 1. q. 5, praesentium. Quod loquitur in eodem casu, in praelatione scilicet, et tamen dicit quod episcopus post renunciationem potest iterum ad curam regiminis illum assumere. Potest dici quod ibi mitius et benignius agitur, quia ultroneus supplicavit ut deponeretur, et cum talibus mitius agitur quam cum convictis, 50. dist., presbyterum. Sed iste sententiam expectavit, unde notorium est quod tali modo fuit electus, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Sed in 1. q. 5, praesentium, non fuit notorium, et ideo statim ibi dispensatur, et non hic, et ideo hic plus punitur. Vel forsan standum est hodie huic propter rationes superius dictas. Vel dic quod diversi sunt casus, et ideo non contradicit. Illud capitulum 1. q. 5, praesentium, loquitur de ipso qui invitus ordinem suscepit per simoniam ab alio commissam eo ignorante, et non de dignitate. Capitulum istud loquitur de eo qui eligitur ad dignitatem per simoniam eo ignorante, cuius electio per sententiam fuit reprobata. Unde episcopus non potest statim cum eo dispensare ad eandem dignitatem. Sed in 1. q. 5, praesentium, potest dispensare episcopus ut eligatur ad curam regiminis ad quam non fuerat electus, et sic diversitas, non contrarietas. Arg. contra infra, de simon., nobis, ubi cum tali non potest episcopus dispensare. Solvitur ut ibi. Sed quare secus in beneficio simplici in quo statim episcopus potest dispensare post liberam resignationem, quam in praelatione, ut dicit in fine? Quia circa maiora cautius est agendum, quia ibi non das, sed accipias, 42. dist., quiescamus. Et de tanta re segnius non est agendum, 7. q. 2, nuper. Et integritas praesidentium, salus est subditorum, 61. dist., miramur, circa princ. Et dicit lex, ubi maius periculum intenditur, magis est consulendum, ff. de Carb., si cui controversia § 2. Unde primum locum in empta ecclesia habere non debet, scilicet, administrationem. Sed simplex beneficium potest, 1. q. 5, quicumque, in fi. Et facilius dispensatur in beneficio quam in administratione, vel in ordine. Alia ratio est, hic sponte renunciatur, ibi per sententiam reprobatur electio. Forte idem dici posset, quod episcopus posset cum isto electo dispensare si statim ante motam quaestionem renunciaret sponte, audito quod taliter esset electus, et in hoc non prohibetur hic prout dicitur, et infra, de renunciat., post translationem, in glossa quae incipit, quia ergo, ad finem.
X 1.06.60 His quibus interdicitur
Tempus statutum a canone
Duobus modis intelligitur hoc, scilicet, quia in ecclesiis cathedralibus et regularibus dantur tres menses, supra, de elect., ne pro defectu. In minoribus dignitatibus sive beneficiis dantur sex menses, infra, de concess. praeben., nulla.
Currit
Sed mirum videtur dicere littera ista, quod tempus currit illis qui agere non possunt, unde contraria plura signantur, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; et infra, ne sede vac. nih. inn., per totum; et infra, de praescrip., cum vobis. Item filiofamilias non currit tempus, sed isti loco filiifamilias habentur quia sunt in potestate superioris, unde non debet eis currere praescriptio; C. de annal. except., super annali § ulti.; C. de bon. mat., res, in fi. Ratio potest esse quia licet interdicta sit eis electio, non debent ipsi propterea ius suum negligere et provisionem ecclesiae, sed diligentes debent esse et petere licentiam infra tempus, quia negligentibus iura non subveniunt, ff. ex quib. cau. maio., non enim. Et negligentiae ignosci non debet; ff. de edend., veluti, in princ. Nec stultis solet succurri, sed errantibus, ff. de iuris et fact. ignor., regula § si quis ius, in fi. Et ei etiam qui valetudine impeditur, tempus currit si non mandaverit per alium actionem movendam, ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus § plane. Et ei qui appellare non potest iusta de causa, currit tempus appellationis, nisi hoc coram publicis personis fuerit protestatus, aliter negligentia obesset ei, non obstante illa clausula, infra, de appell., si iustus; simile infra, de offi. ord., pastoralis. Et ita in mora sunt quae debet eis obesse, nam mora nocet; ff. de usufru., mora. Et non potest purgari, quia si promitto tibi Stichum, et offero tibi illum post moram, purgatur mora, ff. de ver. oblig., interdum § ulti.; ff. si quis caut., et si post tres. Item si ergo fui in mora agendi tecum, et interim mortua sunt animalia mihi subtracta, mihi mora non nocet, ff. de vi et de vi arm., merito. Sed verum est quod in hoc casu nocet mora nec potest purgari, cum ius non habeant eligendi, quia translatum est ad superiorem. Unde si eligerent, nulla esset talis electio, sicut nulla est sententia illius qui amisit iurisdictionem, infra, de offi. deleg., cum super. Loquitur capitulum istud cum de consuetudine alicuius loci ubi eligere non possunt, nisi primo licentia impetrata a superiore, arg. supra, de elect., cum inter universas. Vel intellige cum superior qui habet potestatem interdicit ne sine ipsius speciali mandato ad electionem procedant, sicut saepe facit Papa vel eius legatus.
X 1.07 DE TRANSLATIONE EPISCOPI
X 1.07.01 Cum ex illo
Privilegio
Quo videlicet praetulit eam cunctis ecclesiis, 21. dist., in novo; et 21. dist., quamvis. Et in hoc differt a papatu imperium, quia imperator habet suam iurisdictionem a populo, Inst. de iure natural. § sed et quod principi; et C. de vet. iure enucl., Deo auctore § cum enim; in Auth. quom. oport. episc., coll. 1, ubi dicitur quod ab eodem principio sunt. Sed Romana ecclesia voce domini tantum praelata est, ut hic, et 21. dist., quamvis.
Instituta continentia
Quia quaestio religionis et fidei ad Petrum tantum referenda est, 12. dist., praeceptis; et 24. q. 1, quoties; et 16. q. 1, frater noster; et 23. q. 8, convenior.
Translationes
Et depositiones, 3. q. 6, quamvis; et 3. q. 6, dudum; et infra, eodem, inter corporalia; et 7. q. 1, mutationes.
Mutationes
7. q. 1, temporis qualitas.
Pertineant
Quae sint illa quae ad solum Papam pertineant, his versibus comprehende: restituit Papa solus deponit et ipse // dividit ac unit eximit atque probat // articulos solvit synodumque facit generalem // transfert et mutat appellat nullus ab illo. De singulis istis habebis concordia infra, de excess. praelat., sicut; et infra, de offi. legat., quod translationem, in glossa, haec sunt.
Confirmasse
Secundum quosdam factum narrat, quia ante pallium receptum non potest confirmare, quia in pallio plenitudo pontificalis officii confertur, infra, de usu pallii, nisi specialis; arg. supra, de elect., quod sicut, circa fi. Arg. contra supra, de elect., suffraganeis. Dicunt quidam quod illa non tenet. Alii dicunt quod confirmare potest, et omnia alia facere quae sunt iurisdictionis, ut hic, et supra, de elect., transmissam; et supra, de elect., nosti. Quia in confirmatione consequitur omnia quae sunt iurisdictionis, et confirmare iurisdictionis est, quia eo confirmato potest conferre beneficia, supra, de elect., nosti. Ergo eadem ratione confirmare, quia capitulum vacante sede confirmat, infra, de maior. et obed., cum olim; et infra, de maior. et obed., si quis; arg. vel conprovinciales episcopi, 64. dist., quia per ambitiones; arg. infra, de haeret., ad abolendam § et quoniam; et arg. infra, de concess. praeben., nulla; multo fortius electus confirmatus. Sed videtur quod tunc ad Papam spectet confirmatio, 100. dist., quoniam; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Illud est verum quod electus in archiepiscopum confirmatus, omnia quae sunt iurisdictionis potest, et non quae sunt ordinis, unde licet possit confirmare electos. Illos tamen consecrare non potest ante pallium acceptum, supra, de elect., quod sicut; infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. Et illam decretalem supra, de elect., suffraganeis, quidam volunt intelligere quando non est in mora, et illam supra, de elect., quod sicut, quando est in mora petendi pallium. Alii dicunt quod illa decretalis supra, de elect., suffraganeis, non tenet. Et tu dicas et credo verius, quod decretalis illa supra, de elect., suffraganeis, teneat, et quod electus in archiepiscopum confirmatus potest confirmare suffraganeos suos, ut hic innuitur, et potest mandare suffraganeis suis ut electum debeant consecrare, licet ipse hoc facere non possit. Video enim quod ipse non potest clericum ordinare, et tamen potest mandare alicui episcopo ut ordinet. Hoc idem faciunt abbates exempti de clericis suis, quia faciunt illos ordinari per episcopos quos ipsi non ordinant sine licentia eorum praelatorum. Multo fortius electus talis potest mandare hoc suffraganeis. Et haec est ratio quia per hanc demandationem nihil committit, cum ipsi episcopi ex ordine et consecratione quam habent, facere possunt, nec deest illis nisi quod consecrandus non est de sua iurisdictione. Nec sequitur hoc facere non potest, ergo non potest aliis mandare. Instantiam habes in abbatibus exemptis et in electis confirmatis; arg. 7. q. 1, pontifices.
X 1.07.02 Inter corporalia
Facilius
Hoc est generale, nam et peculium facilius revocatur quam constituatur, ff. de peculi., non statim. Et possessio facilius amittitur, quia solo animo, quam acquiratur, quia ibi necessarius est actus corporalis, ff. de acq. poss., possideri § in amittenda.
Spiritualia
Tamen spiritualia nisi legaliter conserventur de facili destruuntur, 40. dist., sicut. Sed illud intelligas quo ad destructionem virtutum, quod fit per peccatum. Unde dicitur qui peccat in uno factus est omnium reus, infra, de reg. iur., defleat. Et quod dicit hic, referas ad sacramenta huiusmodi, scilicet, ordinationes, consecrationes et depositiones, et consimilia, etc.
Destruantur
Unde lex dicit quod difficilior est dissolutio matrimonii quam coniunctio, C. de repud., consensu, in princ.
Solus
16. q. 7, congregatio.
A metropolitanis
64. dist., episcopi; 64. dist., ordinationes; et 64. dist., de abiectione.
Romanum Pontificem
Ut 3. q. 6, quamvis; 3. q. 6, dudum; et supra, de translat., cum ex illo.
Fortius
Id est, dignius, quoniam carnale in veritate fortius est, quia dissolvi non potest, etiam si interveniat consensus Papae, et ipsorum coniugum, immo manent coniuges separatim, scilicet, propter fornicationem, 32. q. 7, interveniente; et 32. q. 7, licite; et infra, de iureiur., tua nos 2. Et durat usque ad mortem, 7. q. 1, sicut alterius; infra, de sepult., de uxore; nisi in casu ante carnalem copulam, infra, de conver. coniug., ex publico. Spirituale vero coniugium in multis dissolvitur casibus, translatione, renunciatione et depositione auctoritate Papae, ut supra, de translat., cum ex illo; et ideo minus est forte, sed dignius.
Non separet
33. q. 2, an quod in subditis; et 33. q. 2, quos Deus.
Non enim
Responsio tacitae quaestionis, diceret aliquis quotidie dissolvuntur. Et ipse respondet, non enim, etc.
Divina
Et sic quod fit auctoritate Papae, dicitur fieri auctoritate Dei. Et est verum si iusta causa hoc faciat, 23. q. 1, quodcumque; et 23. q. 3, si quis non recto iudicio.
Vicarium
Et tamen successorem piscatoris, 24. q. 1, quoniam verus. Et episcopus dicitur etiam vicarius Christi, 33. q. 5, mulierem. Et successores sunt episcopi aliorum Apostolorum, 68. dist., quorum vices.
Confirmatus
Ergo ante confirmationem potest, quod verum est. Adhuc tamen habet tenue ius, cum posset repelli per exceptionem, infra, de accusat., super his.
Cui
Scilicet, coniugio spirituali.
Nihil addit
Consummatur tamen in consecratione illud matrimonium; infra, de translat., licet.
Nullius
Ergo non probat hoc esse, quod ab hoc contingit abesse, C. de probation., neque natales; et C. und. cognat., non hoc; et infra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; arg. infra, de testib., cum tu; et 38. dist., quae in ipsis.
Non honori
Infra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit.
Idem iuris
Quia de similibus simile debet esse iudicium, supra, de elect., dudum ecclesia. Similis enim aequitatis ratio similia iura suadere debet, C. ad leg. Falc., cum certum; infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta.
Sic et electorum
Quod dictum erat de episcopis, prorogatur ad electos confirmatos, sicut quod dicitur de uxore, prorogatur ad sponsam, ff. de iure dot., si sponsa; ff. de fund. dot., lex Iulia; C. de bon. quae liber., non sine, in fi.; infra, de iureiur., quemadmodum; arg. C. qui pot. in pign. hab., asiduis, in fi.
Post
Ergo ante confirmationem potest.
Similitudinem
Arg. quod de similibus, simile debet esse iudicium. Arg. contra 28. q. 1, sic enim, vers. perinde; et 27. q. 1, nuptiarum, circa medium.
Neque illud
Hic respondet tacitae quaestioni, quae posset fieri per capitulum, 100. dist., quoniam. Quia ibi dicitur quod ecclesia quae habet electum confirmatum, appellatur vidua, et ille cedit iudicio metropolitani, et hoc dicit quod non potest sine licentia Papae. Papa respondet huic obiectioni, quia non videtur vidua nisi quo ad quaedam. Item nec obstat illud quod de cessione subsequitur, quia illud statutum fuit ad poenam, etc.
Sex menses
Melius diceret si ultra quinque, quia de quinque mensibus dicitur in canone illo, cuius sententia hic ponitur.
Ad quaedam
Illa, scilicet, quae ministerium consecrationis desiderant, supra, de elect., transmissam.
Inutilem
In aliis etiam mortuus reputatur, probat etiam de poen. dist. 1, facilius § hoc idem probatur; et de poen. dist. 1, scindite. Et qui inhabilis est ad agendum nullus dicitur, ff. quod cui. univ. nom., neque societas § penulti.; et ff. qui satisda. cog., si decesserit; et ff. qui satisda. cog., qui iurato; et ff. ad Velleia., quamvis § si convenerit.
Ad gratiam
Arg. ff. de excepti. rei iud., evidenter. Poena enim non debet tribuere alicui immunitatem, ff. de interdict. et releg., relegatorum § ulti.; et ff. de interdict. et releg., sed honore. Nec econverso gratia debet trahi ad poenam, C. de legi. et const., quod favore. Et quod provisum est ad concordiam, trahi non debet ad noxam, 45. dist., licet nonnumquam.
Auctoritate Romani Pontificis
Scilicet, generali.
Superstitiosis
2. q. 5, consuluisti. Et quod Apostolus non definit, nec nos definire debemus, 31. q. 1, quod si dormierit.
Non invenitur
Arg. quod non est concessum intelligitur prohibitum, ff. de colleg., mandatis, in princ.; ff. de donation., filius; et 18. q. 2, hoc tantum; et 9. q. 3, conquestus; 32. dist., de illo clerico; et 55. dist., si evangelica; ff. quod cui. univ. nom., nulli; ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor. Regula ista locum habet in iudiciis stricti iuris, quia quicquid adstringendae obligationis causa dictum est, nisi id verbis exprimatur, omissum intelligitur, ff. de ver. oblig., quicquid; et in arbitris id locum habet, infra, de arbitr., cum dilectus; ff. de recepti., si cum dies § plenum; et ff. de recepti., quid tamen, in fi. et in princ.; infra, de decim., ad audientiam; et infra, de translat., licet; et infra, de privileg., si de terra; secus est in iudiciis bonae fidei. Hic sumitur contrarium arg., omnia concessa intelliguntur quae non sunt expresse prohibita, et habet locum in iudiciis bonae fidei, prout sequitur quia ibi omnia intelliguntur venire in iudicium, nisi expresse prohibeantur, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et ff. de iud., solemus; ff. deposi., Lucius. Secus in beneficiis quae latissime sunt interpretanda, infra, de verb. sign., olim; et infra, de dona., cum dilecti, in fi.; et secus in absolutionibus, infra, de sent. excom., nuper. Arg. contra quod illa scilicet, intelliguntur concessa quae expresse non inveniuntur prohibita, 30. q. 3, illud; et 30. q. 4, qui spiritualem; et 16. q. 1, sunt nonnulli; et ff. de procur., mutus § 1; et 5. dist., ad eius vero; et ff. qui testam. fac. pot., testamentum; et 28. q. 1, iam nunc. In verbo illo, et hoc non vetat Dominus, super hoc consuevit dici ubi constitutio promulgata fuit affirmative intelligitur concessum, nisi reperiatur prohibitum. Patet exemplum 31. q. 1, Deus masculum; et 31. q. 1, quod si dormierit. Si vero negative fuerit expresse promulgata semper intelligitur prohibitum, maxime ubi fuerat eadem ratio nisi inveniatur concessum. Exemplum patet 23. q. 5, si non licet. Nam cuncta licerent nisi iura vetarent.
Tamquam maiores
40. dist., homo Christianus; et ff. de re milit., omne § qui manus; iuxta illud: omne animi vitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
Ex simplicitate
Simplicitati enim parcendum est, 86. dist., tanta; et infra, de rerum perm., cum universorum, ubi plures concordantiae sunt ad hoc.
Perdurante
Id est, si adhuc durant in suo consensu; simile 63. dist., quanto; et supra, de elect., bonae 2. Et quod hic dicit de gratia solummodo dicitur, quia ille debuit utraque privari, sed quia ex simplicitate hoc contingit, pepercit illi; simile infra, de rerum perm., cum universorum. Et capitulum quod ipsum recepit privari debuit ea vice eligendi potestate si Papa eum repulisset, vel cum eo non dispensasset, infra, de translat., quanto.
Non potuerit
Et ita quod voluit non potuit, et quod potuit noluit, infra, de offi. deleg., cum super; et C. si quis alt. vel sib. sub alt., multum; et C. de iure dot., si genero; et ff. de hered. instit., quotiens. Arg. contra C. de insti. sub cond. fac., si testamentum.
X 1.07.03 Quanto persona
Relicta
Hoc capitulum et capitulum sequens infra, de translat., licet; et illud capitulum infra, de maior. et obed., humilis; et infra, de cleri. excom., illud, de eadem materia loquuntur.
Coniunxit
33. q. 2, quos Deus; et 33. q. 2, an quod; et 30. q. 1, ad limina.
Antiquitas
Sic 25. q. 1, contra statuta; et 9. q. 3, conquestus. Et antiquitas veneranda est, 2. q. 6, anteriorum § illud; et ff. de iure immun., semper. Mos enim retinendus est fidelissimae vestutatis, C. de testament., testamenta.
Reverentiam
Tamquam iuri scripto, 9. dist., ecclesiasticarum; et 9. dist., catholica; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Puri homines
Veri tamen hominis, qui etiam aliquid est secundum quod homo, infra, de haeret., cum Christus. Et est verus Deus et verus homo, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter.
Veri Dei vicem
Unde dicitur habere caeleste arbitrium, C. de summ. trinit. et fide cath., cunctos, in fi. Et ideo etiam naturam rerum immutat, substantialia unius rei applicando alii, arg. C. commun. de legat., omne. Et de nullo potest aliquid facere, C. de rei uxor. act., rem, in princ.; et de conse. dist. 2, re vera. Et sententiam quae nulla est, facit aliquam, 3. q. 6, haec quippe. Quia in his quae vult, ei est pro ratione voluntas, Inst. de iure natural. § sed quod principi. Nec est qui ei dicat, cur ita facis, de poen. dist. 3 § ex persona; alias est de poen. dist. 3, quamvis. Ipse enim potest supra ius dispensare, de concess. praeben., proposuit. Item de iniustitia potest facere iustitiam corrigendo iura et mutando, infra, de appell., ut debitus; et infra, de cons. et affin., non debet; et plenitudinem obtinet potestatis, 2. q. 6, decreto.
Exemplum
Quia facilitas veniae praebet incentivum, etc., 23. q. 4, est iniusta. Et si ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus, 35. q. 9, loci; et 93. dist., pervenit; et C. de indict. vid., ambiguitates, in fi. Propagatur enim vitium nisi per coerctionem disciplinae subsequatur correctio, 21. q. 2, placuit, in fi.
Notorium
Notorium est quod transivit, sed quod sine licentia transivit non est notorium; simile infra, de cleri. excom., illud.
Illicite
Ipsum recipiendo sine licentia Papae; sic supra, de elect., bonae 1; non postulando.
In quo peccaverunt
Sic supra, de translat., inter corporalia; infra, de temp. ord., litteras; et infra, de offi. deleg., cum olim magister.
Suspendimus
Per sententiam, et sic non ipso iure; sic supra, de elect., Cumana, in fi. Sic arg. contra supra, de elect., bonae 1, ubi videtur quod ipso iure sunt privati. Et ideo expone, suspendimus, id est, suspensos denunciamus.
Debebat
Sua auctoritate, immo in ea vocatione in qua vocatus erat debuit secundum Apostolum permanere, ut 21. q. 1, clericus.
Canonicas
7. q. 1, si quis episcopus.
Maiorem
Maxime, quia idem si ad parem vel minorem. Ber.
X 1.07.04 Licet in tantum
Licet in tantum
Secundum quod verba ista sonare videntur, colligitur quod quis possit habere principium matrimonii sine medio et sine fine. Sed contradicit Ambrosius, dicens quod sacramentum matrimonii aut plenum est aut nullum, quia matrimonium res est individua et simplex, sicut et carnale matrimonium, quod est coniunctio maris et feminae individuam vitae retinens consuetudinem, infra, de praesump., illud; et 27. q. 2 § sequitur; et Inst. de patr. potest. § ius. Resp.: ista verba possunt referri ad solemnitatem potius quam ad substantiam matrimonii. Vel dicas quod pro tanto dicitur initiatum, quia post electionem ab ea non possunt recedere electores, supra, de elect., cum inter canonicos. Immo hodie etiam ante electionem publicato tamen scrutinio varirae non possunt, supra, de elect., publicato. Et postea per consensum electi perficitur et in confirmatione fit ratum ita quod amplius per se renunciare non potest; supra, de translat., inter corporalia. Et in consecratione consummatum intelligitur, et hoc tantum quo ad illa quae ministerium consecrationis desiderant, supra, de elect., transmissam. Sed quo ad vinculum coniugale consecratio nihil operatur, supra, de translat., inter corporalia. Sic et in carnali matrimonio ista possunt considerari per sponsalia quae sunt futurarum nuptiarum promissio, 30. q. 5, nostrates. Quodam modo videtur initiari, quia per illa ad matrimonium pervenitur, ff. de sponsal., oratio. Per consensum animorum contrahitur et efficitur ratum, ita quod numquam postea separantur nisi ante carnalem copulam causa religionis, infra, de conver. coniug., ex publico. Per coniunctionem corporum consummatur, infra, de divort., quanto.
Maiorem
Quia gradatim conferuntur honores, ff. de muner. et honor., ut gradatim. Et qui promoventur de minori ad maius promoveri debent, 93. dist., legimus, in fi.
Videatur
Si alicui videri possit, sed nulli potest videri, ergo nec huic; sic 8. q. 1, Moyses; et arg. 35. q. 5, ad sedem, vers. hic ergo evigilent. Et aciem mentis si possunt intendant, quod dicit non possunt, et 24. q. 3, si habes, vers. si invenirentur idonei, etc. Sed Augustinus dicit se nescire, et licet forsitan hoc videatur aliquibus quod possit transire. Non tamen est verum, cum persona prius sit examinanda sicut postulatio, prout sequitur.
Ad parem
Sed nonne concesso quod maius est videtur concedi quod minus est, infra, de decim., ex parte tua 2; 16. q. 2, visis; infra, de dona., pastoralis? Sed dic quod minus est transire ad maiorem quam ad parem vel minorem, quia minus est contra ius commune. Unde magis est dispensabile transire ad maiorem quam ad parem vel minorem propter maiorem utilitatem, ut hic dicit.
Postulatio
Sed quare haec verba privilegii sive indulgentiae non interpretatur Papa largissime, ut infra, de verb. sign., olim? Respondetur quod forma verborum hoc non patitur; sic infra, de privileg., si de terra; et supra, de consuet., cum dilectus. Item quia per talem indulgentiam noluit subvertere consuetam examinationem postulationis, arg. C. de inoffic. testam., si quando; et supra, de elect., ecclesia vestra 2. Sed quaero quam utilitatem consecutus fuit iste per illam indulgentiam, sive per istam interpretationem quam hic facit Papa, cum potius interpretatio fieri debeat ut res valeat quam ut pereat, infra, de verb. sign., abbate § si unus eligitur; et ff. de reb. dub., quotiens; et infra, de privileg., in his. Arg. optimum, et quod hic dicitur, sine privilegio tali hoc fieri non potuisset, et privilegium aliquid adiicere debet iuri communi, ff. ad municip., municipem; ff. de leg. 1, si quando. Potius enim adiuvari beneficio nos oportet quam decipi, infra, de commod., cum gratia; et ff. commodat., in commodato § sicut, in fi. Resp.: ideo attenuat vires huiusmodi privilegii, quia per ambitionem obtentum fuit, ut 1. q. 1, principatus; et C. de senatuscons., quamvis. Ex eo enim quod aliquid contra ius obtinetur, praesumitur ambitiose obtentum, ff. ad municip., municipem, in princ. Vel dic quod super examinatione non dabatur ei aliqua indulgentia, prout patet ex verbis istius indulgentiae, vers. dum tamen ei nihil obstaret, etc.; et infra, ubi dicit, et tenor illius, etc. Sed in hoc valebat ei indulgentia, ut si vocaretur ad maiorem dignitatem, poterat consentire ut per mutuum consensum illius et postulantium initiatum esset spirituale coniugium. Quod non esset, si indulgentiam non haberet, quia consentire non posset, supra, de translat., inter corporalia, ad fi. Si enim servasset indulgentiam et vocatus fuisset ad maiorem dignitatem, tunc in illam potuisset transire nulla alia licentia petita. Qui enim non servat privilegium perdit illud, supra, de consti., cum accessissent, cum suis concordantiis. Et privilegium sive indulgentia ita est servanda secundum quod in ea continetur, infra, de privileg., porro. Sed iste voluit ampliare indulgentiam transeundo ad parem et sine examinatione, et ideo non profuit ei nec etiam ad minorem sine examinatione, ut patet ex tenore indulgentiae. Ber.
X 1.08 DE AUCTORITATE ET USU PALLII
X 1.08.01 Cum super aliqua
Ecclesiam
Verba ista habes 100. dist., pallium.
Quamlibet
Signatur contra infra, de verb. sign., cum clerici. Solutio: ibi Placentina ecclesia stricte accipitur pro cathedrali tantum, hic large pro qualibet ecclesia suae provinciae. Ratio potest esse quia per hanc interpretationem nulli fit praeiudicium, sed per illam posset praeiudicari vasallis ecclesiae, et cito possent incurrere periurium.
Pallio
Per quod significatur plenitudo pontificalis officii, infra, de auctor. et usu pal., cum sis; et infra, de auctor. et usu pal., nisi. Et eo utendum est tantum inter missarum solemnia, 100. dist., contra morem; et certis diebus, infra, de auctor. et usu pal., ad honorem; qui continetur in privilegio suo, infra, de auctor. et usu pal., quia nos.
X 1.08.02 Ad hoc quia
Commodes
Et ita quia pallium personale est, aliis commodari non potest, immo nec in alia provincia potest uti eo sine licentia illius cuius est parochia, etiam si privilegium habeat, infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Ea enim quae inhaerent personis cum personis extinguntur, arg. infra, de offi. deleg., quoniam abbas; et de offi. deleg., P et G; ff. de regul. iur., privilegia; Inst. de iure natural. § sed quod principi; et 7. q. 1, petisti.
Sepeliri
de conse. dist. 1, nemo clericus. Contra hoc speciale vestimentis sacerdotalibus, spiritualibus, et de pallio, et sic non obstat, ff. de rel. et sump. fun., si quis § funeris. Ubi ornamenta et annulli prohibentur cum cadaveribus poni vel sepeliri, ne forte propter ea effodiantur. Et capitulum de conse. dist. 1, nemo clericus, loquitur de laico qui non debet involvi vestibus sacris, secus de clericus.
X 1.08.03 Nisi specialis dilectio
Nominis
Et ita licet consecratus sit in episcopum, non est appellandus archiepiscopus ante pallii receptionem.
Palliare
Palliare debet quis quod male fecit, et revocare congruenter si potest, ne vilescat eius auctoritas, infra, de accusat., qualiter et quando 1; et infra, de appell., cum cessante; ff. de regul. iur., quod iussit.
Eligemus
Potius tenemur non magis diligere quam alium. Nam quisque regulam diligendi proximum a semetipso accipit, 23. q. 5, si non licet. Et agris tuis sitientibus alii irrigandi non sunt, C. de servit., praeses; 64. dist., quia per ambitiones; et C. ut nemo privat., ne quis. Et quilibet sibi primo faciat eleemosynam, deinde proximo, de poen. dist. 3, sane cavendum. Unde etiam mihi possum consulere cum damno alterius, ff. ad leg. Aquil., si quis fumo, in fi. Arg. contra 22. q. 2, primum; et 11. q. 3, si quis vero.
X 1.08.04 Ad honorem Dei
Ad honorem
Sub hac forma verborum traditur pallium: ad honorem Dei omnipotentis et beatae Mariae virginis et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et domini Papae Gregorii et ecclesiae Romanae, et ecclesiae talis tibi commisse tradimus tibi pallium de corpore beati Petri sumptum, in plenitudinem pontificalis dignitatis, ut utaris eo infra ecclesiam tuam certis diebus, qui exprimuntur in privilegiis ecclesiae tuae concessis a Romana ecclesia, infra, de auctor. et usu pal., quia nos. Et hi sunt nativitas Domini, festivitates sancti Ioannis et sancti Stephani, in Circumcisione, in Epiphania, in ramis Palmarum, in coena Domini, in sabbato Sancto, tribus diebus Resurrectionis, Pentecostes, in festivitate sancti Ioannis Baptistae, et omnium Apostolorum, in tribus festivitatibus beatae Mariae, in commemoratione omnium Sanctorum, in dedicatione ecclesiarum, in principalibus festivitatibus ecclesiae tuae, in ordinationibus clericorum, et in consecrationibus episcoporum, in die anniversarii suae consecrationis. Et arg. hoc infra, de fer., conquestus; et de conse. dist. 3, pronunciandum.
In ecclesia sua
Id est, infra quamlibet ecclesiam suae provinciae, supra, de auctor. et usu pal., cum super. Sed extra ecclesiam in processione uti non debet, supra, de auctor. et usu pal., cum super. Et sic miles post finitam militiam cum cingulo non ibit, C. de prox. sacr. scrin., certae, lib. 12. Proconsul non utitur insignis suis priusquam intret provinciam, ff. de off. procon., proconsul ubique. Simile est de usufructario qui scenica veste non potest uti nisi in scena, ff. de usufru., sed et si quid § 2. Arg. contra infra, ut lite penden., a memoria.
Sollicitudinis
2. q. 6, qui se.
X 1.08.05 Ex tuarum tenore
Infra ecclesiam
Id est infra quamlibet ecclesiam provinciae tuae, supra, de auctor. et usu pal., cum super.
Pallio
Rationabili tamen causa potest uti ubique; 36. dist., qui ecclesiasticis § ecce. Similiter videtur quod infula possit uti ubique, 21. dist., cleros. Videtur quod ubique, infra, de auctor. et usu pal., cum sis.
Consuetudo
Et mala, et est ratio quia sicut pallium fortiter postulasti datur, ut 100. dist., prisca; ita datum fortiter custoditur, et si transferat se ad aliam sedem, non tamen cum eo pallium transfertur, supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi. Unde pro parte est beneficium personale, quia cum persona sepelitur, supra, de auctor. et usu pal., ad hoc. Et pro parte locale quia non transfertur cum persona ad alium archiepiscopatum, sed remanet ibi, supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi.
Corruptela
Sed videtur quod non sit corruptela, et quod sit tolerandum, ff. de off. procon., proconsul ubique, ubi proconsul utitur suis insignis ubique postquam egreditur urbem.
Indulgemus
Hoc ideo dicit, quia non est licitum alicui celebrare vel praedicare in alia provincia, nisi ad hoc fuerit invitatus, 7. q. 1, episcopi vel presbyteri; et 9. q. 2, nullus primas; et 6. q. 3, scriptum est.
Propter hoc
Scilicet, pro ecclesiis consecrandis et clericis ordinandis.
Permittat
Nota quod Papa licet alicui det privilegium, non vult tamen quod utatur eo in praeiudicium alicuius; sic infra, de offi. ord., licet; et supra, de translat., licet.
Pallio
Tuo, scilicet, et non illius ad cuius provinciam declinas, cum sit personale; supra, de auctor. et usu pal., ad hoc.
Casibus
Duobus praemisis, non aliis. Quod enim in quibusdam permittitur, in aliis prohibetur; arg. ff. de iud., cum praetor.
X 1.08.06 Cum sis
Ubicumque
Hic videtur ex eo quod dicit, ubicumque, quod etiam extra provinciam archiepiscopus pallio possit uti, sicut proconsul, ff. de off. procon., proconsul ubique. Sed contra supra, de auctor. et usu pal., cum super; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Sed quod dicit, ubicumque, restringe, id est, infra quamlibet ecclesiam tuae provinciae, supra, de auctor. et usu pal., cum super; vel ubicumque si habeat privilegium ad hoc, et ille ad cuius provinciam vel diocesim transit id permittat, supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et sic planum est.
X 1.08.07 Quia nos
In aliena
De licentia diocesani episcopi, alias non, quia non debet ponere manum in messem alienam, ut 6. q. 3, scriptum est; et 9. q. 2, nullus primas. Privatim tamen posset sine licentia, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis. Diocesanus debet illum invitare, 7. q. 1, episcopi vel presbyteri.
Privilegiis
Qui praecise sint dies illi nescimus, nisi sint illi qui enumerati sunt supra, de auctor. et usu pal., ad honorem; et infra, de fer., conquestus.
Quarta
Satis soluta est per hanc responsionem, quia recipere debet privilegium suum. Et si ibi continetur quod possit celebrare cum pallio pro defunctis, ita observet secundum quod ibi continetur; simile infra, de privileg., si de terra.
X 1.09 DE RENUNCIATIONE
X 1.09.01 Litteras tuas
Senectutem
Non enim quaelibet senectus facit, ut quis possit petere cessionem, sed ea sola quae hominem reddit prorsus ineptum, infra, de renunciat., nisi § debilitas. Propter quas causas possit quis renunciare traditur infra, de renunciat., nisi; et infra, de renunciat., post translationem.
Insufficientiam
Haec est iusta causa ad renunciandum, quia defectus scientiae non solum impedit promovendum, supra, de elect., congregato. Immo deiicit iam promotum, infra, de aetat. et qualit., quamvis. Et de hoc habebis infra, de renunciat., nisi.
Novae
Sic enim iudex potius debet causam differre, quam eam novo iudici delegare, ff. de vac. mun., praetor § ulti.; arg. 19. q. 3, monasterius.
Militiae
Simile 7. q. 1, sciscitaris. Non enim solvi debent milites nisi completis stipendiis, C. de his qui non imple. stipen., cum ob provectae, lib. 10. Et nil creditur esse actum, etc., C. de his quib. ut indign., cum Silanianum, in fi. Et frustra velociter currit qui priusquam ad metas perveniat, deficit; de poen. dist. 3, in causam; arg. 7. q. 1, nihil. Et magis delinquit qui incoeptam causam dimittit, quam qui numquam ad causam venit, in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8. Et qui ponit principium totum supplere debet usque ad finem, de conse. dist. 1, nullus episcopus.
X 1.09.02 Cum inter P.
Iuramentum
Iste P. abiuravit beneficium suum, quod de caetero ipsum non repeteret, sed non iuravit quod non reciperet, si iterum eligeretur, infra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam. Iuramentum non extenditur ad ea de quibus non fuit cogitatum in iuramento, et quae tunc non extant, infra, de iureiur., clericus. Sicut nec rescripta extenduntur ad lites quae non extabant tempore impetrati rescripti; supra, de rescript., quia nonnulli. Et transactio non extenditur ad ea de quibus non fuit dictum vel cogitatum, C. de transaction., si de certa; et C. de iud., licet; unde non obstat in aliis. Et sic isti P. non obstat iuramentum, cum non agat ex prima sua receptione, sed ex novo iure post iuramentum praestitum, acquisito de consensu maioris et sanioris partis capituli, quia alia est modo causa petendi, ff. de excepti. rei iud., et an eadem; ff. de institut. act., habebat; et infra, de caus. poss. et propr., in causa.
Maioris et sanioris
Et sic standum est maiori parti, 65. dist., sane; et 19. dist., in canonicis; et ff. ad municip., quod maior. Quid iuris sit servandum de hoc nota supra, de elect., ecclesia vestra 2, in fi.
Intercessit
Supple post suam renunciationem. Iste P. post suam renunciationem obtinuit litteras a Papa ut reciperetur in ecclesia illa. Sic iste investitus fuit de beneficio illo auctoritate Papae, et de consensu maioris partis, et sic pars minor non potest obiicere iuramentum.
X 1.09.03 Ex transmissa relatione
Abbatis
Id est, praelati, quia ecclesia saecularis est et non regularis, et est nomen dignitatis. Et iste P. Rubens erat ibi canonicus.
Votum
Non quod emisisset votum, sed quod emittere proponebat, infra, de regular., consulti. Arg. contra infra, de regular., super eo. Non est contra, ibi habitus fuit ad professionem, hic ad probationem tantum. Vel hic nullum habitum suscepit, et si suscepisset, non obstat. Nam habitus solus sine professione non facit monachum, infra, de regular., porrectum; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit.
Resignavit
Sed qualiter bona illa sibi restituta fuerunt, ex quo enim semel fuerunt acquisita ecclesiae, non debent ei amplius restitui, 12. q. 2, nulli; 17. q. 4, sunt qui opes? Respondeo: iure poli, non iure fori, 17. q. 4, quicumque vult; arg. infra, de don. int. vir. et uxor., mulieres; et in Auth. de monach. § si vero, coll. 1. Vel de facto fuit hoc potius quam de iure, si transiverunt in proprietatem ecclesiae. Vel forsan sub conditione contulerat illa bona, si ibi perpetuo remanere deberet. De hac materia notatur infra, de cleri. coniug., quod a te.
X 1.09.04 Admonet
Intrare
16. q. 7, nullus omnino, infra, de iure patron., cura. Alias nisi talia beneficia dimiserint, sunt excommunicandi usque ad debitam satisfactionem, infra, de instit., ex frequentibus.
Inconsulto dimittere
Ut 7. q. 1, episcopus de loco; infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Idem est in clericis aliorum plantorum, ut abbatum et consimilium, sine quorum consensu ecclesias non debent dimittere, 63. dist., nullus laicorum; et 63. dist., Hadrianus; et 53. dist., legem. Quod si fecerint, possunt revocari, et nisi admoniti redierint, sunt excommunicandi, 7. q. 1, si qui vero; et 7. q. 1, si quis presbyter. Et haec est canonica ultio, ut dicit hic in fine. Et si praelatus suus transitum ratum habere noluerit, potest illa ecclesia ordinari per illum ad quem spectat, infra, de renunciat., quod in dubiis; et hic in fi. Ad religionem tamen transire possunt, 19. q. 2, duae sunt. Et etiam regulares petita licentia, quamvis non obtenta, infra, de regular., licet. Item arg. est ex hac littera, quod unus praelatus non possit ad aliam praelaturam eligi in alia ecclesia vel etiam canonicus, sed tantum postulari, quoniam praelatus ille vel clericus non habet facultatem recedendi ab ecclesia sua sine licentia episcopi sui. Unde eius consensus illegitimus est, quod concedebat Vincen. Et si episcopus malitiose eum non vult concedere, cogendus est per superiorem, arg. infra, de iure patron., nullus. Et secundum eum habet locum electio tantum in clericis eiusdem ecclesiae. Nos hoc non dicimus, immo clericus alterius ecclesiae bene potest eligi ad aliam ecclesiam, dummodo alias sit idoneus, et in eodem episcopatu, et in alio et tenet electio, supra, de elect., cum inter canonicos, ubi de hoc. Implorenda est tamen licentia sui episcopi, et si denegaret eam, compelleretur per superiorem si malitiose hoc faceret, per decretalem, infra, de iure patron., nullus.
X 1.09.05 Super hoc quod
Reposcentibus
Id est, petentibus.
Sine causae
Id est, sine adiectione iustae causae renunciationis.
Versimile
Contra istam praesumptionem bene admittitur probatio in contrarium, ut infra dicitur in responsione, infra, de praesump., quia versimile.
Resignationis
Licet non sit allegata ab ipso reo, forte ideo renunciavit, quia habebat plura beneficia, infra, de praeben., referente. Vel quia simoniace fuerat adeptus illud, infra, de praesump., quia versimile. Maxime dico, quia idem esset si nullam causam allegasset, et hic non dicitur quod reus causam allegavit, sed iudex hic quaesivit, quia sufficit allegare spontaneam renunciationem sine aliqua causa, nec tenetur etiam allegare causam, nec iudex tenetur inquirere causam. Et hic notat cum dicit infra, ideoque supervacuum esse, etc., quod dicit, si vult potest inquirere, alias non tenetur, quia sufficit quod sponte renunciavit, infra, de renunciat., in praesentia. Quidam signant contra, infra, de restit. spol., sollicite. Ibi non recipiuntur testes illius qui allegabat spontaneam abiurationem ante restitutionem, et hic recipiuntur ante et post restitutionem. Ita solvebant quidam, hic non allegabatur quod spoliatus renunciaverit. Si hoc fecisset, non admitterentur probationes contra eum, ut ibi. Sed ubi cessit non spoliatus, licet praesumatur pro eo quod invitus hoc fecerit, auditur tamen adversarius volens probare spontaneam abiurationem. Qua probata si iterum actor vult replicare quod non sponte, bene auditur. Ad hoc ut nullum sit contrarium, ita dicas quod hic et illa infra, de restit. spol., sollicite, in diversis casibus loquuntur, nec se tangunt. Qui enim per metum vel per vim renunciat beneficio vel iuri suo tenet quidem renunciatio, quia hoc voluit licet coactus, et sic perditur dominium ex toto, quia coacta voluntas, voluntas est, 15. q. 1, merito; et ff. quod metus cau., si mulier § si metu; et ff. quod metus cau., metum autem § sed quod praetor. Et sic habet locum in hoc casu actio quod metus causa, quae appellatur actio praetoria, ff. quod metus cau., et si mulier § si metu. Et in hoc casu loquitur haec decretalis, nec talis proprie dicitur spoliatus. Unde non potest petere restitutionem, cum non fuerit spoliatus, immo tradidit dominium licet per metum, ut dictum est. Sed datur illi actio praetoria quod metus causa, et hic agebat actione in rem simpliciter petendo ecclesiam suam. Sed opponebatur sibi spontanea abiuratio quando res petita tradita est per metum, agitur actione in rem et in personam, et si promissio tantum per metum facta est, et agitur ut res tradatur, habet exceptionem quod metus causa, ff. quod metus cau., metum § sed quod praetor. Sed spoliatus remanet dominus vel quasi, et perdit solam possessionem. Et in hoc casu habet locum actio unde vi, sive interdictum possessorium, et in hoc casu loquitur illa decretalis infra, de restit. spol., sollicite, et ibi renunciavit spoliatus. Et secundum haec nulla exceptio potest opponi quae tangat dominium eius qui petit restitui, quia quaestio spoliationis privilegiata est, infra, de ord. cognit., super spoliatione. Nec potest referri spoliatio quaestio proprietatis, quod non habebat ius vel quod non sit canonice institutus, infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., ex conquestione. Et ideo in casu capitulis infra, de restit. spol., sollicite, non auditur qui ei refert quaestionem qui sponte renunciavit sive abiuravit, quia illa duo simul stare non possunt quod unus petat restitui, et adversarius agat de proprietate, hoc esset contra ordinem iuris, C. de rei vend., ordinarii. Sed hic petebat ecclesiam agendo reali actione simpliciter, unde adversarius potest obiicere exceptionem peremptoriam et docere de iure suo, et actor potest replicare, et sic uterque debet docere de sua intentione secundum quod hic fit, ut dicit in fine. Et in fine apparebit quis melius probaverit, et ita plana est quae consuevit difficilis reputari.
Non vi
Sed sponte.
Metu
Et tamen metus continet in se vim, et ideo superflue dicitur, non vi, ff. quod metus cau., vis autem.
Oppressione
C. quod metus cau., per impressionem.
Pecuniae
Quae pro expensis etiam in talibus non debet dari, infra, de pact., cum pridem; et de rerum perm., ad quaestiones. Ex eo quod dicit, non interventum pecuniae, videtur a constrario sensu, quia si interventu pecuniae renunciasset, quod talis renunciatio non tenuisset, et sic restituetur ei ecclesia. Sed hoc falsum est, quia licet renunciatio non teneat, tamen privari debet iste, quia simoniam commisit pecuniam recipiendo pro re spirituali, et ideo potest suppleri, maxime si restitueretur in casu isto, de gratia sola hoc fieret.
Promissione
In casu isto bene restitueretur propter dolum adversarii; simile infra, de renunciat., sane.
Malo
Scilicet, non credentis, 22. q. 1, ita ergo; et infra, de iureiur., et si Christus.
Canonica
Scilicet, ut actor neget se sponte renunciasse.
Opposita
Et probata supple, ut sequitur infra § porro.
Admittere
Cum effectu, maxime si probabit reus iustam causam recusationis, obtinebit, nisi actor per replicationem repellat exceptionem, et hoc est quod sequitur, nisi replicatio, etc.
Negantis
De hac negative dictum est supra, de elect., bonae 1; dic ut ibi.
Negat
Est enim quoddam factum praegnans quod includit in se affirmativam, quia haec propositio, non sponte renunciavit, includit in se hanc affirmativam, coactus renunciavit. Et hanc probat actor in sua replicatio; simile C. de codicil., nec codicillos; et infra, de succ. ab intest., cum dilectus; et 3. q. 9, indicas.
Inficietur
Id est, neget spontaneam renunciationem.
Ad dignitatem
Scilicet, testium. Et sic non semper statur numero testium, immo considerari debet dignitas testium, et alia de quibus habes 4. q. 3, si testes, cum duobus capitulis sequentibus; et infra, de testib., in nostra; sic et in electionibus, supra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi de hoc. Et sic obtinebit qui melius probabit de sua intentione. Sed qualiter pronunciabit hic iudex? Numquid debet pronunicare quod sponte renunciavit vel quod non sponte renunciavit? Videtur quod sic, quia super his inducuntur testes. Sed hoc non videtur, immo videtur quod iudex pronunciare debeat super principali quaestione, quae est de renunciatione ecclesiae. De hac materia an debeat iudex pronunciare super incidenti vel non dicetur infra, de ord. cognit., intelleximus. Alii intelligunt hanc litteram habito respectu ad dignitatem, scilicet, partium, quia si ille qui dicit quod metu renunciavit, esset homo praeclarae dignitatis et opinionis, praesumptio esset contra illum qui dicit quod non sponte renunciavit, ff. quod metus cau., non est. Et ideo magis apertae probationes requiruntur ab ipso, ut in lege illa dicitur, et nihilominus habendus est respectus ad dignitatem et opinionem testium, ut dictum est. Si enim ille qui obiicit quod sponte renunciavit, habeat meliores testes, ei stabitur, non obstante dignitate alterius, arg. illius decretalis, infra, de praesump., quia versimile, et hoc vers. nulla responsio etc. Et tamen recipiuntur probationes quod sponte renunciavit. In casu isto posset dici iure novo, quod exceptio haec abiurationis sponte factae, per iuramentum lite contestata impediat super principali quaestione, cum negotium per iuramentum sit finitum, infra, de litis contest., olim; et infra, de celeb. miss., cum Marthae. Vel hic reus de plano confitebatur quod beneficium illud quod petebat actor, ad ipsum actorem pertinuit, sed sponte illud renunciaverat, et sic non fuit alia contestatio necessaria hic. Ber.
X 1.09.06 In praesentia nostra
Ad unam speciem
Sic ff. de testi., ob carmen § ulti.; et 4. q. 3, si testes § in criminali; et infra, de re iudic., sicut; et infra, de re iudic., cum inter vos; et ff. de regul. iur., res iudicata.
Praesumi
Sic infra, de re iudic., sicut; et infra, de re iudic., cum inter vos; et ff. de regul. iur., res iudicata.
Standum
Hic est arg. contra Io., qui dicebat quod in causa appellationis victor necesse habebat probare sententiam recte latam fuisse, et hoc in Auth. de his qui ingred. ad appel. § illud, coll. 5, ubi dicitur quod victores non aliter potientur sententiis, quam si eas recte latas monstraverint. Sed dicendum est quod semper statur sententiae nisi probetur quod iniusta sit, C. de appellat., qui ad civilia; et C. ut caus. post pub. ad. tut., tutores. Arg. detegere enim debet iniquitatem sententiae, ff. si pend. appel., appellatore § 1. Et docere debet se iuste appellasse, infra, de appell., cum in ecclesia. Quid ergo respondebis Auth.? Dicas quod hoc ipso quod non reprobatur, probat eam iustam, C. qui milit. poss., super servis, lib. 12. Si vero quis diceret sententiam iniustam ratione processus, quia diceret litem non fuisse contestatam, vel ordo iudicarius non fuit servatus in aliis, tunc necesse habet docere sententiam iustam per ipsum processum, infra, de probat., quoniam. Dic ut ibi notatur in fine, ultima notula.
Litteras
Quibus standum est quandoque, infra, de probat., post cessionem; et 9. q. 3, curae.
Confessionem
Et hoc solum sufficit, quia confessos in iure pro convictis haberi placet, C. de confes., confessos; et infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte.
X 1.09.07 Sane dilecto
Instituit
Et canonicos suspendit, ut patet in integra.
Ductus consilio
Dato forte in fraudem et sui lucri causa, unde errant in dolo, ff. de dolo mal., quod si cum scires; et ex consilio fraudulento obligabantur, ff. de regul. iur., consilii non fraudulenti. Unde habuit contra illos actionem de dolo, tamen apud se debuit explorare an ei expediret tale consilium, ff. mand. vel cont., mandatum, in fi.; quia non tenebatur sequi tale consilium, 14. q. 1, quisquis § quod praecipitur. Unde videtur quod non teneantur, sed tenentur si hoc constaret, et si vellet allegare hoc illud deberet probare, ff. de probation., quotiens operae § qui dolo. Sed hic praesumitur dolus, unde ipsum recipere compelluntur.
Reddens
Et sic tradendo litteras renunciavit iuri suo, sic infra, de pact., cum pridem. Et donatis et traditis instrumentis mancipiorum, mancipia ipsa donata intelliguntur, C. de dolo mal., hoc edicto; et qui chirographum legavit, et actiones quae continentur ibi legavit, ff. de leg. 3, qui chirographum; et qui obligavit instrumenta agrorum suorum, de agris ipsis cogitasse intelligitur, C. quae res pign. oblig. poss., cum constet. Et si restitui tibi cautionem pignoris, ius pignoris remisisse videor, C. de remis. pign., creditricem; et ff. de pacti., Labeo. Secus est si restituo tibi pignus, quia nihilominus possum petere debitum, ff. de pacti., postquam. Ratio diversitatis est quia in altero utilitas, in altero non. Arg. contra infra, de renunciat., veniens. Solvitur ut ibi.
Sustinere
Infra, de fideiuss., pervenit. Et sic reddebatur mala pro bonis, et haec quidem malorum sunt, unde eis nocet, 23. q. 4, sex sunt differentiae. Et exhibitio suae reverentiae sive honor impensus non debet ei esse damnosus, ff. de fur., si servus communis § quod vero; et ff. quemad. test. ap., sed si quis. Et ideo quia fuit deceptus, promissionibus ei subvenitur, supra, de renunciat., super hoc. Nam deceptis et non decipientibus iura subveniunt, ff. ad Velleia., et primo § 1; et infra, de rerum perm., cum universorum; et infra, de dona., inter dilectos; et C. si min. se maior. dix., si is. Sed qualiter iste auditur cum nullum ius habeat, et nemo sine actione experitur, ff. de negot. gest., si pupilli § ulti. Verum est quod nullum ius habet, sed quia iste imploravit officium iudicis, admittitur contra eos qui eum taliter deceperunt, quia cum deficit actio, officium iudicis est implorandum, infra, de offi. iud., iudicis; et ff. de minor., in causae; simile habes infra.
X 1.09.08 Quod in dubiis
In manum laicam resignantes
Non videtur quod talis renunciatio teneat, nisi fiat in manus eius qui a quo beneficium recepit, 6. q. 3, denique; 18. q. 2, abbas pro humiliatione; et in Auth. de defensor. civit. § quod interim, coll. 3; et ff. de orig. iuris, necessarium § et cum placuisset; et arg. 17. q. 2, Gonsaldus. Et optimum arg. C. de defensor. civit., iubemus eos; et supra, de renunciat., admonet, et hoc in fi. Solutio: verum est quod quantum ad ecclesias vel quantum ad superiorem talis renunciatio non tenet, quoniam ecclesia vel superior potest illum repetere si vult, 7. q. 1, non oportet; et etiam superior, 33. q. 5, mulier. Sed ipse non potest eam repetere, et ita quo ad se tenet pactum, quia etsi inutilis sit talis renunciatio, tamen habet in se tacitum pactum ne repetat, sicut acceptilatio inutilis, ff. de pacti., si unus § penulti.; et ff. de accep., si acceptolatum; et 7. q. 1, eos. Arg. contra ff. de accep., an inutilis, in princ. Et quia postea recepit de manu laici, suspensus est, 16. q. 7, si quis deinceps; et 16. q. 7, quoniam investituras. Immo plus dicit concilium generale, qui consentit electioni de se factae per saecularis potestatis abusum, ineligibilis efficitur, supra, de elect., quisquis. Arg. contra infra, de iure patron., praeterea quia. Sed expone verbum illud, communione privetur, scilicet, fidelium, cum iam sit privatus communione sacramentorum recipiendo ecclesiam de manu laici. Io. hic dicebat quod clericus qui sic recipit beneficium de manu laici, suspensus erat ipso iure, per capitulum 16. q. 7, si quis deinceps; quod satis posset dici. Sed decretalis praedicta infra, de iure patron., praeterea quia, contradicit, ut dictum est, et supra, de elect., quisquis. Concilium generale aliam poenam imponit, quia efficitur ineligibilis. Et ideo melius videtur dicendum quod illa iura, 16. q. 7, si quis deinceps; et 16. q. 7, quoniam investituras, quae dicunt quod clerici qui faciunt hoc, sunt suspensi, et laici sunt excommunicati qui clericos instituunt. Non tenent in hoc ut ipso iure poenam imponant, sed hodie laici sunt excommunicandi, et clerici quod recipiunt beneficia, suspendendi, et ineligibiles fiunt per iura illa infra, de iure patron., praeterea quia; et supra, de elect., quisquis. Ber.
X 1.09.09 Ad supplicationem
Morari
Forsitan propter intemperiem aeris, 74. dist., quorundam. Vel quia habebat capitales inimicos, supra, de elect., bonae 1.
Defectum
Simile 93. dist., diaconi, vers. mendicat infelix, etc.
Ad sustentationem
Huic providendum est in beneficio, quem non crimen sed causa necessitatis abducit, 7. q. 1, quamvis triste. Sed male meritus publica egestate laborare debet, ff. deposi., bona fides. Et merito huic providendum est, quia deposito subvenitur in necessariis, 50. dist., studeat. Erit autem iste tamquam plebanus ecclesiae huiusmodi.
Usu pallii
Arg. contra C. quemad. civ. mun. ind., cum te omnibus, lib. 10. Quoniam maioribus honoribus functos, non licet descendere ad minores, ut dicit lex praedicta, et arg. ad idem 93. dist., legimus, in fi.; et supra, de translat., licet; et supra, de translat., cum ex illo.
X 1.09.10 Nisi cum pridem
Promittis
Quasi credens quod cedendo placeas Deo.
Sanctificato
Scilicet, Hieremia.
Ministerium
Quod privilegiatum est, infra, de statu monach., quod Dei timorem.
Cum ille
Scilicet, Hieremias, qui praedicationis recusabat officium, et tamen postea recepit, 8. q. 1, in scripturis.
Cuius
Scilicet, verba Dei.
Forsitan
Istud forsitan non videtur poni dubitative, sed affirmative; simile 33. q. 2, admonere; et infra, de procurat., tuae; et de poen. dist. 1, quamobrem; et ff. de rei vend., item si § 1. Et verba sequentia hoc innuunt, et supra, de rescript., super litteris, vers. nisi forsitan.
Sed dumtaxat
Ex isto loco colligitur quod pro nullo crimine potest episcopus renunciare sine licentia Papae, quantumcumque gravi. Super hoc dicunt quidam, quod nullus criminosus, nullus irregularis potest renunciare sine licentia Papae, arg. infra, de renunciat., post translationem, vers. unde quidam; et 6. q. 3, denique; et ff. de admin. tut., tutores § qui se. Etiam si talis sit qui titulum non habeat, ut simoniacus et intrusus. In morte tamen propter necessitatem possent renunciare, arg. illius capituli, 17. q. 4, si quis suadente. Tanc. et Io. dicunt quod simoniacus et intrusus non habent titulum, sed fures et invasores sunt, 1. q. 1, ordinationes; et 9. q. 1, ordinationes. Et ideo quanto plus rem tenent, tanto plus peccant. Et fur semper est in mora, ff. de condi. furt., si pro fure § penulti. Arg. quia non remittitur peccatum, et capitulum 14. q. 6, si res aliena. Unde dicunt quod renunciare possunt sine licentia Papae, quia ipsi ad hoc tenentur canonis auctoritate, 1. q. 1, si quis neque. In aliis qui titulum habent secus est, ibi necessaria est licentia Papae, ut hic dicit, arg. infra, de renunciat., post translationem § rursus, et seq. Sed littera ista contradicit, scilicet, non cuiuslibet, sed illius dumtaxat cuius executio post peractam poenitantiam impeditur. Sed haec duo crimina talia sunt, et sic videtur quod hic sit petenda licentia, quia licet titulum non habeat simoniacus, tamen videtur habere titulum, cum per electionem habuerit ecclesiam, quo ad communem opnionem habet titulum, cum occulta fuerit simonia. Unde saltem propter hoc tenetur licentiam petere. Et causa potest subesse, quia si bene administraverit, Papa de facili dispensabit cum eo, arg. infra eodem capitulo § personae vero. Satis posset hic dici, quod intrusus omnino debet cedere, quia nec quantum ad opinionem, nec quantum ad veritatem titulum habet. Quae ergo sunt crimina, quae post peractam poenitentiam impediunt executionem ordinis? Dic quod simonia est unum de illis, 1. q. 1, erga simoniacos; infra, de simon., tanta. Item homicidium infra, de temp. ord., quaesitum; et 50. dist., miror. Et de his duobus criminibus habemus expresse infra, de accusat., inquisitionis, in princ. Item secundum Io. omne peccatum quod ipso iure irrogat infamiam, 3. q. 7, infames § porro; quia licet culpa per poenitentiam tollatur, infamia tamen non aboletur, 2. q. 3, Euphemium § hic colligitur. De hoc nota infra, de temp. ord., ex tenore. In istis enim criminibus, quae post poenitentiam impediunt executionem ordinis, aut beneficii retentionem, debet episcopus petere licentiam cedendi, quia poenitere non potest nisi renunciet. In aliis vero criminibus de quibus potest poenitere remanendo in officio suo, non tenetur petere cessionem, arg. illius decretalis infra, de temp. ord., quaesitum.
Culpae
Hoc est contra illos qui dicunt omne crimen inducere irregularitatem.
Pauci
Quia res pene contra naturam est, quod quis sit sine peccato, 25. dist. § nunc autem; et 81. dist., Apostolus, in fi. Simile infra, de praeben., venerabilis.
Impotens
Talis enim morbus dicitur sonticus, quia cuique rei agendae impedimento est, ff. de re iud., quaesitum; et ff. de ver. sig., morbus.
Infirmitas
Quia fervor spiritus ad sublimiora conscendit, supra, de renunciat., litteras.
Plerumque
Nisi esset talis scientia, quam cito addiscere potest, ad quod semper tenetur episcopus, 38. dist., nullus. Unde dicit Iurisconsultus: si unum pedem tenerem in sepulchro, adhuc addiscere vellem, ff. de fideicommi. liber., apud Iulianum; 24. q. 3, si habes.
Spiritualium
38. dist., per totum.
Temporalium
86. dist., fratrem nostrum; et 39. dist., Petrus; 36. dist. § oportet. Et merito necessaria est scientia spiritualium et temporalium, quia in his alios docere debet episcopus, et ideo aliorum doctrina indigere non debet, 1. q. 7, convenientibus; et in Auth. de sanct. episc. § damus, coll. 9.
Scientiam repulisti
38. dist., omnes psallentes.
Tolleranda
Supra, de elect., cum nobis; et infra, de praeben., venerabilis.
Plebis
Simile 7. q. 1, adversitas § hoc tunc servandum; et 7. q. 1, ibi adunati.
Culpa
Subditorum, scilicet.
Fugit
23. q. 4, tres personas.
Utiliter
Quandoque enim dormire debet severitas disciplinae, 23. q. 4, ne amisso; et 23. q. 4, non potest; et 11. q. 3, quando.
Elicit
Ut 4. dist., denique. Et alibi, noli esse nimis iustus, quia iustus quandoque in iustitia sua perit, 2. q. 7, plerumque § de his; et de poen. dist. 1, serpens.
Esca
Infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto.
Distinguendum
Prout Gregorius distinguit super Ezechielem homilia 7, utrum scandalum sine peccato vitare possumus an non? Nam in quantum possumus, sine peccato scandala vitare debemus, alioquin utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur, infra, de reg. iur., qui scandalizaverit. Veritas enim bonae vitae vel iustitiae numquam deserenda est, veritas disciplinae quandoque. Tunc autem debet deseri veritas disciplinae quando multitudo peccantium est in causa. Non tamen volunt defendere malum quod faciunt, arg. 44. dist., comessationes, ubi de hoc; et 50. dist., ut constitueretur; et infra, de cleri. excom., latores. Si vero defendere volunt malum quod faciunt, et excusare illud quasi ex auctoritate, tunc multitudini parcendum non est propter scandalum, de poen. dist. 6, qui vult, in fi. Arg. 82. dist., plurimos; et 7. q. 1, adversitas § cum autem, vers. ferrum quippe.
Hoc verbo
Scilicet, non omne quod in os intrat, sed quod ex ore procedit, coinquinat hominem. Tunc dixerunt Apostoli, scis quia Pharisaei quorum religio est in cibis discernendis, audito hoc verbo, etc., usque ibi, ut 11. q. 3, inter verba.
Sinite
Quasi dicat non est curandum de scandalo eorum.
Regulariter
Alias cum irregularis sit, regulariter ministrare non potest. Ex his enim quae inordinate sunt acta, non potest aliquid ordinabiliter fieri, infra, de accusat., qualiter et quando 1. Sed dic regulariter, id est, laudabiliter et utiliter.
Non potuerit
Id est, non debuerit de iure tempore suae examinationis, et sic est arg. quod illud dicimur posse, quod de iure possumus, 22. q. 2, faciat; et arg. supra, de rescript., sciscitatus. Sed debuit confiteri saltem in secreto, supra, de elect., innotuit.
Culpa
Quia non manifestavit impedimentum tempore suae promotionis. Unde imponi debet sibi poenitentia, cum dispensavit cum eo, ut sequens littera dicit. Tamen si culpa talis et causa, scilicet, irregularitas, dispensatur cum ipso propter utilitatem ipsius ecclesiae.
Latet
Arg. pro opinione illorum qui dicunt quod peccata latentia faciunt irregulares, 50. dist., sacerdos; et 50. dist., sacerdotes, a contrario sensu; et 50. dist., de his vero. Arg. 33. dist., habuisse; et arg. contra 32. q. 5, Christiana, ubi dicit latentia peccata non habent vindictam.
Et causa
Si ipsa irregularitas occulta est, dispensatur cum ipso propter utilitatem ipsius ecclesiae.
Zelotes
Id est, zelans et ulciscens peccata, vel exactor castitatis, 1. q. 3, salvator § econtra; et 33. q. 1 § quod autem.
Patet
A contrario sensu.
Manzeres
Sicut legitur in historiis, in rubrica, quibus non est fas ecclesiam Dei introire. Manzer proprie dicitur de scorto natus. Spurius de concubina. Nothus de adulterio natus. Sic dicitur nota febris quae affligit sicut quartana, et tamen non est vera quartana. Sic Nothus quia videtur verus filius, sed non est. Et omnes tales illegitimi ab honoribus repelluntur, ut supra, de elect., innotuit; et infra, de fil. presbyt., ut filii; et infra, de fil. presbyt., nimis. Naturalis dicitur natus de concubina, quae tenetur in domo quasi loco uxoris unica. Et talis in bonis patris ab intestato succedit in duas uncias paternae substantiae, si alii filii non extent, nec coniunx legitima, C. de nat. lib. et mat., authen. licet patri. Et in bonis maternis succedit cum legitimis filiis, C. ad senatuscon. Orfit., si qua § ulti.
Omittamus
Iuxta illud: otis si tollas, periere cupidinis arcus. Et alibi: quaeritur Egistus quare sit factus adulter? In promptu causa est, disidiosus erat. Et dicit Hieronymus ad monachum: semper facito aliquid boni operis, ut te diabolus inveniat occupatum, de conse. dist. 5, numquam.
Sponsam
Supra, de translat., inter corporalia; et ff. solut. matrim., si cum dotem § si maritus. Et expone sponsam, id est, ecclesiam miltantem.
Defigendo manum
Verba sunt Salomonis in parabolis loquentis de fideiussore, qui obligavit se apud extraneum, id est, apud creditorem qui est extraneus, id est, alius a fideiussore et reo principali. Sic episcopus defigendo manum, id est, per manualem obedientiam obligavit se pro ovibus suis apud extraneum, id est, creditorem, id est, apud Deum qui sibi credidit gregem suum mediantem suo metropolitano, cui obedientiam fecit manualem. Episcopus enim tenetur reddere rationem Deo pro animabus sibi commissis, si male custodierit oves suas, infra, de reg. iur., quamvis. Et expone apud extraneum, id est, apud alium, quia Deus est alius ab homine in eo quod Deus, quia Deus est creator, et homo est creatura. Vel dic quod Deus extraneus est a quocumque Christiano. Et tamen quilibet Christianus est eius filius. Filius enim dicitur esse in potestate patris quousque est emancipatus. Eum emancipato dicitur extraneus sicut quilibet alius, et tamen est eius filius. Ita Deus emancipavit hominem, cum dedit ei liberum arbitrium faciendi quodlibet bonum vel malum, et ita dictus est extraneus.
Spiritus ubi vult spirat
Unde Deo eo dicitur: tu spiras ubi vis, tua munera dividis ut vis. Scis cui des, quod vis, quantum vis, tempore quo vis.
Vias
Quia non sunt in homine viae eius, 47. dist., sicut § necesse est, in fi.
Sub lege
19. q. 2, duae sunt; et infra, de regular., licet.
Indubitanter
Quia nefas est dicere quod scriptura mentiatur, 23. q. 5, quid ergo.
Pontifex
Beatus Martinus.
Illius
Scilicet, beati Pauli Apostoli.
Flore
Id est, operibus virtutum, quia virtutem nullus potest habere sine caritate, quoniam qui habet unam virtutem in actum habet omnes. Et quia caret una, caret omnibus, 24. q. 1, ubi sana; 32. q. 1, cum renunciatur; de poen. dist. 2, si enim inquit; infra, de reg. iur., defleat.
Nihil
Iuxta illud Apostoli: si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, de conse. dist. 4, solet; et de poen. dist. 3, si quis autem, ad finem distinctionis.
Multis
Ut 7. q. 1, ibi.
Plus
23. q. 4, quis non.
Effectus
Iuxta illud: non est in medico semper relevetur ut eger. Et quandoque est vitium materiae, non artificis, infra, de loc. et cond., propter; ff. ad leg. Aquil., si servus § si calicem; et 43. dist., Ephesiis. Nec eventus mortalitatis medico qui diligens fuit imputari debet, ff. de off. praes., illicitas § sicuti. Et sufficit diligentiam adhibere quam potest, 47. dist., quod ad nos. Et si negotium non habeat effectum, sufficit si sit utiliter coeptum, ff. de negot. gest., sed an ultro § 1; licet secus sit in negotiis pupilli, ff. de negot. gest., si pupilli, in princ.; et ff. de negot. gest., litis.
Maria
De qua dicitur, Maria vile forum, vas septem daemoniorum, plorans immodice fit apostola de meretrice.
Illa
Scilicet, vita contemplativa.
Secura
Ergo potius amplectanda, nam tenere certum et dimittere incertum debemus, de poen. dist. 7, nullus; ff. de ritu nupt., adoptivus § 1. Sed utraque est certa.
Ista
Scilicet, activa vita.
Liae
Lia lippa erat oculis, quae quatuor filios genuit ex Iacob, sed Rachel duos tantum, scilicet Ioseph et Beniamin.
Legislatoris
Scilicet, Moysi, 36. dist., si quis vult.
Quapropter
Id est, propter quam causam.
Ad praesulatum
18. q. 1, statutum.
Divertenti
Id est, accedenti.
De licentia
Qui petit licentiam et obtinet compelli debet ut cedat, infra, de renunciat., quidam.
X 1.09.11. Post translationem
Liberam
Et ideo potuit eligere undecumque. Et nota quod qui potest eligere potest postulare, supra, de elect., in causis. Sed econtrario arg. ff. de ritu nupt., generali. Hic expresse habetur quod uni potest committi potestas eligendi; simile supra, de elect., causam quae.
Postulandum elegit
Simpliciter eligi non potuerat, quia erat de alia ecclesia, 63. dist., litteras; et 71. dist., fraternitatem. Sed in postulandum eligi potest, 63. dist., Valentinianus. Quia episcopus fuerat, ideo non eligi sed postulari debet. Et haec fuit causa quare fuit postulatus, et non illa, quia de alia ecclesia, ut dixit Io. De hoc dicitur supra, de elect., cum inter canonicos.
A priore
Et a capitulo, quia solus prior non posset personam alienare; arg. 12. q. 2, sine exceptione; et 19. q. 3, statuimus. Cum maior sit alienatio personae quam rerum, 12. q. 1, praecipimus. Si autem nollet dare ipsum, compelli debet per superiorem, infra, de iure patron., nullus. Nisi iustam habeant causam non dandi, tunc compelli non debent, 63. dist., litteras; et 71. dist., illud; et 71. dist., de aliena.
Concilii Constantinopolitani
7. q. 1, hoc nequaquam.
Et quatuor
Et sunt haec, scilicet, Nicenum, Constantinopolitanum, Ephesinum primum, et Chalcedonensem, 15. dist., sicut.
Cessante
Arg. est hic quod cessante causa cessat effectus, ut 1. q. 7, quod pro remedio; et 1. q. 1, quod pro necessitate; et 55. dist., priscis; et 61. dist., statuimus § his omnibus; et 61. dist., neophytus; infra, de appell., cum cessante. Arg. contra 32. q. 1, dixit Dominus; 19. q. 2, duae sunt. Solutio: si per causam fiat dispensatio vel aliquid consimile, cessante causa, cessat quod factum est ex causa, ut in primis capitulis. Si vero ius commune statuitur ex causa, licet causa cesset, tamen remanet ius quod statutum fuit ex illa causa, ff. de postulan., hunc titulum § sexum; ut in contrariis. Vel sic, licet causa impulsiva cesset, remanet ius quod ex ea statutum est, contra 32. q. 1, dixit domnius. Si finalis est causa, quamdiu durat causa, durat quod ex ea causa statutum est, vel quod ex illa causa fit. Ea vero cessante cessat constitutum ex illa causa, contra 32. q. 7, usque adeo. Vel cessat quod ex ea causa constitutum est quando in constitutione dictum est, quod causa cessante cessat constitutio, ut in primis concordantiis.
Caeco
Unde versus: si caecus caecum conatur ducere secum // in foveam ductor primus cadit, inde secutor.
Deserendo
Supra, de renunciat., nisi § pro defectu.
Parentum
Data pecunia vel promissa, 1. q. 5, quaecumque; et 1. q. 5, praesentium.
Dimittens
Statim cum illum scivit primo petita et obtenta licentia a domino Papa, ut hic dicit. Et sic non potest renunciare sine licentia Papae, quamvis simoniacus, alias ratihabitio retro sibi praeiudicat, infra, de simon., sicut tuis; vel infra breve tempus, 1. q. 1, constat; et infra, de regular., si quis. Quod in maleficiis verum est, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; 34. q. 2, si virgo; C. de transaction., quamvis; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., ab eo.
Nequeat
Quia erga simoniacos nulla misericordia est adhibenda, 1. q. 1, erga simoniacos; et 7. q. 1, praesentium; et supra, de elect., super eo; 1. q. 1, quod quidam; et infra, de simon., nobis. Sed contra videtur quod possit cum simoniacis dispensari, ut 1. q. 5, quicumque; et 1. q. 1, praesentium; et infra, de simon., de simoniace; et supra, de elect., si alicuius. Solutio: Vincen. dicit quod talis de iure non potest eligi sive postulari, sed dispensative debet postulari. Alii dicunt quod si commissa fuit simonia in ordine, nullus potest cum eo dispansare, ut 1. q. 1, erga; et 1. q. 1, quod quidam. Nec etiam dominus Papa, ut dicunt, quia characterem habet vitiosum, cui renunciare non potest. Et ideo non purgatur vitium illud, ut 14. q. 6, si res aliena. Sed hoc non credo, immo potest Papa bene dispensare cum simoniacis qui characterem habent vitiosum, qui scienter simoniam commiserunt, infra, de simon., si quis ordinaverit. Sed inferiores praelati non possunt dispensare cum sciente, sed Papa. Hoc ideo quia bene purgatur vitium furti, re furtiva apud furem remanente de voluntate domini, ff. de usucap., si fur, in princ.; et 1. q. 1, quod quidam, vers. si forte militiae characterem; et 1. q. 1, idem in violento detentore; ff. de preca., certe § Iulianus. Sed cum simonia commissa est ignorante illo cui acquisitum est beneficium, vel qui ordinem vel dignitatem adeptus est ignoranter, possunt episcopi dispensare post liberam resignationem. Sed in hoc distingue, si beneficium etiam simplex eo modo est adeptus, statim post resignationem potest resumi ad illud dispensative, ut supra, de elect., si alicuius, in fi. Et capitulum etiam tunc dispensat, ut infra, de simon., ex insinuatione. In illo qui dignitatem sic est adeptus, distingue si sponte resignet, petens humiliter resignationem admitti, statim potest episcopus dispensare cum illo, et ad eandem praelaturam, arg. 1. q. 5, praesentium, ubi dispensatur in dignitate assumenda cum eo qui sponte renunciavit ordini ignoranter recepto, et arg. illius capituli 1. q. 5, quicumque, circa princ. Tamen illud loquitur de dispensatione Papae. Et arg. illius decretalis supra, de elect., si alicuius, a contrario sensu. Si vero de hoc contendit in iudicio, et electio sua reprobata fuerit, quia simoniace fuit facta, licet eo ignorante, tunc episcopus illa vice et in sua vacatione cum eo non poterit dispensare, sed postea sic, supra, de elect., si alicuius, in princ. Et ita teneas circa huiusmodi dispensationem simoniacorum.
Loquitur
Haec interpretatio est super capitulo illo 7. q. 1, hoc nequaquam, exclusis opinionibus ibi notatis.
Non valebat
1. q. 1, si quis neque. Ex hoc colligo quod simoniacus sine licentia domini Papae renunciare non potest. De hoc nota supra, de renunciat., nisi § 1.
Dimisit
7. q. 1, quam periculosum.
Locum tantum
Infra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit.
Ordinem
Id est, ordinis executionem, quia characteri nemo posset renunicare.
Ex praemissis causis
Quatuor, de quibus dictum est supra in littera, scilicet, propter populi persecutionem, vel corporis infirmitatem, defectum scientiae, vel propter simoniam ab aliis eo ignorante commissam. Cum quis renunciat propter aliquam causam talem, non prohibetur iterum postulari ad dignitatem episcopalem, ut hic dicit.
Ordini
Id est, ordinis executioni. Sed quod si renunciasset ordini, adhuc potest reassumi de licentia Papae, numquid reconsecrabitur? Non, quia characterem retinuit, 1. q. 1, quod quidam, vers. si forte militiae; 32. q. 7, licite. Et ideo sola executio sibi deest, quam reassumit de licentia Papae.
Alioquin
Id est, si non renunciavit ex aliqua de praedictis causis quae fiunt sine peccato, sed ex alia propter peccatum.
Durum
Non tamen impossibile, quia bene dispensat dominus Papa contra quatuor concilia, et contra Apostolum, dum tamen nihil statuat contra fidem, 25. q. 1, sunt quidam; arg. 34. dist., lector; 82. dist., presbyter. Quod autem legitur 15. dist., sicut, de articulis fidei intelligitur.
X 1.09.12 Quidam cedendi
Cedendi cum instantia
Ex eo quod cum instantia perseverando petunt, praesumitur contra eos magis, de poen. dist. 1, divortium; et C. ad Velleia., si mulier, in fi. Sic etiam pallium cum instantia peti debet, 100. dist., prisca; et ff. de quaest., in criminibus § divus.
Compellendos
Nota quod aliquis cogitur renunciare obtenta licentia renunciandi, tamen secundum leges re integra recuperabuntur bona quibus cessit, ff. de cess. bon., his qui. Sed hoc ideo est ne illudatur Papa, sicut si postulatio praesentatur Papae, non potest postea recedere ab ea, supra, de postul. praelat., bonae 2. Ratio quare compellantur, redditur in littera. In huiusmodi compulsione, consideret Papa commodum ecclesiae, vel propriam salutem petentis, quorum neutrum vult impediri, et ideo compellitur.
X 1.09.13 Veniens
Negante
Et sic per negationem facta fuit res dubia, C. quib. ad lib. proc. non lic., si quis. Et sic per narrationem et responsionem litis contestatio facta fuit, infra, de litis contest., olim; et supra, de elect., dudum ecclesia.
Commisisse
Et sic commisit se gratiae capituli tantum. Sed in veritate non erat probatum quod per hoc litteris renunciasset, quare ipsorum sententia retractatur, quia et si verum esset quod se eorum gratiae commisisset, non videtur renunciasse litteris, nisi expresse litteras ipsas restituisset, supra, de renunciat., sane; et infra, de pact., cum pridem. Et si commisit se illorum gratiae, et ipsi nullam gratiam faciebant, poterat uti iure suo. Et est simile, licet eamus ad arbitros in causa appellationis, propterea non renuncio appellationi, immo postea possum prosequi appellationem, nec mihi currit tempus interim, C. de temp. appel., authen. si tamen. Nec inde debet damnum substinere, unde meruit gratiam reportare, supra, de renunciat., sane; et infra, de fideiuss., pervenit; et infra, de pact., cum pridem. Sed contra videtur quod tacite videtur renunciasse litteris suis, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de testib., cum venisset; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et infra, de praeben., pro illorum; et C. de iure dot., si stipulatio; ff. de lege comm., post diem. Et nihil refert an alterum ex aequipollentibus quis faciat, ff. de re iud., in summa; et ff. de recepti., quid tamen § 1; et infra, de verb. sign., in his. Dic quod per hoc non renunciavit per prima iura, et quia cassata fuit illa sententia. Simile videtur supra, de renunciat., sane; sed ibi plus petit tradendo litteras adversarii, quare iuri suo renunciavit, hic non tradidit litteras, licet commiserit se gratiae adversarii. Unde ibi auditus fuit potius iudicis officio quam iure actionis, hic vero ipso iure, vel ibi auditus fuit de iure, ut dicitur ibi in fine ultimae notulae.
Duo iudices
Et propter hoc solum etiam debuit cassari sententia, cum non appareat quam tertius se excusasset, vel commisisset eis vices suas, infra, de offi. deleg., causam matrimonii; et ff. de re iud., duo ex tribus. Sed si se excusavit, bene potuerunt procedere, infra, de offi. deleg., prudentiam. Quod intellige sic, clausula illa, quod si non omnes, etc., erat in litteris, sed ex alia causa fuit cassata sententia. Et mandatur iudicibus istis ut praebendam illam faciant conferri, ut dicitur in integra in fine.
Renunciasse iuri
Arg. quod per litteras executorias acquiratur ius alicui impetranti, si non acquireretur ius, quia ei quod non est, etiam renunciari non potest. Dicas quod per litteras monitorias, praeceptorias sive executorias nullum ius acquiritur, per quod ecclesia sive clerici contra quos impetrantur litterae, obligati sint impetranti, nec aliquod ius habet in ecclesia ante receptionem, sed officium executorum implorare potest ut mandatum Apostolicum exequantur. Et ipsi mandatum tenentur adimplere. Et huic officio bene posset renunciare restituendo litteras, et renunciando litteris impetratis et etiam impetrandis. Quo facto executores ulterius non procedent. Et sic nec officium iudicis, nec aliud per litteras illas implorare poterat. Huic officio non fuit renunciatum, supra, de renunciat., sane. Cum iam executor fuerit prosecutus officium suum, sed litteras tantum restituit, quarum auctoritate fuerat restitutus. Et inde non obfuit renunciatio litterarum, et ideo de iure fuit auditus, ut notatur in fine ultimae notulae. Ber.
Praefixit
Quod quidem bene potuit, et iudex idem facere potest et debet, infra, de appell., oblatae; et infra, de appell., saepe; et terminum praefixit. Et tunc esset in curia, ut sequitur. Quandoque statuitur ad iter arripiendum, et tunc sufficit arripere iter in termino, infra, de appell., pervenit 2. Et in istis casibus litterae ante terminos impetratae non valent, ut dicit illa decretalis infra, de appell., oblatae; et infra, de appell., saepe. Terminus vero datus a lege est annus, vel ex iusta causa biennium, infra, de appell., cum sit Romana. Et talis terminus bene potest praeveniri, ut in capitulo infra, de appell., oblatae.
Minus sufficiens
Sed non videtur quod fuerit contumax ex quo misit nuncium ad impetrandum et contradicendum, cum ipse non appellaverit, sed ille Iohannes, contra quem lata sententia fuit. Et ideo non debuit sententia contra ipsum ferri, licet forsitan posset in expensis condemnari. Unde contra infra, de appell., Nicolao, ubi condemnatur appellans in expensis, quia non fuerit prosecutus nisi quo ad impetrandum. Et ibi non fuit processum super principali. Potest dici quod in illa decretali infra, de appell., Nicolao, hoc non fuit petitum. Ille Nicolaus tantum petiit alteram partem in expensis condemnari, quia non miserat sufficientem procuratorem. Hic vero petiit, ut procederetur ad sententiam informandam. Vel melius, hic fuit lis contestata, et sententia diffinitiva lata. Et ideo cum statutus esset terminus ad prosequendam appellationem, et altera pars non fuerit sufficienter prosecuta ad sententiam defendendam, contumax debet reputari, sive sit pars appellata sive appellans, quia iudex appellationis altera parte absente debet procedere ad cassandam vel confirmandam sententiam, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud; 2. q. 6, ei qui § appellatore; et infra, de appell., per tuas, ubi de hoc est expressum, qui a non misit nuncium sufficientem, sibi imputet. Nec potest dici quod citata non fuerit, quia terminus constitutus ad appellationem prosequendam ab appellante vel iudice, vicem obtinet peremptorii, ut eo elapso perinde procedatur ac si peremptorie sit citatus, infra, de appell., saepe. Et nota quod hic appellatus tenetur mittere nuncium sufficientem ad appellationem prosequendam, si terminus sit praefixus a iudice vel ab appellante, et appellans eodem modo, alias finietur causa altero prosequente legitime. Et hoc est cum lis est contestata, et appellatur a diffinitiva sententia, sive post litem contestatam, ut hic habes; alias in expensis punitur, ut dicit illa decretalis infra, de appell., Nicolao, quia ibi non fuit lis contestata, et appellatum fuit a gravamine. Unde non poterat procedi ad sententiam altera parte absente. Unde punitur tantum in expensis, quia non venit sufficienter instructus. Si vero appellatio ante litem contestatam a iudice recepta non fuit, nec ab adversario approbata. Tunc sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandi et contradicendum, infra, de appell., interposita § 1; salvo eo quod dicitur infra, de appell., extravag. cordi. Sed cum appellatur a sententia diffinitiva, non refert utrum appellatio approbetur ab adversario vel iudice, salvo eo quod dicetur infra, de appell., extravag. cordi. Sed considerantur utrum terminus sit praefixus a iudice, vel ab appellante. Et tunc utraque pars tenetur mittere sufficientem procuratorem ad totam causam, ut hic patet. Alias procederetur contra absentem tamquam contumacem, ut hic patet, et infra, de appell., interposita.
X 1.09.14 Lectae
Desperaretur
Sic infra, de regular., sicut tenor.
Consilium
De quo tenebatur ille aemulus actione de dolo, si fraus intercessit, ff. de regul. iur., consilii. Et contra illum potest agi de dolo quanti eius interfuit id factum non esse, ff. de dolo mal., arbitrio § dolo. Et hoc verum est si fuisset solvendo. Sed hoc non esset, si vera renunciatio fuisset. Unde in eo casu debet restitui ad pristinum ius, ff. de dolo mal., et eleganter § penulti.; et ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto. Hic ista cessant, quia non fuit hic renunciatio cum effectu.
Non fecit
Et ideo voluntas talis non obfuit, quia non processit ad factum simile. Voluntas non sufficit ubi opus est facto, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis. Et arg. infra, de re iudic., cum aliquibus. Sed contrarium videtur quod tacite videtur iuri suo renunciasse, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi ipso facto videtur renunciasse, sicut ipso facto Deum negamus, 11. q. 3, existimant; ipso facto mentimur, 22. q. 5, cavete; et ipso facto appellamus, infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Et eo ipso quod quis salutat praelatum, consentit in illum, quem non potest reprobare, 63. dist., cum Hadrianus. Nec est opus scripto qui obedientiam suam ipso voluntarii adventus probat officio, infra, de maior. et obed., legebatur. Contrarium tamen verum est, quod propter hoc non renunciavit.
Promiserunt
Et sic videtur reassumpsisse obedientiam a qua illos absoluerat, tali modo non poterat, cum esset praelatus eorum, sine licentia episcopi sui, 18. q. 2, abbas pro humiliatione; et 18. q. 2, nullam; et supra, de renunciat., admonet; cum sit de substantia regulae ipsa obedientia, infra, de maior. et obed., cum in ecclesiis. Item arg. quod re integra licitum est poenitere, supra, de elect., in causis; et ff. de iuris., si convenerit.
X 1.09.15 Dilecti filii
Insufficientem
Propter insufficientiam debet removeri, 18. q. 2, si quis abbas. Item propter negligentiam praelatus repellitur, 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris; et iudex similiter, C. de off. praef. praet. Orien., si quos. Et sic bene debet admitti renunciatio, si fiat debito modo propter insufficientiam, supra, de renunciat., nisi § pro defectu, in fi.; et supra, de renunciat., post translationem § item. Et Papa hic admittit illam propter negligentiam, infra, de offi. custod., custos ecclesiae. Et magister propter insufficientiam debet removeri a docendo, C. de prof. et med., grammaticos seu oratores, lib. 10.
In manibus
Quia ad quem pertinet confirmatio, ad ipsum pertinere debet resignatio, 18. q. 2, abbas pro humiliatione. Et ideo talis renunciatio non tenuit, arg. supra, de renunciat., quod in dubiis. Sed quantum ad se bene tenuit, quia non posset repetere. De hoc dictum fuit supra, de renunciat., quod in dubiis. Tamen compellitur postea cedere, sed hoc contingit propter insufficientiam.
Cedere
Nec ad aliam abbatiam se transferre, supra, de consuet., cum venerabilis.
Electionem
Si non tenuit renunciatio, non tenuit electio. Sic si aliquis non est legitime destitutus, alius in locum illius non fuit legitime institutus, 3. q. 6, haec quippe; et infra, de accusat., ad petitionem; simile 81. dist., tantis; et 7. q. 1, praesentium. Item arg. quod si principale non tenet, nec id quod ex eo secutum est, infra, de fide instrum., inter dilectos; et C. de legi. et const., non dubium. Ber.
X 1.10 DE SUPPLENDA NEGLIGENTIA PRAELATORUM
X 1.10.01 Statuimus
Substitutos
Et confirmatos, quia ante nihil facere vel disponere possunt, supra, de elect., nosti.
Benedicere
Arg. quod aliquis potest dare quod non habet, C. de testam. manum., constitutio, vers. fi.; arg. C. de iure emphyt., cum dubitabatur; arg. ad hoc supra, de elect., suffraganeis; et ff. de acq. rer. dom., non est novum; et ff. de usufru., quod nostrum non est. Arg. contra infra, de iure patron., quod autem, in fine; et infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; et ff. de regul. iur., nemo; et ff. de acq. rer. dom., traditio; et 1. q. 7, Daibertum; et ff. de off. procon., observare, in fine.
Alia
Scilicet, ut conferant lectoratum in proprio monasterio, infra, de aetat. et qualit., cum contingat; et arg. 69. dist., quoniam. Si tamen presbyteri sint, ut ibi, cum et illa impositio manus non sit nisi quaedam benedictio, ut 1. q. 1, manus. Sed qualiter possunt hoc facere ante suam benedictionem? Dic quod in odium episcoporum dominus Papa hoc concedit per ipsam constitutionem, ne propterea in spiritualibus vel aliis patiantur monasteria detrimentum propter negligentiam episcoporum. Similem indulgentiam habes supra, de elect., nihil est § ulti.
X 1.10.02 Sicut nobis
Nituntur
Quod facere non possunt, nam ad privatum commodum trahi non debent, quae ad communem utilitatem praefixa sunt, 25. q. 1, quae ad perpetuum; et infra, de offi. archipresb., ut singulae. Et arg. ff. pro soc., actione § Labeo; et infra, de praeben., ratio.
Concessionis
Concessio episcopi sine consensu capituli vel maioris partis non sufficit ut possit transferre ecclesiam vel fructus ipsius ad regulares, infra, de dona., pastoralis; et infra, de his quae fi. a prael., cum nos.
Destituunt
In ecclesiis quae ad eos pleno iure non spectant, instituere vel destituere non possunt presbyteros. Sed illos debent episcopis praesentare, ut ipsi episcopi de cura plebis respondeant, et monachis de rebus temporalibus exhibeant rationem, infra, de praeben., in Lateranensi; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Sed si pleno iure ad eos pertineant, tunc possunt instituere et destituere, 16. q. 2, visis; et infra, de praescrip., cum olim; et infra, de privileg., quoniam.
Pensionibus
Novis, quod non licet, infra, de censib., prohibemus.
In paupertate
Magna, quod non possunt honeste Deo servire, quia cum ad utrumque festinant, neutrum bene peragunt, 16. q. 1, presbyteros; et C. de assessor., nemo.
In episcopalibus
Scilicet, in procurationibus, 10. q. 3, cavendum; et 10. q. 3, relatum; et in 10. q. 3, illud. Si episcopus donet ecclesiam monachis, cathedraticum ibi debet habere, infra, de dona., pastoralis. Et tantum debent sacerdotes monachorum habere, unde iura episcopalia solvere valeant, et hospitalitatem servare, et vitam suam honeste habere, ut hic dicit, et infra, de praeben., de monachis.
Hospitalitatem
Tenentur enim clerici ad illam hospitalitatem, quae continet officium pietatis, 42. dist. § hospitalem; non ad illam quae fit ex debito servitutis, C. de episc. et cler., iuxta sanctionem; infra, de immun. eccl., ut in domibus.
Tua
Quia tunc nihil habet episcopus, infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis; et infra, de praescrip., cum olim; et infra, de privileg., quoniam.
Praedictos excessus
Ergo si exempti sunt, episcopus illorum excessus punire non poterit, arg. 16. q. 1, frater noster. Aliter inutile esset illorum privilegium, quia privilegia ita sunt servanda, secundum quod continetur in illis, infra, de privileg., porro. Quid iuris sit de hac materia, tractatur infra, de privileg., tuarum; et infra, de privileg., cum et plantare; et 6. q. 3, placuit.
Lateranensi concilio
Infra, de concess. praeben., nulla.
In posterum
Per istam enim ordinationem non fit eis praeiudicium in alia proxima praesentatione, nisi hac vice tantum, arg. supra, de elect., cum in cunctis. Et nulla admonitio est hic necessaria, quia tempus ipsos admonet, infra, de loc. et cond., potuit; et C. de iure emphyt., cum dubitabatur; et C. de contrah. et comm. stip., magnam.
X 1.10.03 Licet magister H.
Licet magister
De archidiaconatu isto habes infra, de concess. praeben., post electionem.
Videamur
Arg. quod ordinata caritas a se incipit, de poen. dist. 3, sane; arg. 23. q. 5, si non licet; et supra, de auctor. et usu pal., nisi, ubi de hoc.
A notitia
Sic ergo patet quod tempus istud currit a tempore scientiae tantum, infra, de concess. praeben., quia diversitatem, in fi. Arg. tamen est quod currit ab eo tempore quo scire potuit, ut ff. quis ord. in poss. ser., cum filio. Arg. contra ff. de pet. hered., item veniunt § petitam. Quod prius dictum est, valet.
Imponatis
Hic evacuatur opinio illorum qui dicunt quod mora in electionibus possit purgari, quae consuevit notari infra, de concess. praeben., nulla. Nam hic fuit nulla electio, quia fuit facta post sex menses, infra, de supp. neg. prael., dilecto. Et capitulum sequens non obstat, quia illud fuit tolerantia, et sic planum est quod dicitur per totum titulum istum.
X 1.10.04 Litteras vestrae
Patientia
Ita de iure talis ordinatio non valebat, supra, de supp. neg. prael., licet; et infra, de supp. neg. prael., dilecto. Nam multa per patientiam tolerantur, quae si in iudicium venirent, cassarentur, infra, de praeben., cum iamdudum. Et sic nota quod sola patientia dat hoc ius talibus institutis, non ex illa institutione ex tunc, sed ex nunc ex tali patientia, sic ff. de off. procon., observare, in fi. Simile 2. q. 1, in primis. Ber.
X 1.10.05 Dilecto filio P.
Communiter
De iure communi electio spectat simul ad capitulum et episcopum, ut potest hic colligi, et infra, de concess. praeben., postulastis; et infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Et ideo cum omnes simul sunt negligentes, transfertur eligendi potestas ad superiorem, ut hic, et infra, de concess. praeben., postulastis. Et sicut alia tractare debent communiter, infra, de his quae fi. a prael., per totum. Ita et electio debet fieri communiter nisi consuetudo repugnet, supra, de elect., cum ecclesia, in fi., ubi de hoc. Et ita si capitulum per se confert beneficia, vel quandoque episcopus per se illud tantum fit de consuetudine singulari, ut infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Sicut vides quod in quibusdam locis eligit capitulum, et in quibusdam locis eligit episcopus, unde soli consuetudini ascribendum est. Et talis consuetudo rationabilis est, et ideo potest praescribi de tali potes intelligere et de consimilibus, supra, de consuet., cum tanto, in fi. Huic quod dixi, contradicere videtur 16. q. 7, nullus omnino. Sed illud intelligas secundum ea quae dicta sunt. Et hanc consuetudinem approbat concilium Lateranense, infra, de concess. praeben., nulla, ubi habetur quod quandoque ad capitulum spectat collatio praebendarum, dignitatum, et cura animarum, quandoque ad episcopum. Et tunc unus supplet negligentiam alterius, ut ibi dicitur. Et illud non potest intelligi nisi de consuetudine; de iure communi non.
Irritam
Et sic patet quod mora in talibus purgari non potest, quia talis electio nulla est, ut hic dicit. De hoc dictum est supra, de supp. neg. prael., licet.
X 1.11 DE TEMPORIBUS ORDINATIONUM
X 1.11.01 Subdiaconos autem
Romano
Et ita patet quod ab aliis attentari non possunt quae sibi tantum Romanae ecclesiae reservavit; simile supra, de translat., inter corporalia; et supra, de translat., cum ex illo; et supra, de elect., quod sicut § super eo. Et est arg. quod consuetudo Romanae ecclesiae ad consequentia trahi non debet ab aliis; arg. contra 12. dist., non decet; et 12. dist., praeceptis; et de conse. dist. 1, basilicas; C. de aedif. priv., cum dubitabatur. Et quod Romae sit spectandum est, ff. de off. praet., sed licet. Et secundum quod Papa facit, et nos facere debemus, infra, de re iudic., in causis; et eadem ratio quae movet ipsum, movere debet alios iudices, supra, de rescript., super litteris; arg. optimum Inst. de satisdat. tutor. § neque, in fi. Solutio: quae Romana ecclesia servat et docet alios observare, ad illa servanda tenentur subditi eius, quae vero in signum privilegii sibi tantum servavit, nullus alius sine sua speciali licentia attentare debet. Quae sint illa dicitur infra, de offi. legat., quod translationem.
Virgines
20. q. 1, devotis. Contra ubi dicitur non nisi in die Epiphaniarum, in Albis pascalibus et natalibus Apostolorum virgines sunt velendae, adde ibi et hoc quod dicitur hic, et hoc quod ibi, et ita alterum per alterum suppletur.
X 1.11.02 Sane super eo
Quatuor temporum
Supple et extra sabbatum Sanctum, et in sabbato hebdomadae mediae Quadragesimae, infra, de temp. ord., de eo, quia tunc licet.
Ad sacros
Ad minores potest diebus dominicis et aliis diebus solemnibus, infra, de temp. ord., de eo. Tamen si secus fiat, characterem recipiunt, infra, de temp. ord., consultationi.
Multitudo
Arg. quod multitudo dispensationem inducit, 50. dist., ut constitueretur; et 1. q. 7, quotiens 2; et 44. dist., comessationes; et 23. q. 4, non potest, vers. ob populum multum crimen pertransit inultum. In multitudine tamen illis non parcitur, quod magis causam delicti esse constiterit, infra, de cleri. excom., latores. Et ita propter scandalum aliquid omittitur impunitum, cum alias non esset omittendum, quod fieri potest si veritas non offenditur, quae triplex est, scilicet iustitiae, infra, de reg. iur., qui scandalizaverit; veritas doctrinae suae disciplinae, 11. q. 3, quando ergo; veritas bonae vitae, 22. q. 2, primum, in princ.; et 32. q. 5, ita ne. Haec numquam dimittenda est propter scandalum, 11. q. 3, inter verba, sed veritas iustitiae et veritas doctrinae sive disciplinae quandoque omittitur propter scandalum, puta quando multitudo est in causa, ut hic dicitur. De hoc dicitur supra, de renunciat., nisi § pro gravi quoque. Veritas iustitiae ad iudicem, doctrinae sive disciplinae ad praelatum, bonae vitae ad quemlibet pertinet, unde versus: est verum vitae doctrinae iustitiaeque. // Primum semper habe duo propter scandala linque.
Antiqua
Arg. quod consuetudo excusat in delictis, arg. 32. q. 4, obiiciuntur; et 4. dist., denique. Arg. contra infra, de simon., non satis; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet; supra, de consuet., cum tanto, 1. resp. Solutio: consuetudo sive multitudo excusat a poena temporali, quae propter scandalum imponi non potest, sed a poena aeterna non excusat, immo amplius accusat, ut dicunt contraria et non minus ardebunt qui cum multis ardebunt, 2. q. 1, multi, in fine. Vel dic quod consuetudo excusat in his quae sunt contra ius positivum, dum tamen sit rationabilis et praescripta, supra, de consuet., cum tanto, in fi. In his vero quae sunt contra ius naturale, nullo modo nec ulla consuetudo excusat, ut ibidem primo responso.
Deponerentur
Ab executione et suspensi haberentur, cum tamen recepissent characterem ut infra, de temp. ord., consultationi.
X 1.11.03 De eo autem
Aut duos
Numquid plures? Utique dummodo non videatur generalis ordinatio.
Ad minores
Et sic videtur quod omnes ordines possit aliquis simul recipere ex eo quod dicit, potest promovere unum ad minores, quia indeterminate dixit ad minores, de omnibus potest intelligi, 19. dist., si Romanorum, in fi.; de privileg., quia circa; quod satis potest concedi, et de facto obtinet, ut hic, et infa, de eo qui furt. ord. recep., cum H; nisi consuetudo repugnet quae scandalum generaret. Consuetudo enim ea quae licita sunt reddit illicita, infra, de cleri. coniug., cum olim; et infra, de cognat. spir., super eo.
Sabbato
Ut 75. dist., ordinationes 2. Non ergo die dominica, infra, de temp. ord., litteras. Etiam continuato ieiunio, ut quidam dicebant.
X 1.11.04 Ex tenore tuarum
Adeo deliquit
Puta periurium vel adulterium commisit, ut infra, de temp. ord., quaesitum.
Utatur
Nota ergo quod dicit hic quod criminosus acta poenitentia potest promoveri et in susceptis ordinibus ministrare; arg. ad hoc 34. dist., fraternitatis; 50. dist., quia tua; et.50. dist., domino; et 50. dist., ponderet, et in pluribus aliis. Arg. contra 25. dist., primum; et 1. q. 7, si quis omnem; et 48. dist., quoniam. Solutio: quidam dixerunt quod si promotus non est, nullos modo debet promoveri, per capitula proxime dicta. Haec fuit rigida opinio, quia res pene contra naturam est, ut aliquis sit sine peccato, 25. dist., unum § nunc autem. Unde videtur idem dicendum circa promotos et promovendos, facilius tamen impeditur promovendus quam deiiciatur iam promotus, 15. q. 1 § sicut ergo. Circa promotos Anto. et Tanc. distinguunt quod quatuor consideranda sunt. Primum, scilicet, quantitas criminis, utrum videlicet sit enorme vel mediocre, et in hoc consideratur quantitas criminis. Secunda est quae est qualitas crimnis, utrum sit occultum vel manifestum. Tertium est modus publicationis, an sit videlicet publicum per operis evidentiam, vel per iudicis sententiam, vel per spontaneam confessionem in iudicio. Istis tribus modis notorium fit crimen, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Quartus est satisfactio poenitentis, videlicet an egerit veram poenitentiam vel simulatam. Si crimen est enorme et manifestum, ut simul concurrant quantitas et qualitas criminis, deponitur, nec umquam restituitur post quantumcumque poenitentiam, 50. dist., miror. Si vero enorme et occultum, in eo casu monendus est ut abstineat et non cogendus, quia solum Deum habet ultorem, quia latentia peccata vindictam non habent, 32. q. 5, Christiana. Et acta poenitentia poterit officio uti, et ad maiores ordines ascendere ut hic, et infra, de simon., ex tuae; praeter reos homicidii, infra, de temp. ord., quaesitum, ubi exemplificantur crimina talia. Si vero mediocre fuerit et occultum, acta poenitentia vel parte eius poterit remanere in officio suo, et ad maiores ordines promoveri fortius quam in alio casu, 50. dist., de his vero. Si mediocre et manifestum, si convictus est in iudicio vel timore probationum confessus, in eo casu deponitur, 81. dist., si quis clericus. Si vero publicum est per operis evidentiam, vel spontaneam confessionem, tunc acta poenitentia poterit cum eo misericorditer agi secundum quod visum fuerit episcopo, quandoque plus vel minus, 15. q. 8, si quis presbyter; 50. dist., presbyterum. Et hoc totum intelligas cum veram poenitentiam egerit et non simulatam, quia si simulatam, non restitueretur, 50. dist., ut constitueretur.
Occultum
Et sic probatione cessante, vindictae ratio conquiescit, 32. q. 5, Christiana. Et secretorum Deus iudex et cognitor est, 32. dist., erubescant; et 2. q. 5, consuluisti. Et solum Deum habent ultorem, C. de reb. credit., iurisiurandi.
Prohibere
Etiam si in crimine teneantur prohibendi non sunt, sed commonendi, infra, de temp. ord., quaesitum. Arg. contra infra, de temp. ord., ad aures. Solutio: hic loquitur de saeculari, ibi de regulari qui propriam voluntatem non habet, 12. q. 1, non dicatis; et 12. q. 1. nolo. Vel illud propter scandalum praelatorum, hic nullum scandalum. Vel melius istud cum quis petens ordines, habet ius petendi ratione tituli quem habet vel dignitatis, illud cum ius petendi non habet, et ideo praelatus suus qui novit secreta sua, potest eum repellere, arg. infra, de spons., praeterea 2.
X 1.11.05 Ad aures
Praelati
Id est, abbates vel priores regulares, large sumpto vocabulo, infra, de verb. sign., quamvis.
Obedientiam
Et ita patet quod minores suis praelatis obedientiam servare debent, arg. 100. dist., contra morem; et 19. dist., in memoriam; et 8. q. 1, sciendum; ff. de re milit., desertorem § in bello; 11. q. 3, absit. Arg. contra, quia non est semper obediendum, 12. dist., non liceat; 15. q. 6, iuratos; 11. q. 3, non semper; C. de decur., omnes, lib. 10, in fi.; et infra, de temp. ord., dilectus. Solutio: si praelatus excommunicet, sive iusta sit sententia sive iniusta, obediendum est sententia, 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si episcopus forte; nisi in duobus casibus, infra, de sent. excom., tua. Item praecepto praelati si non pertinet ad officium suum quae praecepit, non est obediendum, ff. de re iud., factum a iudice; arg. 7. q. 1, quia frater. Si vero pertinet ad officium suum, obediendum est ut hic et in similibus quando non decipitur in praecepto. Si vero praecipiat quod omnino est malum, non faciat contra conscientiam, licet iustum videatur praelato, infra, de restit. spol., litteras; servato quod dicitur infra, de sent. excom., inquisitioni. Si vero praecipiat quod malum est, non obediendum est ei, 11. q. 3, qui resistit; et 11. q. 3, si dominus; et 11. q. 3, Iulianus; et 11. q. 3, non semper. Si vero dubium sit praeceptum, propter bonum obedientiae excusatur a peccato, licet in veritate sit malum, 23. q. 1, quod culpatur.
Scandalo
Arg. nihil cum scandalo faciendum esse, arg. 54. dist., generalis, in fi.; et 51. dist., aliquantos; 11. dist., illa; 28. q. 1, uxor; et 28. q. 1, iam nunc. Arg. contra infra, de reg. iur., qui scandalizaverit; 11. q. 3, inter verba; et supra, de renunciat., nisi § pro gravi quoque. Solutio: pro vitando scandalo saepe cessat rigor ecclesiasticae sententiae, sed malum perpetrari non debet, arg. 11. q. 3, quid ergo. De hoc dictum est supra, de temp. ord., sane; et in supra, de renunciat., nisi § pro gravi.
Esse potest
Nota aliquid esse faciendum vel omittendum, ad cautelam eorum quae fieri non possunt, 32. q. 1, dixit Dominus; ff. de negot. gest., divortio, 1. resp., in fi.; ff. de his qui eff. vel deiec., si vero § praetor 2; ff. de damn. infect., qui bona § si quis stipulatus.
Regnum Dei
Quia apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur, 23. q. 4, sicut excellentiam. Et ille maior dicitur in regno Dei, qui est iustior, 40. dist., non loca; et 40. dist., multi., in fi.
X 1.11.06 Si archiepiscopus
Ordinandus
Id est consecrandus, nisi forte haberent ius in electione, 93. dist., miratus valde. Et tunc dic ordinandus, id est, eligendus, quia de consuetudine vocandi sunt.
Metropolitanam
63. dist., metropolitano; et 51. dist., qui in aliquo.
Ab omnibus
Nota quod omnes tangit ab omnibus comprobari debet, quia in concedendo haustum aquae omnes debent venire, ad quod ius aquae spectat, ff. de aqua pluv. arc., in concedendo; C. de aucto. praestan., veterem; et C. de omn. agro deser., quicumque, in fi., lib. 11; et 8. q. 1, licet ergo; et ff. de adopt., nam divus. Dicas quod in tali casu omnes vocandi sunt, et debent adesse si fieri potest. Et tunc sufficit quod maior pars consentiat, ff. ad municip., quod maior. Et quod omnes suffraganei debeant ipsum ordinare legitur, 64. dist., quia per ambitiones. Et hoc quod dixi quod maior pars sufficit, locum habet in collegiis, secus in privatis, ut dictum est supra, de consti., cum omnes.
Ordinetur
Id est, eligatur, cum habent ius in electione, ut dictum est; alias expone ordinetur, id est, consecretur.
Melius est
Et sic videtur quod licet possit aliquid fieri per alium, et perinde habeatur ac si per se, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § 1; ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse. Melius tamen res expeditur per se quam per alium, arg. 2. q. 7, accusatio.
Elegerit
Cum non habeat ius in electione ut dictum est; alias expone elegerit, id est, electum approbaverit.
X 1.11.07 Ne episcopi
Permissu
Ita quod ipse sit praesens, vel alius cui commiserit vices suas, infra, de offi. ord., quod sedem. Sic iudex iusta de causa potest committere aliis vices suas, infra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp. Sic et praedicationis officium potest ordinarius alii committere, cum id per seipsum complere non possit, infra, de offi. ord., inter caetera; simile ff. de procur., procurator est qui.
Sine tribus
Inclusive, et sic non est contra 64. dist., comprovinciales. Quidam intelligeant olim litteram sicut sonat, et male, quia sic videretur quod archiepiscopus minorem auctoritatem quam episcopus haberet, cum hoc possit fieri a tribus episcopis iussu archiepiscopi, ut supra, de temp. ord., si archiepiscopus. Et ideo additum fuit in littera, vel duobus, quod non erat in antiqua compilatione. Et quod dicit tribus, est de substantia consecrationis, alias non esset consecratus si essent pauciores, 66. dist., porro, ubi traditur forma consecrationis ab Apostolis.
Ordinare
Id est, consecrare.
Consensisse
64. dist., episcopi; 64. dist., ordinationes; 64. dist., de abiectione; et 64. dist., comprovinciales.
Maiori
Quando maiori numero sit standum vel non, supra, de elect., ecclesia vestra 2.
X 1.11.08 Cum quidam
Canonica
Ut privetur potestate conferendi ordines, quod illicite contulit, supra, de temp. ord., sane; et infra, de temp. ord., litteras. Alias si poena statuta non esset, pro arbitrio superioris puniretur, infra, de offi. deleg., de causis.
Apud nos
Et sic talis dispensatio soli Papae reservatur, infra, de temp. ord., litteras; quia ex eo quod dicit, apud nos, aliis abstulit potestatem, arg. infra, de praeben., de multa, in fi., ubi dicitur per sedem Apostolicam. Et ita non per alios, arg. infra, de sent. excom., nuper; et infra, de praeben., grave, in fi.; et infra, de temp. ord., dilectus, in fi. Et sic habes unum casum in quo episcopi vel archiepiscopi dispensare non possunt, tamen dic ut infra, de temp. ord., consultationi.
X 1.11.09 Cum secundum regulas
Casus
Clerici latini in partibus Calabriae ordinabantur a graecis episcopis secundum institutionem graecorum, extra quatuor tempora ordines conferendo, et econverso graeci a latinis, et ita permixtim se ordinabant adinvicem. Et hic prohibetur quod latini de caetero ritum illorum non servent, sed in quatuor temporibus ordines conferant, non obstante consuetudine antiquitus obtenta, cum sit potius contra ecclesiasticam institutionem, supra, de temp. ord., sane. Arg. contra infra, de temp. ord., quod translationem, ubi toleratur talis mos. Sed hodie talis mos reprobatur, ut de caetero talis commixtio esse non debeat, sed unus sit episcopus qui omnibus praesit, infra, de offi. ord., quoniam. Ber. Nota quod certis temporibus sunt ordines conferendi. Item nota quod in collatione ordinum non est sequendus proximorum ritus.
X 1.11.10 Ex parte vestra
Ad nigros
Sed quae fuit dubitatio huiusmodi quaestionis? Ideo dubitavit, quia monachus iste fuit apostata, unde non debuit admitti ad legitimos actus, ut 3. q. 4, beatus. Et ita videtur quod abbas non possit dispensare cum eo, quia tempore quo recepit ordines suspensus erat, arg. infra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de cleri. excom., postulastis. Arg. contra supra, de elect., cum inter R. Vel dic quod non est apostata, nisi qui ad saeculum redit, infra, de apostat., praeterea; et 50. dist., hi qui post; quandoque dicuntur apostata retro abeuntes, 26. q. 7, non observetis. Item is apostata dicitur qui recedit a fide, 2. q. 7, non potest.
Libere
Si monasterium ad quod transivit fuit maioris religionis, tunc non peccavit, infra, de regular., licet. Et tunc de iure communi potest in ordine suscepto libere ministrare, et hoc ita videtur fuisse. Si vero minoris tunc peccavit mortaliter, et tunc cum eo est dispensandum, et aliter non debet ministrare.
X 1.11.11 Quod translationem
Ordinatur
Extra quatuor tempora, sicut est in antiqua compilatione, et sic bene facit ad titulum.
Vel licentia
9. q. 2, Lugdunensis; 71. dist., illud; 71. dist., de aliena; et 71. dist., si quis.
Toleratur
Haec fuit comparativa permisso, ut hic innuitur, arg. infra, de praeben., cum iamdudum. Forte propter scandalum et multitudinem talis consuetudo toleratur, arg. supra, de temp. ord., sane; et 23. q. 4, non potest. Mos iste hodie non toleratur, infra, de offi. ord., quoniam; et supra, de temp. ord., cum secundum.
X 1.11.12 Cum in distribuendis
Indultum
Sed nonne episcopus talem iudicat, infra, de maior. et obed., per tuas. Praeterea videtur quod potius sit onus quam honor? Dic quod licet sit onus in hoc, in multis tamen est honor, quia non potest nisi pluribus testibus convinci, 2. q. 4, praesul; et 2. q. 4, nullam. Item non potest cogi ab episcopo recipere ordines, arg. de conse. dist. 2, in altari. Item quia maior honor ei debetur quam aliis, infra, de maior. et obed., per tuas; et ff. de alb. scrib., in albo. Sed iste potest iudicari ab episcopo suo, ut dicit illa decretalis infra, de maior. et obed., per tuas. Unde contra, 9. q. 2, nullus primas, ubi dicitur: qui non potest ordinare non potest iudicare, et econverso. Illud ordinarium est et regulare, hoc speciale est propter excellentiam superioris, qui manum imposuit, arg. capituli illius, de conse. dist. 2, in altari.
X 1.11.13 Litteras tuas
Uno die
Hoc ergo solum reprehenditur hic quod ordinem unum uno die, et alterum altero die contulit idem episcopus, unde collige quod si die sabbati non potuit praeficere ordinationem, sequenti die dominico continuato ieiunio potest eam quam incepit perficere, et uno die intelliguntur ordines collati fictione iuris, et sic loquitur 75. dist., quod a patribus.
Continuationem
Continuatio de duobus facit unum et coniungit illa, arg. 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. haec de praescriptionibus.; et 7. q. 1, nihil; sicut cum bissextus occurrit, duo dies pro uno computantur, infra, de verb. sign., quaesivit; et ff. de minor., denique § minorem. Sed arg. contra ff. de statulib., cum heres § Stichus.
Fictione
Immo et sine fictione aliqua bene vespera et mane ad unam diem naturalem referuntur, iuxta illud et factum est vespere mane dies unus.
Pertinere
Teneas incunctanter quod omnes ordines die sabbati conferri debent, supra, de temp. ord., subdiaconos; supra, de temp. ord., sane; et supra, de temp. ord., de eo; et 75. dist., ordinationes presbyterorum et diaconorum; praeter episcopalem dignitatem, quae die dominico tantum confertur, 75. dist., ordinationes episcoporum; et praeter minores ordines qui possunt conferri diebus dominicis et aliis solemnibus, supra, de temp. ord., sane; et supra, de temp. ord., de eo; et subdiaconatus ordo potest conferri die dominico a solo Papa, supra, de temp. ord., de eo; licet ergo die dominica continuato ieiunio conferantur sabbato tamen conferri intelliguntur, et ideo continuatio ieiunii necessaria erat. Hug. vero dicit, omnes ordines die dominica conferendos, et non die sabbati; et idem dicit de baptismo, de conse. dist. 4, venerabilis; et de conse. dist. 4, baptizandi. Arg. 75. dist., quod a patribus, vers. sed post diem sabbati eiusdem noctis quae lucescit in prima sabbati exordia consecrandi eligantur, in quibus his qui consecrandi sunt ieiunis et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem observantiae erit si mane ipso die dominico continuato sabbati ieiunio ordinatio celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt. Et secundum opinionem eius non videtur quare sit continuatio ieiunii necessaria, ut una dies fingatur sabbatum et dominica, nam sicut ordo episcopalis potest conferri die dominica sequenti, et non exigitur continuatio ieiunii, ne fingatur dies sabbati trahi ad dominicam, ita si quis ordinetur mane die dominica, posset hoc facere sine continuatione ieiunii. Nota tamen quod in sabbato magno paschali non celebratur ordo, quia nec missa cantatur, de conse. dist. 3, sabbato. Dicunt quidam quod illi ordines qui celebrantur die dominica trahuntur ad sabbatum, et ideo sit ordinatio die sabbati, quoniam sabbatum significat requiem, et qui ordinatur transit ad requiem clericalem; requiescit enim a laboribus saecularibus. Vincen. dicebat speciale de sabbato paschali, ut missa trahatur ad dominicam sequentem et ordines ad sabbatum. Sed hodie non fit hoc in illo sabbato, ut supra, de temp. ord., de eo, ubi dicitur quod in sabbato sancto ordines conferuntur, immo ita celebratur tunc missa sicut in aliis sabbatis ordinationum, et ita servatur de facto.
Nam si quantum
Responsio tacitae quaestionis diceret aliquis duo dies sunt, et ita non uno die duos ordines contulit et respondet.
Deliquit
Immo in pluribus punivit eum quam deliquit, quia non peccavit diaconatum conferendo, et tamen fuit punitus in eo. Et ideo plus punitur ordinator quam ordinatus, quia debuit esse prudentior, et quia maior, arg. supra, de translat., inter corporalia; et ut alii a similibus arceantur, et est simile infra, de temp. ord., vel non est.
X 1.11.14 Vel non est
Repulisse
Unde posset ei dici: et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi, 38. dist., omnes psallentes, in fi.; et supra, de renunciat., nisi § pro defectu.
Instituta
Quae dicunt quod ante vicesimum annum nullus debet in subdiaconum promoveri, 28. dist., de his; 77. dist., in singulis; et 77. dist., quicumque; et 77. dist., subdiaconus. Ergo multo minus in diaconum quis ante vicesimum quintum annum ordinari non debet, 77. dist., placuit; et 77. dist., in singulis; et 77. dist., quicumque.
Suspendentes
Ut puniatur in quo peccavit, 12. q. 2, qui et humanis; et 12. q. 2, de viro; et 16. q. 1, revertimini; et supra, de temp. ord., litteras. Et punitur hic in collatione omnium ordinum, quia in hoc tantum deliquit.
Aetatem
Et ita licet non sit in aetate legitima, nihilominus recipit ordines, sed executio suspenditur usque ad legitimam aetatem. Simile infra, de aetat. et qualit., ex ratione, ubi suspenditur administratio talibus concessa usque ad legitimam aetatem. Sic et tempus non impedit ordinis collationem, infra, de temp. ord., consultationi; et supra, de temp. ord., sane; et supra, de temp. ord., cum quidam.
Iniuriam
Simile 71. dist., illud; et 16. q. 7, decernimus. Sed propter factum praelati iste non debuit in executione puniri. Iniquum est enim aliquem alterius ordo praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo. Et peccata suos debent tenere auctores, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus; et non debet alteri per alterum iniqua conditio afferri, ff. de regul. iur., non debet; ff. quod vi aut cla., ne in potestate; sed hoc fuit quia aetas repugnat. Sed numquid tenetur ad continentiam iste, qui infra annum discretionis suscepit ordines sacros? De hoc notatur infra, de cleri. per salt. prom., tuae.
Competenti
Scilicet, personae qualitate inspecta, arg. 41. dist., non cogantur; ff. de iure dot., cum post divortium § gener; et ff. de iure dot., quaero; ff. de admin. tut., cum plures § cum tutor; et ff. de usufru., sed et si quid § 1. Et scientia consideratur, infra, de praeben., cum secundum Apostolum.
X 1.11.15 Dilectus filius
Elegerunt
In postulandum, scilicet, quia si simpliciter electus fuisset, non valuisset electio. Simile supra, de renunciat., post translationem.
Tres sacros
Quod nullo modo debet fieri, sed unus ordo uno die debet conferri, supra, de temp. ord., litteras; et ideo punitur, ut in fine.
Permissa
Arg. oppositum quod episcopi dispensare non possunt nisi in casibus sibi concessis a iure, quod quidam concedunt; et facit pro eis infra, de fil. presbyt., nimis; et infra, de fil. presbyt., dilectus. Arg. contra infra, de sent. excom., nuper; in qua opinione sunt Laur., Io., Vincen. et Tanc.; de hoc traditur infra, de iudic., at si clerici. De hac materia notatur 50. dist., miror; et 1. q. 7, requiritis § nisi rigor; immo prohibita supra, de temp. ord., litteras; infra, de eo qui furt. ord. recep., innotuit; et ita colligitur arg. praedictum. Vel dic quod non licet episcopo dispensare in his quae pertinent ad generalem statum ecclesiae, ut hic, et supra, de temp. ord., sane; et supra, de temp. ord., litteras. In criminibus dispensare possunt nisi sit expresse prohibitum.
Obtemperare
Hic habes quod auctoritas superioris non excusat, 12. q. 2, quicumque; et 12. q. 2, de rebus; et 11. q. 3, si dominus; et 16. q. 1, in canonibus; et 16. q. 7, decimas. Arg. contra 63. dist., Salonitanae; 14. q. 5, dixit Dominus; et 28. dist., diaconi. Item est arg. quod praeceptum iniustum praelati non est adimplendum, 11. q. 3, Iulianus; si certum sit quod est iniustum, secus si dubitaretur, 23. q. 1, quid culpatur, in fi.; et ff. de regul. iur., ad ea.
Periurii
Unde posset privari ecclesias et deponi, infra, de iureiur., querelam; et infra, de temp. ord., quaesitum; cum in iudicio sit confessus, et confessus pro convicto habetur infra, de confess., cum super; et C. de confes., confessos; sed ei pepercit.
Variavit
Unde non erat ei credendum, infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et infra, de praesump., litteras; et 4. q. 3, si testes § item in criminali, vers. qui falso vel varie; sic infra, de poeni., super his.
Nostram
Et sic solus Papa super hoc dispensat. De hoc dixi supra, de temp. ord., cum quidam; et melius infra, de temp. ord., consultationi.
X 1.11.16 Consultationi
Damnationis
Simile infra, de simon., Matthaeus, in fi.; et verae damnationis, nisi cum eis suus episcopus post peractam poenitentiam duxerit dispensandum, quod quidem potest; infra, de iudic., at si clerici. Et valde necessaria est dispensatio in occultis, non propter depositionem vitandam, quia propter occulta peccata non punitur quis, quae vindictam non habent, 32. q. 5, Christiana. Sed ut licite suum officium exequatur quod aliter non potest, 33. dist., habuisse; quia de eo super quo dispensatum est, postea accusari non potest, infra, de fil. presbyt., ex tua; et infra, de schismat., fraternitati; alioquin posset etiam post peractam poenitentiam accusari, 33. q. 2, admonere; 15. q. 5, presbyter. Arg. contra, de poen. dist. 4, divina clementia; et 23. q. 4, si illic; et 1. q. 4, iam itaque. Sed verum est quod accusari etiam posset. Ala.
Non ministrent
Si non poenituerint. Ergo si poenituerint, possunt administrare sine periculo damnationis, et sic videtur contra Ala., qui dicit quod licite non ministrant etiam post poenitentiam sine dispensatione, ut dixi in proxima notula. Saltem valet dispensatio quantum ad accusationem, alias sufficit poenitentiam in occultis, ut hic patet. Ber.
X 1.12 DE SCRUTINIO IN ORDINE FACIENDO
X 1.12.01 Ex parte
Et scit et testificatur
Mirabilis est responsio ista. Potius enim dicere deberet se nullam habere scientiam de eius dignitate vel indignitate? Respondeo ex eo quod videt illum electum a bonis, quandam videtur habere notitiam de dignitate ipsius, et de tali respondet, quia audivit ab aliis, 22. q. 5, hoc videtur.
Contra conscientiam
Quia tunc aedificaret ad gehennam, infra, de restit. spol., litteras; infra, de praescrip., quoniam § ex his.
Aestimare
Nota quemlibet praesumi dignum nisi probetur indignus, et de quolibet praesumendum est bonum, nisi probetur contrarium, infra, de praesump., dudum; ff. de manum. test., servos; et ff. de leg. 2, cum pater § rogo. Sed contra videtur, quia praesumitur non idoneus nisi probetur idoneus, C. de his qui ven. aet. impetr., omnes; et C. de probation., ex persona; ff. de mag. conv., in ordinem § si magistratus. Et in dubio praesumitur quis excommunicatus, infra, de sent. excom., cum desideres § secundae quaestioni; et praesumitur potius fornicatio quam matrimonium, 30. q. 5, aliter. Solutio: hoc generale est ut ubi periculum animae vertitur, praesumatur in deteriorem partem, infra, de spons., iuvenis; et 68. dist., presbytreri. Sed licet videatur deterior, tamen melior et tutior est; simile de conse. dist. 4, parvulos. Alias circa indicia potius praesumitur iustum vel bonum, quam econverso, 86. dist., si quid vero; 11. q. 3, in cunctis; 22. q. 4, innocens; ff. de probation., ab ea parte.
X 1.13 DE ORDINATIS AB EPISCOPO QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI
X 1.13.01 Requisivit a nobis
Usque
Exclusive, ut probant sequentia. Sic ponitur ff. de his qui not. infam., quod ait praetor. Quandoque ponitur inclusive, 93. dist., a subdiacono; ff. de senat., nuptae § senatores.
A non episcopis
Id est, abbatibus, 69. dist., quoniam; et infra, de aetat. et qualit., cum contingat.
Executionem
Ergo suspensus est qui a suspenso recipit ordines, 1. q. 1, statuimus. Et resignatio non abstulit illi ordinem, sed executionem.
Crassa
Tunc dicitur crassa et supina ignorantia, quando aliquid publice fit vel coram populo, et haec non excusat, ff. de ver. sig., lata culpa.
Ignorantia
Simile infra, de cleri. excom., Apostolicae. Et ita si probabilis fuerit ignorantia, cum eo poterit per episcopum dispensarim infra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis. Sed contra, probabilis facti ignorantia quemlibet ignorantem excusat ex toto, ff. de iuris et fact. ignor., error facti; et ff. de iuris et fact. ignor., regula. Ergo secundum hoc nulla dispenastio est necessaria? Resp.: in culpa fuit recipiendo ordines ab episcopo non suo, 9. q. 2, Lugdunensis. Et ideo necessaria est dispensatio. Vel melius dicas quod licet probabilis sit ignorantia, necessaria tamen est dispensatio, quia cum in talibus ordinator non haberet executionem sui officii, eam alii conferre non potuit, ut 1. q. 1, statuimus; quia quod non habet, dare non potest, 1. q. 7, Daibertum. Et pro non dato habetur, quod ab illo datur qui de iure dare non potest, infra, de iure patron., quod autem, in fi. Ergo necessaria est dispensatio ad hoc ut habeat executionem ordinis.
X 1.13.02 Cum clericis
Excommunicato
Sic patet quod excommunicatus confert ordinem, licet extra ecclesiam, et haeretici etiam conferunt ordinem, 9. q. 1, ab excommunicatis; et 9. q. 1, ordinationes. Sed contra, 9. q. 1, nos consecrationem, ubi dicit quod nullo modo dicitur consecratio quae ab excommunicatis est celebrata. Dic quod ibi non fuit servata forma ecclsiae. Vel dicas, non dicitur consecratio, verum est quantum ad executionem, quia quod non habent, dare non possunt, ut 1. q. 1, perfectionem; et 1. q. 1, ventum est; et 1. q. 1, gratia; et de conse. dist. 4, quomodo. Sed numquid potest alios excommunicare? Videtur quod sic, quia confert ordines, quod plus est, ut videtur, ergo potest alium excommunicare. Sed non est ita, cum enim sit extra ecclesiam, alium eiicere extra ecclesiam non potest, 24. q. 1, audivimus. Secus in ordine, quia licet sit extra ecclesiam, charactarem tamen retinet, et illum potest conferre, si ecclesiae forma servetur.
Episcopos
Et sic episcopi dispensant hic, sic 9. q. 1, ab excommunicatis; et 9. q. 1, ordinationes; quia ignorantia eos excusat. Si vero scienter ordines recepissent, non dispensaretur cum eis, ut 9. q. 1, ordinationes; sic supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit, in fi.
X 1.14 DE AETATE ET QUALITATE ET ORDINE PRAEFICIENDORUM
X 1.14.01 Ut abbates
Ut abbates
Supple statuimus.
Praepositi
Dignitas est per se, quamvis sit nomen generale ad omnes qui habent praelationem, infra, de verb. sign., quamvis.
Fiant
Sic supra, de elect., cum in cunctis.
Amittant
Supra, de elect., cum in cunctis § hic sane. Contra, infra, de cleri. aegro., cum percussio; contra ff. de statu hom., qui furere; contra ff. de postulan., hunc titulum § casum; contra. Contra hoc intellige quando per culpam suam ad talem statum pervenit, quod promoveri non potest. Contraria vero quando sine culpa, et tunc non debet addi afflictis afflictio, infra, de cleri. aegro., cum percussio; et infra, de cleri. aegro., ex parte.
X 1.14.02 Ex ratione
Pueris
Puer dicitur a septennio usque ad quartum decimum annum, infra, de regular., ad nostram; et 20. q. 1, firma; et 22. q. 5, pueri; et 1. q. 1, pueri; et 1. q. 1, estote; supra, de temp. ord., vel non est. Et puer dicitur quantum ad beneficium obtinendum, qui servire non potest, infra, de praeben., super inordinata.
In archidiaconatu
Arg. quod instituere non pertinet ad archidiaconum, 16. q. 7, nullus omnino; contra infra, de praeben., referente; super hoc statur consuetudini.
Ecclesias
Id est, praelaturas ecclesiarum, quod fieri non debet, infra, de aetat. et qualit., ut abbates; et infra, de aetat. et qualit., ex ratione; quia pueri ad hoc non reputantur idonei, infra, de praeben., super inordinata. Beneficia enim simplicia in tali aetate constitutis licite conferuntur, 77. dist., in singulis; et ratione ordinis debent habere titulum, 70. dist., neminem. Et ita ratione ordinis et tituli beneficium possunt habere. De hoc tamen dicas prout dicitur infra, de praeben., super inordinata.
Praedicti pueri
Impuberibus dignitas dari non debet, ff. de iure immun., si qui certa § impuberes; et 1. q. 2, pueri; et 1. q. 2, estote.
Ad congruam
Idem dicit lex in eo qui se obligat pro filio suo decurione, quia tenetur quousque perveniat ad aetatem congruam, ff. ad municip., Lucius § imperatores. Sed pone quod episcopus aliquem minorem facit archidiaconum, habebit ne iste vocem in capitulo sicut si esset legitimae aetatis? Arg. quod non, quia minores vicesimum quintum annum decuriones facti, licet decurionum sportulas recipiant, non tamen interim suffragium ferre possunt, ff. de decur., spurii § minores; sicut nec minor factus miles debet sapientum iura tractare, ut C. de testam. milit., licet.
Aetatem
Dispensative tolerantur isti pueri, alias non deberent, supra, de elect., cum in cunctis; infra, de aetat. et qualit., eam te. Sed numquid talis rector potest omnia facere tamquam maior? Videtur quod sic, ff. de re iud., quidam consulebant; quod tamen non est verum, infra, de aetat. et qualit., indecorum; et C. de testam. milit., licet. Sed nonne iste ex quo toleratur per dispensationem, videtur veniam aetatis impetrasse, ut C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis principali? Sed non est ita, quia licet quis veniam aetatis impetret, non tamen potest alienare sine decreto, nec habet liberam administrationem usque ad aetatem vicesimum quintum annum, ut in praedicta lege C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis principali.
X 1.14.03 Indecorum est
Qui seipsos
Qui enim in praelatum eligitur, et si minor est, non debet esse sub patris potestate, arg. ff. ad Trebel., nam quod ad ius; et ff. de adulter., sic eveniet; et C. de legit. tutel., nemo; Inst. de excusat. § minores; et ff. de Maced., filium habeo. Arg. contra ff. de adopt., per adoptionem; et ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, filiusfamilias; et ff. de muner. et honor., quod ad honores; et ff. de iud., cum praetor, in fi., ubi dicitur nihil interesse, an iudices in potestate, an sui iuris sint, et presbyter dicitur in potestate patris esse, C. de episc. et cler., authen. presbyteros; Inst. quib. mod. ius pat. pot. sol. § filiusfamilias. Licet adipiscatur honores, remanet tamen in potestate patris. Per ista iura videtur quod sacer ordo non liberet a patria potestate. Laur. et alii dicunt quod quilibet sacer ordo liberat a patria potestate, quoniam liberat a Dominica, quae maior est. De episcopali ordine habes 54. dist., si servus sciente; de sacerdotio, 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens; de diacono dicitur quod praestando vicarium liberatur, 54. dist., ex antiquis. Subdiaconus eodem iure utitur cum diacono, infra, de serv. non ordin., miramur; et nulla dignitas saecularis similis est sacerdotio. Arg. 96. dist., duo sunt; infra, de maior. et obed., solitae; et dignitas patriciatus solvit ius patriae potestatis, ergo multo fortius sacerdotium, et quilibet sacer ordo, arg. infra, de sent. excom., cum voluntate § ulti.; hoc credo verius.
Infra quartum decimum annum
Ex eo quod prohibet infra quartum decimum annum videtur concedere quod post quartum decimum annum statim concedat, quia quod de uno prohibetur, de alio conceditur, arg. 25. dist., qualis. Sed non est ita, quia licet prohibeatur infra quartum decimum annum, non tamen concedit in quintum decimum vel sextum decimum, immo infra vicesimum quintum annum prohibetur, supra, de elect., cum in cunctis § inferiora; et infra, de aetat. et qualit., eam te.
X 1.14.04 Indecorum est
Litterarum
Supple per aetatis taciturnitatem impetratarum. Si enim ex certa scientia scriberet Papa pro minori, eius mandato esset obediendum, quia sacrilegii instar obtinet, dubitare an is sit dignus quem princeps eligit, 17. q. 3, qui autem; et C. de crim. sacr., disputari. Praeterea contra et contra publicam utilitatem est tale rescriptum, et ideo non valet, C. de precib. imper. offer., rescripta; arg. supra, de rescript., si quando; et supra, de rescript., ex parte Conventrensis; et infra, de testib., causam quae 2. Item est hic arg. quod non est obediendum semper mandato Papae, arg. supra, de rescript., si quando; et supra, de rescript., cum adeo; et infra, de haeret., ad abolendam, in fi. Sed non dicitur mandatum quando ignoranter mandat.
Concilii
Lateranensis, supra, de elect., cum in cunctis § inferiora.
Pendeant
Qualiter dicitur una ecclesia pendere ex altera, potest dici secundum quod legitur infra, de relig. dom., quia monasterium. Arg. ff. arb. furt. caes., si gemina; et si aliqua parochialis ecclesia subsit alii, licet praelatus maioris ecclesiae duas ecclesias habere dicatur, tamen alius presbyter erit in subiecta. Item si ecclesia parochialis in fundo suo aliam constituat, nihil impedit vicarium in ea institui, et praelatum maioris ecclesiae praelatum esse utriusque, non tamen per se serviet utrique, nam dispensatione episcopi, unus praelatus diversis praeest ecclesiis in habendo unam commendatam, et aliam intitulatam, 70. dist., sanctorum. Laur. hoc tamen intellige secundum determinationem illarum decretalium, supra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de praeben., de multa. Item in casu quem habes infra, de praeben., extirpandae § qui vero; potest quis habere plures ecclesias.
Dimittendam
Infra, de praeben., referente. Et hoc secundum illam decretalem, infra, de praeben., de multa, intelligi debet.
Tenues
In casu isto permittit Papa propter paupertatem habere plures ecclesias, 10. q. 3, unio. Item propter raritatem clericorum, 21. q. 1, clericus, in fi. Item intitulatam unam, et aliam commendatam, 21. q. 1, qui plures; supra, de elect., dudum ecclesia, ubi de hoc.
X 1.14.05 Praeterea
Subdiaconus
Qui hodie potest eligi in episcopum, infra, de aetat. et qualit., a multis; et eodem privilegio gaudet quo diaconus, infra, de serv. non ordin., miramur.
Breve tempus
Quandoque breve tempus dicitur quatuor mensium, C. de usuris rei iud., eos; ff. de iud., si debitori; quandoque decem dierum, ff. de constit. pecun., promissor § 1; quandoque duorum mensium, C. de secun. nupt., si qua ex feminis; quandoque triginta dierum, ff. de itin. act. priv., praetor ait § 1. Sed hic appellatur breve tempus annus. In anno enim et dimidio potest aliquis promoveri ad sacerdotium, 77. dist., monachus vero novitius. Et hic dimittimus dimidium annum propter minores ordines. Vincen. Item arg. quod parum est utrum aliquid fiat in praesenti, an in brevi tempore, ff. si cert. pet., lecta est; ff. de in int. rest., divus; ff. ut in poss. legat., si is a quo. Sic ergo patet quod episcopi possunt dispensare cum eo qui est in minoribus ordinibus, numquid cum eo qui est in minori aetate? Dicunt quidam quod sic, arg. huius capituli. De hoc not. supra, de elect., cum dilectus; arg. quod possit supra, de aetat. et qualit., indecorum.
X 1.14.06 Quaeris a nobis
Non sinit
Simile supra, de temp. ord., quaesitum; et infra, de aetat. et qualit., ad aures; et infra, de simon., ex tuae; et infra, de simon., Matthaeus; et 1. q. 1, sacerdotes.
Compellendos
74. dist., honoratus; et 74. dist., consuluit; et 74. dist., episcopus; et 74. dist., gesta.
Contrarium
74. dist., si qui clerici; et 74. dist., placuit; 23. q. 4, displicet; et 1. q. 6, sicut. Arg. 8. q. 1, in scripturis.
Fatentur
Aut ipsi commiserunt ista peccata occulta ante suam promotionem, aut post. Si ante, removendi sunt, quia tempore suae examinationis hoc non fuerunt confessi, 24. dist., si quis; et 50. dist., ex poenitentibus; et 81. dist., si qui sine; et 81. dist., quicumque. Sed si postea commiserunt illa peccata, fecerunt se indignos, unde sunt expellendi, ex quo sua culpa se fecerunt indignos, arg. supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Si tamen utilitas ecclesiae fuerit quod non removeantur, quia in aliis negotiis ecclesiae sunt valde necessarii et utiles, tolerantur in ea. Et ita secundum hoc dispensatur cum eis propter utilitatem, maxime cum peccata sunt occulta. Sed contra videtur, supra, de temp. ord., ex tenore; et supra, de temp. ord., quaesitum, ubi criminosi tolerantur, quia peccata sunt occulta, et hic privantur. Sed illi volunt et petunt promoveri acta poenitentia, et isti fatentur se indignos et nolunt promoveri. Si vellent promoveri, acta poenitentia admitterentur praeter reos homicidii, ut dicitur in contrario.
Utilitas
Ergo propter utilitatem ecclesiae compellitur quis recipere ordines et propter necessitatem, alias est etiam puniendus per subtractionem beneficiorum, ut sequitur. Simile supra, de elect., cum in cunctis § inferiora; et 74. dist., consuluit, ubi eodem modo compelluntur, ut sic indirecte de nolentibus volentes.
X 1.14.07 Ad aures nostras
Cum diligentia
Et ideo non videtur imputandum, si adhibuit diligentiam quam potuit, 50. dist., hi qui arborem; et 50. dist., saepe. Et ideo si praeter culpam suam casus fortuitus contingit, ei non imputatur, infra, de commod., cum gratia; et infra, de homic., quidam; et ff. commodat., in rebus; et ff. de off. praes., illicitas. Casus enim fortuitu praevideri non possunt, ut in praedictis proximis concordantiis, et absit ut nobis imputetur quod praeter voluntatem nostram contingit, 23. q. 5, de occidendis. Versus: non est in medico semper relevetur ut ager.
Conscientia
33. dist., habuisse. Qui enim facit contra conscientiam aedificat ad gehennam, infra, de restit. spol., litteras; et infra, de praescrip., quoniam; 28. q. 1, omnes deinceps § ex his; infra, de sent. excom., inquisitioni.
Remordeat
Ut si forte imperite medicinam dedisset infirmis, alias eventus mortalitatis non est imputandus ei, ut ff. de off. praes., illicitas § sicuti; et ff. ad leg. Aquil., qua actione; et ff. ad leg. Aquil., qua actione § ulti.; ff. de var. et extraord. cog., si medicus. Vel si negligens fuerit, quia dissoluta negligentia prope dolum est, ff. mand. vel cont., si fideiussor, 1. resp.
Consilio
Hoc est consilium reverentiae cui obediendum est, 6. dist., testamentum; et 14. q. 1, quisquis; et infra, de simon., Matthaeus, in fi. Secus in consilio perfectionis, 14. q. 1, quisquis. Quale est illud: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Et de tali consilio potest intelligi quod dicitur in 14. q. 1, quisquis, in verbo illo: si consilio uti volueris.
X 1.14.08 Cum bonae memoriae
Laeserant
Miles qui praeposito manus intulit capite punitur. Et omnis contumacia adversus praesidem vel ducem capite punitur, ff. de re milit., omne delictum § 1; et ff. de re milit., omne delictum § 2. Et qui resistit castigare volenti, ff. de re milit., milites § irruens. Et iuxta divinum oraculum contumacia parentis morte luitur, 86. dist., non satis, vers. caeterum, in fi.
Suspensi
Suspensi eligere non possunt nec etiam eligi, 9. q. 1, nos in hominem; et supra, de consuet., cum dilectus; supra, de elect., cum inter R; supra, de elect., per inquisitionem; et infra, de appell., constitutis 1. Nec beneficia eis tempore suspensionis conferri possunt, vel litteras pro beneficio obtinendo impetrare, ut hic, et interim beneficia ecclesiastica sunt deneganda, infra, de appell., pastoralis.
Postmodum sunt adepti
Talia beneficia tenere non possunt etiam si postea fuerint absoluti, quia tunc tempore obtenti beneficii inhabiles erant et indigni, quia in talibus principium considerandum est, supra, de elect., dudum ad audientiam; et 1. q. 1, principatus; 16. q. 3, si sacerdotes. Et est arg. quod tempus impetrati rescripti considerandum est, puniendi ergo sunt qui suspensi spiritualia praesumunt tractare in tantum quod episcopus cum talibus dispensare non potest, 11. q. 3, si quis episcopus; et infra, de sent. excom., cum illorum.
Spoliare
Ex quo per annum et ultra qui stat in excommunicatione, privari debet beneficio suo, 11. q. 3, rursus. Et excommunicatus qui tractat spiritualia deponi debet, infra, de dolo et contu., veritatis. Idem videtur in suspenso, ut hic. Ber.
X 1.14.09 A multis multotiens
Nullus
Ponit tenorem illius decretalis 60. dist., nullus in episcopum; usque ibi, in quibus verbis.
Solos
Supple sacros, quia subdiaconatus bene fuit in primitiva ecclesia, sed non reputabatur sacer, 21. dist., in fi. § 1; et 25. dist., perlectis.
Metropolitani
Sic olim dispensabat metropolitanus cum ineligibili circa episcopatum, sed cum illegitimo dispensare non potest, supra, de elect., innotuit; nec in aetate, C. de his qui ven. aet. impetr., omnes; et C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis principali. Sed cum his qui patiuntur defectum in ordine, satis videtur quod potest adhuc archiepiscopus dispensare in archiepiscopatu, sicut olim potest, arg. 60. dist., nullus in episcopum; et in aliis dignitatibus inferioribus bene potest, supra, de aetat. et qualit., praeterea.
In quibus
Verba ista sunt Innocentii interpretantis capitulum Urbani, qui locutus fuit secundum antiqua tempora.
Verum cum hodie
Nunc incipit allegare quod subdiaconus eligi possit.
Erubescant
32. dist., erubescant.
Nemo
32. dist., nemo.
Observare
Ex quo oneratur, dignum est ut honoretur, 16. q. 6, de lapsis.
Sexta sinodo
32. dist., si quis eorum.
Mulieri
38. dist., ut nullum.
Nullum
38. dist., nullus; et 31. dist., ante triennium.
Libere
Et ita quod fuit prius dispensatio, hodie est ius commune, sic infra, de offi. legat., quod translationem. Et ad subdiaconatum extenditur quod de superioribus dictum erat, simile supra, de translat., inter corporalia; et supra, de consuet., cum venerabilis. Et eodem privilegio gaudet subdiaconus quo et diaconus, infra, de serv. non ordin., miramur.
X 1.14.10 Tuam in Domino
Nullum prorsus
Non enim preces carnales debet respicere quod est ordinator, sed tantum merita et providentiam ordinandi, 1. q. 1, quibusdam; et 8. q. 1, Moyses; et 8. q. 1, si ergo. Et ideo nota quod cum quis eligitur vel ordinatur, aut suis precibus intervenientibus aut alienis. Si suis, dicunt quidam et Hug. cum eis, quod quantumcumque sit idoneus, simonia committitur, arg. 8. q. 1, in scripturis; et 1. q. 7, si quis omnem; et 1. q. 1, ordinationes; et infra, de iure patron., per nostras. Istud credo si est indignus, secundum quod dicit Tanc. Sed si dignus est potest etiam preces porrigere superiori cum indiget, quia tunc non praesumitur ambitiosus, sed potius propter necessitatem, alias potest dici quod simonia esset, arg. 1. q. 1, filium § non ita quorundam. Et arg. infra, de simon., tua, si preces quis pro se porrigat ut in praelatum eligatur, ambitiosae sunt et illicitae, 1. q. 1, nullus itaque. Si vero precibus alienis promovetur aut preces sunt spirituales aut carnales. Si sunt carnales, et fiunt pro indigno, simonia committitur, 1. q. 1, de ordinationibus, quia succedunt tales preces loco pretii, 1. q. 1, sunt nonnulli. Si pro digno, dummodo superior admitti, ut hic, et 1. q. 1, quibusdam. Si vero sunt spirituales, admitti possunt, nec inducunt simoniam, 1. q. 1, latorem.
Non ascendat
Forte erat irregularis, et sic potest quis esse abbas in minoribus ordinibus propter necessitatem, alias non valeret. Nam et diaconus potest esse abbas, 50. dist., accedens, arg. Immo et infamis curam monasterii gerere potest, ut ibi. Infamis enim a civilibus muneribus non excluditur, C. de his qui non impl., ignominiae, lib. 10. Nomen abbatis potius est sollicitudinis quam ordinis vel honoris, 18. q. 2, hoc tantum. Arg. contra supra, de aetat. et qualit., ut abbates; et laicus potest esse abbas causa necessitatis, 93. dist., a subdiacono; et 16. q. 1, generaliter. Arg. tamen hoc quod dicitur hic dispensative intelligitur, quia abbas debet esse sacerdos, alias removetur, supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Ber.
Cum instante
Hic respondet tacitae obiectioni, quae posset ei fieri. Diceret enim aliquis: quomodo erit iste abbas, cum non possit ad ordines promoveri nec sacerdos fieri? Respondet, cum id est quia, etc.
X 1.14.11 Cum contingat
Synodo
69. dist., quoniam.
Abbati
Hoc idem potest electus in abbatem et confirmatus, si episcopus eum differat benedicere, ut supra, de supp. neg. prael., statuimus; talis ordo appellatur psalmistatus. Tamen ubi agitur de singulis ordinibus nihil agitur de hoc, 93. dist., illud. Unde quidam dixerunt non esse ordinem, sed eorum opinio corrigitur hic in fi., ubi dicit quod per primam tonsuram clericalis ordo confertur, et etiam presbytero hoc licet, 23. dist., psalmista, ubi de hoc in summa Hug.
Ordo confetur
Sed numquid qui tales percutiunt, incidunt in canonem latae sententiae? Dic quod sic, quia clerici sunt, ut hic, et quicumque clericum percutit, excommunicatus est, ut infra, de sent. excom., non dubium.
X 1.14.12 Intelleximus
In canone
19. q. 3, mandamus.
Curam
Hic videtur quod si aliquis transit ad strictiorem religionem sine licentia prioris vel abbatis, quod revocandus sit ad priorem ecclesiam. Sed videtur obstare infra, de regular., licet. Sed potest intelligi quod hic dicitur quando ex levitatis causa transit, prout intelligi consuevit ille canon 19. q. 3, mandamus. Vel dicatur quod iste fuerat tantum in habitu probationis, vel iste locus quem intraverat, fuerat laxioris religionis quam prior. Vel dic quod si aliquis petita licentia licet non obtenta transit ad strictiorem regulam, quod tunc non potest reverti ad priorem locum, et sic loquitur illa decretalis infra, de regular., licet. Sed si nullo modo petit licentiam, tunc redire cogetur prout hic fecit.
X 1.14.13 Accepimus
Exceptionem
Nota quod qui ordinavit aliquem postea non potest ei irregularitatem aliquam vel crimen aliquod obiicere, nisi ex causa superveniente, sic nec elector contra electum, 8. q. 2, dilectissimi. Et est simile 4. dist., in istis; et 4. q. 3, si quis testibus; et infra, de concess. praeben., cum super, in fi.; sic 28. dist., diaconi; et infra, de cleri. coniug., diversis.
Reputare
Nota quod qui reputatur dignus in una dignitate, si postea eligitur ad alteram, etiam tunc dignus debet reputari, sic 74. dist., gesta. Arg. contra 12. dist., nos consuetudinem; et supra, de elect., scriptum. Econtra vero qui reputatus est indignus in uno officio, debet indignus haberi in alio, ff. de susp. tut., tutor § quaeri potest, ubi dicitur quod si aliquis male se habuit in tutela, et deinde detur curator, tamquam suspectus removeri debet, C. de suscept. et arc., si aliquid, lib. 10. Item quid dices si aliquis irregularis vel criminosus toleratus est in officio sacerdotali, numquid si talis eligitur ad dignitatem potest excipi contra eum ab illis qui eum toleraverunt in officio sacerdotali? Videtur quod non, quia qui eum reputaverunt dignum ad ordinem, et ad beneficium reputabunt eum dignum, arg. infra, de accusat., nulli; infra, de sent. excom., in praesentia; et ff. de liber. caus., qui sciens; sicut nec vir accusare potest mores uxoris, quos prius probavit, ff. de adulter., si uxor, in fi. Hoc concedebat Io., sed ex officio suo potest inquirere de talibus, 2. q. 7, quaerendum; ff. de postulan., quos prohibet; et ff. de pet. hered., filius; et ff. de adulter., ex lege § si publico; et infra, de except., exceptionem. Et quod superior debeat de his inquirere habes expresse supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., venerabilem. Tamen quod dicit Io., quod isti qui toleraverunt in sacerdotio ipsum non possunt isti postea obiicere, non credo, quia licet tolerassent eum in tali officio, propterea non debent tolerare eum in maiori. Numquid si eligatur in episcopum vel in maiorem praelatum, non possunt ei obiicere aliquid? Immo possunt, quia licet sit dignus in minori, non tamen in maiori debet idoneus reputari, 12. dist., nos consuetudinem; et arg. supra, de elect., scriptum. Accusare ipsum possunt per capitulum praedictum infra, de accusat., nulli. Sed si promoveatur ad dignitatem, credo quod possunt contra illum excipere.
Examinari
Intelligo tamen quod in eo casu permittatur episcopo examinatio sive exceptio quando non per se examinavit episcopus, sed per archidiaconum, de offi. archidiac., ad haec. Sic patet quod aliquis saepe examinatur, infra, de praeben., cum secundum Apostolum; et 2. q. 5, Mennam; et 2. q. 1, notum. Arg. contra infra, de offi. legat., licet; et ff. naut. caup. stab., licet. Sed videtur quod tantummodo debeant examinari de his quae postea contigerunt, arg. supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Immo bene debent examinari ne indigni promoveantur, et negligentia prioris examinatoris non debet impedire quo minus quaeratur an dignus sit, et ad hoc tenetur superior, supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., venerabilem.
In forma communi
Infra, de praeben., cum secundum Apostolum.
In maiori ecclesia
Nota quod per formam communem qua mandatur alicui ut provideat alicui in aliqua ecclesia cathedrali, ut bene patet hic, et infra, de praeben., pro illorum; et infra, de praeben., cum secundum Apostolum. Sed per formam illam non posset provideri in aliqua praelatura, infra, de praeben., cum olim; quia ad praelaturas non extenditur intentio mandatoris. Sed quid si dicatur tantum, provideas tali in aliqua ecclesia diocesis Bononiensis, numquid potest providere in aliqua ecclesia civitatis? Vel si dicatur in aliqua ecclesia civitatis Bononiensis, numquid in ecclesia diocesis? Dicas quod non, quia per clausulam illam, in aliqua ecclesia diocesis Bononiensis, non comprehenduntur ecclesiae civitatis vel econverso, supra, de rescript., Rodulphus.
Exceptiones
Quantumcumque Papa praecise scribat, exceptiones legitimae admittendae sunt, infra, de offi. deleg., ex parte tua; nisi dicatur quod nullae debeant admitti, quod numquam de facili dicit, ut ibidem. Sed si enumerentur non obstante tali in talibus exceptionibus, tunc illae non sunt admittendae, arg. ff. si quis caut., sed et si § quaesitum.
X 1.14.14 Cum sit ars artium
Ars artium
Bene dicit, quia animae sunt pretiosiores omnibus aliis rebus et corporibus, 12. q. 1, praecipimus; et 24. q. 3, si habes; et infra, de poenit. et remiss., cum infirmitas, in fine.
Per alios
Per clericos suos de latere suo missos, 24. dist., quando.
Deprehendi
Nota quod eo ipso quod ordinatus apparet indignus, et ordinans similiter, ut 81. dist., tantis, in fi. Nec enim potest ignorare praelatus vitium subditi, supra, de re iudic., quamvis; arg. supra, de elect., innotuit; C. de rescind. vend., quisquis; et ff. locat. et conduct., sed addes § 1; et ff. de aedil. edict., Labeo scribit edictum § causa. Sed hoc est verum cum eos examinat per se, secus si per alios, 24. dist., quando; et infra, de offi. archidiac., ad haec.
Malos
Simile 23. dist., tales. Et dicit lex, melius est pauca idonee effundere, quam multis inutilibus homines praegravari, C. de vet. iure enucl., tanta § contrarium. Et melius est pauca agere caute quam multis periculose interesse, in Auth. de tabell., circa medium constitutionis, coll. 4. Et est arg. contra illos qui multa inutilia allegant, de conse. dist. 5, non mediocriter; et 24. q. 1, odi et proieci; quia multitudo onerosa nihil habet honesti, in Auth. de referendar., ad. fi., coll. 2.
X 1.14.15 Quamvis multa
Confessus
Et ideo pro convicto debet haberi, infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte; et C. de confes., confessos.
Donatum
Et ideo grammaticam populo exponere non valebat, unde in hoc reprehendi non potuit sicut ille, 86. dist., cum multa, ubi reprehenditur qui grammaticam populo exponebat.
Defectum
Tria enim praecipue requiruntur in episcopo, litterarum scientia, aetatis maturitas, et gravitas morum, adde et quartum, quod sit de legitimo matrimonio natus, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de aetat. et qualit., eam te. Defectus scientiae sufficit ad cedendum, supra, de renunciat., nisi § pro defectu. Competens tamen scientia in episcopo toleratur, supra, de elect., cum nobis; et supra, de renunciat., nisi § pro defectu. Ignominiosum enim est episcopo, cum ipse deberet alios docere, si tunc quaerat ab aliis edoceri, in Auth. de sanct. episc., § damus, coll. 9; et 1. q. 7, convenientibus; et 1. q. 1, vilissimus. Et qui doctior est et sanctior eligendus est, 8. q. 1, licet ergo. Et talis debet eligi cuius comparatione caeteri, grex dicantur, 25. dist., unum § nomine autem criminis.
X 1.15 DE SACRA UNCTIONE
X 1.15.01 Cum venisset
Apud vos
Id est, apud Graecos. Scribit enim patriarchae Constantinopolitano.
Suppleri
Ut 1. q. 1, Spiritus Sanctus § ecce quando ab haereticis. Ergo caute supplendum est quod incaute praetermissum fuerat, infra, de sacram. non iter., pastoralis; et infra, de sacram. non iter., presbyter; unde non dicitur actum cum aliquid superest ad agendum, C. de his quib. ut indign., cum Silanianum.; et 7. q. 1, nihil.
Assistentibus et duobus
Quia in consecratione episcoporum ad minus tres episcopi debent esse, 66. dist., porro; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus.
Inungitur cor
Immo anima, sed hoc ideo dicit, quia anima sedem habet in corde principaliter, vel potius quia non fructificat unctio in anima, nisi ex corde et voluntate procedat. Vincen.
Infirmatur
95. dist., presbyteros § sed istud.
Unctionem
Id est, unctio. Figura est antiptosis, cum casus ponitur pro casu, simile 25. dist., primum; et 65. dist., sane si, vers. omnis sanctificatio, id est, omnem sanctificatum; et infra, de iudic., de Quodvultdeo, vers. quem id est qui.
Sacramentum
Simile de conse. dist. 4, necessarium; et infra, de celeb. miss., cum Marthae § ex eo, in fi.
Agit
Scilicet, salutem.
Auget
Iuxta illud: super aegros manus imponent, et bene habebunt, et vere auget sicut confirmatio, infra, de sacr. unct., cum venisset, vers. quia per eam Spirtitus Sanctus ad augmentum datur, et robur, etc.
Mystica ratione
Prout statim sequitur.
Legitur
In evangelio sancti Matthaei.
Dicitur
In libro Sapientiae.
Quo ad proximum
Ista duo necessaria sunt, 12. q. 1, nolo; et 11. q. 3, non sunt audendi.
Ab intus
Procedit. Supple unctio.
Bonus odor
Id est, exemplum et imitatio Apostolorum, quoniam Apostoli per praedicationem et famam invitabant homines ad salutem. Verba ista habes 23. q. 4, Nabuchodonosor. Et dicitur bonus odor praedicatio bonorum, quam quidam ex caritate suscipiunt. Et inde isti in anima vivunt, unde dicit: aliis sumus odor vitae in vitam, scilicet, aeternam. Alii vilipendunt et contemnunt praedicationem bonorum, et isti de tali contempu mortem incurrunt animae, unde dicitur: aliis sumus odor mortis in mortem, scilicet, aeternam. Et ita ex eodem bono odore alii salvantur, et alii pereunt.
Vitae
Id est, dilectionis, et bonae opinionis ducentis eos in vitam, scilicet, aeternam.
Mortis
Id est, invidiae, et malae opinionis, ducentus eos in mortem, scilicet, aeternam.
Foris
Simile 8. q. 1, licet ergo; et 63. dist., plebs; et 63. dist., nosse; et 63. dist., vota civium; et 63. dist., si forte; et de conse. dist. 1, iubemus.
Ut cortina cortinam trahat
Id est, ut fidelis trahat infidelem, 28. q. 1, iam nunc.
Iuxta illud
Evangelii. Vel dic iuxta illud in canticis canticorum.
Sicut seipsum
Id est, ad id quod seipsum. Hoc adverbium sicut, non est sicutissimum, quia ordinata caritas prius debet incipere a seipso, 23. q. 5, si non licet. Unde primo debet quis facere eleemosynam sibi, deinde proximo, de poen. dist. 3, sane cavendum; C. de servit., praeses.
Illius
Scilicet, Christi.
Caput enim viri
33. q. 5, cum caput.
Consecrare inquit
Haec benedictio dicitur ab episcopo dum consecrat manus presbyterorum. Et sic communis est haec benedictio episcoporum et presbyterorum, 16. q. 1, generaliter § ecce.
Ubi
Id est, postquam.
Unxit
Mystica fuit et invisibilis unctio Christi, quia nec in regem nec in sacerdotem fuit unctus, ut 2. q. 7, testes § his ita respondetur.
Ex tunc
Id est, ex tempore Christi.
Personam capitis
Id est, Christi, qui est caput ecclesiae.
Differentia
Quod ostenditur 96. dist., duo sunt; et infra, de maior. et obed., solitae.
In fronte
Ut de conse. dist. 5, de his; et de conse. dist. 5, novissime; et de conse. dist. 5, manus; in quibus habetur significatio istarum unctionum.
In pectore
de conse. dist. 4, deinde; et de conse. dist. 4, presbyteri.
Reddere rationem
Ut 36. dist., qui ecclesiasticis § ecce ad finem.
Simplex sacerdos
de conse. dist. 4, presbyteri.
Hanc
Scilicet, confirmationem in fronte soli episcopi conferunt, supra, de consuet., quanto, ubi de hoc. Arg. contra 95. dist., pervenit, ubi presbyteri chrismabant in fronte. Solutio: illud concessit Gregorius dispensative ad tempus propter scandalum, ut ibi expresse patet, alias sacerdos nihil conferret, ut in capitulo supra, de consuet., quanto.
Summus sacerdos
Id est, episcopus, 2. q. 7, accusatio.
Vicarii
68. dist., quorum vices.
In qua
Simplex relatio est hic sicut ibi, mulier salvavit quae damnavit, quoniam alia fuit columba quae detulit ramum olivae in arca Noe, et alia quae descendit super Christum dum baptizaretur.
In cataclysmo
Id est, in generali diluvio sive tempore diluvii.
Revertens
Ad arcam Noe.
Aliud quidem
Et sic colligitur hic quod alium ordinem habuit in substantia olim Levita, et alium hodie, alias videretur etiam ecclesia iudaizare in identitate.
Pastoralis
de conse. dist. 1, nullus episcopus; et 45. dist., disciplina. Ber.
Propter historiam
Martialis unus de discipulis Petri, quem posuit Dominus inter discipulos cum dixit: nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum, etc., quem postea Petrus cum alio, scilicet Matthaeo, ad praedicandum misit in Germaniam, qui cum iret mortuus est, et rediit collega ad Petrum. Et Petrus ait: accipe baculum, et tangens eum dic ut in nomine Domini surgat et praedicet. Et ivit quadragesima die a tempore mortis tetigit eum, et resurrexit et praedicavit, et ita Petrus removit a se baculum, et dedit subditis. Designatur autem per baculum ea quae his versibus comprehenduntur: in baculi forma praesul datur haec tibi norma. // Attrahe per primum medio rege punge per imum. // Attrahe peccantes rege iustos punge vagantes // Attrahe sustenta stimula vaga morbida lenta. Vincen.
Mysticam rationem
Quia baculus habet in summitate recuruationem, quasi ad trahendum, quod non est necessarium Romano Pontifici, quia nullus ab illo divertere potest finaliter, quia ecclesia non potest esse nulla, 24. q. 1, pudenda, in fi. Vel quia per baculum designatur coerctio sive castigatio, ideo alii pontifices recipiunt a suis superioribus baculos, quia ab homine potestatem recipiunt. Romanus Pontifex non utitur baculo, quia potestatem a solo Deo recipit.
X 1.16 DE SACRAMENTIS NON ITERANDIS
X 1.16.01 Pastoralis
Permitti
Ad hoc non videtur respondere, sed dic quod antequam suppleantur ista, ministrare non debet, 52. dist., sollicitudo. Et satis videtur respondere ex eo quod dicit littera, suppleri, quia non dicitur actum cum aliquid superest ad agendum, 7. q. 1, illud; et 7. q. 1, nihil; et C. de his quib. ut indign., cum Silanianum, in fi.
Impositione
Quam solus episcopus facere potest diaconibus, 23. dist., diaconus. Sed contra 23. dist., subdiaconus, ubi dicitur quod subdiaconus non recipit manus impositionem. Sed illud capitulum loquitur de impositione manus consecratoria, quae non datur subdiacono, sed haec impositio manus est quaedam benedictio, sic accipitur, 69. dist., quoniam; et 1. q. 1, manus.
Iterandum
Et sacramentum non debet iterari, ne sacramento fiat iniuria, de conse. dist. 4, ostenditur; et 1. q. 1, quod quidem.
Supplendum
Sic supra, de sacr. unct., cum venisset, circa princ.; et 1. q. 1, Spiritus Sanctus § ecce; et infra, de sacram. non iter., presbyter.
X 1.16.02 A nobis
Exhumandos
Propter hoc corpora exhumari non debent, quia illis non nocet talis sepultura dummodo alias boni fuerint, infra, de sepult., sacris; et 13. q. 2, animae defunctorum.
Benedici
Indumenta propterea iterum benedici non debent, ex quo semel consecrata sunt. Et haec fuit dubitatio, quia vestimentis ecclesiae, alii quam sacrati homines uti non debent, de conse. dist. 1, vestimenta. Sed vestimenta propterea non poluuntur.
Altaria
Iterum propter hoc reconsecrari non debent, de conse. dist. 1, si motum; et de conse. dist. 1, ecclesiis. Quia propter hoc non sunt execrata, sicut nec ecclesia, licet polluatur sanguine, de conse. dist. 1, ecclesiis.
X 1.16.03 Presbyter
Ordinantur
Manus presbyteri et diaconi chrismatis liquore perungi non debent, ut 23. dist., praeterea.
Impositionem
Sacerdotibus et diaconibus manus imponitur, 23. dist., quorundam; et eorum consecratio simile est 16. q. 1, generaliter § ecce evidenter. Sed differentia est, quia episcopus et omnes presbyteri qui ibi sunt, super caput ipsius presbyteri ordinandi, manus imponunt, 23. dist., presbyter; cum ordinatur diacono vero solus episcopus manus super caput illius ponit, ut 23. dist., diaconus.
Ab Apostolis
Apostoli enim cum de praecepto Spiritus Sancti Paulum et Barnabam mitterent ad Evangelium praedicandum gentibus, manus eis imposuerunt, et ideo ritu introducto ab Apostolis, presbyteris et diaconibus manus imponitur, ut dicitur 75. dist., quod die dominico. Similiter ordinatio episcoporum sive consecratio, ab Apostolis, scilicet Petro, Iacobo, et Ioanne introducta est dantibus formam successoribus, 66. dist., porro.
Supplendum
Supra, de sacram. non iter., pastoralis.
Suspensio
Quando episcopus incipit orationem ad benedicendum sacerdotem, tunc presbyteri omnes qui primo tangebant caput debent elevare manus, ita quod non tangant caput ordinandi. Quod ex ipso facto melius pater qualiter debeat fieri quam aliquo iure exprimatur, sic infra, de dona., Apostolicae. Quaedam enim sunt quae melius possunt intellectu percipi, quam locutione exprimi, ff. de solut., ratum; ff. rem rat. hab., quo enim § Iulianus.
X 1.17 DE FILLIS PRESBYTERORUM ORDINANDIS VEL NON
X 1.17.01 Ut filii presyterorum
Ut filii
Supple statuimus.
Ex fornicatione
Simile supra, de elect., cum in cunctis; infra, de serv. non ordin., consuluit; et 35. q. 3, de incestis.
Praelationem
Sic infra, de fil. presbyt., nimis; sine dispensatione sedis Apostolicae, ut ibi.
Neque servi
Infra, de serv. non ordin., consuluit.
X 1.17.02 Ad praesentiam
Tacito
Et ideo non valuerunt litterae, supra, de rescript., super litteris; et 25. q. 2, et si legibus.
Ministravit
Nullo medio, quia si media persona intervenisset, secus esset, infra, de fil. presbyt., ex transmissa; et infra, de fil. presbyt., ad extirpandas. Ex tunc enim si fuisset legitimus, licite posset ibi ministrare, alias non, infra, de fil. presbyt., nimis.
Non obstantibus
Quia impetratae sunt tacita veritate, simile supra, de aetat. et qualit., eam te. Secus si ex certa scientia illum recipi mandasset. Et sic est arg. quod non est semper obediendum litteris sine mandato Papae, arg. supra, de rescript., si quando; et supra, de aetat. et qualit., eam te.
X 1.17.03 Praesentium
Paternis
Idem iuris est de aliis, infra, de fil. presbyt., nimis; unde supple maxime.
Patiaris
Nisi habeant illas per dispensationem Apostolicae sedis, infra, de fil. presbyt., ex tua; et infra, de fil. presbyt., dilectus; et infra, de fil. presbyt., nimis. Et idem est si fuit perpetuus vicarius, infra, de fil. presbyt., constitutus; alias expellantur, et aliis idoneis conferantur, infra, de fil. presbyt., nimis. De hac materia dicetur infra, de fil. presbyt., nimis.
X 1.17.04 Conquerente
M. clerico
Qui praesentatus erat a patrono ecclesiae, et iste R. molestabat eum super illa ecclesia in qua pater eius nullo medio ministraverat.
Notorium
Qualiter dicatur aliquid notorium esse, habes infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Quia si ibi ministravit, non potest esse notorium, supra, de translat., quanto.
Amovere
Cum non ostendat dispensationem Apostolicae sedis, ut dictum est supra, de fil. presbyt., praesentium; et idem hic dicas.
X 1.17.05 Veniens
Ministravit
Maxime infra, de fil. presbyt., nimis; ex quo non est legitimus.
Innotuerit
Sed qualiter potuit ei innotescere? Resp.: si ipse fuit ei confessus quando ipsum examinavit, 22. q. 5, hoc videtur. Vel dicas innotuit, quoquo modo, ff. de admin. tut., quidam decedens § ulti. Et si episcopus haec sciebat, non tenebatur ei dicere, quia qui scivit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi. Sed quis probabit innotuisse episcopo? Ille qui dicit et allegat scientiam debet probare, ff. de probation., verius; et 82. dist., proposuisti. Sed praesumptio est contra episcopum quod ipse sciverit, qui eum examinavit vel fecit examinari, 24. dist., quando episcopus. Et praesumitur quod nihil omiserit de contingentibus, 11. q. 3, absit; et supra, de aetat. et qualit., accepimus. Unde videtur quod ipse debeat probare se ignorasse. Simile, innotuit, ponitur supra, de rescript., cum contingat.
Restituas
Quia quod benigne contulit, fraudis consilio non debuit revocare, ff. de aedil. edict., ad res donatas. Vincen. Et de poen. dist. 1, quantum libet. Simile 22. q. 2, non enim; et 16. q. 2, visis. Sed nonne potest episcopus contra factum suum venire si est illicitum? Ita videtur 35. q. 9, quod quis commisit; et supra, de elect., nosti; et infra, de rebus ecc. non alien., si quis; et C. de evict., si tibi liberam. Sed hoc praecipit in odium episcopi qui talem scienter eligit, simile infra, de cleri. coniug., diversis. Et in hoc facit Papa gratiam huic sacerdoti, ut ille episcopus de caetero tales non promoveat, et cum ignoraverit ipsum fuisse talem, toleratur in eadem ecclesia de gratia, scilicet quousque provideatur ei in alia ecclesia. Et sic in primo casu propter culpam episcopi dispensat cum eo Papa, in alia casu toleratur ad tempus.
Ordinasti
Arg. contra 50. dist., ex poenitentibus; et 81. dist., si qui sine. Contra hoc fit ex dispensatione, ut dixi. Numquid interim est praelatus? Ita, et habebit omnia, ff. de bon. poss. sec. tab., aequissimum. Sed contra videtur quod non sit praelatus, praelatura enim ad tempus dari non potest, 55. dist., praecepta. Sicut nec hereditas temporalis, ff. de hered. instit., hereditatis; ff. de regul. iur., actus legitimi. Sicut nec libertas, ff. de manum. test., libertas; ff. de poe., quaesitum § 2. Sed hoc intelligitur fieri de mandato domini Papae, alias non esset praelatus.
X 1.17.06 Proposuit
Carere
Et ita est hic arg. quod qui habet ordinem, debeat habere beneficium, 70. dist., neminem; et 70. dist., sanctorum canonum; et infra, de praeben., episcopus; et 1. q. 3, si quis obiecerit.
Cum assensu eiusdem
Sed quare requiritur assensus illius, et non patroni, contra illud 63. dist., principali; et 63. dist., Reatina ecclesia? Papa dicit quod patronus eligit solum praelatum, et iste subdiaconus erit praelatus, et ideo consensus eius exigebatur, infra, de iure patron., postulasti. Vel supple et patroni consensus principaliter. Vel dicas melius quod sacerdos erit praelatus, ut dicebant Laur. et Vincen. Et subdiaconus toleratur ex dispensatione, et ideo consensus patroni debet requiri principaliter. Et patronus praesentabit presbyterum de assensu clerici, et isti aequaliter habebunt bona ecclesia. Et hoc quod dicitur de isto R. potius credo dictum ex dispensatione quam de iure, quia ex eo quod dicit, indignum est ut ipse, etc., quod satis videtur. Sed ex littera potius colligitur quod presbyter sit praelatus quam clericus, ex eo quod dicit, solus presbyter, et ex eo quod dicit, sine ministri suffragio. Et est arg. quod clerici possunt habere praebendas distinctas et divisas.
Solus
Arg. quod dedicari non debet, nisi tantum assignetur eidem, quod duobus sufficiat, arg. 7. q. 1, illud; et 81. dist., in omnibus; de conse. dist. 1, hoc quoque statutum; et de conse. dist. 1, nemo; et 1. q. 2, placuit.
X 1.17.07 Ex transmissa
Media
Nota quod nomen heredis proximum significat, non ulteriorem. Sed non semper, sed in quibusdam speciebus, ff. de ver. sig., sciendum; C. de poe., honor. Arg. contra C. de hered. instit., cum in libris, ubi dicitur quod heres heredis testatoris est heres; et C. de legi. et const., annalibus; ff. de ver. sig., heredis; ff. de lib. et post., quid sit. Solutio: regulare est ut per multas successiones accipiatur nomen heredis, ut in praedicta lege ff. de ver. sig., sciendum, et contraria specialia sunt. Et si iste Gu. fuit legitimus, nulla dispensatio est necessaria, ex quo media intercessit persona, ut dicitur hic in fi. Et hic non dicitur non fuerit legitimus. Ber.
Observato
Id est, non propter hoc minus observatur decretum illud, quo prohibetur filios succedere in paternis ecclesiis, ut supra, de fil. presbyt., praesentium. Et in ecclesia successio esse non debet, 8. q. 1, apostolica.
Successionem
Nota quod hereditaria successio in filiis, et etiam in hominibus eiusdem loci consideratur, infra, de iure patron., consuluit; et infra, de instit., ad decorem; et infra, de decim., ad haec.
X 1.17.08 Constitutus
Spoliavit
Quod de iure fieri non potuit, 16. q. 7, laici; et 16. q. 7, contra sanctorum. Nec etiam in hominibus clericorum laici habent potestatem, 23. q. 8, scire; et 12. q. 2, ecclesiarum servos.
Eiectus
Sed cum iste fuerit spoliatus, debuit restitui simpliciter antequam cognoscatur de iure suo, infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., ex conquestione. Sed hoc ideo fit quod mandat Papa inquiri, quia non agebat ipse possessorio, sed petitorio et possessorio, quod patet ex ipsa littera in principio, quia dixit se canonice institutum, et fuisse postmodum spoliatum, et ideo de utroque mandat inquiri; sic infra, de restit. spol., accepta. Alias si simpliciter petiisset restitutionem, restitutus fuisset sine causae principalis cognitione.
Perpetuus vicarius
Nota quod licet pater temporalis vicarius fuit ibi, non videtur impedimentum praestare filio, quia cum pater nullum habuit titulum vel ius in re, cessat ius successsionis. Item si pater fuit praelatus, potest ibi esse canonicus filius de legitimo matrimonio natus, infra, de fil. presbyt., ad haec. Contrarium videtur dicere infra, de fil. presbyt., ad abolendam; et ibi de hoc dicetur.
Nomine
Si pater ministravit ibi nomine filii, patet quod filius erat praelatus, quia is etiam possidet cuius nomine possidetur, ff. de acq. poss., quod meo; Inst. de interdic. § possidere; infra, de restit. spol., cum venisset; infra, de praescrip., si diligenti.
Perceptis
Vel etiam qui percipi potuerunt, infra, de restit. spol., gravis, ubi de hoc.
X 1.17.09 Ex tua
Consultationem
Improprie ponitur, quia cum respondetur consultationi, ius commune ostenditur per responsionem, arg. infra, de voto et vot. redem., ex multa. Et ideo expone consultationem, id est, supplicationem, quia indulgentiam continet haec decretalis. Et hoc patet ex eo quod dicit infra, dispensasti et dispensationem. Et probatur hoc infra, de fil. presbyt., dilectus; et infra, de fil. presbyt., nimis. Nam Papa tantum cum talibus dispensat, ut ibi dicitur.
Eos
Scilicet, cum quibus fuerat dispensatum.
Ipsis
Impetrantibus.
Nequeant
Hoc ideo dicit, quia de gratia ipsi obtinuerunt litteras pro istis ecclesiis obtinendis. Et ex hoc patet, quod ecclesias licite retinere non poterant per solam concessionem episcoporum, ex quo Papa mandat eos removeri, et est verum, infra, de fil. presbyt., nimis.
Irritari
Ergo dispensatio semel facta non est revocanda amplius, sicut nec iniuriae remissio, 23. q. 4, si illic. Immo beneficium decens est esse mansurum, in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot., § illud quoque, coll. 6. Deus enim dona sua multiplicat, de poen. dist. 1, quantumlibet; et infra, de schismat., fraternitati.
Donationis
1. q. 7, si quis omnem, in fi. Immo suspendi debent clerici et communione privari, qui ecclesias recipiunt de manibus laicorum, et laici sunt excommunicandi, infra, de iure patron., praeterea quia. Cum ipsi tale ius possidere non possunt, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana; nisi in capella ubi patronus habet tantum ius praestandi, infra, de iure patron., nobis; et infra, de iure patron., quod autem; et infra, de iure patron., pastoralis. Et non ius conferendi, infra, de fil. presbyt., nimis.
X 1.17.10 Quoniam
Excludatis
Supra, de fil. presbyt., praesentium; et infra, de fil. presbyt., nimis.
Ulterius
Et ita loquitur de illegitimis, et sic nec in paternis nec in aliis institui debent, infra, de fil. presbyt., nimis.
Manifestum
Et ita habes quod in manifestis et notoriis ordo iudicarius non est observandus, 2. q. 1, de manifesta; et 2. q. 1, quae Lotharius; infra, de appell., cum sit Romana, in fi.; et C. de accusation., ea quidem. Arg. contra 2. q. 1, Deus omnipotens; et infra, de divort., porro; et supra, de elect., bonae 1.
X 1.17.11 Ad extirpandas
Filii presbyterorum
Vel etiam nepotes, vel inferiorum quilibet quorum est ius succedendi, arg. Inst. de hered. qual. et diff. § sui. In collateralibus non prohibetur, arg. infra, de offi. deleg., ex parte N. Et quilibet repellitur qui quasi iure successionis ecclesiam sibi vendicare intendit, quia ibi non habet locum successio, supra, de fil. presbyt., ex transmissa, in fi.; et 8. q. 1, apostolica.
Vicarii
Perpetui; simile supra, de fil. presbyt., constitutus.
Nulla persona media
Supra, de fil. presbyt., ex transmissa.
Amovere
Etiam si sint de legitimo matrimonio nati, ne videatur locum habere successio, 8. q. 1, apostolica. Secus si media persona intercessisset, quia de iure communi ibi et alibi possent praefici, cum sint legitime nati.
X 1.17.12 Ad haec
Legitimo
Infra, de fil. presbyt., ad abolendam, arg. contra secundum unam lectum. Sed illud maxime, quod est ibi, tenetur comparative. Alias illegitimus filius simul cum patre in eadem ecclesia esse non debet, infra, de fil. presbyt., cum decorem.
Obtinere
Et ita potest filius legitimus in paterna ecclesia simul cum patre beneficium obtinere, arg. infra, de fil. presbyt., cum decorem. A contrario sensu in verbo, illegitimus, sed in paterno beneficio sive dignitate succedere non debet, 8. q. 1, apostolica; et supra, de fil. presbyt., constitutus; et supra, de fil. presbyt., ad extirpandas. Ber.
X 1.17.13 Michael
Constiterit
Sed quomodo poterit hoc constare si ipse negaverit se filium fuisse illius? Resp.: si natus ex illa quam tenebat secum publice in domo pro concubina, praesumitur enim filius illius, sicut aliquis praesumitur filius, quia natus est in matrimonio, quia pater est is, quem nuptiae demonstrant, ff. de in ius voc., quia mater. Et ita praesumptive talem dicimus filium, quem talis cohabitatio filium demonstrat, quia fuit in possessione filiationis, C. de suis et leg. lib., ut intestato. Sed si non fuit natus de tali, qualiter probabit? Resp.: ex eo quod ille vocabat illum filium, et ille appellabat eum patrem, et communiter habebatur et nominabatur filius, infra, de probat., per tuas. Et ex dilectione sola discernitur quis cuius filius approbatur, infra, de praesump., afferte. Sed videtur quod talis nominatio non probet illum filium, quia contrarium admittit probationem, C. de probation., non nudis; C. de testament., neque professio; ff. de inoffic. testam., instituta § 1. Bene statur nominationi per illam decretalem, infra, de probat., per tuas, in fi., nisi expresse contrarium probaretur, ut dicunt illa ultima iura.
Proximo
Supra, de fil. presbyt., ad extirpandas.
X 1.17.14 Litteras
Legitima
Ducta ante sacros ordines susceptos, qua postea uti non licuit, 31. dist., ante triennium; 32. dist., placuit. Quia promissa continentia sive castitate, postea fuit promotus, unde postea uti uxore non licuit, 77. dist., episcopus benedictionem; et 32. dist., seriatim; infra, de cleri. coniug., sane 1; et infra, de conver. coniug., coniugatus. Et ideo de iure non potuit promoveri.
Licet a filiis
Hic vult dicere, licet a filiis, etc., id est, licet filii sint repellendi propter paternam incontinentiam, tamen si alias boni, etc.
Ordinari
Sed numquid per hoc non dispensatur tantum cum eo in minoribus ordinibus? Arg. quod sic, quia promissio in genere mediocritatem respicit, ff. de aur. arg. leg., qui lancem; et ff. de leg. 1, legato; et C. commun. de legat., si duobus. § sed si quis; et ff. de leg. 1, apud Iulianum § scio; et C. de donation., si quis argentum § simili quoque. A simili dispensatio in genere respicere debet tantum minoritatem, arg. ff. de leg. 3, nummis. Arg. contra supra, de translat., licet; et ff. de constit. princ., beneficium; et infra, de verb. sign., olim; infra, de dona., cum dilecti, in fi.; et optimum arg. infra, de simon., mandato. Sed tutius est tantum intelligere de minoribus, quia sic Papa sensisset videtur, et nos ita sentire debemus, arg. supra, de rescript., super litteris, in fi.; et infra, de praeben., cum olim.
X 1.17.15 Cum decorem
Illegitimus
Sed legitimi bene possunt esse in ecclesiis in quibus praesunt partes eorum, supra, de fil. presbyt., ad haec. Sed contra infra, de fil. presbyt., ad abolendam, ubi legitimi prohiberi videntur, secundum unam lecturam illius adverbii, maxime, et ei standum est.
Victimatur
Supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § una vero.
X 1.17.16 Ad abolendam
Filii
Scilicet, illegitimi.
Maxime spurii
Sic istud adverbium, maxime, ponitur pro tantum, tunc legitimi possunt institui, ut supra, de fil. presbyt., ad haec. Si intelligas proprie, tunc nec legitimi sunt instituendi in ecclesiis in quibus sunt instituti patres eorum, multominus et spurii, quod satis videtur, et ita corrigitur supra, de fil. presbyt., ad haec. De spuriis nulla dubitatio erat, cum illi esse prohibiti per multa alia iura, ut supra, de fil. presbyt., ut filii; et infra, de serv. non ordin., consuluit; et ff. de poe., sanctio legum. Sed dic ut in sequenti notula dicitur. Ber.
In saecularibus
Et hoc ideo dicit, quia in regularibus bene possunt simul esse monachi, vel regulares canonici pater et filius, quia tales personae irregulares non prohibentur intrare religionem, supra, de fil. presbyt., ut filii; et 56. dist., ut filii. Et ita in saecularibus prohibentur tantum ex hoc verbo. Sed ex eo quod dicit inferius, quod vero tales, ut dictum est canonicare praesumpserint, a suis beneficiis suspendantur, videtur quod loquatur tantum de spuriis, quia cum illis episcopi dispensare non possunt, ut infra, de fil. presbyt., nimis. Pro legitimis non ita punirentur, et ita loquitur tantum de spuriis, et secundum hoc haec dictio, maxime, ponitur pro tantum, id est, illegitimi tantum prohibentur, et non legitimi, licet glossula praecedens contrarium videatur dicere. Sed verius credo quod de omnibus filiis intelligatur, alias nihil adderet ista constitutio, nisi hoc solum quod tantum poenam imponit hic ordinatoribus. Sed contrarium est verum, quia ponitur pro tantum, sed a propria verbi significatione non est recedendum, si res aliter salva esse potest, ff. de leg. 3, non aliter; et infra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia. Et in re dubia melius est verbis edicti servire, ff. de exerc. act., utilitatem § si is qui. Et ideo istud, maxime, tenetur proprie, et potest intelligere respectu eorum quod non sunt spurii, sed alias illegitimi ut sunt naturales, et sic idem dicit quod supra, de fil. presbyt., cum decorem. Et addit, quia poena hic statuitur contra ordinatores, et sic non tollitur supra, de fil. presbyt., ad haec.
Non valere
Arg. quod episcopi non possunt dispensare cum illegitimis in simplici beneficio, et ex eo quod hic dicitur, decernimus non valere, et quod poena imponitur ordinatoribus talium personarum, est arg. infra, de fil. presbyt., nimis, ubi removentur illegitime promoti sine dispensatione Papae. Hoc ius commune statuitur, sed dispensatio non prohibetur in aliis ecclesiis, in quibus patres non sunt instituti, et ita bene possunt episcopi dispensare cum illegitimis in simplici beneficio in aliis ecclesiis non paternis, sed in paternis non possunt. Eo enim ipso quod prohibet concilium de paternis tantum, datur intelligi quod de aliis concedat, arg. infra, de fil. presbyt., nimis; et supra, de fil. presbyt., ad haec; et supra, de fil. presbyt., cum decorem. De hoc dic ut infra, de fil. presbyt., nimis, in notula: sic ergo. Ber.
X 1.17.17 Dilectus filius
Nullo medio
Quare medio debet expelli, supra, de fil. presbyt., Michael; et supra, de fil. presbyt., ad extirpandas; et supra, de fil. presbyt., ex tua; et supra, de fil. presbyt., praesentium; et supra, de fil. presbyt., conquerente; etiam si legitimus fuisset.
Non obstante
Sic patet expresse quod legatus domini Papae non potest cum talibus dispensare, licet habeat generalem legationem. Sed videtur contra infra, de offi. legat., quod translationem, ubi legatus exercet ea quae tantum sunt sedi Apostolicae reservata, scilicet excommunicatos propter violentas manus in clericos absolvere. Sed illud iam introductum est ex consuetudine, ex certa scientia Papae, et ita perinde est ac si Papa specialiter committeret, et ita per generalem legationem non transferuntur ea quae specialiter tribuuntur, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque; et infra, de offi. legat., quod translationem; et ff. de pignorib., obligatione. Vel forsitan iste legatus erat tantum legatus in provincia sua, et isti legati qui non mittuntur de latere domini Papae, ut infra, de offi. legat., cum non ignoretis. Non habet tam largam legationem, sicut illi qui mittuntur a latere domini Papae, ut infra, de offi. legat., excommunicatis. Unde satis potest dici quod Cardinales legati, qui quasi pars corporis domini Papae intelliguntur, ut 6. q. 1, si quis ex militibus, possunt cum talibus dispensare, sed alii non possunt ultra id quod specialiter in eorum privilegio continetur. Et quod illi habeant maiorem auctoritatem et potestatem patet, quia praesentibus legatis missis de latere domini Papae, isti non debent tunc suae legationis officium exercere, infra, de offi. legat., volentes. Et optime facit ad hoc 93. dist., praecepimus; et 94. dist., valde. Immo nec illi possunt dispensare contra concilium Lateranense, infra, de praeben., dilectus filius 1; et hic, et infra, de fil. presbyt., nimis; et supra, de fil. presbyt., ad extirpandas.
Canonicum
Sed quid erit canonicum? Resp.: ut ab ecclesia expellatur, ut infra, de fil. presbyt., nimis. Filius enim patri in ecclesia succedere non debet, supra, de fil. presbyt., praesentium; et supra, de fil. presbyt., conquerente; et supra, de fil. presbyt., ad extirpandas; et in pluribus capitulis sequentibus post illud capitulum supra, de fil. presbyt., praesentium; et 8. q. 1, apostolica.
X 1.17.18 Nimis in tua
Sedis Apostolicae
Sic ergo patet aperte per decretalem istam quod iuris sit de filiis presbyterorum, et aliis illegitime natis, quia non possunt ad dignitates vel beneficia curam animarum habentia promoveri, nisi per dispensationem sedis Apostolicae; sic supra, de fil. presbyt., ex tua; et supra, de fil. presbyt., dilectus. Arg. supra, de fil. presbyt., ad abolendam, et si promoti sint, debent expelli. Sed numquid episcopi possunt dispensare cum talibus illegitime natis in simplici beneficio, et ut promoveantur ad sacros ordines sine aliqua praelatione? Videtur quod sic, eo enim quod prohibet tantum illos a dignitatibus et cura animarum, intelligitur permittere de aliis inferioribus beneficiis, quia quod de uno prohibetur, de alio permittitur, 25. dist., qualis; et infra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica, in fi. Praeterea non invenitur eis prohibitum, ergo intelligitur permissum eis, infra, de rerum perm., ad quaestiones; et 30. q. 4, qui spiritualem. Sed videtur prohibitum supra, de fil. presbyt., ut filii; et supra, de fil. presbyt., ad abolendam; et infra, de serv. non ordin., consuluit. Sed potest dici quod ibi ius commune statuitur, sed dispensatio non prohibetur. Sed contra hoc videtur expressum supra, de fil. presbyt., litteras, ubi dispensat Papa cum tali ad clericatum ibi, Papa dispensavit per hoc tamen aliis non prohibetur, quia hoc ab ipso fuit petitum. Et sic patet quod illegitimi nati, de iure communi promoveri non possunt ad aliquem ordinem. Sed si in monasteriis vel regularibus ecclesiis ministraverint, numquid postea possunt promoveri ad ordines, vel ad dignitates de iure communi, vel per dispensationem? Videtur quod sic de iure communi, supra, de fil. presbyt., ut filii; et 56. dist., presbyterorum filios; quia ingressus religionis omnem tollit irregularitatem, in Auth. de monach., in princ., coll. 1. Sed contra videtur quod non tollatur irregularitas per ingressum religionis, infra, de apostat., ex litterarum; et infra, de poeni., in quibusdam. Potest dici quod postquam interaverint religionem possunt promoveri ad ordines sine aliqua dispensatione, ad honores vero promoveri non debent sine dispensatione, prout hic dicitur, et arg. supra, de fil. presbyt., ut filii, vers. praelationem vero, etc. Et ita habes hic casum in quo episcopis aufertur dispensandi potestas.
X 1.18 DE SERVIS NON ORDINANDIS
X 1.18.01 Instruendi
Ingenuitatis
Improprie tenetur illud verbum, quia ingenuus est qui statim cum nascitur liber est, Inst. de ingen., in princ. Unde dic ingenuitatis, id est, libertatis plenae, quia qui ad clericatum promovetur, prius plenam libertatem consequi debet nullo a domino retento obsequio temporali, alioquin promoveri ad clericatum non debet, 54. dist., quicumque.
Praecaveri
Nota quod futura sunt praecavenda, 23. dist., in nomine Domini; et 63. dist., cum Hadrianus; et 1. q. 7, convenientibus, circa princ. Et exempla praesentia nos cavere praemonent in futurum, 82. dist., plurimos, in fi. Et maior tristitia est de talibus cum revocantur quam nascatur gratia de accitis, id est, vocatis, 51. dist., praeterea; et 51. dist., designata. Et ecclesia pro talibus infamatur, infra, de obligat. ad rat. ord., magnus. Et sic ad cautelam futuorum aliquid fit, 28. dist., de Syracusanae. Et providere quis debet, quod contingere potest, ff. locat. et conduct., si quis domum § 1. Arg. contra quod non imputatur alicui si non divinavit, ff. ad leg. Aquil., si putator, in fi.; et ff. mand. vel cont., si fideiussor § si cum debitor; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum.
X 1.18.02 De servorum
Ad sacros
Idem intelligas de inferioribus, 54. dist., nullus episcoporum; et 54. dist., quicumque; et 54. dist., si quis obligatus; et supra, de serv. non ordin., instruendi.
Fugiens
Iste fugiens si de statu suo certare voluerit, ad priorem iudicem a quo fugit, remitti debet, ut ibi causa status agatur, C. ubi cau. stat. agi deb., quae a te. Si vero est possessione libertatis, sub illo iudice ubi est convenietur, C. ubi cau. stat. agi deb., si in possessione. Hoc autem debes intelligere, quod haec quaestio si dubitetur an sit fugitivus vel non, tractabitur et finetur antequam inchoetur causa status, ff. de liber. caus., liberis § sunt et aliae; et ff. de liber. caus., igitur § potest. Si vero non est fugitivus, et vult proclamare in libertatem, sequitur forum domini, C. ubi cau. stat. agi deb., si ex possessione.
Deponatur
Quid iuris sit de servis ordinatis, nota quod si ordinatur servus domino sciente et contradicente, servus remanet et restituitur domino, etiam si sacerdos sit factus, ut quidam dicunt, ut 54. dist., ex antiquis. Alii contradicunt, ut Io. et Tanc. Si vero sciente et non contradicente domino, tunc statim liber est, ut 54. dist., si servus sciente. Si autem domino ignorante ordinetur, sed episcopo vel praesentatore sciente quod sit servus, tunc ille efficitur liber, et episcopus vel praesentator tenetur dare domino duos servos aeque bonos, 54. dist., si servus absente. Si non habeat unde solvat, restituetur domino, ut statim distinguitur. Si vero domino ignorante, et episcopo et praesentatore fuit ordinatus, si constitutus est in minoribus ordinibus, deponitur et remanet servus, 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens. Diaconus vero det vicarium pro se, aut si non habet, ipse reddatur, 54. dist., ex antiquis. Eodem privilegio subdiaconus gaudet, infra, de serv. non ordin., miramur. Arg. ad id supra, de aetat. et qualit., a multis. Si vero est sacerdos, statim liber est, sed amissione peculii sui mulctatur, ut in 54. dist., ex antiquis. Vel si non habet peculium, serviat domino in divinis officiis, 54. dist., frequens. Si vero quis monachus factus est, usque ad triennium tantum potest eum repetere, ultra vero remanet monachus et liber, 54. dist., servus sciente.
X 1.18.03 De famulis
Non licebit
12. q. 3, placuit; et 12. q. 3, quicumque. Contra hoc loquitur libertis ecclesiae hac conditione manumissis. Illud intelligitur de his qui ingenui sunt. Item contra, Inst. de succ. lib. § sed nostra. Hic de rebus acquisitis occasione ecclesiae, ibi de aliis. Vel hoc de manumissis ab ecclesia, ut quicquid acquirant, ecclesiis intelligantur acquirere, illud a privatis. Vel isti non habebant consanguineos, illi sic, 12. q. 2, episcopus qui filios. Et ratio est 12. q. 3, pontifices; et infra, de testamen., cum in officiis. Hoc est de his quae intuitu ecclesiae data sunt, et pro remedio animarum defunctorum, ut ibi dicitur, et in 12. q. 3, pontifices. Illud verius credo quod hac conditione isti manumissi fuerunt. Si vero simpliciter libertati sunt donati, tunc liberum est eis facere quod volunt, infra, de serv. non ordin., eo libentius.
Ecclesiam
Id est, praelatum, quia ei praecipue tenentur, cum sit caput, infra, de verb. sign., cum clerici. Secus est de aliis singularibus personis, 12. q. 2, qui manumittitur; 12. q. 2, octava discussio; et 12. q. 2, episcopus qui mancipium. Sed contra ecclesiam testificari non potest, cum sit patrona, nisi ipsius edicti venia impetrata, C. de in ius voc., venia; et 12. q. 2, qui manumittitur. Alias in servitutem rediguntur, ut dicit hic, et 12. q. 2, qui manumittitur.
Meruerunt
Id est, acceperunt. Vel intellige proprie, quia ipsi libertatem meritis suis acceperunt, 12. q. 2, si quos.
X 1.18.04 Nullus
Canonicas
Arg. quod dominus posset retinere operas spirituales in eo quem manumittat ad clericatum. Arg. contra 54. dist., quicumque. Illud intelligitur de obsequio temporali, quod retinetur in eo quod manumittitur non ad ordines, sed ut laicus remaneat, et istud de obsequio spirituali, quod non prohibetur, immo licitum est, 54. dist., frequens, in fi.
Accusatus
Sed qualiter contra istum agitur, civiliter an criminaliter? Si criminaliter, et dominus non probet, qualiter punietur dominus? Potest dici quod accusatus non punitur proprie, quia dominus non accusat, sed potius agit ut in servitutem refigatur, arg. C. de edend., qui accusare. Vel si vis ut proprie teneatur, accusator punietur pro motu iudicis si defecerit in probando, et obligabit se ad extraordinariam poenam, infra, de accusat., super his.
Degradetur
54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens. Contra, ubi dicitur quod sacerdos factus remanet liber, super hoc varii varia dixerunt. Quidam dicunt quod istud corrigitur per illa. Vel dic quod illa continent ius commune, haec specialia sunt in odium illorum qui promoti sunt ut serviant in divinis officiis, arg. infra, de serv. non ordin., eo libentius. Melend. dixit, quod hoc dominus dixit in pacto ut redigeretur in servitutem, nisi ministraret dominis suis divina. B. dicit quod intelligitur de servo praelati. Vel posset dici, ut quidam dicunt, quod libertas est res spiritualis, et ideo potest venire in commutatione cum alia re spirituali, infra, de rerum perm., ad quaestiones. Hug. dicit quod hoc capitulo non tenet. Verior videtur opinio Melend., qui dicit quod eo pacto vel conditione liber factus fuit et ordinatus, ut serviret dominis suis in divinis, alias in servitutem refigatur. Et facit pro hoc infra, de serv. non ordin., eo libentius. Et est arg. quod si domino ignorante servus sacerdos factus fuerit, debet reddi Domino ut serviat ei in divinis, 54. dist., frequens. Ergo multo fortius debet ei servire ubi eo pacto promotus est, ut dixi, quia maior contumacia praesumitur illius, et sic propter contumaciam, et quia fidem promissam non servat, deponitur et redditur domino, et nullo privilegio clericali gaudebit ulterius, quo ad dominum.
X 1.18.05 Consuluit
Spurios
Spurius est cui pater vulgus et sic non potest ostendere patrem. Vel si ostendit verecundum, ostendit quem habere non licet, ff. de statu hom., vulgo. Et isti illegitime nati promoveri non debent, supra, de fil. presbyt., ut filii; et supra, de fil. presbyt., nimis.
Servos
54. dist., nullus episcoporum; et supra, de serv. non ordin., per totum.
X 1.18.06 Eo libentius
Eo tenore
Arg. contra, 1. q. 2, quam pio; et supra, de serv. non ordin., instruendi; et infra, de pact., pactiones; eo intuitu vel modo. Non enim fuit conditio, sed modus ad quem servandum tenetur, supra, de serv. non ordin., instruendi; et infra, de pact., pactiones. Arg. quod non fuit conditio, ff. de tutel., muto § sub conditione; et infra, de praeben., significatum; ff. de manum. test., libertas § haec scriptura. Vel aliter sicut sponsalia possunt contrahi sub conditione, ut quis fidem Christianam recipiat, 28. q. 1, non oportet. Vel ut corrigat vitam, infra, de spons., inter opera. Item potest aliquem manumittere ut ordinem recipiat, ut hic, et infra, de cond. appos., cum sit. Libertas enim res spiritualis est, et ideo potest venire in commutationem cum alio spirituali, ut hic, et supra, de serv. non ordin., nullus; et infra, de rerum perm., ad quaestiones.
Impendere
Immo si non impendunt, rediguntur in servitutem, 12. q. 2, diaconi; et 12. q. 2, octava discussio. Et illud exaudias secundum hoc et secundum distinctionem istius intelligas, supra, de serv. non ordinan., nullus, ut ibi dictum est.
Ad aliam
De licentia tamen episcopi, alias non esset quaestio. Ex quo enim intitulari sunt in aliqua ecclesia, debent in ea perpetuo permanere, 70. dist., sanctorum; 21. q. 1, clericus; supra, de renunciat., admonet; et infra, de pact., pactiones.
X 1.18.07 Miramur
Antiquorum
54. dist., ex antiquis; 54. dist., frequens; et 54. dist., quis autem.
Mentio
Ut patet in praedictis canonibus, 54. dist., ex antiquis, ubi nulla fit mentio de subdiacono expresse. De subdiacono et inferioribus officiis fit mentio non expresse, sed generaliter fit de subdiacono mentio in 54. dist., ex antiquis, vers. reliqua vero officia. Illa clausula respicit omnes post diaconum, quia secundum antiqua iura subdiaconalis ordo non erat sacer, et ideo communi iure censebatur cum inferioribus ordinibus in primitiva ecclesia, 60. dist., nullus in episcopum; et 60. dist., innovamus, in quibus ad honores provehi prohibentur omnes inferiores post diaconum. Et ideo olim subdiaconus si promotus fuerat domino suo ignorante, revocabatur in servitutem. Hodie vero cum diacono non eodem privilegio gaudet, ut si quis ignorante domino subdiaconus fiat, vicarium pro se praestet, aut si non habet, ipse reddatur. Hic cavetur de diacono, et idem iuris est de subdiacono per hanc decretalem.
Gregorii
Constitutionem Gregorii habes 31. dist., ante triennium; et 28. dist., nullum.
Urbani
Secundi scilicet, ut 32. dist., erubescant. Et illa iura, 61. dist., hodie correcta sunt, quia bene potest subdiaconus hodie eligi in episcopum, supra, de aetat. et qualit., a multis.
X 1.18.08 Dilectus filius G.
Mater sua
Si iste natus est de legitimo matrimonio, contradicit illud decretalem, 32. q. 4, liberi dicti sunt, ubi dicitur quod natus de legitimo matrimonio deteriorem partem sequitur semper. Et hic dicitur partus sequitur matrem. Si autem dicis quod non fuit natus de matrimonio, tunc sequitur conditionem etiam matris, ut ibi. Et hic videtur idem. Sed secundum hoc non potest stare quod hic dicitur, quia si iste non est natus de matrimonio legitimo, promoveri non potest ad sacros ordines, supra, de fil. presbyt., ut filii. Et hic dicit quod in presbyterum ordinetur. Dico ergo quod iste erat natus de legitimo matrimonio, et tamen sequitur conditionem liberae matris, C. de rei vend., partum; et ff. de liber. caus., placuit. Et etiam ancillae si ibi non est matrimonium, ut ff. de statu hom., lex naturae. Et capitulum illud intelligitur secundum Lombardam consuetudinem, quae adhuc observatur in multis regionibus, ut partus sequatur deteriorem conditionem natus de matrimonio legitimo. Sed lex Romana aliud tenet, ut partus sequatur conditionem matris natus de legitimo matrimonio, ut dicunt leges praedictae. Vel capitulum illud, 32. q. 4, liberi dicti sunt, potest reduci ad leges praedictas, ut dicas ibi: deteriorem partem sequatur, id est, debiliorem, scilicet, femineam. Nam sexus femineus debilis est, et ideo iste cum sit natus liber de libera matre potest promoveri non obstante contradictione militis. Praeterea cum iste iam esset diaconus, poterat in libertate remanere dato vicario, et sic dominus ipsum impedire non poterat, 54. dist., ex antiquis.
X 1.19 DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS
X 1.19.01 Magnus episcopus Augustinus
Procuratores
Procurator dicitur qui mandato domini aliena negotia in iudicio administrat, ff. de procur., procurator est qui. Alius dicitur procurator ad negoria datus, ff. mand. vel cont., si remunerandi § 1. Et specialis titulis est iste ad negotia, quia iste ad causas, ille ad negotia actor constituitur a corpore vel universitate, ff. quod cui. univ. nom., neque societas. Et debet constitui etiam cum decreto, et ad lites praesentes non ad futuras, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § sed si ita.
Executores
Qui mandata iudicum exequuntur, sicut sunt huiusmodi officiales dum tamen saeva praecepta non exercuerint, quia illi promoveri non possunt, 51. dist., aliquantos; ita quod irregularitatem non contraxerunt.
Curatores
Melius dixisset, tutores, per hoc quod sequitur, pupillorum. Tutor enim datur pupillo intra quatuordecim annos, curator post quatuordecim, usque ad vigintiquinque.
Ratiocinia
Ratiociniis obligatus alicuius saecularis personae nisi fuerit miserabilis cui obligatus est. Et si in officio suo voluerit remanere, promoveri non debet, arg. 21. q. 3, pervenit; et 21. q. 3, credo; infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., multa; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sed nec. Si vero ecclesiasticae personae vel miserabili fuerit obligatus, etiam in officio suo perseverans poterit promoveri, si aliud non obsistat, arg. 86. dist., pervenit; arg. 16. q. 7, in nova; 89. dist., indicatum. Si vero privata, aut in ipsa promotione movetur sibi quaestio, aut non. Si movetur, aut prius mota est, distinguitur: aut convenitur de dolo, vel de culpa tantum. Si de dolo vel perfidia, non debet ante finem litis promoveri, arg. 81. dist., tantis; et 23. dist., illud; et C. de procur., reum; et in hoc casu potest intelligi hoc capitulum. Et tamen debet taxari infra quod tempus decidatur causa, arg. infra, de clan. despon., cum inhibitio; et infra, qui fil. sint legit., lator; et 5. q. 1, quidam; C. de ing. manum., diffamari; ff. de accusation., cum Titia. Si de culpa tantum convenitur, promoveri potest, non obstante reclamatione creditoris, cum lis suo marte currere possit ut prius, et etiam sub eodem iudice, ff. de iuris., cum quaedam; et infra, de for. compet., proposuisti. Si vero nec lis sibi movetur nec mota est, non obstante obligatione promovetur, nisi manifestum sit ipsum de dolo teneri. Tunc enim episcopus ipsum ex officio suo repellere potest, sicut quemlibet criminosum, 6. q. 1, infames. Ala.
Infamatur
Quid si prohibente creditore fuerit promotus ad clericatum? Resp.: non deponetur propter hoc, sed bona sua cedent ei in solutum, quae si non sufficiant, episcopus ei tenetur qui abstulit ei occasionem negotiandi, 88. dist., fornicari. Et expone infamatur, id est, inde puniatur.
Nostra
Nam omnia nostra facimus quibus auctoritatem impertimur, C. de vet. iure enucl., Deo auctore § sed neque; arg. infra, de sent. excom., mulieres. Ber.
X 1.20 DE CORPORE VITIATIS ORDINANDIS VEL NON
X 1.20.01 De presbytero
Suscepit
51. dist., si quis post acceptum, contra. Solutio: qui duellum suscepit, licet impune possit occidere, non tamen habet affectum vel propositum occidendi, sed ius suum defendendi, non repellitur ab officio suo. Vel quod hic dicitur est dispensatio, per illud verbum, misericorditer, ita tamen quod homicidium vel membrorum truncatio non fuerit subsecuta, quia tunc dispensare non posset, infra, de cleri. pug., porro. Sed de rigore iuris tales deponendi sunt, ut ibi.
Ministrare
Infra, de cleri. aegro., presbyterum, contra. Hic non fuit debilitas vel deformitas, ibi fuit; sic infra, de corp. vitia., Thomas.
X 1.20.02 Cum de tua
Canonici
De concubinatu, et ideo contra ius commune, supra, de elect., cum in cunctis. Unde sequitur ex multa dispensatione.
Cum consilio
Ergo isti suffraganei delegati consentur, arg. 50. dist., studeat. Sine quorum consilio super macula illa nihil disponere debet, alias non valeret, supra, de elect., cum in veteri.
Visum fuerit
Ita quod idoneum sit et iustum, quod eis videbitur, supra, de elect., causam quae; et ff. locat. et conduct., si in lege; et ff. de oper. pub., si libertus. Item pone quod habeat unum oculum maiorem alio, numquid removebitur propter hoc? Videtur quod non, ff. de aedil. edict., qui clavum § 1. Et hic non determinat quid facere debeant, unde arbitrio istorum relinquitur, infra, de offi. deleg., de causis; et ff. de iure delib., si servus § 1.
X 1.20.03 Ex parte B.
Nicaeni concilii
55. dist., si quis per aegritudinem; et 55. dist., si quis a medicis.
Absciderint
Ex indignatione, scilicet, nulla causa superveniente, 33. dist., maritum. Quia si ex causa superveniente hoc fecit, puta timore leprae, non imputatur, infra, de corp. vitia., ex parte M. Et ideo isti ordinari prohibentur qui sani se abscindunt, quia quasi homicidae sui ipsius iudicantur et Dei conditioni inimici, 55. dist., si quis absciderit. Et quia praesumitur quod omne turpe in alium faceret qui hoc in seipso ausus est attentare, ff. de aedil. edict., cum autem § excipitur. Sed quare aliquis iniicit sibi manus, cum membrorum suorum nemo sit dominus, ff. ad leg. Aquil., liber homo suo nomine. Religione enim et non ferro quaerenda est castitas, 23. q. 5, tunc salvabitur, ad fi.; arg. infra, de corp. vitia., significavit. Et quod dicit, effectaverint, ut ab aliis, etc., intelligas cum effectu, quia cognitionis poenam nemo meretur, de poen. dist. 1, cogitationis.
Iudicium
Quia aetas illa nescit quid videat, C. de fals. mon., quoniam; et C. de fals. mon., si quis super; et 3. q. 7, infamis § tria.
Apostolorum
55. dist., eunuchus.
X 1.20.04 Significavit
Obsequium
Sed in hoc displicuit, quia non ferro, sed religione quaerenda est castitas, 33. q. 5, tunc salvabitur, in fi.; et supra, de corp. vitia., ex parte B.
Virilia
Talem appellat lex morbosum, ff. de aedil. edict., sin autem; arg. 55. dist., si quis absciderit. Et etiam homicida reputatur, 55. dist., qui partem.
Officium
Sicut baptizare, poenitentiam dare, et alia officia propter officium missae, et alia similia quae solis sacerdotibus sunt concessa, 16. q. 1, adiicimus; de conse. dist. 4, constat.
Nostra
Et ita dispensatio est, quia deponi debet qui iniusto errore superatus seipsum absciderit, 55. dist., si quis absciderit; et 55. dist., qui partem; 33. dist., maritum. Non enim licet alicui servire in corpus suum, cum nemo sit dominus membrorum suorum, ff. ad leg. Aquil., liber homo suo nomine, 1. resp. Et sic in hoc casu potest dispensare episcopus cum dicat auctoritate sua, quod credo etiam sine auctoritate domini Papae in aliis amissa.
X 1.20.05 Ex parte M.
Leprae
Quae expellit hominem a cohabitatione aliorum, 33. q. 2, hoc ipsum; et infra, de eccl. aedif., cum dicat; et infra, de cleri. aegro., tua.
Infirmitatis
Secus si ex indignatione, 55. dist., si quis absciderit; 55. dist., qui partem; et 55. dist., nullus poenitentiam; qui se vel obtentu religionis, supra, de corp. vitia., significavit. Et est ratio, quia eunuchos voluntarios diligit Deus et non ex necessitate factos, 33. q. 5, tunc salvabitur; 55. dist., si quis per aegritudinem. Quia nemo est dominus membrorum suorum, ff. ad leg. Aquil., liber homo suo nomine; et ff. de peculi., deposui § Stichum; arg. contra ff. de peculi., sed et si damnum § si ipse. Hoc tantum ei liceret, quod dominus servi propter hoc damnum nihil de peculio servi deducit. Vincen.
Hunc
Scilicet, qui a dominis, vel a medicis, vel a barbaris sectus fuerit, 55. dist., si quis a medicis.
Exequatur
Et ad superiores promoveatur ordines, 55. dist., si quis a medicis. Et de iure communi sine aliqua dispensatione per iura praedicta.
X 1.20.06 Exposuisti
Manu
Idem esset si amisisset digitos, propter quod impediretur ad frangendum Eucharistem, infra, de cleri. aegro., presbyterum; et ff. de aedil. edict., idem Offilius. Secus si impediretur per amissionem digiti, supra, de corp. vitia., de presbytero. Sed propter carentiam dentis non impediretur, nec dicitur morbosus, ff. de aedil. edict., cui dens.
Enormi
Secus si pro minori, supra, de corp. vitia., de presbytero; supra, de corp. vitia., cum de tua.
Defectu
Id est, irregularitate.
Promoveri
Quia abbas debet esse sacerdos, ut supra, de aetat. et qualit., ut abbates.
Tacuerit
Ordinandus enim impedimentum suum tenetur prodere, 50. dist., quia simpliciter; et 54. dist., si servus. Sed quare iste removetur ab abbatia? Si dicis propter irregularitatem, contradicit supra, de aetat. et qualit., tuam; et 16. q. 1, legi; et 50. dist., accedens; arg. Dixit Io. quod potius removetur propter scandalum quam propter irregularitatem, quod non credo. Immo irregularitas sufficit ad remotionem, et quia hoc tacuit fraudulenter, et abbates de iure debent ad ordines promoveri. Alias si culpa sua impediuntur, repelluntur, supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Et capitulum illud 50. dist., accedens, non dicit quod ille sit abbas, sed sollicitudinem in monasterio debet habere, puta syndicus vel cellarius, potius ad laborem quam ad honorem. Decretalis illa supra, de aetat. et qualit., tuam, quae videtur contraria, loquitur de dispensatione propter necessitatem. Quod abbas talis debeat esse sacerdos, est arg. supra, de elect., ne pro defectu. Ibi aequiparatur regularis et cathedralis ecclesia, unde videtur quod sit nomen honoris, et nihilominus oneris et laboris. Unde dicit Gregorius: omne enim quod hic eminet plus afficitur moeroribus quam honoribus gaudet, 23. dist., nervi.
X 1.20.07 Thomas
Deformitatem
Modica enim deformitas non impedit, qualis hic fuit, supra, de corp. vitia., de presbytero. Si enim magna esset deformitas, ut totum digitum vel pollicem perdidisset, non promoveretur, infra, de cleri. aegro., presbyterum. De huiusmodi deformitatibus nota ad intelligentiam huiusmodi tituli, quod quidam sunt corpore vitiati sponte, quidam casu. Si sponte, distinguo: aut nulla iusta causa interveniente, et tunc ordinandus repellitur, et iam ordinatus deiicitur, 55. dist., qui partem; et 55. dist., si quis a medicis; et 33. dist., maritum. Aut iusta causa interveniente, tunc non prohibetur ab ordine, puta timore leprae vel aliqua consimili casusa, supra, de corp. vitia., ex parte M; nisi generet deformitatem, quia tunc in omni casu repellitur, arg. 55. dist., lator; et 55. dist., si evangelica; et supra, de corp. vitia., exposuisti. Si casu in magnis membris, sive corpulentia sive dignitate, repellitur et deiicit, si deformitatem generet, 55. dist., si evangelica. In parvis vero membris non impeditur si deformitas modica sit, et sine culpa sua, ut hic. Si vero culpa sua in talem modicam deformitatem incidit, de misericordia etiam toleratur, supra, de corp. vitia., de presbytero.
X 1.21 DE BIGAMIS NON ORDINANDIS
X 1.21.01 Ut bigami
Ut bigami
Supple statuimus, propter istud verbum bigami, et repudiatarum mariti, solum facit ad titulum.
Poenitentes
Solemniter, 50. dist., ex poenitentibus; 61. dist., non promoveantur.
Non ascendant
Propter defectum sacramenti, infra, de bigam., debitum, ubi de hoc sacramento traditur.
X 1.21.02 Super eo quod
Bigamis
Scilicet, ordinatis.
Et officio ordinandi
Id est, privandi sunt potestate et officio conferendi similes ordines, sic supra, de temp. ord., litteras; et supra, de temp. ord., dilectus.
In bigamis
Vere vel interprative. Unde dicitur bigamus qui castitatem promissam violat, 27. q. 1, quotquot. Item qui contraxit cum vidua vel corrupta, 33. dist., maritum; et infra, de bigam., debitum; et infra, de bigam., a nobis. Item qui unam de facto, et alteram de iure habuit diversis temporibus, infra, de bigam., nuper. Item qui scienter cognovit uxorem adulteram, 34. dist., si cuius; et 34. dist., si laici. Isti omnes bigami reputantur interpretative quantum ad legem promotionis. Quidam vero propter defectum sacramenti, ut mariti viduarum, et corruptarum, et qui scienter cognovit uxorem adulteram. Alii vero non propter defectum sacramenti, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto, ut infra, de bigam., nuper; et infra, de bigam., a nobis. Item ille vere dicitur bigamus qui diversis temporibus successive habuit uxores duas, 26. dist., deinde; et 26. dist., acutius. Et isti non promoventur propter sacramenti defectum, de quo dicetur infra, de bigam., debitum.
Dispensare
Sed contra 34. dist., lector. Ibi dispensatur ut bigamus subdiaconus fiat, sed ibi ostendit M. quod liceat Papae aut aliis episcopis, scilicet, dispensare cum bigamo usque ad subdiaconatum, et non supra, quod non est contra Apostolicum per hoc capitulum. Prohibitio Apostoli est de diacono, presbytero, et episcopo, et non de aliis, quia subdiaconatus non erat adhuc sacer ordo. Rich. dixit quod Marcellus Papa retulit se ad statum primitivae ecclesiae, in quo subdiaconatus non erat sacer ordo, 60. dist., nullus. Quidam dicebant quod episcopi olim poterant dispensare cum bigamis in ordinibus maioribus hac ratione, quia episcopi dispensant cum criminosis, infra, de iudic., at si clerici. Et tamen Apostolus prohibuit criminosum ordinari, 25. dist. § nunc autem. Nec autem dicuntur facere contra Apostolum, et sic eadem ratione cum bigamo, quorum opinio reprobatur infra, de bigam., nuper; et infra, de bigam., a nobis. Hug. dixit quod episcopi dispensare non poterant cum bigamo vel viduarum marito, arg. 50. dist., non confidat. Cuius opinio confirmatur per illa capitulum infra, de bigam., nuper; et infra, de bigam., a nobis. Io. voluit dicere quod Papa non posset, quod dicit Rich. et Hug. Verissimum videtur quia licet dispensetur cum criminosis, non tamen sequitur quod cum bigamo, et illa est ratio quia criminosus post peractam poenitentiam restitutus videtur in pristinum statum, et incipit esse quod non fuit, 50. dist., ferrum; et 50. dist., ponderet; et 50. dist., Domino sancto. Et ideo cum talibus dispensatur. Sed bigamus non prohibetur promoveri propter crimen, sed propter sacramenti defectum, infra, de bigam., debitum; et 26. dist., acutius. Quia carnem suam divisit in plures ab unitate recedendo. Sed illud sacramentum amplius restitui non potest per aliquam satisfactionem, cum non sit crimen. Et hoc consideravit Apostolus cum dixit, non bigamum. Et aliud consideravit cum dixit, non criminosum, quia in criminoso consideravit indignitatem personae propter crimen, etiam quo purgato non prohibuit dispensationem. Sed ille defectus sacramenti non potest purgari, nec baptismus tollit illam irregularitatem, 26. dist., acutius. Propter quod videtur quod Papa non possit dispensare cum bigamo propter eandem rationem, quia propter dispensationem Papae non restituitur sacramentum unitatis, cum nec posset. Nam cum Deus caetera possit, virginem tamen post ruinam suscitare non potest, 32. q. 5, si Paulus. Et idem dicit imperator, C. de rap. virg., raptores, circa princ. Item dispensare non potest cum monacho ut proprium habeat, vel continentiam abiiciat, infra, de statu monach., cum ad monasterium. Multo minus videtur dispensare posse cum bigamo. Unde opinio Rich. bona est. Et licet ipse Hug. dubitet, videtur tamen consentire, ne videatur diminui potentia Papae, quod possit dispensare cum bigamo. Tamen hoc quod dicitur, bigamus in quocumque ordine ordinetur, recipit ordinem, arg. 50. dist., quicumque poenitens. Per quod capitulum videtur quod cum bigamo dispensare potest. Sed illud tamen intelligitur de minoribus ordinibus.
Sacros
Diaconatum et presbyteratum, qui duo tantum sacri fuerunt secundum antiqua tempora, 60. dist., nullus. Hodie idem est de subdiaconatu, supra, de aetat. et qualit., a multis; et supra, de serv. non ordin., miramur, ubi dicitur quod eodem privilegio gaudet cum diacono.
In ordinatore
Cum quo potest dispensari, per hoc patet quod non cum bigamo ordinato ut remaneat in ordine, vel ut promoveatur, quia quod de uno conceditur, de altero denegatur, 25. dist., qualis; et infra, de praesump., nonne.
X 1.21.03 De bigamis presbyteris
Nec defunctis
Et ita illud impedimentum non potest purgari per mortem uxoris, quia non matrimonii vinculum, sed irregularitas contracta ex carnis divisione est impedimento, et illa non tollitur per mortem vel poenitentiam, 26. dist., una; et 26. dist., acutius; nec per baptismum, ut in capitulo praedicto.
X 1.21.04 Nuper a nobis
Tertius
Alii duo solvuntur, infra, de sent. excom., nuper.
Matrimoniis contrahendis
Illicitis et prohibitis.
Iuris effectus
Ut C. de adulter., eum qui, ubi sunt haec verba: si enim aliquis contrahat nuptias, cum ea cum qua non potest de iure contrahere, infamis est, licet nuptiae non habeant effectum, ff. de his qui not. infam., quid ergo § 3. Quandoque magis consideratur effectus quam affectus, vel quam factum ipsum, de poen. dist. 1 § haec autem verba. Quia verba ipsa sunt cum effectu accipienda, infra, de cleri. non residen., relatum; ff. de condi. et demon., haec conditio 1; et infra, de spons., adolescens. Quandoque magis consideratur factum quam ius, infra, de concess. praeben., litteras; et infra, de concess. praeben., cum nostris. Quandoque consideratur plus iuris effectus, ff. de condi. insti., mulieri § 1; infra, de spons., iuvenis.
Duas simul habet uxores
C. de adulter., eum qui.
Ad factum
Quasi diceret, de facto contraxit cum secunda, quia de iure non potuit. Duas enim uxores simul habere non licuit, nisi cui ex revelatione divina concessum fuit, infra, de divort., gaudemus.
Non legalibus nuptiis
28. dist., presbyterum.
Tales
Clerici, scilicet, de quibus primo quaesitum est.
Videntur inter bigamos
Hic collige quod opinio praefertur veritati; simile infra, de spons., iuvenis; et 3. q. 7, infamis § tria, vers. verumtamen si servus; et C. de testament., testes servi; et 22. q. 2, homines; ff. de Maced., si quis patrem; infra, de offi. deleg., coram; et infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam. Sed contra 8. dist., veritate; 81. dist., quicumque; et infra, qui fil. sint legit., per tuas; C. plus val. quod agit., in contractibus; C. plus val. quod agit., acta; et C. plus val. quod agit., emptione. Solutio: verum est quod veritas praefertur opnioni, alia casualia sunt, ut scilicet opinioni potius quam veritati, vel in favorem contrahentium et odium decipientium, ff. de Maced., si quis patrem; vel in favorem prolis, infra, qui fil. sint legit., cum inter; vel favorem testamentorum, C. de testament., testes servi; vel sententiarum, 3. q. 7, infamis § tria, vers. verumtamen si servus.
Quantum in ipsis fuit
In maleficiis enim voluntas, non exitus spectatur, arg. 49. dist., sacerdotes; et ff. ad leg. Corn. de sic., divus; C. de furti. et serv. cor., si quis servo.
Tamquam cum bigamis
Nota arg. propter similitudinem facti aliquem numerari inter eos, de quorum numero ipse non est, 27. q. 1, quotquot; et 50. dist., si ille; ff. mand. vel cont., cum controversia, in fi.
Dispensari
Arg. contra infra, de cleri. coniug., sane 2. Illa loquitur de eo qui numquam habuit uxorem, sed in sacro ordine contraxit, et ideo cum tali dispensari potest. Hic loqui videtur de eo qui primo in laicali habitu contraxit, et postea factus sacerdos iterum contraxit. Unde bigamus reputatur quantum ad effectum, licet in veritate non sit. Et sic punitur propter affectum tantum cum opere subsecuto, et non propter defectum sacramenti. Defectus enim sacramenti unitatis non est in isto, quia in veritate carnem suam non divisit in plures.
Sacramenti defectum
De quo infra, de bigam., debitum.
X 1.21.05 Debitum
In coniugio
Scilicet, carnali copula consummato.
Alterum
Scilicet, consensus animorum.
Caritatem
Id est, dilectionem et coniunctionem.
Reliquum
Id est, commixtio corporum.
Conformitatem
Id est, coniunctionem et unitatem.
Protoplastus
Id est, Adam primo plasmatus.
Caro
35. q. 10, fraternitatis; et infra, de divort., gaudemus.
In carne una
Id est, in carnali operatione ad unam carnem procreandum.
Sacramentum
Triplex sacramentum designatur in matrimonio carnali copula consummato. Primum est unio fidelis animae ad Deum per dilectionem et caritatem, et haec designatur per coniunctionem animorum in ipsa prima desponsatione, dum alter per mutuum consensum consentit in alterum. Et de hoc sacramento fit mentio ibi, alterum signat caritatem quae constitit in spiritu inter Deum et iustam animam. Secundum est unio humanae naturae ad Deum, quae facta est in utero virginali per incarnationem verbi Dei. Et hoc designatur per carnalem commixtionem viri et uxoris, et de hoc ibi fit mentio. Reliquum vero designat conformitatem, quae constitit in carne inter Christum et sanctam ecclesiam. Primum est unio voluntatis. Secundum est naturae conformitas, ut 26. dist., acutius; de conse. dist. 2, in Christo pater, ubi habes de conformitate naturae divinae et humanae. Et non intelligas quod ipse actus corporalis designet hoc sacramentum, sed propter actum consummatum, sacramentum designatur. Tertium sacramentum est unitas ecclesiae ex omnibus gentibus collecta, et uni viro Christo subiecta. Hoc sacramentum designatur per illum coniugatum, qui unicum tantum matrimonium servavit. Sed ubi secundum matrimonium contrahitur, hoc tertium sacramentum non habet locum, quia recedit ab illa unitate, quae primo signabatur per unicum matrimonium, quia in secundo matrimonio dividit carnem suam in plures, unde unitatem ammodo signare non potest, Christus enim signat unitatem ex omnibus gentibus Christo subiectam, ut 26. dist., acutius. Sed ex quo ecclesia Christo se coniunxit, ab eo numquam discessit, nec ipse ab ea. Ergo bigamus talem unitatem signare non potest, et ideo promoveri non potest propter defectum istius tertii sacramenti. Duo prima sacramenta hic exprimuntur, ut dictum est, sed hoc tertium non expressit in littera, nisi loquendo de ipso non imponendo aliqua verba per quae illud significet, nisi forsitan per illa verba, nec illa est unica unici, nec ille unus unius. Per hoc tantum notatur recessus ab unitate, et melius infra, ubi dicitur: nec illa nec ipse divisit carnem suam in plures. Et sic in unitate remansit uterque. Et ibi, ubi deficit inter huiusmodi coniuges commixtio carnalis, non deest signaculum huiusmodi sacramenti, scilicet, unitatis. Vel per illa verba, hoc autem dico magnum sacramentum inter Christum et ecclesiam. Sed de isto tertio sacramento legitur 26. dist., acutis. Sed in quo consistit signatio illius tertii sacramenti? Quidam dicunt quod in ipso coniugio, sed hoc est falsum, quia mortua uxore coniugium desinit, et sic nulla esse signatio. Item matrimonium non consummatum non signat hoc sacramentum, ut hic in fine. Est ergo dicendum quod in eo, qui matrimonium unicum servavit, clerico facto et ordine suscepto est signatio istius tertii sacramenti. Nec est necesse quod talis clericus sit vel fuerit coniugatus, quia auctoritas Apostoli, oportet ordinandum esse unius uxoris virum, intelligitur per negationem, sic, unius uxoris virum, id est, non plurium. Immo qui numquam habuit uxorem liberius promovetur, quia ab unitate non recessit, sed in unitate permansit.
Viduae
Id est, corruptae, quia licet fuisset vidua, dummodo non corrupta, non prohibetur, ut hic dicit.
Cognitam
Sic patet quod uxor ordinandi, ad hoc ut ille possit promoveri, virgo debuit esse, infra, de bigam., a nobis. Sed quare exigitur maior castitas in uxore quam in viro? Resp.: quia maritus corruptae, si cum ea una caro efficiatur, promoveri non potest, 34. dist., praecipimus; 34. dist., curandum; 34. dist., si cuius; 34. dist., si quis; et 34. dist., si laici. Sed ille qui habuit concubinam post uxorem vel ante, promoveri potest, ut 34. dist., fraternitatis. Hug. dixit quod vir signat ecclesiam, quae in parte recessit a Christo adulterando, recedendo a fide, et si in parte virgo fuit, et ideo non deest signatio sacramenti in viro, quamvis non sit virgo. Uxor vero signat Christum, qui numquam ecclesiam divisit, quoniam ipse est fons vivus cui non communicat alienus, infra, de regular., licet, in fi.; et de poen. dist. 1 § item ut Christus. Alii dicunt, et videtur melius, quod vir signat Christum, qui primo copulavit sibi synagogam, et postea copulavit sibi ecclesiam de gentibus, scilicet militantem, in qua sunt boni et mali, et ideo non nocet si vir non fuerit virgo. Uxor vero signat ecclesiam triumphantem, in qua non est macula neque ruga, quae semper virgo permansit, saltem mente. Unde Apostolus: despondi enim vos uni viro, etc., 27. q. 1, nuptiarum. Et ideo exigitur quod uxor carnem suam non diviserit in plures. Quod si fecerit, deest in coniuge signatio tertii sacramenti unitatis, et ita illud tertium sacramentum exigitur tam ex parte viri quam ex parte uxoris. Unde episcopus unius uxoris, signat unitatem ex omnibus gentibus uni viro, id est, Christo subiecta, 26. dist., acutius.
Divisit
Sic 34. dist., Valentino, per quod solvebatur haec quaestio. Sic ergo consideramus potius rationem et causam quare haec fiant, quam factum ipsum. Et ita is qui duxit uxorem a se primo corruptam potest promoveri, quia ratio et causa non invenitur in eo quare non divisit carnem suam in plures. Dicunt quidam quod talis promoveri non debet, quia verum est quod est maritus corruptae. Arg. optimum pro eis 30. q. 5, qualis. Et Hug. in hac opinione fuit. Sufficit quod ita scriptum est, ff. qui et a quib. man. lib., prospexit; et 6. q. 3, scriptum est. Quod non credo eadem ratione et iste de quo quaesitum fuit, non posset promoveri. Quia verum est quod fuit maritus viduae et corruptae, quare intelligo quod dicit 30. q. 5, qualis, quando ab alio corrupta est, et capitula plura quae ad idem possent induci, 77. dist., quicumque; et 34. dist., curandum; et 34. dist., praecepimus.
X 1.21.06 Quia circa
Bigami
Supra, de bigam., nuper, arg. contra. Sed ibi loquitur quando utraque fuit solemniter ducta tamquam uxor, hic vero non. Et ibi prima fuit uxor, secunda vero esse non potuit. Nota mirabile quod plus habet hic luxuria quam castitas, arg. 34. dist., fraternitatis. Sed contradicit in Auth. de restitut. et ea quae par., in fi., coll. 4. Et stulti non debent esse melioris conditionis quam periti, 16. q. 1, legi epistolam; et ff. quod vi aut cla., servus; et ff. de fur., itaque fullo § 1. Ratio huius redditur supra, de bigam., debitum.
X 1.21.07 A nobis fuit
Viduam
Quia cum esset in sacro ordine constitutus, cum ea matrimonium contrahere non potuit, 28. dist., presbyterum; et supra, de bigam., nuper. Tamen licet non fuerit matrimonium, quia tamen quantum in ipso fuit, cum ipsa vidua contraxit, cum eo dispensari non potest contra doctrinam Apostolicam, supra, de bigam., super eo; non propter sacramenti defectum, sed propter voluntatem quam habuit contrahendi cum vidua, non contentus suis terminis, cum processit ad actum, licet non habuisset effectum. Sic supra, de bigam., nuper. Et est hic et ibi argumentum expressum, quod voluntas non contenta suis terminis punitur, et ea quae ibi etiam dicta sunt hic possent repeti, cum similis causa sit quare hoc fiat. Causa dicta est supra, de bigam., debitum.
Cum opere
Scilicet, carnali. Arg. supra, de bigam., debitum; et 34. dist., Valentino.
X 1.22 DE CLERICIS PEREGRINIS
X 1.22.01 Tua nos
Statutum
98. dist., per totum.
Quinque
Ideo enim quinque exiguntur, quia dubitari consuevit de sigillo unius episcopi. Si enim de illo constaret, id solum sufficeret, infra, de probat., post cessionem; vel per testes, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Incogniti
Ex quo enim incogniti sunt, explorandum est cuius fidei et innocentiae sint, 42. dist., quiescamus; ff. naut. caup. stab., debet § servorum.
In suspensione
Quod hic dicitur, intellige de his qui in ecclesiis recipi postulant tamquam clerici. Caeterum si tamquam viatores vellent celebrare secreto, permittendi sunt, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis; et arg. de conse. dist. 2, non prohibeat; et 7. q. 1, episcopi.
Actibus
Nam per actus sequentes praesumitur de praeteritis, et econverso, 34. q. 2, cum per bellicam; et 6. q. 1, qui crimen; ff. de re milit., non omnes § a barbaris; et 2. q. 1, in primis; 50. dist., si quis diaconus; et 77. dist., quicumque.
Poterit dispensare
Id est, ex benignitate recipi poterunt.
X 1.22.02 Inter quatuor
Litteris
Quas habere debet semper, 71. dist., primatus; supra, de cleri. peregri., tua nos.
Per argumenta
Non dicit per testes vel instrumenta, sed per argumenta esse probandum, quia per argumenta sive per indicia probatur aeque sicut per testes, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. nullus homicidarum; et 32. q. 1, dixit Dominus; 27. q. 1, nec aliqua; et C. de rei vend., indicia; et infra, de praesump., litteris. Vel idonea argumenta vocat sigilla episcoporum, 98. dist., transmarinos; ut supra, de cleri. peregri., tua nobis. Vel sigillum episcopi sufficit si notum sit, 71. dist., extraneo; et C. de episc. et cler., si qua per calumniam, in fi. Sed si perdiderit instrumentum, probet amissionem et tenorem ipsius, et quod sine vitio fuerit, infra, de privileg., cum olim essemus, in fi.; vel per testes, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Suscipere
Nisi ut hospites, 7. q. 1, episcopi vel presbyteri; et de conse. dist. 2, non prohibeat; et 42. dist., quiescamus.
X 1.22.03 Tuae fraternitatis
Commendatitiis
Vel etiam dimissoriis, 71. dist., hortamur; et 19. q. 1, duae sunt.
Per testes
Vel per alia legitima, arg. supra, de cleri. peregri., inter quatuor; arg. infra, de praesump., litteras. Et de conversatione ipsius primo debet constare, supra, de cleri. peregri., inter quatuor.
Canonica
Id est, secundum ordinem ecclesiae facta, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in fi.
Secreto
Quia tunc nullum periculum sit alicui nisi sibi. Sed si publice celebraret populo, tunc periculum esset ut si non esset sacerdos, populum deciperet, 42. dist., quiescamus; et infra, de celeb. miss., de homine.
X 1.22.04 Te nobis
Institutionibus
71. dist., illud quoque; 71. dist., de aliena ecclesia; et 52. dist., per totum; et C. de episc. et cler., in ecclesiis. Sic de aliena ecclesia non est assumendus praelatus, dum reperitur idoneus in eadem, 61. dist., nullus.
Ex dispensatione
Nota arg. quod nullus potest eligi de aliena diocesi, sed tantum debet postulari, quia instituti absque scientia episcopi removentur, nisi cum eis voluerit dispensare. Et sic per solam dispensationem de aliis episcopatibus instituuntur. Et est hic bonum argumentum pro opinione illorum qui dicunt quod semper praevalet electio de gremio ecclesiae, alii electioni factae de alia, etiam si sit facta a minori parte. De hoc dixi supra, de elect., cum inter canonicos.
X 1.23 DE OFFICIO ARCHIDIACONI
X 1.23.01 Ut archidiaconus
Vicarium
Et ita habet cognitionem et iurisdictionem, et ex quo vicarius est, C. de off. vicar., relationes; et infra, de offi. vicar., sua nobis; et 25. dist., perlectis; arg. in Auth. de defensor. civit., circa princ., coll. 3.
In urbe
Arg. contra 25. dist., perlectis. Solutio: licet quaedam pertineant ad officium archidiaconi, primicerii, et thesaurarii, ut ibi dicitur, tamen praeordinator est in cunctis, et loco episcopi, et tamquam vicarius eius.
De tertio
Episcopus vero singulis annis debet visitare parochiam suam, 10. q. 1, episcopum; 10. q. 1, decrevimus; 10. q. 1, placuit. Nisi dimittat hoc ne propter eius accessum graventur ecclesiae, tunc mittat archidiaconum, vel quia episcopus ire non potest, ut hic dicitur. Item contra infra, de offi. archidiac., mandamus, ubi dicitur quod archidiaconus debet visitare singulis annis aut etiam pluries si expedit. Ibi loquitur de visitatione suae propriae parochiae, hic quando visitat universam parochiam ad mandatum episcopi.
Corrigat
Sic ergo arhcidiaconus habet coerctionem ex quo habet iurisdictionem, quia iurisdictio sine coerctione nulla esset, ut infra, de offi. deleg., ex litteris; et ff. de off. eius cui man. est iur., mandatam. Quid de iure communi pertineat ad archidiaconum habes infra, de offi. archidiac., ad haec; et infra, de offi. archidiac., ut nostrum; et infra, de offi. archidiac., officium. Secus de consuetudine, infra, de offi. archidiac., dilecto, ubi de hoc.
X 1.23.02 Officium
Auscultetur
Videtur hoc potius spectare ad officium magistri scholarum, sed potius ex consuetudine fit hoc, sicut et multa alia quae considerantur et attenduntur in huiusmodi officiis, potius quam ius commune, infra, de excess. praelat., ad haec; et infra, de offi. archidiac., dilecto. Ber.
X 1.23.03 Ea quae contra
Ea quae
De isto archidiacono habetur 74. dist., gesta; et 74. dist., honoratus; et 74. dist., ubi ista didicisti.
Cimilia
Per hoc intellige omnia vasa ecclesiae, arg. 12. q. 2, apostolicos, et custodia horum potius pertinet ad custodem sive thesaurarium, sed ut dixi in proximo capitulo consuetudo attenditur, ubi non est thesaurarius, hoc forte pertinet ad archiadiaconum, ut hic videtur.
Negligentia
Praelatus enim non solum tenetur de dolo, sed de culpa lata, et levi ad instar tutoris, C. de peric. tut. vel cur., si res pupilli; et C. arb. tut., quicquid. Sed etiam de negligentia, ut hic patet, cum etiam propter negligentiam removeatur, infra, de offi. custod., custos ecclesiae; 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris; et 81. dist., dictum; et arg. 18. q. 2, si quis abbas. Sic etiam iudex propter negligentiam removetur, C. de off. praef. praet. Orien., si quod; et ff. de cust. reo., carceri; et ff. de cust. reo., non est. Quod potest intelligi cum negligentia crassa est, arg. 1. q. 1, quicquid; et ff. de ver. sig., magnam; et arg. supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit, in fi.
Reatu
Arg. quod negligentia praelati mortale peccatum est, 81. dist., dictum; infra, de reg. iur., quamvis.
Custodiae
Ad ipsum etiam pertinet cura et sollicitudo totius ecclesiae, 25. dist., perlectis; et infra, de offi. archidiac., ad haec.
X 1.23.04 Cum satis
Consuetudinis
Utrum archidiaconus habeat curam animarum vel non, iura videntur diverso modo loqui. De iure communi non habet curam animarum, 16. q. 7, nullus omnino. Et hic non potest etiam de iure communi excommunicare, infra, de offi. archidiac., archidiaconis. Arg. contra, infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens, cum suis concordantiis; et supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus. Hug. dixit quod archiadiaconus de iure communi non habet curam animarum, nisi sibi specialiter ab episcopo demandetur, nec alii potest committere, per capitulum praedictum, 16. q. 7, nullus. Et per hoc capitulum et omnia illa iura quae videntur contrarium innuere, intelligit ex delegatione episcopi, sic et illud capitulum 63. dist., si in plebibus. Alii dicunt contrarium, scilicet, quod habet curam animarum et iurisdictionem. Et ex eo quod episcopus eum instituit, sive quia per collegium eligitur, et per episcopum confirmatur generalem administrationem cum iurisdictione adipiscitur, et facit ad hoc infra, de praeben., referente; et infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens, cum suis concordantiis; et infra, de offi. archidiac., mandamus. Quae autem sunt illa quae de iure communit pertinent ad archidiaconum, collige per capitulum infra, de offi. archidiac., ad haec; et infra, de offi. archidiac., ut nostrum. Alia vero potius habent archidiaconi de consuetudine quam de iure communi, quia visitant et corrigunt de consuetudine, infra, de offi. archidiac., dilecto; et supra, de elect., dudum ecclesia. Et sic de consuetudine omnia alia iura consimilia intelliguntur, infra, de excess. praelat., ad haec. Et quod dicit hic, obtentu consuetudinis, intelligere non praescriptae, infra, de offi. archidiac., archidiaconis. Quod archidiaconus non potest excommunicare, intellige, quod non excommunicabat de consuetudine, et sic retulit se ad ius commune. Sic ergo iura quae loquuntur diversimode de iurisdictione archidiaconi, intelligenda sunt secundum diversas consuetudines diversorum locorum; sic supra, de consuet., cum olim.
Constitutiones
16. q. 7, nullus omnino; et 16. q. 1, cunctis fidelibus. Et sic de iure communi ad officium archidiaconi non pertinet committere curam animarum. Hoc iam patet per notulam praecedentem.
X 1.23.05 Archidiaconis
Promulgare
Hoc verum est de ecclesiastica institutione, id est, de iure communi, ut hic dicit, 16. q. 2, visis; et 16. q. 7, nullus; et 24. q. 3, corripiantur. Secus de consuetudine, ut supra, de elect., dudum ecclesia; prout dictum est in capitulo proximo, supra, de offi. archidiac., cum satis. Dicunt tamen quidam quod eo ipso quod eligitur ab universitate, habet iurisdictionem in subditos et potest excommunicare, arg. 93. dist., legimus; et de offi. ord., cum ab ecclesiarum. Et quod hic dicitur in fi., non videtur licere, verum est quo ad verba canonis ex antiqua institutione ecclesiastica, arg. 16. q. 1, cunctis fidelibus. Sed quo ad iura decretalium secus. Sed credo verius quod dicitur supra, de offi. archidiac., cum satis.
X 1.23.06 Mandamus
Visitandas
Hoc enim pertinet ad curam animarum, supra, de elect., dudum ecclesia. Et sic est arg. quod archidiaconus habet curam animarum, et quod possit alii committere, sed intellige hic loqui de consuetudine, ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Saepius visitare
Et ita sufficit semel tantum in anno visitare, ex eo quod prohibet pluries visitare, nisi nova causa emerserit. Sed contra, infra, de censib., cum venerabilis, ubi dicitur quod possunt praeter aliquam necessitatem bis in anno visitare et procurationem habere. Intellige illud cum determinatione istius, prout ibi dicitur, si est opus, quia non solum bis in anno sed etiam pluries in anno si causa subsit potest praelatus visitare, 18. q. 2, visitandi; et 18. q. 2, non semel. Si vero alia de causa pro suis necessitatibus accedat ad ecclesias, propriis sumptibus procuretur, C. de stat. et imag., et virtutum. De hoc dicit ut infra, de censib., cum venerabilis.
X 1.23.07 Ad haec
Beati Isidori
Ut 25. dist., perlectis.
Iurgia
Et sic est arg. quod archidiaconus habeat iurisdictionem per capitulum 25. dist., perlectis; et arg. 63. dist., si in plebibus; et infra, de poeni., licet. Dixit Io. quod habet ordinariam iurisdictionem de iure communi et verum est in omnibus quae continentur in hoc capitulo, et infra, de offi. archidiac., ut nostrum. Et ita per consequens correctionem, licet non possit cognoscere nisi de modicis causis per hoc quod dicit, iurgia, quia talis iurisdictio sine coerctione nulla esset, ut dixi supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus. In aliis autem quae hic non enumerantur stabimus consuetudini praescriptae, ut dictum est supra, de offi. archidiac., cum satis.
Romani ordinis
Supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus.
Beati Clementis
93. dist., diaconi 1; et in epistola Evaristi, 93. dist., diaconi 2.
Nostra constitutione
Credo quod sit illa, infra, de offi. archidiac., ut nostrum, quae debuit praecedere istam in ordine, secundum ordinationem illarum decretalium. Unde per hoc videtur quod loquatur de alia constitutione. Sed forsitan non servatur ille ordo, nisi in ordinatione decretalium diversorum auctorum, secundum quod patet etiam in aliis locis.
Examinentur archidiacono
Infra, de offi. archidiac., ut nostrum. Sed alibi dicitur quod istud est officium sacerdotum, 24. dist., quando. Hoc verum est de iure, sed illud ubi episcopus eligit specialiter sacerdotes ad hoc, vel si non est ibi archidiaconus ut in multis ecclesiis. Videtur ergo quod episcopus non sit puniendus si promovet indignum, sed potius archidiaconus qui examinat et repraesentat episcopo, arg. 54. dist., si servus. Sed non est ita, quia episcopus tenetur de facto illius qui examinat, cum de mandato illius illud fiat, sicut executor navis de facto magistri tenetur, ff. de exerc. act., utilitatem § magistrum; nisi forte examinator talis fuisset, ut non sit versimile ipsum mentiti, arg. infra, de pignor., significante. Secundum hoc, si talis ordinatur sine titulo episcopo ignorante, examinator qui praesentavit eum, tenebitur ei providere. Sed si ille non sit solvendo, habebit regressum contra episcopum, et hoc ideo quia adhuc reservatum est episcopo ius examinandi illum, arg. supra, de aetat. et qualit., accepimus; et in subsidium ne ille ordinatus in opprobrium clericorum mendicet, supra, de renunciat., ad supplicationem; 93. dist., diaconi.
Tangit
C. de aucto. praestan., veterem; et ff. de aqua pluv. arc., inconcedendo; et ff. de accusation., nam ita divus; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus, ubi de hoc.
Communiter
Secundum consuetudinem loci.
X 1.23.08 Significasti
Auctoritate
Hoc ideo dicit quia sine auctoritate et conscientia sui episcopi nullus debet promoveri ad ordines, et alius episcopus talem ordinare non debet, quod si factum fuerit, talis ordinatio rata non est quo ad suum episcopum, qui eis interdicit executionem, 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit; et infra, de paroch., nullus. Et interdicenda est talibus executio ordinis sic suscepti, supra, de temp. ord., quod translationem. Episcopus tamen potest cum talibus dispensare, et recipere eos in illis ordinibus, 9. q. 2, Lugdunensis.
Litteras
Et ita patet quod archidiaconus non potest dare litteras commendatitias ad ordines suscipiendos, sed solus episcopus, 71. dist., extraneo; et de conse. dist. 5, non oportet; et 68. dist., quamvis. Arg. tamen contra quod hoc possit, supra, de offi. archidiac., ad haec, vers. in quadam, ad fi. Non contradicit, quia licet illos examinet, et praesentet illos suo episcopo, non tamen potest illos alii episcopo praesentare. Hoc intellige cum episcopus est praesens. Si vero episcopus absens esset extra parochiam suam, et necessitas vel utilitas ordinandorum immineret, tunc posset illos praesentare aliis episcopis per quos ordinetur, quia absente episcopo supplet vices illius, arg. supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus; et supra, de offi. archidiac., ad haec. Sic et archipresbyter, infra, de offi. archipresb., ut archipresbyter; vel vacante ecclesia, infra, de maior. et obed., cum olim. Et hoc intelligo si archidiaconus habet hoc de consuetudine, alias non, nisi haberet speciale mandatum ab episcopo.
X 1.23.09 Ut nostrum
Ut nostrum
Haec est pars illius infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et infra, de appell., ut nostrum.
De iure communi
Ex eo quod hic dicitur, et supra, de offi. archidiac., ad haec. Collige quae pertineant ad archidiaconum de iure communi de iure communi. De hoc dictum est supra, de offi. archidiac., cum satis; et supra, de offi. archidiac., archidiaconis.
Examinare
Ut supra, de offi. archidiac., ad haec, in fi. Arg. contra 24. dist., quando; sed solutum est in capitulo supra, de offi. archidiac., ad haec.
X 1.23.10 Dilecto filio
Sit situm
Per hoc forte credebat archidiaconus intentionem suam fundatam esse, quasi de iure communi, 16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria. Sed hoc est ius episcoporum.
Et eius mandata
Ista pertinent ad correctionem, sed ea quae praecedunt ad iurisdictionem.
Quae archidiaconi solent
Et ita videbatur in hoc respicere consuetudinem, infra, de excess. praelat., ad haec; et supra, de consuet., cum olim; quae tribuit iurisdictionem, arg. infra, de offi. ord., duo; et C. de emancip. lib., cum inspeximus; quae in his praecipue considerantur, ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Salva sua regula
Correctio enim monachorum, primo loco pertinet ad abbatem, infra, de offi. ord., quanto; et infra, de statu monach., in singulis.
Sub ipso
Per hoc multum praeiudicabatur archiepiscopo, si hoc esset verum, sed forsan consuetudo est illius archidiaconi.
Exceptis
Lite vero contestata super praemissis, de consensu utriusque partis causam remiserant iudices ad Apostolicam sedem, quia Papa nesciebat consuetudinem qua utitur archidiaconus Senonesis in abbatiis Senonensis diocesis praefati monasterii sententiam proferre non potuit. Unde causam committit sicut sequitur. Hoc est in antiqua decretali.
Maiores ecclesiae Senonesis canonicos
Nota ergo quod testes illi requirendi sunt ad testimonium, de quibus magis est versimile quod veritatem sciant. Et illi sunt potius praeferendi, sic 35. q. 6, consanguineos; et infra, qui matrim. acc. poss., videtur; et ab antiquioribus, ut ibi dicitur. Ad quorum dicta recurrendum est in antiquis factis, ff. de leg. 3, si chorus § 1; et 20. dist., de quibus. Ab illis enim requirenda est veritas, quibus lex veritatis potius assistit, 4. q. 3, si testes. Sic ergo canonici praeferentur hic, quia melius veritatem scire debent, qui forte cum ipso archidiacono praedictis quandoque interfuerunt. Sic et illa quae in capitulo fiunt, per canonicos melius probantur, infra, de testib., veniens 2. Et quae domi geruntur, facilius probantur per domesticos quam per alios, C. de repud., consensu § servis; et C. de quaest., interrogari.
Pacifica
Nota quod consuetudo sive possessio debet esse pacifice, non violenta, ad hoc ut praescriptio locum habeat et sine interruptione, infra, de praescrip., sanctorum; et infra, de praescrip., illud; et 16. q. 4, volumus; et C. de praescri. trig. vel quad., si quis; et C. de praescri. trig. vel quad., saepe. Et ita patet quod iurisdictio sive officium archidiaconorum, potius colligitur ex consuetudine quam ex iure communi, quia huiusmodi visitatio et correctio potius ex consuetudine habentur, arg. supra, de elect., dudum ecclesia. Dic ergo super hoc ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Abbatiis
Arg. quod ad consuetudinem aliarum ecclesiarum sive iurisdictionem recurrendum est, si dubitetur quid aliqua ecclesia facere debeat, infra, de censib., ecclesiis; et infra, de censib., sopitae; et infra, de censib., super eo; et 100. dist., contra morem. Nisi diversa esset consuetudo uniuscuiusque ecclesiae, arg. supra, de consuet., cum olim. Et ita si archidiaconus probaret consuetudinem huiusmodi in aliis monasteriis sui archidiaconatus, obtineret in isto, quia non debent diverso iure censeri, 12. q. 2, cognovimus; et infra, de decim., cum in tua.
X 1.24 DE OFFICIO ARCHIPRESBYTERI
X 1.24.01 Ut archipresbyter
Ut archipresbyter
Supple statuimus.
Subesse
Sic videtur quod qui maior est in ordine, subsit minori. Unde contra, infra, de maior. et obed., statuimus; et infra, de maior. et obed., cum certum. Sed dicas quod archidiaconus praeest archipresbytero quo ad dignitatem, non quo ad ordinem, 2. q. 7, puto; et 2. q. 7, quaeritur; C. de off. vicar., in civilibus. Et sic non contradicunt 33. q. 5, est ordo naturalis. Sic et in angelis et in potestate et in ordine differt alter ab altero, 89. dist., ad hoc.
Collectam
Id est, missam matutinalem seu ferialem. Simile 69. dist., quoniam.
Iniunxerit
Sic 25. dist., perlectis, ad fi. Unde sumptum fuit hoc capitulum de verbo ad verbum.
X 1.24.02 Ministerium
Id est, principalium. Simile 7. q. 1, pastoralis. Et dicunt cardinales a cardine, quia sicut in cardine regitur ostium, ita per istos debet in ecclesia regi officium. Unde etiam dicti sunt cardinales, quia per eos regitur universalis ecclesia; simile 24. dist., presbyter; et 71. dist., fraternitatem. Ibi exponitur cardinalis, id est proprius; et 21. q. 1, relatio.
A sacrosancto die dominico
Id est, a vespere sabbati, quoniam tunc incipit secundum canonicam computationem; sive quo ad officium, infra, de fer., quoniam; et 75. dist., quod a patribus.
Indeclinabiliter
Id est, horis statutis, et iusto impedimento cessante, infra, de celeb. miss., presbyter. Et ferens illam sententiam: maledictus qui negligenter facit opera Dei.
Cedant
Id est, cessent quando officium suum facere debent.
Scurrilitate
Id est, rusticitate vivendi, sicut scurra facit.
Prohibita
De quibus habes 68. dist., quamvis. Sed ad ea facienda debent vicinos episcopos invitare cum cautela et studio, 7. q. 1, pontifices.
Consulto episcopo reconciliare
Ergo eo inconsulto non debet, nisi eo absente maxima necessitas cogat, 26. q. 6, presbyter inconsulto episcopo non reconciliet. Et loquitur de solemni poenitente, qui publicum crimen commisit, quod universam commovet urbem, ut ibi dicitur. In quo etiam casu quilibet sacerdos posset eum reconciliare, arg. 17. q. 4, si quis suadente; et etiam laicus, de conse. dist. 4, sanctum est baptisma.
Cunctis
Archipresbyter post episcopum curam debet habere animarum in ecclesia cathedrali.
Iussionem
Sic supra, de offi. archipresb., ut archipresbyter; et 25. dist., perlectis.
X 1.24.03 Officium
Benedictiones
In matutinis quando debent legi lectiones.
Infirmos
de conse. dist. 2, in tribus contra, ubi subaudiendum est, nisi ad opus infirmorum, ut hic, de conse. dist. 2, presbyter Eucharistiam.
Sine confessione
Si culpa vel negligentia presbyteri moriatur infirmus sine confessione, reus erit animae illius, 26. q. 6, si presbyter; et 26. q. 6, cognovimus.
A foris veniunt
Id est, extra civitatem, tamen qui sint de diocesi. Et arg. quod quilibet de episcopatu potest sacramenta recipere in maiori ecclesia, quod verum est, arg. 50. dist., in capite. Arg. contra de poen. dist. 6, placuit; et infra, de paroch., nullus; non contradicunt. Episcopus non debet recipere parochianum alterius episcopi, hic nullum parochianum alterius recipit, quia omnes possunt recurrere ad archipresbyterum maioris ecclesiae, ut hic dicit. Ber.
X 1.24.04 Ut singulae
Ut singulae
Hoc capitulum loquitur de archipresbytero rurali, praecedens de archipresbytero Civitatensi. Ala.
Titulos
Titulus appellatur ecclesia, 70. dist., sanctorum canonum; et 80. dist., episcopi. Et hic etiam titulus canoni, 50. dist., si quis diaconus. Item dicitur titulus, tractatus, ff. de postulan., hunc titulum. Arg. 26. q. 5, nec mirum, verba fi., verba his duobus titulis. Item dicitur actio titulus, C. fam. ercis., non est ambiguum. Item dicitur titulus dignitas, unde Ovidius: gratulor Oecaliam titulis accedere nostris. De hoc dictum est supra, de elect., dudum ecclesia.
Renunciet
Arg. quod solus episcopus sit iudex ordinarius in sua diocesi, 11. q. 1, de persona; 80. dist., non debere. Arg. contra, 10. q. 3, placuit ut nullus; et 10. q. 3, nullus; et 2. q. 1, nemo, 1. resp.
Valeat
Quia ipse sufficere omnibus non potest, et ideo per alios hoc facere debet. Arg. contra infra, de offi. ord., inter caetera. Nec ipsemet eam sibi assumere debet, quia et praetor se tutorem dare non potest, ff. de tutor. et curat., praetor. Sic praelatus a seipso praelaturam accipere non potest, infra, de instit., cum ad nostram; et infra, de iure patron., per nostras; et infra, de bapt. et eius effect., debitum. Quia differentia debet esse inter dantem et accipientem, ut ibi dicitur.
Sua onera
Debet enim sua onera partiri cum aliis, infra, de praesump., mandata, ubi de hoc.
Ita archipresbyteri
Istud, ita, non notat omnimodam similitudinem, quia aliter praeest episcopus quam archipresbyteri praesint.
Referant
Praeter minora quae ipsi archipresbyteri determinare possunt, cum habeant ordinariam iurisdictionem, infra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum; et infra, de cons. et affin., ex litteris.
X 1.25 DE OFFICIO PRIMICERII
X 1.25.01 Ut primicerius
Ut primicerius
Supple statuimus.
Diaconis
Supra, de offi. archidiac., officium. Contra capitulum ista loquuntur secundum diversas consuetudines diversarum ecclesiarum, vel primicerius hoc facit ad mandatum archidiaconi, vel tamquam vicarius eius. Et ita praelatus qui subest episcopo potest alii demandare vices suas, et merito, quia ordinarii iudices sunt. Laur.
Ut ipse
Scilicet, archidiaconus. Vel ipse, scilicet, primicerius, quod est melius.
Donet lectiones
Sed hoc videtur pertinere ad officium archidiaconi, supra, de offi. archidiac., officium. Diversa consuetudo diversarum ecclesiarum impedit contradictionem, quae circa huiusmodi officia consideratur potius. Ber.
X 1.26 DE OFFICIO SACRISTAE
X 1.26.01 Ut sciat
Ut sciat
Supple statuimus.
Vasorum
Secundo post archidiacono. Et sic non est contra, supra, de offi. archidiac., ea quae.
Luminaria
Lampadum, ut differat ab eo quod sequitur.
Sive in cera
Quia in his illuminatur ecclesia. Et secundum hoc etiam videtur pertinere ad officium custodis, infra, de offi. custod., custos ecclesiae. Sed hoc referas ad diversam consutudinem, ut saepius dictum est. Ber.
X 1.27 DE OFFICIO CUSTODIS
X 1.27.01 Custos ecclesiae
Tintinabulorum
Supra, de elect., in causis; et infra, de offi. custod., custos sollicitus; et 1. dist., ius militare.
Utensilia
Supra, de offi. archidiac., ea quae. Solutio: supple sub archidiacono et sacrista. Vel diversa est consuetudo.
Modum
Sic 24. q. 1, manet. Arg. quod ita exceditur modus in eo quod est amplius, sicut in eo quod est minus, 51. dist., quod in aliquo; 45. dist., disciplina; 41. dist., quisquis; et ff. de poe., respiciendum; C. de cust. reo., si quis, in fi.; et infra, de vit. et honest. cler., clerici officia. Et sic media via teneda est. Unde versus: cum media semper gaudebam ludere forma // maior enim mediis gratia rebus inest. Et illud versus: inter utrumque vola medio tutissimus ibis.
Cum discretione
Discretio enim mater est omnium virtutum, 1. q. 5, praesentium.
Minus idoneus
Sic ergo removetur ab officio suo minus idoneus. Sic magister minus idoneus removetur, qui primum moribus, deinde scientia et facundia alios praecellere debet, C. de prof. et med., grammaticos seu oratores, lib. 10. Et iudex et praelatus removentur propter negligentiam, supra, de offi. archidiac., ea quae.
Emendet
Arg. guod per denuciationem offensa proxima veniam meretur, 35. dist., episcopus; C. de episcopal. aud., nemo. Et sic quodlibet peccatum non inducit depositionem, 5. q. 4, in loco.
Denunciando
Arg. quod per denunciationem aliquis removendus sit, arg. 2. q. 7, quapropter; infra, de iureiur., querelam; infra, de fideiuss., pervenit. Sed non loquuntur in denunciatione, et arg. ad hoc 24. q. 3, ecce, vers. undecumque.
X 1.27.02 Custos sollicitus
Absente episcopo
Arg. quod res canonicorum per episcopum dispensari debent, 12. q. 2, Vulteranae. Et per ipsum debet constitui oeconomus, C. de episc. et cler., omnes § hoc nihilominus; et 9. q. 3, cum simus.
His tribus
Qui enumerantur inferius archidiaconus, archipresbyter et custos.
Sanctiores
Et ita videtur quod semper melior et iustior sit eligendus, 8. q. 1, licet; et 8. q. 1, si ergo; 63. dist., metropolitano; et 25. dist., unum § nunc autem; 1. q. 1, vilissimus; in Auth. de monach. § ordinatione, coll. 1; arg. 16. q. 7, monasterium; et supra, de elect., cum nobis; et supra, de renunciat., nisi § pro defectu; et infra, de praeben., venerabilis; 61. dist., Cathinensis; et 85. dist., Florentinum; arg. ff. de leg. 2, cum pater § rogo. Solutio: melior, iustior et sanctior debet eligi. Tamen si alius eligatur, licet non sit melior, sufficit quod sit sufficiens, quia conveniens scientia sufficit in praelato, supra, de renunciat., nisi § pro defectu; et supra, de elect., cum nobis.
Neque zelus
Id est, odium, quia est et bonus zelus et malus zelus. De malo hic intelligitur. Sicut est bonus dolus et malus dolus, ff. de dolo mal., hoc edicto § non fuit.
X 1.28 DE OFFICIO VICARII
X 1.28.01 Ad audientiam
In diversis
Quod esse non debuit, cum pluribus servire non possit, quia dum ad utrumque festinat, neutrum bene peragit, 16. q. 1, presbyteros; et C. de assessor., nemo. Et eo ipso quod permisit se intitulari in secunda, vel postquam translatus est ad eam, perdit ius quod habuit in vicaria, infra, de concess. praeben., litteras; 21. q. 2, si quis iam translatus. Et qui beneficiatus est in una ecclesia non est idoneus ad aliam, infra, de praeben., super inordinata. Immo non solum vicariam petere non poterat, sed utrumque beneficium perdere debet, si utrumque retinere contendit, secundum moderna iura, infra, de praeben., de multa. Qui enim habet vicariam perpetuam, beneficiatus intelligitur, supra, de rescript., postulasti. Et quod curam animarum vel praelationem et consimilem recipit, prima ipso iure vacat, infra, de praeben., de multa. Et idem est si quis habet perpetuam vicariam, sicut si haberet ecclesiam intitulatam, infra, de offi. vicar., ex parte; et supra, de fil. presbyt., constitutus.
X 1.28.02 Provideas
Plures
Ex eo quod dicit, plures, videtur quod possit habere unam vicariam. Sed hoc videtur falsum, quia quilibet in propria persona, et non per vicarium debet in ecclesia deservire, infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; et infra, de cleri. non residen., relatum; et supra, de elect., cum in cunctis. Et melius in iure novo infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Et hoc est verum nisi in casibus qui ponuntur in dicta decretali infra, de praeben., extirpandae § qui vero, scilicet, cum parochialis ecclesia sit annexa dignitati vel praebendae maioris ecclesiae, ut ibi; alias hodie vicarii constitui non possunt. Et talis vicarius debet esse sacerdos, cum habeat curam animarum, infra, de offi. vicar., ex parte. Et debet esse perpetuus, ut in praedicto infra, de praeben., extirpandae § qui vero; et canonice institutus cum certa portione per episcopum, infra, de offi. vicar., ad haec.
X 1.28.03 Ad haec
Episcopi
Quidam supplent: et patroni si non sit collegiata ecclesia, quoniam patroni consensus desideratur ubicumque ius perpetuum percipiendi aliquid confertur alicui, arg. 16. q. 7, decernimus; et 16. q. 5, si quis episcoporum; C. de aucto. praestan., veterem; et 63. dist., principali. Hoc non credo quod consensus patroni sit requirendus, cum patronus tantummodo debeat praesentare vacante ecclesia, ut dicunt iura praedicta. Sed ecclesia non intelligitur vacare in institutione vicarii, et hoc videtur hic innui.
Removere
Ergo habet ius in re. Verum est quod habet ius vicariae, sed non dicit habere ecclesiam quo ad titulum. Solus enim praelatus habet eam intitulatam. Tamen expelli non potest, ac si haberet eam intitulatam sine iusta causa, et tunc per iudicem, et non per praelatum ipsius ecclesiae, ut hic in fine dicit.
Minuere
Cum sit perpetuo constituta, arg. infra, de censib., prohibemus.
X 1.28.04 Clericos
Clericos
Sic pone casum: praelati ecclesiarum in quibus habent curam animarum vel aliam dignitatem in propria persona deservire debent ecclesiae et non substituere sibi vicarios, quia hoc est contra rationem. Et iste casus probatur infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Et sic ordinabis litteram. Non permittas clericos, id est, praelatos, in presbyteratu vel alios in inferioribus ordinibus constitutos substituere alios in vicariis ecclesiarum quas, scilicet, ecclesias adepti sunt tamquam praelati. Et quod ita accipiatur hoc nomen, clericos, probatur. Appellatione enim clericorum omnes superiores continentur, in Auth. de sanct. episc. § presbyterorum, coll. 9; et 11. q. 1, de persona. Secundum alium casum, qui poni consuevit, expone clericos, id est vicarios substitutos, alios scilicet vicarios in vicariis quas adeptis sunt, quasi dicat vicarius non potest alium vicarium sibi constituere. Sed iste casus non est bonus, quia per hoc innuitur quod licitum sit constituere vicarium, quod non est verum, ut dictum est secundum ius novum, nisi tu velis restringere hanc decretalem ad casum illius infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Sed in nullo casu licet vicario alium sibi vicarium substituere. Ber.
X 1.28.05 Sua nobis
Vicarii
Vicarius omnia potest quae pertinent ad iurisdictionem illius cuius vices gerit, C. de off. eius qui vic., in causa; 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde. Quaedam tamen sunt quae sine speciali mandato attentare non debet, infra, de offi. legat., quod translationem.
Non extenditur
Nisi forte infra centesimum milliare ad instar praefecti urbis, ff. de off. praef. urb., omnia § in initio; et ff. de off. procon., si in alia § ulti.
Irritum
Nota quod factum est per surreptionem non valet tamquam a non suo iudice, 11. q. 1, in clericorum; et C. si a non comp. iud., et in privatorum. Et retractari potest altera parte absente, infra, de re iudic., cum olim. Et praecipue in decretali ista, hae enim litterae nullam conferebant iurisdictionem, quia iurisdictio vicarii non extenditur extra urbem, ut hic dicit. Ergo si concedat litteras extra est nulla iurisdictio, ff. de iuris., extra territorium; C. qui pro sua iur. iud., in causarum. Et ita quicquid factum est hic per litteras vicarii ipso iure non tenuit. De hac materia dictum est supra, de rescript., ad audientiam 2.
X 1.28.06 Ex parte
Perpetuos vicarios
Perpetuus vicarius dicitur qui canonice a persona ecclesiae et auctoritate episcopi est institutus et certam debet percipere portionem, supra, de offi. vicar., ad haec; et infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Nec potest quis habere plures vicarias, cum habeat curam animarum tamquam vicarius et debet residere in loco, ut hic dicit, sicut nec quis potest habere plures ecclesias, infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; et infra, de cleri. non residen., relatum; et infra, de praeben., de multa. In quibus casibus possit quis constituere vicarium, dicitur in praedicta decretali infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Beneficia enim ecclesiarum propter officia divina constituta fuerunt, 12. q. 2, concessio; 16. q. 1, generaliter; et 1. q. 2, clerici; arg. C. de testam. milit., ne quidam; et 21. q. 3, Cyprianus.
Per subtractionem
Et sic certam compelluntur alii clerici quando necessitas vel utilitas, ut ordinentur exposcit, supra, de aetat. et qualit., quaeris. Nec habet locum distinctio quae consuevit notari, 84. dist., in princ., maxime ubi quis recipit beneficium animarum curam habens annexam sibi, indistincte debet promoveri vel privari illo officio, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de aetat. et qualit., ut abbates; et 60. dist., per totum.
X 1.29 DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI
X 1.29.01 Quia quaesitum
Compellunt
Unde iactura causae affici debent qui patrocinium potentiorum advocant, C. ne lic. pot. patroc., divine; et infra, de alienat. mut. iud., ex parte. Et iudex propter prohibitionem illorum non dimittat suam iustitiam exercere, infra, de iudic., decernimus, in fi.; arg. 11. q. 3, quatuor; 11. q. 3, iniustum; et C. quod metus cau., venditiones.
Pari poena
Sic patet quod facientes et consentientes pari poena constringuntur; sic 2. q. 1, notum; 86. dist., facientes. Arg. contra quod magis puniuntur consentientes quam agentes, 24. q. 3, qui aliorum; et 11. q. 3, qui consentit. Ad hoc nota quod quadruplex est consensus, scilicet, negligentiae, consilii, cooperationis, et auctoritatis seu defensionis. In primo casu, scilicet, negligentiae, minus peccat consentiens quam faciens, nisi forte negligentia nimis crassa fuerit, ut in praelato, ut 1. q. 1, quicquid invisibilis; et 83. dist., consentire; et 83. dist., nihil. In secundo casu, scilicet, consilii, minus punitur; plus tamen quam negligens, arg. 86. dist., tanta. In tertio casu, cooperationis, aequaliter peccant facientes et consentientes, et secundum hoc intelliguntur omnes auctoritates quae dicunt quod aequaliter puniuntur. In quarto casu auctoritatis sive defensionis, magis peccat consentiens defendendo et auctoritatem praestando quam faciens, et magis puniendus est, 24. q. 3, qui aliorum; et 11. q. 3, qui consentit.
Impedire
Vide qualiter iurisdictio extenditur ad illos de quibus in rescripto mentio non habetur. Sic excommunicatio extenditur ad illos in quos lata non fuit, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de sent. excom., si concubinae. Et hoc contingit quia impedit ipsam iurisdictionem, et iudex omnia potest quae ad ipsam iurisdictionem pertinent, et sine quibus causa expediri non potest, infra, de offi. deleg., praeterea; et infra, de offi. deleg., significasti; et infra, de offi. deleg., prudentiam, in fi.; et infra, de offi. deleg., suspicionis, 1. resp.; et infra, de testib., tam litteris.
X 1.29.02 Sane si a nobis
Priorum litterarum
Contra supra, de rescript., caeterum, ubi valent primae litterae si secundae non faciant mentionem de primis. Sed illud intellige quando ad diversos iudices primae et secundae impetrantur, hic quando ad eosdem iudices primae et secundae litterae impetrantur, et forma diversa est. Unde videtur dicere quod supersedere debent, donec consulant superiorem qualiter debeant se habere in causa ipsa, secundum quas litteras procedant, ne pro tali varietate negotium ex toto impediatur, si vellent sequi utramque formam. Sed secundum hoc videtur negotium impediri. Non impeditur finaliter, sed ad tempus, vel quousque Papa rescribat super illo. Sed hodie non videtur habere locum quod hic dicit, quia procedere debent per formam primo sibi datam, ex quo secundae litterae non faciunt mentionem de primis, infra, de appell., ut debitus; et supra, de rescript., capitulum; et quia tacita veritate impetratae sunt, cum non fecerint mentionem de prima forma. Alii volunt intelligere hoc capitulum ut concordet cum illo supra, de rescript., caeterum, et dicunt quod procedendum est per primas, et supersedere debent executioni secundarum donec consulant Papam super poena imponenda illi impetranti tacita veritate. Sed haec littera utrarumque contradicit eis, et est prius primum dictum verius per decretalem infra, de appell., ut debitus. Sed super expensis potest puniri, supra, de rescript., caeterum, in fi. De hac materia dixi supra, de rescript., sicut Romana.
X 1.29.03 Si pro debilitate
Liberum
Etiam partibus invitis, cum potestas sit taliter a lege concessa, C. de iud., a iudice; infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica; nisi in casu eiusdem decretalis infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § is autem; et infra, de offi. deleg., pastoralis, in princ. Et compellere etiam potest renuentem, nisi malitiose exonerare se vellet, ut ibi dicit. Et sic semper iusta causa debet subesse quando causam committit, ut hic habes.
Personis discretis
Infra, de cons. et affin., ex litteris; et infra, de praeben., super inordinata.
Te consulere
Tamquam virum discretum et non tamquam iudicem, si vices suas in totum commisit, ut infra, de offi. deleg., super quaestionum § porro; alias si cum eo postea vellet iudicare, non valeret, infra, de offi. deleg., cum super.
Causae
Puta inquisitio excesuum provisio ecclesiae, arg. infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § 2; secundum formam illius §, alioquin bene posset committere magis perito.
Graves
Sic etiam gravia negotia debet quis per se tractare, et non per procuratorem, C. de procur., in pecuniariis. Nec tamen potest cogi constituere procuratorem, infra, de procurat., querelam. Ber.
X 1.29.04 De causis
Certum terminum
Tempus id currit postquam litterae iudicibus praesentatur, infra, de appell., super eo 2. Quid si infra viginti dies causa committatur terminanda, numquid induciae viginti dierum dandae sunt, 3. q. 3, offeratur? Videtur quod sic, quia beneficium iuris nemini est auferendum, 28. dist., de his, in fi.; ff. de re iud., si se non § si quis ex testamento; et restitutio quae infra quadriennium determinari debet, reo dilationem petente prorogatur ultra quadriennium, et tunc prodest tam reo quam actori, C. de temp. in int. rest., petendae. Sed contradicit in fine, quia tempus prorogari non potest nisi de consensu partium. Solutio: propter temporis angustiam puto arctandas inducias et non ampliandas. Interdum enim licet iudici arctare tempus a lege statutum, ff. de re iud., qui pro tribunali; et infra, de re iudic., quod ad consultationem. Nam et causa criminalis infra biennium terminanda est, C. de iud., properandum, in princ.; et C. ut inf. cert. temp., criminales. Quandoque tamen infra quinquaginta dies, C. ut omn. tam civ., nemo.
Consensu partium
Arg. quod de consensu partium solemnitates iuris possunt remitti, arg. infra, de restit. spol., licet; et ff. de feri., ne quis messium. Arg. contra infra, de fer., conquestus; et 3. q. 5, accusatoribus; 23. dist., quorundam; C. de liber. caus., nec si volens; C. de recepti., authen. decernimus; C. de iureiuran., cum et iudices § sed quia. Solutio: illae solemnitates iuris quae sunt introductae in favorem partium, possunt omitti de consensu partium, ut ff. de feri., ne quis messium; et infra, de testib., tuis quaestionibus; et infra, de restit. spol., licet. Sed illis solemnitatibus quae sunt introductae propter reverentiam dierum partes renunciare non possunt, infra, de fer., conquestus. Et illis quae pro communi utilitate sive publica, ut in praeallegata, C. de iureiuran., cum et iudices § sed quia; et caeteris quae sunt de substantia iudiciorum, ut est libelli oblatio et litis contestatio, et quod sententia feratur in scriptis.
Prorogetur
Et ita patet quod iurisdictio quae certo tempore finitur potest prorogari ad maius tempus. De prorogatione iurisdictionis dicetur infra, de offi. deleg., P et G. Et si compromissum fiat ad certum tempus, finitur compromissum, nisi de consensu partium prorogetur, ff. de recepti., diem.
Eo transacto
Posset quaeri in capitulo isto: pone quod iudex ultima die iurisdictionis suae tulit sententiam. Quis mandabit ipsam executioni, numquid idem iudex? Dico quod sic, quoniam potestas cognoscendi expiravit, non potestas exequendi, arg. infra, de offi. deleg., in litteris.
Venire
Dum tamen citatio teneat, alias non tenetur, supra, de elect., bonae 2; et infra, de fer., conquestus. Ber.
Certa
Sic est in usurariis, infra, de usur., quia in omnibus. Et si illi perseveraverunt, excommunicentur, infra, de usur., praeterea. Sed certa poena statuta est, quia si est contumax, si talis est res, debet mitti in possessionem causae rei servandae. Si non est talis, excommunicetur, infra, ut lite non cont., tuae; et infra, ut lite non cont., quoniam. Quid si diversae sunt poenae? Minor imponatur, de poen. dist. 1, poenae; 50. dist., si quis voluntate; et 50. dist., si qua femina; vel locus erit gratificationi, infra, de iure patron., cum autem; vel illam quae magis timetur, ut in capitulo infra, ut lite non cont., quoniam, in fi.
Eandem infligas
Cum sis delegatus, quo casu dispensare non potes, sed iure communi procedere, cum fines mandati exacta diligentia sint servandi, supra, de rescript., cum dilecta; secus in ordinario, qui dispensare potest, infra, de iudic., at si clerici.
Arbitrium
Arg. ff. de iure delib., si servus § 1; qualitate delicti et causae et personae inspecta, infra, de homic., sicut dignum.
X 1.29.05 Praeterea
Simpliciter
Sine aliqua forma expressa, quia si certa forma esset data, illa esset servanda, supra, de rescript., cum dilecta. Sed cum simpliciter mandat quod iniustum fuerit exequaris, supra, de fil. presbyt., dilectus. Tunc habet locum quod hic dicit, quod omnia potest sine quibus causa expediri non potest, infra, de offi. deleg., prudentiam, in fi.; et infra, de offi. deleg., suspicionis. Et sic est quod verbum simpliciter positum, generaliter intelligitur, 19. dist., si Romanorum; et infra, de privileg., quia circa.
Coercere
Secundum tenorem illius decretalis infra, ut lite non cont., tuae. Si lis est contestata, secundum tenorem illius decretalis infra, de dolo et contu., prout.
Mandatum
Secundum quod habetur infra, de restit. spol., conquerente.
Ex eo quod causa
Arg. quod concessio principali conceditur accessorium, 8. dist., quo iure; et 16. q. 1, si monachus; et ff. de iuris., cui iurisdictio; et ff. de re iud., quidam; C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus; et infra, de in integ. restit., causa. Arg. contra 20. q. 3, constituit; ff. deposi., depositum § quae depositis; et infra, de testamen., ad haec; ff. de usufru., item si fundi § sed si insula; 2. q. 6, quisquis; et C. de episcopal. aud., authen. si liberi; et C. de liber. praet., authen. ex causa; et C. de legi. et const., servis. Solutio: prima pars vera est, et capitulum 20. q. 3, constituit, non est contra, quia ibi intentio principalis fuit circa res, alia non tangunt contrarium. Item est arg. quod aliquo prohibito, prohibetur omne id per quod pervenitur ad illud, ff. de sponsal., oratio; infra, de procurat., tuae. Verumtamen licet aliqua sint annexa, et alicui concessa, licet unum admittatur, non tamen aliud, immo nec illud, ff. de lib. et post., si ita § regula. Sed illud est speciale favore libertatis. Item arg. quod idem iuris est in utroque connexorum, supra, de consti., translato; et 1. q. 3, si quis obiecerit; et 8. dist., quo iure; et infra, de appell., una; ff. de appellat., si qui; et ff. de appellat., si qui § si quis; et ff. de appellat., si qui § sed cum. Arg. contra infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; C. de fid. instrum., si uteris; et infra, de despon. impub., de illis 2; et 2. q. 5, interrogatum. Solutio: idem iuris est in utroque connexorum, ubi alterum sine altero esse non contingit, ut hic, et ubi eadem ratio est in utroque casu, ut supra, de consti., translato; secus ubi diversa est ratio, ut patet per contraria.
X 1.29.06 Quamvis
Duobus
Haec fuit dubitatio, quia causa commissa fuit duobus sub hac forma: mandamus ut procedatis in causa. Quod iustum fuerit facientes, nulla clausula adiecta, quod si ambo non poteris, etc. Credebatur quod si unus non posset interesse, quod non posset committere. Ideo quaesivit episcopus Wintoniensis an posset committere vices suas, et dicit quod bene potest, quia clausula illa nihil facit quantum ad potestatem committendi, cum habeat illam a lege, infra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp.; et infra, de offi. deleg., quoniam abbas; et C. de iud., a iudice.
X 1.29.07 Significasti
Ordinarius
Dubitatio fuit, quia iste credebat quod delegatus iudex non posset suam sententiam mandare executioni, arg. 2. q. 6, quisquis 2; et ff. de re iud., a divo pio; sed potest, ut hic patet.
Non vult
Si non vult, potest compelli a delegato qui maior est illo etiam episcopo quantum ad causam illam, infra, de offi. deleg., sane quia; et infra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp.; etiam si sciat eam iniustam, infra, de offi. deleg., pastoralis § quia vero; dum tamen faciat ei fidem de iurisdictione sua, infra, de offi. deleg., cum in iure; et C. de mand. princ., si quis.
Resistentibus
Quos potest excommunicare, cum habet coerctionem; alias talis executio delusoria videretur, infra, de offi. deleg., ex litteris; et arg. ff. de off. eius cui man. est iur., mandatam, in fi.; et supra, de offi. deleg., quia quaesitum.
Restiterint
Et sic videntur fieri de sua iurisdictione praestando impedimentum. Unde illos potest excommunicare, supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et infra, de testib., tam litteris.
X 1.29.08 Si quando
Transactione
Transactio in spiritualibus intervenire non potest proprie sumpto vocabulo, infra, de transact., super eo. Amicabilis autem compositio posset, infra, de transact., statuimus; arg. ad hoc infra, de praeben., nisi; et infra, de rerum perm., exhibita. Unde expone transactione, id est, amicabili compositione.
Institutionem
Unde titulum non habent vel causam possidendi titulus enim non acquiritur per transactionem in spiritualibus, sed canonica institutione, infra, de instit., ex frequentibus; et ff. de decur., Herennius Modestinus.
Mandato
De mittendo in possessionem illum transigentem.
Resistere
Sed precibus instet, alias appellet si non admittat preces et tenebit appellatio, infra, de offi. deleg., super eo; arg. infra, de re iudic., cum super.
X 1.29.09 In litteris
Praecepit
Cum effectu, scilicet, nam si mandavit. Et non est paritum, ipsemet postea exequatur, ut supra, de offi. deleg., significasti. Verba enim cum effectu sunt accipienda, infra, de cleri. non residen., relatum; et de poen. dist. 1, haec autem verba; et ff. quod quisque iur., hoc edictum § haec autem verba; et infra, de spons., adolescens. Haec potest facere usque ad annum a die latae sententiae, infra, de offi. deleg., quaerenti.
Officio suo functus
Sic ff. de re iud., iudex; et infra, de offi. deleg., venerabili. Et ita expirat delegati iurisdictio, sententia lata et executioni mandata, ut hic. Item finitur mortuo iudice, cui proprio nomine scribitur, infra, de offi. deleg., quoniam abbas, a contrario sensu. Item per mortem illius contra quem litterae impetrantur re integra, supra, de rescript., significavit; item revocato mandato, ff. de iud., iudicium; et per secundas litteras quae expressam faciunt mentionem de primis, supra, de rescript., caeterum. Item si iudex remittit causam superiori, infra, de offi. legat., licet. Item elapso termino commissionis, supra, de offi. deleg., de causis. Item si re integra moriatur delegans, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet. Item per legitimam recusationem, infra, de for. compet., licet ratione; et infra, de appell., ut debitus. Item per delationem appellationis, arg. infra, de appell., saepe; et infra, de appell., interposita.
X 1.29.10 Consultationibus
Antequam
Alias si fraudulenter recessisset, secus esset, infra, de appell., suggestum; vel post citationem, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius. Sed ibi suppletur: maxime, et hic eodem modo.
Restitutionem
Sic videtur quod si quis sit absens iusta de causa, et non animo fraudandi, non debet fieri missio in possessionem bonorum ipsius, ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinus § quid sit latiare; arg. ff. de iud., non videtur; ff. de peculi., eo tempore, 1. resp. Arg. contra C. de rest. milit., ignorare; et ff. de reb. auct. iud. poss., pupillus; et ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinus § si fundum. Quia in istis contradicitur quod etiam iusta de causa absens si non defenditur, fit missio in possessionem. Solutio: aliud est bona alicuius possideri, et aliud in possessionem mitti, et aliud restituere possessionem, quia si aliquis vocatus latitat causa fraudandi creditores, si non defendatur boni viri arbitratu, bona eius possideri iubentur, et etiam venduntur, ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinus, circa princ.; et ff. quib. ex caus. in poss. eat. § quid sit latiare; et C. de bon. auct. iud. poss., cum proponas; et secundum quod dicitur in authentica ibi posita C. de bon. auct. iud. poss., authen. et qui iurat. Si autem vocatus non latitat ut fraudet creditores, sed absens est ex quacumque causa probabili vel non probabili, necessaria vel non necessaria, si non defendatur, mittuntur creditores in bonorum possessionem causa custodiae, nec ea vendere possunt, nec possident, ff. ex quib. cau. maio., item ait § hic autem; et ff. de acq. poss., possideri § ulti.; et infra, ut lite non cont., quoniam, in fi.; et hoc in personali actione. Sed si quis absens sit contra quem agatur actione reali, citari debet ad domum, et interrogandi sunt amici an ipsum defendere velint, ff. ex quib. cau. maio., ergo. Et si non sit qui eum defendat, fit missio in possessionem petitam causa rei servandae, infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Et sic intelligitur contrarium illud ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinus § si fundum. Aliud est possessionem restituere, ut hic dicitur, quia tunc est possessor quousque evincatur proprietas, et habet commodum possessionis, et hoc denegatur in casu praesenti si daretur restitutio; quasi diffinitive procederetur contra absentem lite non contestata, quod esse non debet, infra, ut lite non cont., per totum. Et idem est servandum in hac causa, sicut esset si tractaretur causa proprietatis, infra, ut lite non cont., accedens 1. Quid ergo faciet iste spoliatus? Fiet denunciatio ad domum legitimam, et si non sit qui eum defendat, mittatur in possessionem causa rei servandae. Reo postea veniente, iusta probata causa absentiae restituitur in integrum, vel ad appellandum. Et haec missio non prohibetur hic, sed restitutio tantum. De restitutione absentis dicitur 2. q. 6, biduum § si adversus absentem. Et etiam sine iusta causa restituitur ei possessio quandocumque infra annum, prout dicitur in decretali infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis.
Possessionem et deiectionem
Nota quod haec duo tenetur qui petit restitui, scilicet se possedisse et spoliatum fuisse, infra, de restit. spol., olim causam; et infra, qui fil. sint legit., causam quae 2. Et idem est si aliquis spoliavit vel mandavit vel ratam habuit spoliationem, infra, de restit. spol., cum ad sedem, ad fi.; ff. de vi et de vi arm., praetor ait § deiecisse.
Nisi is
Per hanc litteram videtur quod si iste contumaciter fuisset absens, quod esset restitutio facienda. Quod non est verum nisi post litem contestatam, quia tunc si esset contumax reciperentur testes, et restitueretur si probasset suam possessionem et spoliationem. Et sic intellige versiculum ultimum, alias testes ante litem contestatam propter contumaciam non sunt recipiendi in causa restitutionis, infra, ut lite non cont., accedens 1; et sic mutat casum. Similis mutatio est infra, de caus. poss. et propr., cum olim. Quia supra dixit de eo qui erat absens probabili causa, et antequam sciret litteras contra se impetratas, et hic loquitur cum lite contestata, contumax invenitur, et in eo casu, si liquet de causa, restituitur possessio, infra, de dolo et contu., prout. Vel mittitur tantum in possessionem causa rei servandae propter contumaciam lite non contestata, infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Vel potest intelligi secundum opnionem illorum qui dicebant quod lite non contestata possunt recipi testes contra contumacem, et sententia ferri. Haec fuit opinio Hug., et sic proprie tenetur illud, nisi. Ber.
X 1.29.11 Sane
Vices nostras
Nota quod delegatus vicem gerit delegantis, 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde; et ff. de off. eius cui man. est iur., et si praetor.
Terminandam
Arg. 21. dist., inferior; et 21. dist., denique. Item maior est ordinario quantum ad causam illam, infra, de offi. ord., pastoralis. Item arg. quod Papa potest ligari ab illo, cui peccata sua confitetur, 2. q. 5, mandastis.
Si episcopus
Cuius causa commissa est delegato, et ita est de iurisdictione delegati quantum ad illam causam.
Persona
Cuius causa non est delegato commissa, tamen si iurisdictionem delegati impediat, delegatus potest illum punire, ut hic dicitur, et supra, de offi. deleg., quia quaesitum.
De iurisdictione
Quia ex tali delegatione fit de sua iurisdictione, cuius causa est delegato commissa.
Compelli
Cum habeat iurisdictionem in illum, alias nulla esset delegatio talis, infra, de offi. deleg., ex litteris; et ff. de off. eius cui man. est iur., mandatam, in fi. Et est notabile, quia defertur maioribus in poenis inferendis propter dignitatem. Contra habes infra, de statu monach., ea quae, 1. resp.
Officium
Quando sic specialia interdicuntur, alia non interdicta potest exercere, supra, de corp. vitia., significavit. Secus si esset simpliciter ab officio suspensus. Ber.
Specialiter
Hoc fit cum episcopus suo nomine convenitur, et est arg. quod alius pro delicto alterius punitur. Item arg. pro delicto unius totam terram supponi interdicto, supra, de postul. praelat., ad haec; et infra, de spons., non est.
X 1.29.12 Ex parte N.
Omnino
Id est, sine aliqua pactione, conditione vel modo.
Dimittere
Videtur quod talis renunciatio simoniaca fuerit, quia qui remittit, dat, 8. q. 3, talia; et infra, de testib., veniens 1; et ff. de calum., quin etiam; et ff. quae in fraud. cred., in fraudem. Arg. contra ff. quae in fraud. cred., si pignus. Resp.: haec dictio, omnino, solvit contraria, id est, sine aliqua conditione. Item pone quod simpliciter renunciet, sed in animo habet ut ei detur, alias non renunciaturus, videtur quod simonia committitur. Sola enim voluntate committitur, sicut usura, quae sola voluntate committitur, infra, de usur., consuluit; et 1. q. 1, qui studet; sed secus in simoniacis, quia prohibita, secus in prohibitis, quia simoniaca. Prohibita, quia simoniaca sunt illa quae in veteri testamento novoque simoniaca erant in sui natura, ut vendere sacramenta, ut praedicto capitulo 1. q. 1, qui studet; et 1. q. 1, sicut eunuchus. Simoniaca, quia prohibita sunt illa quae per constitutionem ecclesiae facta sunt simoniaca. Quale est hoc et etiam pastum dare post receptionem in canonicum, et in istis non sufficit sola voluntas, nec in aliis, dum tamen sit contenta suis terminis. Quod de usuris dicitur non promovet, quia usurae in utroque testamento prohibitae sunt. Vincen.
Non obstantibus
Arg. contra supra, de rescript., sicut Romana; speciale derogat generali. Sed hic primae videntur generales et secundae speciales, quae de uno speciali beneficiato faciunt mentionem, et tamen non valent hic secundae. Sed hic veritate inspecta speciales sunt tam primae quam secundae, id est, quia primae tantum ad unum beneficium restringuntur. Sed hodie in litteris pro beneficiis obtinendis illae solae praevalent, quae primo praesentantur, supra, de rescript., capitulum. Et secundum hoc concordat cum illa, quia prima primo fuerunt praesentatae, et episcopo loci hoc mandabatur, infra, de appell., ut debitus. De hac materia dictum fuit supra, de rescript., sicut Romana; dic ut ibi.
X 1.29.13 Ex parte tua
Rationabiles
Arg. quod magis est procedendum secundum iuris ordinem quam secundum formam rescripti, sic supra, de rescript., causam quae. Sed contra supra, de rescript., cum dilecta. Solutio: semper sequenda est forma rescripti si non contradicat iuri. Si vero contradicat, secus est, supra, de aetat. et qualit., eam te. Et hoc verum est nisi Papa ex certa scientia contrarium mandet, tunc est ei obediendum, etsi durum sit mandatum, 100. dist., contra morem; et 19. dist., in memoriam. Et ille qui recipit legitimas exceptiones, secundum ius facere intelligitur ad quod etiam tenetur, supra, de aetat. et qualit., accepimus, in fi. Item arg. quod si compromisisti in aliquem ut stares mandato suo, intelligendum est de honesto, infra, de iureiur., veniens; et infra, de iureiur., Quintavallis.
Nullae
Supple et constet intentionem Papae talem fuisse et voluntatem; alias enim non obstante tali generalitate, rationabiles exceptiones recipi debent, arg. infra, de restit. spol., audita; arg. ff. de pignorib., obligatione; C. quae res pign. oblig. poss., alumnos; et ff. de peculi., qui peculii. Sed cum specialiter numerantur et dicit non obstante tali generalitate vel tali exceptione, illas non recipiet iudex, arg. ff. si quis caut., sed et si § quaesitum.
Credimus umquam
Arg. contra 2. q. 7, lator; et 21. q. 2, placuit. Contra 27. q. 1, si homo esses. Solutio: in contrariis notum erat Papae factum ipsum, et quia illa talia sunt ubi locum non habet exceptio vel excusatio. Item arg. contra C. de decur., exemplo, lib. 10.
X 1.29.14 Quoniam abbas
Praefixit
Et etiam solus potuit praefigere altero mortuo, si continebatur in litteris, quod si ambo non poteritis, etc. Quia tunc extitit conditio, nec propterea expiravit mandatum quantum ad illum defunctum, sed statim altero substituto, et confirmato ambo procedere debent, quia temporale fuit impedimentum, C. de curat. fur., cum aliis.
Substitutum
Ecce quod successor potest cognoscere unde potuit cognoscere praedecessor etiam delegatus, et hoc verum est quando proprium nomen in litteris non sit expressum. Quia pro una persona intelliguntur, quia dignitas non moritur. Sed si proprium nomen in litteris fuerit expressum, quia tunc commissio facta fuit personae, successor non cognoscet. Et haec est ratio quia, ut dixi, dignitas numquam perit, individua vero quotidie pereunt, ff. de leg. 1, si quis in fundi. Sed videtur quod idem sit, et si non exprimatur proprium nomen, quia hoc nomen abbas talis loci, loco proprii nominis est, ff. de lib. et post., nominatim, arg. Sed non est proprium nomen, sed singulare, ut phoenix, et appellativum similiter, et si electus sit loco praemotui, idem est, quia idem debet cognoscere ut praedecessor, ff. de iud., mortuo; in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § et hoc iubemus, coll. 9. Sed videtur quod etiam si expressum non sit nomen dignitatis, quod successor adhuc cognoscere possit, arg. ff. de condi. et demon., filiae § Titia; et ff. de lib. et post., placet; et ff. de lib. et post., ideoque; et arg. ff. de ann. legat., annua § 1; sed illud testator voluit. Sed pone quod plures archidiaconi sunt in aliqua ecclesia sicut sunt in ecclesia Parisiensi. Et Papa mandat archidiacono Parisiensi sine additione proprii nominis vel cognominis ita quod non apparet de quo senserit, cum plures sint archidiaconi, quis ergo erit iudex? Videtur quod nullus, quia si duo dati sunt tutores eiusdem nominis, nec apparet de quo senserit testator, neuter erit tutor, ff. de testam. tut., duo sunt Titii. Et si testator dicat: exheredo filium meum, cum plures habeat, nomine proprio non expresso, nullus est exheredatus, ff. de lib. et post., nominatim. Et si non apparet quis heres institutus sit, institutio non valet, ff. de hered. instit., in tempus § quotiens; et ff. de reb. dub., si ita fuerit § item si ex pluribus; et ff. de manum. test., cum ex pluribus. Sed videtur quod ille sit iudex quem imperator elegerit, sicut si inter duos dubitetur de eodem legato cui potius dari debeat, heres eligere debet cui solvat, ff. de leg. 2, si quis servum § si inter duos. Et si quis intentione ambigua usus est, quod ei utilius est debet accipere, ff. de iud., si quis intentione; et ff. de iud. solemus; et C. de condi. indeb., si quis servum; hoc vidi de facto. Hic satis patet quod ille quem elegerit actor erit iudex, quia de illo sensit cum impetravit litteras, ff. de ver. oblig., inter stipulantem. Sed si communi consensu partium partes concordassent et consensissent, non distinguando de quo, quid erit, cum modo dicat actor de uno, et reus de altero, nec potest constare de quo intellexerunt, quia non concordant? Hic dicere possum, quia ille sit iudex cui primo sunt litterae praesentatae, supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Sed si esset simul praesentatio facta, tunc qui dignior est. Sed si essent aequaliter digni, forte dirimatur, ff. de iud., sed cum ambo; et 26. q. 2, sors non est.
Sicut est iusta
Haec verba cum ponuntur in confirmationibus conditionaliter intelliguntur, infra, de confirm. util. vel inutil., examinata; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Secus si ponantur in privilegio, quia privilegium est lex privata, 3. dist., privilegia; et privilegium semper debet aliquid ponere, infra, de verb. sign., abbate; et infra, de privileg., in his. Et sic ponuntur in sententiis quas Papa ex certa scientia confirmat, ut hic.
X 1.29.15 Super eo
Inter aliquos
Qui se dicunt patronos.
Ius
Scilicet, praesentationem, ut dixi supra.
Ordinet ecclesiam
Haec verba ambiguitatem continere videntur, unde iudex credebat quod ipse instituere posset clericum praesentandum, quod non est verum. Unde sic expone, ordinet, id est, pronunciet ordinandam ecclesiam ad praesentationem illius qui probavit ius patronatus ad se pertinere. Tamen si episcopus, archidiaconus vel archipresbyter consentiret delegato, valeret eius institutio.
An liceat
Prima quaestio.
An si archipresbyter
Secunda quaestio.
Archidiaconus
Arg. quod archidiaconus vel etiam archipresbyter committere curam animarum, sed hoc est quando ab episcopo est eis specialiter concessum, supra, de offi. archidiac., cum satis; vel cum aliis hoc obtinent de consuetudine, arg. supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de offi. archidiac., dilecto; et infra, de excess. praelat., ad haec.
Intentionis
Arg. privilegia, rescripta et alia consimilia ad ea tantum extendi de quibus cogitatum est, ff. de pacti., tres fratres; ff. de transaction., cum Aquiliana. Et ita intentio mandantis consideranda est, infra, de restit. spol., audita; et infra, de praeben., cum causam; et infra, de praeben., cum olim. Item arg. quod iuri nullius intendit Papa derogare, 22. q. 2, primum; infra, de offi. ord., licet; et infra, de decim., ex multiplici; et supra, de rescript., ad aures.
Tenebit
Et ita debet differri executio sententiae, si per eam alicui praeiudicium generatur, infra, de re iudic., cum super. Et verum est nisi praesumptio sit in contrarium quod malitiose appellatur, sicut contingit in restitutione, infra, de in integ. restit., suscitata.
Sed partibus inter quas
Et ita licet appellatio sit remota in litteris, nihilominus possunt appellare omnes quorum interest, 2. q. 6, non solent. Item nota quod omnes possunt se opponere quos negotium tangit, licet de illis non fiat mentio et sunt admittendi; alias non teneret appellatio interposita per eos. Item arg. quod iurisdictio extenditur ad eos de quibus non est cogitatum. De hoc dixi supra, de offi. deleg., quia quaesitum. Item arg. quod res inter alios acta non nocet aliis, infra, de re iudic., quamvis, ubi de hoc tractatur, et competentius ibi ponitur quam hic.
X 1.29.16 Causam matrimonii
Invita
Et ideo talis confessio praeiudicare non debet, 31. q. 2, Lotharius; et 15. q. 6, si sacerdotibus. Et si etiam sponte id confiteretur, propter unius confessionem vel etiam amborum matrimonium separari non debet, quia saepe adinvicem colluderent, infra, de eo qui cog. consang., super eo; et 35. q. 6 § quod autem. Sed si ambo confiteantur et fama publica consensit, tunc possunt separari, 35. q. 6, si duo. Quidam tamen aliter intelligunt illum canonem.
Confessa est
Coram uno iudice tantum, cum talis confessio hodie non teneret.
Adinvicem unius
Et male, quia non erat ibi posita illa clausula, quod si non omnes, etc., vel alter se litteratorie non excusavit.
Solummodo
Arg. quod ubi aliquorum praesentia desideratur, quod in eorum absentia agitur, non tenet, ut 63. dist., obeuntibus; et supra, de elect., cum in veteri; et C. de testament., si unus; et 66. dist., porro; et 68. dist., corepiscopi; et ff. de transaction., cum hi § si praetor; et ff. de re iud., duo ex tribus; et C. de advoc. fisc., rationales; et ff. de iure fisc., si fiscus. Arg. contra 63. dist., nullus laicorum; et 63. dist., Hadrianus; et C. de postulan., velamento; et 15. q. 7, felix. Solutio: duobus modis desideratur praesentia alicuius quantum ad necessitatem, et sic vera est prima rubrica, ut hic, et supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., venerabilem. Item quantum ad honestatem vel utilitatem, et talis absentia non vitiat quod actum est, ut in contrariis, et 32. q. 2, honorantur.
Unius
Quid iuris sit quando iudices ordinarii, vel delegati, vel arbitri ferunt diversas sententias, dicitur infra, de re iudic., duobus; et ibi dicitur de hoc. Si vero duo sunt iudices et alter sine altero procedat, non tenet sententia, ut hic, sive etiam plures, et aliquo absente pronunciant, ff. de re iud., duo ex tribus.
Recipiat
Sic infra, de restit. spol., ex conquestione. Arg. contra infra, de ord. cognit., intelleximus. Hic et in illa infra, de restit. spol., ex conquestione, possessorio agitur. Et ideo cum causa spoliationis sit privilegiata, illa semper primo est tractanda, et conventus super spoliatione reconvenire spoliatum non potest, nisi de alia spoliatione, infra, de ord. cognit., super spoliatione. Facta vero restitutione postea cognoscatur de proprietate, scilicet, de causa matrimonii. Illa infra, de ord. cognit., intelleximus, loquitur de petitorio. Sed si incontinenti iste vellet probare consanguinitatem, maxime in gradu indispensabili, restitutio differtur secundum tenorem illius decretalis infra, de restit. spol., litteras; alias semper facienda restitutio.
X 1.29.17 Causam quae
Dominus
Arg. est hic evidens quod rationabilis est causa suspicionis, si iudex est dominus adversarii, arg. 3. q. 5, accusatores; et 11. q. 3, quatuor; et infra, de offi. deleg., insinuante. Et idem esset si iudex est vasallus impetrantis, arg. 22. q. 5, de forma. Item si sit suffraganeus impetrantis, infra, ut lite non cont., accedens 1. Item si esset consanguineus vel advocatus extitit in eadem causa pro ipso, infra, de appell., postremo. Idem videtur si habet consimilem causam, infra, de iudic., causam quae inter. Arg. opponitur ad hoc infra, de testib., personas. De causa suspicionis tractabitur infra, de offi. deleg., suspicionis; et infra, de appell., cum speciali.
X 1.29.18 Cum te
A personis ecclesiasticis
Id est, ab audientia personarum, quibus causa commissa est. Et est arg. quod delegatus causam commissam sibi subdelegare debet personis ecclesiasticis, et non laicis, cum laici de talibus causis ecclesiasticis iudicare non debeant, infra, de iudic., decernimus. Et decretalem istam habes infra, de offi. deleg., super quaestionum, circa princ.; et ibi exponitur.
X 1.29.19 Relatum
Contestata
Quod dicit hic secundum leges locum habet, quod si ante litem contestatam moriatur mandator expirat mandatum, ut hic dicitur, quia lis non dicitur coepta nisi per litis contestationem, in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8; ff. rem rat. hab., amplius. Secundum canones non consideratur tantum litis contestatio, sed sufficit sola citatio ante mortem mandatoris ad perpetuandum rescriptum. Unde citatione praemissa non finitur mandatum per mortem mandantis, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet. Sed si citatio non praecedat mortem, statim expirat mandatum, infra, de offi. legat., nemini § 1; et ff. de iuris., et quia. Qualiter fiat contestatio litis habetur infra, de litis contest., olim. Item sicut per libelli oblationem perpetuatur actio, C. quan. lib. princ. dat., dubium; et 2. q. 6, anteriorum. Et sicut res litigiosa efficitur per libelli oblationem, ut in Auth. de litigios., in princ., coll. 8; et C. de litig., authen. litigiosa. Eodem modo perpetuatur iurisdictio delegati per solam citationem, ut dicunt iura praedicta.
X 1.29.20 Gratum
Quasi coeptum
Ideo dicit, quasi coeptum, quia quantum ad perpetuandam iurisdictionem coeptum est negotium, sed quantum ad litem contestatam non est coeptum. Unde legitimas exceptiones potest opponere, unde successor impetratis poterit convenire reum mortuo impetrante, arg. supra, de rescript., significavit, ubi de hoc; et arg. ff. de inoffic. testam., posthumus § ulti.; C. de novat., si delegatio; ff. de iuris., et quia; ibi expone agi coeperit per citationem, ad hoc ut faciat ad propositum, et infra, de offi. deleg., licet; et infra, de offi. legat., nemini.
Maxime
Hic bene dicit quia idem esset si esset certus praemissa citatione, quia potest procedere etiam si esset certus de morte delegantis, et si negotium non esset quasi coeptum, non procederet. Et ideo potest procedere cum nondum sit certus, et negotium sit quasi coeptum. Arg. contra Inst. de mandat. § recte; ibi innuitur quod si ignorans post mortem citavit, licet postea sciat de morte, procedere potest, ff. de acq. poss., fundi venditor § 1; et ff. si cert. pet., eius qui in provincia; et in eadem lege contrarium dicitur.
Recessum
Nota praesumptionem iuris, quod iuri suo renunciare praesumitur qui iuri suo contrarium facit, infra, de testib., cum venisset; quae loquitur de hoc eodem negotio, et est eiusdem Urbani; et infra, de appell., sollicitudinem; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi de hoc multa argumenta invenies; et infra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et C. de iure dom. imp., si creditor; et ff. de minor., si filius; ff. de inoffic. testam., si exheredatus; et ff. de inoffic. testam., si proponas § 1; et 63. dist., cum Hadrianus.
X 1.29.21 Prudentiam
Quinto loco
Primam quaestionem habes infra, de mut. petit., prudentiam; secundam et tertiam infra, de appell., secundo; quartam habes infra, de transact., praeterea quarto.
Teneatur
Ad hanc quaestionem non videtur Papa respondet, sed videtur quod non teneatur venire, supra, de offi. deleg., causam matrimonii; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut; et 2. q. 6, ei qui § diffinita, vers. item si plures; et ff. de re iud., duo ex tribus; et ff. de recepti., si in tres; et ff. de recepti., sicuti. Praeterea si veniret, illi duo non possent procedere, et ideo non esset contumax si non veniret, ut ff. de iud., non videtur; et ff. de peculi., eo tempore; et ff. de recepti., si cum dies § si arbiter. Praeterea non videtur esse in mora qui se potest tueri per exceptionem, ff. si cert. pet., lecta est; ff. de usuri., sciendum; et infra, ut lite non cont., quoniam § si vero aliter, ad fi.; et ff. iudi. solv., vir bonus. Contra videtur quod teneatur venire, quoniam quilibet illorum est iudex insolidum, cum sit res indivisibilis, 24. q. 1, loquitur; infra, de iure patron., perlatum; et ff. de bon. libert., si libertus, in fi.; et ff. de servit., viae; et C. de reli. et sump. fun., si sepulchrum; et ff. de rel. et sump. fun., vel quod; et ff. ad leg. Falc., lex Falcidia lata § si usus fructus. Item unus solus consul procedere potest altero absente, ff. de off. consul.; arg. C. de aucto. praestan., veterem § sancimus; et ff. de exerc. act., utilitatem § si plures; tamen ille § pro utraque parte facit, et est arg. bonum ff. de fideicommi. liber., si legatario § 1. Et quilibet tenetur saltem venire allegaturus privilegium suum, infra, de appell., cum parati; ff. de iud., si quis ex aliena; et ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque, 1. resp. Ad hoc distinxit Io. et bene utrum iudices sint ordinarii vel delegati. Si iudices sunt ordinarii, uno absente reliqui possunt procedere. Per iura quae ad hoc sunt inducta, cum quilibet per se insolidum habeat iurisdictionem. In delegatis vel arbitris secus est, quia uno absente reliqui non possunt facere nec tenet quod fit ab eis, supra, de offi. deleg., uno delegatorum; et infra, de offi. deleg., cum causa; et ff. de re iud., duo ex tribus. Licet enim quilibet eorum habeat iurisdictionem insolidum, eam per se non potest exercere, quia loco unius intelliguntur, sicut si plures furantur unam trabem, ita quod nullus eam furatur, et tamen quilibet tenetur, ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus, in fi.; simile supra, de rescript., pastoralis, in fi. Et sic patet quod iste de quo quaeritur ad talem citationem non tenetur venire. Et si dicis quod Papa non respondet ad quaestionem, immo bene respondet, quia respondet ad secundam quae est utrum duo praesentes absente tertio et se nullo modo excusante procedere possint, quod non debent procedere; et si processerint, quod nihil putabuntur egisse. Bene respondet ad prima quaestionem, quia secunda soluta intelligitur prima soluta, quia si nihil facere possunt, sequitur quod non tenetur venire, et sic quasi superflua relinquitur quaestio prima, supra, de rescript., pastoralis; sic infra, de iure patron., postulasti, ubi per solutionem ultimae quaestionis solvuntur praecedentes, et saepe sic invenies. Et sic dico quod quando duo citant tantum, et hoc constat, citatus non tenetur venire, in quo casu loquitur haec decretalis. Quia hic ponitur pro quaestione quod tantum duo citant, et est quaestio iuris, et ego respondeo quod non tenetur. Sed si tu ponas quod tres sunt dati iudices contra te, et duo citant per litteras suas vel nuncium et nulla fit mentio de tertio, hic non est certus de facto, immo potes dubitare se excusaverit vel commiserit vices suas illis, et ideo licet minus caute faciant, quia non faciunt mentionem de tertio in litteris suis. Tutius est ire et videre an habeant auctoritatem a consocio, et si habent, bene possunt procedere. Si vero non habeant delegationem vel excusationem a suo consocio, non possunt procedere, ut infra, de offi. deleg., cum causa. Et potes agere contra illos ad interesse eo quod te calumniose citaverunt, nec in hoc possunt praetendere errorem, cum in hoc sint certi. Et quod teneantur ad interesse, patet de sent. excom., sacro. Sed pone quod duo procedant contra istum absentem citatum, et tertius postmodum habeat ratum quod illi fecerint, numquid valet sententia sicut valet in electione, supra, de elect., quod sicut? Dico quod non valet sententia talis per ratihabitionem tertii, cum ab initio nulla fuerit, unde postea ratificari non potest, ff. de regul. iur., quod initio, in fi. Item quid si partes consentiant ut duo procedant, numquid valeret talis processus tertio non veniente nec se excusante? Non credo quod partes possint illis dare illam iurisdictionem, C. de iuris., privatorum consensus; et infra, de offi. deleg., P et G.
Sententia calculo
Id est, finali vel diffinitiva sententia. Unde calculus multipliciter sumitur ut patet in his versibus: Calculus est ratio numerus sententia carbo. // Calculus est pondus minimus lapis ensis acutus. // Libro Papiae si vis exempla require.
Per certum nuncium
Qui sit certae et approbatae fidei, 97. dist., nobilissimus. Sed cui debet fieri fides quod sit certus nuncius? Dico quod iudicibus consociis, arg. ff. rem rat. hab., nec satisdatio. Et fides facienda est iudici, cum secundum ea quae coram eo probantur debeat iudicare, supra, de renunciat., in praesentia; et 3. q. 7, iudicet. Et partibus etiam de hac delegatione vel executione debet fieri fides, quia per hoc constat an habeant iurisdictionem de quo facere fidem debent, infra, de offi. deleg., cum in iure. Sed numquid isti nuncio vel excusatori creditur sine litteris? Non credo, quantumcumque honestus sit vel fidelis, infra, de probat., quoniam. Et uni testi non creditur quantumcumque honestus sit, 4. q. 3, si testes, vers. unius testimonio. Et ideo sequitur litteratorie destinatum, et ita potius creditur litteris quam nuncio. Haec enim est idonea probatio quae fit per litteras, ff. de pignorib., contrahitur; 18. dist., placuit. Et quod dicit, litteratorie destinatum, respicit utrumque divisim, vel est expositivum.
Non ostenderit
Videtur quod non debeat eos certificare, quia ipsi certi sunt. Si non interest, hoc contingit vel quia non potest, vel quia non vult. Sed in utroque casu procedere debent, ut hic dicitur § adiicimus. Ergo cum certi sint, certificari non debent, ut ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi. Resp.: licet sciant, hoc eis denunciandum est, semper enim debet constare de hoc antequam procedat, quia posset esse quod bene vult interesse, nec per eum stat, sed per partes, quae ipsum ducere debent suis expensis, quia cum suis expensis venire non tenetur, ut bene colligitur infra, de vit. et honest. cler., cum ab omni. De hoc ibi notatur, et est simile si mulier sciat libellum accusationis esse porrectum. Recte tamen nubet, dum ei nondum est denunciatum, ff. de adulter., denunciasse, circa princ.; arg. ff. quan. dies leg. vel fid. ced., huiusmodi legatum.
Canonice
Puta per testes, ut probetur absens longe ut haberi non possit vel infirmus, arg. supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Nihil egisse
Per hoc noveris esse solutam primo loco propositam quaestionem. Haec solutio includit in se illius solutionem, ut dictum est in prima notula, sic infra, de frig. et malef., fraternitatis; et supra, de offi. deleg., super eo.
Illa quippe
Interpositio est ob hoc quia fecerat mentionem de pluribus iudicibus, quia nihil facit ad quaestionem, et ille versiculus, mandati si quidem, etc., continuatur praecedenti solutioni, et illa clausula, illa quippe, etc., competentibus, poneretur post illam clausulam, mandati si quidem, et sic esset tota continua et planior, vel satis potest legi tota continua.
Duobus quam uni
Secus est in arbitris, quia propter naturalem hominum facilitatem ad dissentiendum, melius compromittitur in unum quam in duos, quia res fere sine exitu est, ff. de recepti., item si unus § principaliter; et infra, de arbitr., innotuit. Tamen si compromittitur in duobus, tenet compromissum, et praetor cogere debet illos, ut si dissentiant tertiam eligant personam cuius auctoritati stetur, ut dicit ff. de recepti., item si unus § principaliter; et infra, de offi. deleg., suspicionis § 1.
Plurimorum
Quod enim a pluribus quaeritur sapientibus facilius invenitur, 20. dist., de quibus. Et per ampliores homines perfectissima veritas revelatur, C. de fideicomm., quaestionem, ad fi.; et 64. dist., extra conscientiam.
Citra formam
Versiculus iste probat quod duo tantum procedere non debent, et citatio est de processu, infra, de offi. deleg., pastoralis § 1; et infra, de probat., quoniam. Et si procedant, nihil egisse reputabuntur. Ergo si citant nihil faciunt, quia de toto ad partem negando valet argumentum, et sic per hoc probantur quae dicta sunt in prima notula, et sic forma rescripti servanda est, supra, de rescript., cum dilecta. Et quia omnibus iurisdictio demandatur, ab omnibus debet citari.
Cum possit
Et hoc absque periculo rei familiaris, quia tunc non tenetur negligere sua, ff. de iud., si longius, 1. resp.
Noluerit
Hoc est quod additur ei quod supra dixi, si omnes interesse nequiverint. Et ibi potes hoc verbum supplere: vel interesse nequiverint aut noluerint, etc.
Procedant
Postquam constiterit quod interesse non vult, ut supra dixi in alio casu quando interesse non possint, supra, de rescript., sciscitatus.
Arguendus
Immo et puniendus pro eo quod mandatum Apostolicum exequi non vult, ut supra, de rescript., sciscitatus. Sed quis arguet eum aut puniet? Coniudices? Non, quia par in parem non habet imperium, supra, de elect., innotuit; et ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum. Ordinarius? Non, quia delegatus maior est eo quantum ad illam causam, arg. supra, de offi. deleg., sane quia; et infra, de offi. ord., pastoralis § 1. Superior ergo eum puniet cuius mandatum exequi non curat, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud. Et coniudices debent superiori denunciare negligentiam ipsius, arg. infra, de praeben., grave, ad fi.; 2. q. 7, ea propter. Sufficit sola redargutio, cum per hoc non praeiudicetur partibus, quia alii procedere possunt.
Vinculo excommunicationis
Sed videtur quod excommunicatus impetret rescriptum tacito de sua excommunicatione, quod valeat postquam fuerit absolutus, arg. C. de precib. imper. offer., universis. Item arg. quod per absolutionem quis in pristinum statum reducatur, arg. 4. q. 1, diffinimus; et 4. q. 1, quod autem hi. Et quia cum sit poena, non debet extendi sed potius restringi, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; de poen. dist. 1, poenae. Sed contra supra, de aetat. et qualit., cum bonae; et supra, de rescript., dilectus filius 1; et infra, de appell., pastoralis. Verum est quod litterae ab excommunicato impetratae hoc tacito non valent ad agendum vel ad beneficium obtinendum, ut dicunt contraria. Sed ad sui defensionem obtentae, puta quia appellavit, tunc bene valent litterae, licet non faciant mentionem de excommunicatione, infra, de except., cum inter; infra, de except., dilectae; et infra, de except., significaverunt; et infra, de except., venerabilem. Et quod hic dicit, scilicet, absolvat eum, et postmodum procedant, locum habet quando post litteras impetratas fuerit excommunicatus ab homine vel a iure. Et ideo eo absoluto valent litterae, quod patet ex eo quod dicit, non potest stare in iudicio. Nec dicit quod litterae non valent, sed dic super hoc secundum quod notatur.
Statim
Id est, infra octo dies, infra, de except., extravag. pia.
Donec
Hic fuit dubitatio utrum esset procedendum super principali non obstante exceptione opposita, donec de ipsa excommunicatione constaret, ut simul super principali et exceptione procederetur, quod non debet esse. Immo supersedendum est super principali quaestione, donec termino competenti probetur exceptio, infra, de iudic., exhibita.
Terminum
Et duo ita non plures, infra, de appell., secundo; et infra, de appell., cum speciali.
Competentem
Hodie terminus iste non est ad arbitrium iudicis, sed infra octo dies exceptio excommunicationis probari debet, die in quo proponitur non computato. Quod si probata non fuerit, iudex in causa procedat, reum in expensis actori quas propter hoc fecisse docuerit condemnando, taxatione praemissa, et ultra duas vices haec exceptio non proponatur servato tenore decretalis. Et qui excommunicationem opponit, speciem ipsius et nomen excommunicatoris exprimere debet, ut in decretali Inno. iiii, in qua omnia haec statuuntur, et incipit infra, de except., extravag. pia.
Ex confessione
Ex loco isto satis colligitur quod super exceptione debet lis contestari inter partes, et iurari etiam de calumnia in civilibus sed non in spiritualibus, sed de veritate dicenda, quia exceptiones debent dari in scriptis, infra, de probat., quoniam; sicut etiam datur libellus infra, de libel. oblat., ignarus. Et ad exceptionem debet ille contra quem proponitur respondere, ut hic dicit, et sic lis contestatur. Si negaverit actor exceptionem, tunc iurabitur de calumnia, infra, de fideiuss., constitutus; et est oppositum arg. C. de iureiuran., in omnibus. Et si postea per confessionem non constiterit de exceptione, probabit illam per testes vel alio modo quo poterit, ut per instrumenta. Alias processus non valeret lite non contestata, infra, ut lite non cont., per totum. Arg. contra infra, de iudic., decernimus. Et super hac exceptionibus, et male sicut credo, quia ordo iuris ubique est servandus, cum proceditur iure ordinario, et hoc probatur infra, de appell., interposita § ulti. Tamen iura illa quae dicunt quod lite non contestata, non tenet processus, loquuntur in negotiis principalibus. Unde satis potest dici quod nihilominus valet processus in exceptionibus dilatoriis et emergentibus, licet lis non fuerit in his contestata, et nullo iure cavetur quod in his processus non teneat, contestatione omissa, iuxta illam regulam: multa fieri non debent, etc., infra, de regular., ad Apostolicam. Ber.
Quolibet modo
Puta testibus vel instrumento, infra, de testib., veniens 2; et infra, ut lite non cont., quoniam.
Excommunicationis
Maioris scilicet, quia minor non repellitur ab agendo, nec a consortio fidelium, infra, de except., a nobis; nec a electione, infra, de cleri. excom., si celebrat.
Formam
Quae duplex est, infra, de verb. sign., ex parte in Christo.
Aliam iustam causam
Secus esset si propter eandem causam quae nunc delegatur, quoniam non teneret iurisdictio si se excommunicatum suppressit. Vel si expressit, a delegatis istis absolveretur, nec remitteretur ad primos, immo tacita veritate de alia commissione, non valerent litterae, vel de processu ordinarii, arg. infra, de appell., ut debitus. Laur. Sed hic non dicebatur actor excommunicatus ante impetrationem litterarum, quod patet ex ipsa littera et notatur in glossa quae incipit: sic videtur. Hoc quod dicitur in ista notula olim servabatur. Hodie vero litterae impetratae ab excommunicato bene valent, et eo absoluto proceditur per eas, infra, de except., extravag. pia.
Ad excommunicatorem
Quia isti delegati. Alias non habent potestatem illum absolvendi nisi primo illum excommunicatorem requiratur. Quod si non fecerit, primus ordinarius vel delegatus tunc illum absolvere possunt praestito iuramento prius, quod stabit mandatis ecclesiae super eo pro quo prius fuit excommunicatus. Alias si statim illum absolverent, non credo ipsum esse absolutum, 11. q. 1, in clericorum; et C. si a non comp. iud., et in privatorum; et ff. de regul. iur., factum a iudice. Quia sub conditione hoc mandatur et ita ante conditionem existentem etiam absolvere ipsum non possunt.
Reservetur
18. q. 4, si quis suadente; infra, de sent. excom., tua.
Explorati
Quod dicit hoc non videtur eis commissum, et Papa respondet quod commissum intelligitur tamquam accessorium, et est responsio tacitae quaestionis. Et sic absolutio est accessorium, quia sine illa causa principalis procedere non potest, quia non auditur nisi absolvatur actor, supra, de offi. deleg., praeterea; ff. de iuris., cui iurisdictio.
Excommunicatoribus
Nisi ab ipsis fuisset legitime appellatum, vel nisi aliam legitimam exceptionem opponere posset contra illos, infra, de offi. deleg., insinuante.
Distulerint
Scilicet, procedere in causa illa pro qua ille fuit excommunicatus. Et sic videtur quod actor et reus eodem tempore possunt litigare coram diversis iudicibus, et sic est contra C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. De hoc dixi supra, de rescript., quia nonnulli. Hodie standum est decretali Inno. iiii supra, de rescript., extravag. dispendia.
In principali
Sic econverso idem iuris in accessorio et in principali, ff. de accep., et per iusiurandum § et si fideiussori.
Accessorio
Accesorium vocat causam illam pro qua fuit excommunicatus actor huiusmodi causae, et sic respondebit reo in hac causa sub iudicibus delegatis, quod ipse impetravit si reus voluerit ipsum reconvenire, infra, de mut. petit., ex litteris; et infra, de mut. petit., prudentiam. Et si pro causa alterius tertii ab isto reo fuit excommunicatus, quid erit? Nihilominus absolvent eum praestito iuramento, quod stabit mandatis ecclesiae et procedent in negotio sibi commisso principali. Sed in alio procedere non possent etiam si ille reus, et ille actor consentirent quia iurisdictio istorum prorogari ad istum tertium non posset, cum de illo in litteris mentio non fiat, cum talis iurisdictio sit delegata, infra, de offi. deleg., P et G, in fi. Et nota quod isti excommunicatores per negligentiam perdunt sua iurisdictionem tam circa absolutionem quam super principali negotio, sic infra, de for. compet., licet ex suscepto; et infra, de for. compet., ex tenore. Et ita delegatus supplet negligentiam alterius delegati vel ordinarii, sicut ordinarius supplet desidiam delegati, infra, de offi. ord., significavit.
X 1.29.22 Cum causa
Ab illis
Unde non tenebatur coram eis respondere nec etiam venire tenebatur, si certum erat quod a duobus tantum fuerat vocatus. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., prudentiam; nisi velit quis venire suum privilegium allegaturus, ne de facto saltem vexetur secundum quod hic contingit, quia non obstante tali exceptione isti duo processerunt de facto solummodo, quis de iure non potuerunt. Sed contra videtur infra, de appell., si duobus, ubi tenet sententia excommunicationis ab eo lata qui iudex non erat, propter contumaciam illius qui appellaverat ad Papam, quia citatus coram metropolitano non comparuit. Sed hoc ideo est quia ille qui excommunicavit, credebat se iudicem propter appellationem ad ipsum factam, ignorans quod alter ad sedem Apostolicam appellasset. Unde tenuit sententia quia ille debuit ei significare quod apppellaverat ad Papam, et per illam probo quod iste citatus tantum a duobus iure non tenetur, cum illi sciant se sine tertio procedere non posse, et si procedant, nihil valet, sic in decretali infra, de appell., si duobus. Si ille scivisset quod ad Papam appellasset, et eo non obstante ipsum excommunicasset, non valuisset ut ibi colligitur evidenter. Sed ponamus quod tres sunt iudices sub illa forma, quod si non omnes, etc. Tertius malitiose non venit nec se excusat vel non committit, et sic alii non possunt procedere. Quid fiet de illa causa? Arg. quod possunt duo procedere, 65. dist., si forte; ad instar electionis, ut supra, de elect., quod sicut. In contrarium videtur quod non possunt, quia primo constare debet eis de impotentia vel voluntate tertii, supra, de offi. deleg., prudentiam; et supra, de rescript., sciscitatus. Vel potest esse quod habet iustam causam absentiae. Quid enim si postea probaret se non potuisse venire iusta de causa? Cassabitur quod factum est ad instar rei absentis, infra, de re iudic., cum Bertholdus. Item qualiter possunt duo citare tertium, cum sit par illis, et par in parem non habet imperium, supra, de elect., innotuit; et ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum. Si enim teneretur ad eorum citationem venire, ergo si non veniret, possent eum excommunicare, quod non est verum. Ad hoc dicas quod citare non possunt eum ut veniat, sed admonere possunt ut veniat et rogare. Et si non venerit usque ad tertiam monitionem vel rogationem, nec aliquid rescripserit, vel si dixerit se velle interesse, et non venerit, tunc possunt alii procedere, quia praesumitur nolle venire, vel non posse interesse, et talis praesumptio habebitur pro responsione illius, scilicet, quod non velit vel non possit venire, arg. 3. q. 9, decernimus; et ff. de re iud., contumacia; et oppositum arg. 65. dist., si forte. Et sic stati remanet iurisdictio apud alios, supra, de offi. deleg., prudentiam; et infra, de offi. deleg., consuluit. Nec obstat si dicat se tunc non potuisse venire, quia potuit alii committere vices suas vel se excusare, infra, de offi. deleg., pastoralis § ulti. Nec est inconveniens quod unus delegatus suppleat negligentiam alterius delegati, ut supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Sic etiam ordinarius supplet desidiam delegati, infra, de offi. ord., significavit. Item talis iudex qui negligit iustitiam facere, facit litem suam, 23. q. 2, dominus; et propter negligentiam iudex removetur, C. de off. praef. praet. Orien., si quos; sic et praelatus, 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris. Merito ergo cum constet de negligentia tertii, duo procedere possunt.
Nuncium
Infra, de appell., meminimus; et infra, de appell., ad haec sicut. Arg. contra 2. q. 6, non solent § eius vero. Hodie haec allegatio locum non habet, infra, de appell., ut debitus, in fi.
Protulerunt
Et male ex certa scientia, quia appellavit. Unde non valuit quod postea fecerunt.
Constiterit
Et in absentia partis adversae contumacis potest constare lite non contestata, infra, de appell., interposita § ulti. Et hic est casus in quo potest procedi lite non contestata, ut patet per decretalem praedictam.
Admisisse
Et ita videtur quod in causa appellationis sufficit ostendere se appellasse ex causa probabili. Est tamen necesse quod probet causam appellationis veram fuisse; simile infra, de appell., dilecto filio. Unde signatur contrarium, infra, de appell., interposita, ubi appellans debet probare causam appellationis fuisse veram; et infra, de testib., ex parte. De hoc dicetur infra, de appell., interposita. Quando debeat probari veram fuisse, vel sufficiat ostendere se appellasse ex causa probabili, dic ut in infra, de testib., ex parte.
Spoliatum
Ab illis duobus iudicibus quo mandaverant eum spoliari.
Cum fructibus inde perceptis
Vel qui percipi potuerunt, infra, de restit. spol., gravis; et 12. q. 2, non liceat.
X 1.29.23 Cum super abbatia
Iuxta formam
Quae fuit ut alter solus in causa procederet, altero non valente aut nolente interesse, ut dictum est in casu.
Appellationem
Quia non admisit recusationes propositas contra ipsum, et potest dici quod ipso facto interlocutus fuit restituendo eum ipso episcopo, ut dictum est supra. Et imponendo silentium adversario post illam appellationem, quia in integra non invenitur quod verbo super hoc interlocuti fuisset.
Confessus est
Ipso enim facto confessus est, sicut ipso facto negamus Christum, 11. q. 3, existimant. Et ipso facto mentimur, 22. q. 5, cavere. Ipso facto appellamus, infra, de appell., ut nostrum; et infra, de appell., dilecti filii 2. Ipso facto habemus ratum, ff. de inoffic. testam., si proponas; et ff. de inoffic. testam., si exheredatus; ff. rem rat. hab., cum minor § falsus. Et ipso facto renunciat quis iuri suo, ut supra, de offi. deleg., gratum; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi plura argumenta invenies de hoc. Item arg. quod qui unum dicit vel facit, plura facit vel dicit, ff. de recepti., Celsus § 1; et 11. q. 3, existimant; et 11. q. 3, non solum; arg. infra, de dolo et contu., cum dilecti; et ff. quod metus cau., ait praetor.
Desierat
Propter recusationes praedictas et appellationes.
Mutuo adversantibus
Nota quod posse et velle contraria sunt, ut hic. Nec valet quod valere potest, quia illud non vult, nec valet illud quod vult, quia illud non potest valere, C. si quis alt. vel sib. sub alt., multum interest; C. de iure dot., si genero; sic supra, de translat., inter corporalia, vers. ulti.; ff. de testam. milit., si miles qui; ff. de reb. dub., in ambiguo; ff. de hered. instit., quotiens. Arg. contra infra, de praeben., inter caetera; et infra, de praeben., dilectus filius 2. Et potius interpretanda est res ut valeat quam ut pereat, infra, de verb. sign., abbate; et infra, de privileg., in his. Item arg. contra 12. q. 2, si quos; ff. de contrah. empt., qui tabernas; ff. de liber. caus., si quando; et ff. de liber. caus., non solum § 1. Et facit ad hoc Inst. de adopt. § apud Catonem. Arg. contra supra, de elect., cum Wintoniensis; sed ibi solvitur. Item arg. contra ff. quod fals. tut., huius edicti § 1, ubi dicitur quod licet verus tutor auctoritate praestet cum falso tuto, tamen tenet quod dictum est. Sed illud ideo est, quia licet plures sint tutores, tamen solus potest administrate, C. de aucto. praestan., veterem. Vel cum verus tutor scit se solum esse tutorem; simile huic est ff. de recepti., parvi, in fi; et infra, de re iudic., ad probandum. Io. Item arg. quod utile vitiatur per inutilem, infra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero, ubi de hoc.
X 1.29.24 Consuluit
Depositiones
Id est, dicta ipsorum testium.
Citandus
Videbatur quod peremptorium fuisset circumductum, ut iterum esset citandus, ff. de iud., et post peremptorium.
Aequitate
Et quidem aequum est et honestum in diem alterum expectare, nec statim debet dici contumax. Potuit quidem habere iustam causam absentiae, et sic revocabitur sententia, infra, de re iudic., cum Bertholdus. Nec praetor festinare debet ad decernendum, ut iubeat possidere, ff. de damn. infect., si finita § forte. Non tamen est necessarium nisi velit in diem alterum expectare.
Gratiam fecerit
Ecce quanta potestas datur iudici circa iudicia, ut possit parcere contumaci in praeiudicium alterius, C. quom. et quan. iud. sent. prof., non semper; ff. de recepti., si cum dies § si quis ex ligatoribus. Non enim quicquid iudicis potestati permittitur, id iuris necessitati subiicitur, ff. de iud., non enim quicquid; et est contra id 3. q. 9, necesse. Item licet iudex possit parcere in ferendo sententiam termino constituto, non tamen potest ei parcere in expensis et sumptibus, alioquin ipse de suo restituet expensas, C. iud., sancimus. Sed videtur quod de iure mero teneatur expectare usque in diem sequentem, ff. de ver. oblig., qui hoc anno; vel quod saltem in suprema hora diei possit iudicare, 2. q. 6, biduum. Et hoc ideo, quia iudex matutino, vespere, et mane, et meridie iudicare potest, in Auth. de iudicib. § sedebunt, coll. 6. Sed contra videtur ff. de orig. iuris, necessarium § et quia, ubi dicit quod incongruum est quod iudices vespere sedeant, statur potius authentico. Vel dicas quod non est contra, quia ibi dicitur quod incongruum erat magistratibus hora vespertina in publico esse, et ideo inventi fuerunt quinque viri qui eorum vice illa hora fungeretur. Et sic potius concordat, et sic usque ad supremam horam ante noctis tenebras iudex procedere potest, ut hic in fine dicit. Honestum tamen esset iterum ipsum citare ad superandam malitiam eius; simile infra, de dolo et contu., prout; arg. ff. de iud., et post edictum.
Terminum peremptorium
Nisi terminus peremptorius sit statutus ad sententiam audiendam, non valet sententia in absentia partis alterius, ff. quae sent. sine appel., illud § item cum ex edicto. Arg. contra C. quom. et quan. iud. sent. prof., cessante. Sed lex ista contra loquitur, cum iudex partes in praesentia sua monuit, ut certo termino comparerent ad sententiam audiendam, et tunc si qua pars non veniat, re vera contumax est et sententia tenet, licet peremptorie per edictum non fuerit monita, alia lex loquitur cum absens citatur per edictum in absentia.
Ex tunc exequi
Immo videtur quod in ultima die qua futurus privatus vel privandus est, iudicare non possit, ff. de feri., pridie; ff. de iuris., eum qui. Arg. contra ff. de poe., imperator; sed hic ultima die suae iurisdictionis tenetur iudicare, ut hic patet.
Instantia
Id est, potestas.
Qui male agit
Unde Horatius.
Odit lucem
Sic 18. q. 2, perniciosam. Unde praesumitur contra illum qui occulte confert beneficia, infra, ut eccl. ben., ut nostrum; 19. dist., Anastasius; et 81. dist., clericus; ff. de ritu nupt., palam; et melius ff. de ritu nupt., iure gentium; ff. de adimen. leg., non existimo. Et tenebrae aptae sunt ad fabricandum falsum, ff. de ven. inspic., prima § tria luminaria. Tamen transactio potest fieri de nocte, C. de transaction., non minorem; et testamentum, ff. de testi., ad testamentum § ulti.
Incipiat
Quantum ad contractus, qui possunt fieri qualibet hora.
Auctoritas
ff. de feri., more Romano.
Tenebras
Quid si iudex processit in tenebris ad lumen candelae, vel ad contestationem litis, vel sententiam protulit, numquid valet quod agitur? Credo quod valeat processus, licet procedi non debuerit, dummodo aliud non impediat, et praecipue si iudex honestus sit, cum hic non dicatur quod si processum fuerit, non valeat, quia multa fieri non debent, facta tamen valent. Alii forte contra.
Peremptorii
ff. de iud., nonnumquam; infra, de in integ. restit., tum ex litteris.
Coarctare
Infra, de appell., reprehensibilis; et 2. q. 6, ei qui § appellatore; ff. de excusat., non tantum.
X 1.29.25 Insinuante
Familiarem
Familiaritas repellit iudicem sicut et testem, infra, de restit. spol., in litteris. Nam familiaritatis veritatem impedire solet, 3. q. 5, accusatores. Immo tota familia recusatur propter dominum, C. si quacum. praed. pot., si quis. Sed modica familiaritas non nocet, ff. de ver. sig., late § amicos. Et est simile infra, de appell., ex insinuatione; et infra, ut lite non cont., accedens 2; et supra, de rescript., ad haec; et ff. de procur., aut affinitate. Hic tamen advertas quod minor causa repellit iudicem quam testem, quia quaelibet consanguinitas repellit iudicem, infra, de appell., postremo. Sed non testem, quia frater testatur pro fratre, infra, de praesump., litteras. Propterea non invenitur prohibitum, quia edictum de testibus prohibitorium est, ff. de testi., testimoniorum. Et hoc ideo quia facilius inveniuntur plures iudices, quam unus testis.
Sine quo
Quia mandabatur, quod si non omnes, tu frater episcope cum altero ipsorum in causa procedas, tunc enim alii non possunt procedere sine ipso vel suo subdelegato, infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § 1.
Officialis
Et ita timeri potest ne trahatur in partem episcopi et sic in partem R., arg. infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut; et infra, ut lite non cont., accedens 2.
Postmodum
Sic patet quod exceptio dilatoria potest proponi post litem contestatam, si de novo incipiat competere, sic ff. de recepti., non distinguemus § cum quidam; et ff. de interrog. act., aetate § ex causa; et infra, de in integ. restit., beneficio.
Merito
Haec causa movit istum R. ut causam faceret aliis committi ne pars adversa propter huiusmodi suspicionem recusaret illos iudices, et impetraret causam aliis committi coram quibus oportuisset ipsum R. postmodum litigare, et ita est arg. quod quis debet providere ea quae possunt facere contra ipsum sicut pro ipso, arg. 11. q. 1, de persona, vers. ne obiiciatur, etc.; ff. locat. et conduct., si quis domum § 1; et infra, de procurat., alia.
Consenserit
Scilicet, pars adversa. Nam ipse R. cogitur litigare coram eis, cum in eos semel consenserit et ipsos impetraverit, infra, de offi. deleg., super quaestionum; et 3. q. 3, offeratur; et 4. q. 3, si testes § venturis. Videtur tamen quod ipse R. eos possit recusare propter novam causam, sicut eius adversarius. Absurdum enim esset iudicium in unam partem declinare, et non in alteram, ff. de recepti., si cum dies § si arbiter, in fi.; arg. ff. de auct. tut., quod dicimus, in fi.; et C. de his qui ad eccl. confug., praesenti § sicubi; et 3. q. 5, constituimus.
Alioquin
Id est, si consenserit litigare coram illo postquam scivit illum effectum fuisse familiarem, supra, de offi. deleg., gratum; et infra, de testib., cum venisset; supra, de elect., cum inter canonicos; et ff. de iuris., est receptum. Etsi non consenserit, dummodo consentire velit, non valent istae litterae, ut supra, de elect., cum inter canonicos. Ber.
Revertantur
Hoc iustum est ut revertatur ad eum quem iniuste dimisit, infra, de appell., cum in ecclesia. Et in expensis adversario condemnabitur insuper, infra, de appell., ut debitus; et supra, de rescript., caeterum.
X 1.29.26 Quaerenti
Officio
Supra, de offi. deleg., in litteris; ff. de re iud., iudex; et infra, de iuram. calumn., at si clerici, in fi.
Pareatur
Cum effectu, supra, de offi. deleg., in litteris; et infra, de cleri. non residen., relatum.
Per aequitatis semitam
Placet ergo media via domino Papae, arg. ff. de acq. rer. dom., adeo § cum quis. Unde versus: cum media semper gaudebam ludere forma // maior enim mediis gratia rebus inest. Et illud versus: medium tenuere beati.
Quadrimestre tempus
In personali actione dantur quatuor menses reo ad solvendum, C. de usuris rei iud., eos; et C. de usuris rei iud., sancimus. Et si minus tempus daretur, suppletur a lege, ff. de re iud., si se non § si quis. Arg. contra infra, de re iudic., quod ad consultationem; et ff. de re iud., qui pro tribunali, ubi dicitur quod tempus illud potest arctari et elongari a iudice. Sed illud intelligitur fieri cum causae cognitione et iusta de causa, alias non debet arctari. Et in illa infra, de re iudic., quod ad consultationem, sponte recepit terminum breviorem. In reali vero actione statim si dixerit reus se velle parere sententiae, alias post decem dies si non fuerit appellatum debet sententia mandari executioni, arg. Inst. de off. iudic. § et ideo si. Et in criminali statim mandanda est executioni, arg. de poen. dist. 1, defleant; alias incipit de poen. dist. 1, Adam; C. de poe., cum reis. Sed hoc est verum generaliter nisi in casibus qui notantur 11. q. 3, cum apud. Et tempus illud quadrimestre datur a die latae sententiae si non est appellatum, vel si est appellatum a die confirmationis sententiae, C. de usuris rei iud., eos. Et confessus habet hic tempus a die confessionis, ff. de confes., certum § ulti. Sed si confessus fuerit de crimine non statim mandabitur sententia executioni, donec pronuncietur crimen contra ipsum, sed in vinculis teneri debet, ff. de cust. reo., si confessus; et 2. q. 1, nos in quemquam.
Ad integrum annum
Sed quare non potest exequi sententiam suam post annum, cum iudex semper teneatur sententiam tueri, ff. ne vis fiat ei qui in poss., ait praetor. Nam iudex quantum ad futurum tempus prospicit partibus, ff. si serv. vend., egi; et ff. si serv. vend., harum. Sed illa lex loquitur de ordinariis, ne vis fiat ei, etc. Aliae duae leges loquuntur in servitutibus, quae debentur in futurum. Sed hic loquitur de legato cuius iurisdictio non est perpetua, sed infra certas metas temporis finitur secundum quod hic dicit. Sed pone quod post sententiam victus inquietat victorem, numquid prior delegatus debet adhuc cognoscere? Videtur per hanc decretalem quod sic, cum iurisdictio duret usque ad annum, quia non videtur possessionem adeptus qui eam statim amisit, ff. de acq. poss., non videtur; arg. ff. de hered. vel act. ven., venditor hereditatis § pervenisse; et ff. de hered. vel act. ven., iudex. Et quia istud ad ordinarium spectat, infra, de appell., cum teneamur. Item quia hic nova iniuria est, et ideo nova interpellatione opus est, ff. de excepti. rei iud., si mater § 2. Potest dici quod licet sit nova iniuria, tamen sequela est praecedentis facti, unde ad ipsum spectat, arg. ff. de institut. act., cuicumque § penulti. Aliter delusoria viderentur edicta iudicum, ff. ne quid in loc. pub., sicut is; et infra, de matr. contrac. con. int., litterae. Et satis videtur quod saltem usque ad annum possit compescere contradictores, et qui non patiuntur illum quiete possidere, excommunicando illos etiam generaliter, sed non assumendo aliquam cognitionem ulterius. Ad iudicem enim delegatum spectant quae accidunt ante sententiam, sed post sententiam nullam cognitionem assumere dent, cum iam non habeat nisi meram executionem. Unde non valet si cognoscere vellet ut iudex, C. de execut. rei iud., si ut proponis. Ea vero quae accidunt post sententiam spectant ad ordinarium, quia non agitur ex prima causa sed ex nova.
Ante litis contestationem
Videtur quod si iudex delegatus ante litem contestatam excommunicet aliquem pro contumacia, quod post annum ipsum absolvere non possit. Sed contra infra, de offi. ord., pastoralis, ubi successor in honore et onere absolvit. Item iudex coepit exercere iurisdictionem suam, unde perpetuata est, infra, de offi. deleg., licet; et supra, de offi. deleg., gratum. Et ita post annum potest absolvere, et quandocumque, quia ecclesia nulli claudit gremium suum, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras. Arg. contra quod post annum absolvere non possit, 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque. Solutio: dico quod post annum potest illum absolvere quandocumque, et procedere in causa, quandocumque ille fuerit absolutus. Et quod dicit hic quod post annum non potest illum absolvere intelligitur de eo qui excommunicatus fuit post diffinitivam sententiam, cui non parebat, unde fuit excommunicatus iste et talis post annum absolvi non potest ab eodem, quia iurisdictio expiravit in totum, et quo ad executionem omnino. Sed ubi quis excommunicatur ante litis contestationem vel post litis contestationem, ante sententiam diffinitivam semper potest absolvi, quia iurisdictio durat usque ad sententiam latam et executioni mandatam, et infra annum post sententiam. Et ista littera sic intelligitur si aliquis contumax est, qui convenitur actione reali, actor dent mitti in possessionem rei petitae causa rei servandae. Et si contumax venerit infra annum a tempore interlocutoriae latae, recuperat possessionem post annum non recuperat possessionem, sed auditur de proprietate, eodem modo delegatus usque ad annum suam sententiam executioni mandare potest, postea vero non potest, et in hoc attenditur ista similitudo.
X 1.29.27 Super quaestionum
Nostram
Quae infra sequitur, et incipit, licet cui, etc. Et protenditur usque ad § intentionis.
Consultationi
Quae est supra, de offi. deleg., cum te. Et ista ponitur statim, scilicet, ibi, si super causa, etc., usque ibi, nos autem statuimus.
Derogatur
Immo corrigit qui interpretatur, ff. ad Tert., sive ingenua sive libertina § qui operas.
Committit
Litis contestationem, ut probatur infra § porro, vers. unde si forsan.
Interposita
Ad Papam, scilicet.
Non possit
Arg. contra infra, de offi. deleg., pastoralis, in fi. Sol. ut ibi infra, de offi. deleg., cum R, ad fi.
Provocationis
Hoc ideo dicit, quoniam nullus potest committere causam appellatione remota nisi princeps, quia privilegium est principis, ff. a quib. app. non lic., tractandum, in fi.
Quicumque
Ergo si ordinarius delegat aliquem articulum causae alicui, ab eo appellari non potest, nisi modum excedat, prout sequitur in littera.
Executorem
Executor dicitur proprie qui rem iudicatam ducit ad effectum, C. de execut. rei iud., executorem. Et talis executor partes iudicis sibi vendicare non debet, quia non habet aliquam cognitionem, C. de execut. rei iud., si ut proponis. Hic autem improprie dicitur executor qui aliquem certum articulum examinat et de eo cognoscit. Et ideo praesumit non tam cognitorem quam executorem, puta de aliqua exceptione, utrum testis sit admittendus vel de aliquo consimili, ita quod nullam iurisdictionem habeat, sed tantum exequatur mandatum et faciat quod iniunctum est. Et si quid dubii fuerit, debet referre delegato, et a tali non appellatur nisi modum excedat, ut hic dicitur. Et posset forsitan dici quod talis auditor habet iurisdictionem et coerctionem, arg. infra, de offi. deleg., ex litteris. Et tamen non potest ab eo appellari, nisi modum excedat. Hodie vero nullus potest appellare ipso iure, nisi ipse gravetur qualiscumque sit iudex, et in quocumque articulo potest appellari ab eo cui commissa est iurisdictio cum cognitione, si aliquam partem gravaverit, infra, de appell., ut debitus. Et ideo nihil operatur quod dicit, appellatione remota.
Modum excedat
Quod si fecerit, appellatur ad delegatum non ad delegantem, infra § porro.
Dummodo
Supple nec potest recusari, dummodo, etc., quod patet in § verum, ubi Papa ostendit qualiter constitutio sua sit intelligenda.
Recipiatur assensu
Hoc videtur obviare decretalem Alexandris a contrario sensu.
Litis exordium
Exordium litis potest appellari quo ad perpetuandum rescriptum, citatio supra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet; et infra, de offi. legat., nemini; et infra, de for. compet., proposuisti; et C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut in rem. Vel quo ad faciendam rem litigiosam oblatio libelli reo insinuata, C. de litig., authen. litigiosa. Proprie vero exordium litis est litis contestatio. Tunc enim praestatur sacramentum de calumnia, infra, de iuram. calumn., cum causam; quod debet fieri in exordio litis, C. de iureiuran., cum et iudices. Et ex tunc, id est, post litis contestationem, tenetur de fructibus etiam bonae fidei possessor, C. de rei vend., certum.
Causae finem
Id est, cognitionem cum calculo sententiae quae imponit finem causae, ff. de recepti., diem autem; ff. de re iud., res iudicata.
Provocetur
Si gravatur; alias hodie ante sententiam non appellatur, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., interposita.
Per iudicem
Ex hoc probat quod is cui committi litis contestatio et causae decisio iudex est, et ab eo potest appellari.
Divisim
Id est, unam partem uni, et aliam alii.
Alii delegare
Nisi causa sit criminalis, quae non delegatur; arg. 9. q. 3, salvo, ubi dicitur, in conspectu omnium, etc., licet a principe possit delegari, 23. q. 4, illud; et ff. de testi., testium § item divus. Vel nisi sit iudex appellationis, qui secundum leges nihil potest delegare, C. de iud., authen. ad haec. Secundum canones secus est, de quo autem hic fit mentio cui derogatur per hanc decretalem, saltem quod delegatus quicumque sit, vel causae principalis sine appellatione potest committere vices suas secundum tenorem huius decretalis.
In principio
Istud obtinet secundum leges, ut iudex coram eo in principio faciat litem contestari, et per se ferat sententiam. Media vero committat consiliariis suis, sed semel etiam audiat negotium in medio, in Auth. ut defun. seu funer. § illud, coll. 5; et in Auth. ut defun. seu funer. § sancimus igitur contestationes, coll. 5; in Auth. de exhib. et intro. § si vero, coll. 5; et C. de iud., authen. ad haec. Secundum canones aliter, ut hic diciter. Item secundum leges tantum suis consiliariis committit iudex examinationem, ut in dicta authentica, C. de iud, authen. ad haec; et in Auth. de iudicib. § si quis autem, coll. 6. Secundum canones committit cuicumque vult, infra, de offi. deleg., pastoralis.
Investigare
Hoc non habet locum quando committit finem.
Ab eo
Cui principium vel finem committit secundum quod determinatur infra, § proxima. Quandoque ad Papam, quandoque ad ipsum delegatum potest appellari.
Vel merito
Supple vel recusari, nisi merito, etc.
Statuimus
Non statuit, sed consulendo dixit, dummodo de partium deputetur assensu ne possit recusari. Ber.
Assensu
Et ideo postea recusari non potest, semel enim iudex electus recusari non potest, supra, de offi. deleg., insinuante; et 3. q. 3, offeratur; et 32. q. 5, horrendus. Appellare tamen possum ab eo, non tamen eum recusare, ff. de appellat., ex consensu; ff. qui satisda. cog., arbitro; licet sit contrarium arg. infra, de re iudic., causam quae, non est contrarium, quia ibi fuit appellatum. Et quod dicit ibi in confirmatione sententiae, quod de communi consensu fuit causa commissa, illa non fuit causa quare sententia fuit confirmata, sed quia appellans non probavit quod sententia fuisset iniqua. Item contra 2. q. 6, a iudicibus, sed illud loquitur de arbitris compromissariis a quibus non appellatur, C. de recepti., ex sententia. Item arg. quod assessor qui participat examinationi causae et similibus, ff. de off. asses., omne. De consensu partium est eligendus, arg. hic, et 2. q. 6, placuit; et 11. q. 1, clericum cuiuslibet. Sed si partes non conveniant, eligat iudex non suspectum, arg. infra, de appell., cum speciali; et infra, de offi. deleg., pastoralis, in fi. Et illum recipiant partes etiam invitae, quia iudicium in invitum redditur, ff. de ver. oblig., inter stipulantem § 1, vers. non forsan et praecedentibus verbis; ff. de ver. oblig., inter stipulantem § si vero; et ff. de ver. oblig., inter stipulantem § quando vero.
Porro
§ iste respicit § nos, et proxima, et § verum.
Transfert
Non tamen iudicis dandi licentiam committere potest, licet illud sit de iurisdictione, ff. de iuris., imperium, in fi. Nec potest committere remota appellatione, et hoc ideo quia illam non habet ex commissione, sed a lege, C. de iud., a iudice; et infra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp.; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica, unde in alium eam transferre nequit. Et sic hoc saltem non transfert in alium, quia si hoc posset subdelegatus, posset alium delegare, quod esse non potest, infra, de appell., cum causam. Praeterea qualiter potest abdicare a se iurisdictionem, saltem sine licentia eius a quo habet eam, ut ff. de off. procon., solent, 1. resp. Cum teneatur exequi mandatum ipsius etiam si sit per quamdurum, 19. dist., in memoriam; et 100. dist., contra morem. Licet enim iudex committat totam causam alicui, nihilominus retinet iurisdictionem, licet alius habeat exercitium illius causae, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque § ulti.; ff. de iuris., more; et ff. de iuris., et quia; et revocare potest quando vult, ff. de iud., iudicium. Dicas quod leges illae omnes quae dicunt quod non potest abdicare a se iurisdictionem, et proxime ad hoc inductae, intelliguntur de iudicibus ordinariis, et illi possunt quandocumque revocare etiam si totam causam committant. Sed in delegato secus est, cum proprium nihil habeat, sed eius qui mandavit, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque § qui mandatam. Et ideo nihil reservat si totam iurisdictionem committit. Sed numquid delegatus potest committere totam causam retenta sibi executione sententiae? Satis videtur quod possit, quia illud est de iurisdictione sua, sed tunc ad eum appellari non posset, quia nihil habet iurisdictionis quantum ad eum appellari non posset, quia nihil habet iurisdictionis quantum ad cognitionem causae, sed solam executionem, unde ulterius partes iudicis assumere non potest, C. de execut. rei iud., si ut proponis. Tanc. dixit quod non potest, quia sententiando desinit esse iudex. Sed illa non videtur ratio quia ille non sententiat, et quantum ad executionem durat iurisdictio, infra, de offi. deleg., pastoralis. Et secundum dictum Tanc. delegatus non posset exequi sententiam suam, quod falsum est, supra, de offi. deleg., significasti. Ber.
Ad eum
Lex indistincte dicit, quod si delegatus committit alii causam, ad eum est appellandum, C. qui pro sua iur. iud., in causarum. Et illa intelligitur secundum istam, quando non committit totum, vel aliter secundum leges. Item aliud contrarium videtur, ff. quis a quo appel., quod dicitur, in fi., ubi dicitur quod si iudex delegatus delegat alii causam, si ab illo ultimo appelletur, non appellabitur ad ipsum qui eum dedit, sed ad iudicem illius qui dedit illum a quo appellatur. Et ita contradicit huic quod dicit, non ad eum, sed ad nos. Et intelligas illam secundum istam, ut dictum est de alia, quia ibi totum commisit. Et ita concordat huic quando totum commisit, C. qui pro sua iur. iud., in causarum. Vel aliter secundum leges, et aliter secundum canones.
Si causa sit ei
Maxime, quia idem esset si non sit remota, quia utroque casu appellatur ad eum et non ad Papam, et quia ipso iure hodie remota est ante sententiam, infra, de appell., ut debitus. Alii contradicunt quod si non est remota appellatio in litteris, appellatur ad Papam omisso delegato ipsius, sic potest appellari ad Papam ab illis iudicibus quolibet medio omisso. Quod prius dixi, verius credo, arg. supra, vers. quod si super, etc., cum te consulente, etc.
Appellaretur
Ad Papam.
Auditor
Talis potius dicitur habere notionem quam iurisdictionem, ff. de re iud., praetor ait, in princ. Et dic notionem, id est, cognitionem et iurisdictionem, ff. de ver. sig., notionem.
Merito
Supple vel recusetur pro eo quod merito, etc.
Consultationem praemissam
Scilicet, Alexandri, quae ponitur in princ., vers. quod si super causa. Et hoc interpretatur in quo casu illa intelligatur.
Coram eo
Id est, coram delegato a Papa. Et ideo in isto casu causa suspicionis non probatur coram arbitris, cum alias generale sit, quod causa suspicionis probari debet coram arbitris, infra, de appell., secundo; et infra, de appell., cum speciali. Idem credo si ordinarius delegat causam.
Vices suas
Simpliciter committens vices suas, totum commisisse videtur, infra, de iure patron., ex litteris; et infra, de dona., pastoralis; et arg. optima ff. de tutel., qui habet, in fi.; et C. de excus. et temp., si curatores; et optimum arg. infra, de offi. deleg., venerabili, ubi est hoc expressum, quia functus est officio suo vices suas committendo, ut ibi dicit.
Nec potest appellatione remota procedere
Hodie non habet locum hoc quod dicit, non potest appellatione remota procedere, quia ipso iure appellatio remota est, infra, de appell., ut debitus. Et ita propter hoc non vitiatur iurisdictio istius qui recipit commissionem a socio, quia et si vitiatur sua iurisdictio per alterius commissionem, relevatur ipso iure, ut ab illo non appellatur nisi gravetur, per illam decretalem infra, de appell., ut debitus.
Delegare
Hoc enim non potest, cum sit delegatus ab alio quam a principe, infra, de appell., cum causam; ff. de off. procon., legatus; et C. de iud., cum praetor § 1; ff. quis a quo appel., quod dicitur. Arg. contra infra, de re iudic., cum Bertholdus; sed illa non tenet in hoc per decretalem praedictam, infra, de appell., cum causam. Item hic habes quod minus dignum trahit ad se magis dignum, arg. supra, de temp. ord., litteras; et supra, de offi. deleg., cum super. Arg. contra infra, de consecr. eccl. vel alt., quod in dubiis; et infra, de celeb. miss., cum Marthae § praeterea potest dici; et C. de pet. hered., hereditatis; et 13. q. 2, non aestimemus; et ff. de solut., si alieni; et C. de appellat., praecipimus § ulti. Item habes quod cum res transit de una persona ad aliam, non transit cum suo privilegio vel sua causa, vel honore vel onere, sic 12. q. 2, qui manumittitur. Arg. contra 16. q. 1, si quis laicus; et infra, de pignor., ex litteris. Sic quandoque aliquod ius inefficax est apud unum, et si ille mandet illud ius alii, efficax est apud illum, supra, de elect., suffraganeis; ff. de novat., doli mali.
Si non possunt ambo
Hic patet ex isto § quod quando dicitur in commissione: quod si ambo in causa procedere non potestis, alter nihilominus procedat; quod ille qui non potest interesse, potest committere vices suas. Sive ergo apponatur clausula illa: quod si ambo, vel: quod si non omnes, etc.; sive non apponatur, iudex potest semper committere vices suas, cum habeat illud a lege, infra, de offi. deleg., pastoralis; et infra, de appell., cum causam; et C. de iud., a iudice. Hic consuevit illud quaeri, utrum coniudices teneantur admittere subdelegatum a coniudice suo, qui interesse non potest? Et videtur quod non, quia iam extat conditio, infra, de offi. deleg., coram; et ibi statim quaestione explicabimus. Sed illud quaeritur an invitis partibus iudex possit causam alii delegare? Utique, cum hoc habeat a lege, ut dicunt iura praedicta, et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica, 1. resp. Et ita nulli facit iniuriam qui utitur iure suo, supra, de elect., cum ecclesia. Sed quaeritur utrum delegatus postquam commisit vices suas in totam, an possit postea revocare? Videtur quod sic, nam iudicium solvitur vetante eo qui iudicare iussit, ff. de iud., iudicium. Dicas quod si ille cui commisit suscepit subdelegationem, et ea uti coeperit, postea eam revocare non potest, infra, de offi. deleg., venerabili. Si vero non vult suscipere, tunc posset nihilominus postea procedere, alioquin poterit eam bene re integra revocare, quia verba intelligenda sunt cum effectu, infra, de cleri. non residen., relatum; ff. quod quisque iur., hoc edictum § haec autem verba. Et ita notaverunt in hac decretali Inno. iiii et Gott., supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro, in verbo illo: totam. Et idem dicit Inno. iiii infra, de offi. deleg., venerabili. Sed sola commissio non sufficit etiam si subdelegatus eam receperit, nisi sequatur citatio quominus eam revocare possit, et ita sententiavit Inno. iii ut notatur in decretali infra, de offi. deleg., venerabili, quod patet ex eo quod mortuo delegato re integra subdelegatus postea procedere non potest, infra, de offi. deleg., licet. Et eadem ratione mortuo subdelegato re integra delegatus resumit iurisdictionem hac ratione, quia iurisdictio delegati re integra existente apud subdelegatum non est plene translata, nec legatus plene dicitur functus officio suo, nisi citatione secuta per subdelegatum, ut patet in decretali infra, de offi. deleg., venerabili. Tanc. dixit quod si subdelegatus recepit subdelegationem, postea revocari non potest, et idem dixit B., sed postea mutavit, ut supra dicitur. Ordinarius quandocumque potest revocare iurisdictionem, in quo casu intelligitur illa lex, ff. de iud., iudicium; et ff. de off. procon., solent § 1. Sed si partem iurisdictionis delegatus sibi retinuit, potest revocare supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro; et per legem ff. de iud., iudicium. Sed pone quod unus delegatorum committit consocio partem iurisdictionis, si ille gravaverit partem ad quem appellabitur ad condelegatum? Non, quia par est illi, et a pari ad parem non appellatur, ff. de appellat., appellandi; et 2. q. 6, anteriorum § illo videlicet; infra, de appell., dilecti filii 3. Nec consocius a quo appellatum est posset cognoscere, immo si hoc vellet hoc ipso perderet iurisdictionem, supra, de offi. deleg., cum super. Arg. contra ff. quan. appel. sit, si quidem § sed et si praeses; et ff. quan. appel. sit, si quidem § solent. Ibi appellatur ab ordine et praeside ad ipsum praesidem tantum, arg. 17. dist., multis. Ibi enim appellatur a metropolitano ad concilium in quo ipse habet interesse, et ita in hoc casu appellabitur ab isto ad eum et condelegatum. Quidam dicunt quod bene valet appellatio ad ipsum et condelegatum, et idem est si unus committit alii a suo iudice, quia si tunc appellatur ab illis, appellari debet ad ipsum et condelegatum, arg. huius § per contrarium sensum. Credo quod in nullo istorum casuum taliter sit appellandum. Si enim unus vellet confirmare illud quod fecit, et alter cassaret, nihil esset. Dic ergo quod ad superiorem in talibus est appellandum, intelligendum est quando unus solus est iudex, vel si plures essent, omnes committunt alii vel uni soli retenta sibi parte iurisdictionis vices suas; alias qualitercumque permisceas, semper est appellandum ad Papam, quicquid alii dicant. Et hoc idem dicit Laur. propter rationes praemissas, et idem sequeretur quod unus solus posset procedere, quod non est verum, praecipue quando causa committitur simpliciter sine clausula illa: quod si ambo, etc. Sed dicunt, si esset in litteris illa clausula: quod si ambo, vel: quod si non omnes, etc., tunc potest procedere delegatus, quia reservavit sibi aliquid de iurisdictione, quia tunc extat conditio, quia ille a quo fuit appellatum non debet cognoscere de appellatione. Sed hoc non credo, quia non intendit Papa delegare istis causam principalem et appellationis. Ber.
Aliquibus
Scilicet, Alexandro in antiqua compilatione, de appell., nos in eminenti.
Ad primum
Quia in totum commisit, ergo a contrario si reservavit sibi iurisdictionem ad ipsum delegatum appellari, et hoc potest respicere quod sequitur: eius ergo, etc.
Superius
Supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro, in princ.
Eius ergo
Concludit ex praemissis tribus § porro, § quem vero; et § si vero. Et est arg. a toto in quantitate, sic infra, de offi. deleg., pastoralis § 1; et 9. q. 3, cum simus. Et hic respondet secundo articulo quaestionum.
Commisit
Lite coram se prius contestata, et idem est ante litis contestationem.
Recepti
Nec poterat recusari, nisi, etc.
A tali gravamine
Et re vera a gravamine, quia periculosum est sub iudice litigare suspecto, 3. q. 5, quod suspecti; et infra, de appell., cum speciali. Unde quicquid fit post appellationem legitimam, debet in irritum revocari, supra, de offi. deleg., cum causa; et hic in fi.
X 1.29.28 Pastoralis
Pastoralis
Delegatus a Papa causam sibi commissam alii committere voluit, ille noluit eam recipere, quaeritur utrum delegatus possit eum compellere.
Concessa
C. de iud., a iudice; et infra, de appell., cum causam; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica.
Exonerare
Non videtur quod iudex possit committere causam, nisi cum iusta causa impeditur interesse non potest, supra, de offi. deleg., si pro debilitate; et supra, de rescript., sciscitatus; C. de pedan. iud., placet nobis; ff. de iud., nonnumquam; arg. infra, de testib., in nomine; quod non est verum. Immo cum de iuris beneficio hoc habeat, potest committere vices suas, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque; et supra, de offi. deleg., super quaestionum; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica. Sed numquid statim credendum est iudici, cum scribit se non posse interesse? Non videtur, nisi de hoc constet, ut supra, de offi. deleg., prudentiam, 1. resp. Si enim crederetur passim cuilibet iudici, quilibet se posset malitiose exonerare cum vellet, arg. ff. de vac. mun., omnis excusatio; et ff. de vac. mun., praetor. Arg. contra infra, de re iudic., cum super, in parte decisa. Solutio: non est praesumendum quod iudex malitiose causam committat. Dubia enim in meliorem partem debemus interpretari, infra, de reg. iur., estote; et ff. de regul. iur., semper in dubiis. Et de quolibet praesumendum est bonum, nisi contrarium appareat, ut supra, de scrutin., ex parte; supra, de praesump., dudum. Et si quis dicat hoc factum in fraudem, illud debet probare, ff. de probation., quotiens operae § qui dolum.
Renitentem
Sic patet quod aliquis compellendus est invitus suscipere iudicium etiam homo alterius fori, C. qui pro sua iur. iud., in causarum, circa fi.; ff. de muner. et honor., munerum § iudicandi necessitas, nisi advocatus qui non potest cogi alibi quam in suo foro suscipere iudicium, C. de advoc. div. iud., sancimus, in fi.; et hoc in delegatis a principe. Sed ordinarius non potest cogere hominem alterius fori, ff. de iuris., extra territorium; ff. de tutor. et curat., sive proconsul; et ff. de tutor. et curat., cum quidam; et infra, de offi. ord., pastoralis. Sed nemo potest cogi ut arbitrium suscipiat, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso § 1. Sed postquam suscepit debet compelli, ut in dicto §.
Si coerctionem
Iurisdictio sine coerctione nulla est, ff. de off. eius cui man. est iur., mandatam; et infra, de offi. deleg., ex litteris. Verumtamen verbum, coercendi, maiorem continet animadversionem, ff. de off. procon., meminisse, in fi. Immo qui delegat, praecipit, C. qui pro sua iur. iud., in causarum, in princ. Et praeceptum necessitatem habet, 14. q. 1, quod debet; et invitus quis delegatus, arg. ff. de muner. et honor., munerum § iudicandi; C. de advoc. div. iud., sancimus, in fi.
Superioribus
Puta in dignitate constitutis, supra, de offi. deleg., sane quia; 50. dist., contumaces; 45. dist., cum beatus; et infra, de maior. et obed., per tuas; et 2. q. 8, quisquis.
Citationis officium
Arg. a toto in quantitate, arg. supra, de offi. deleg., super quaestionum § eius ergo; et 9. q. 3, cum simus, in princ.
Discretione
Quae est mater omnium virtutum, supra, de offi. custod., custos ecclesiae; et 1. q. 5, praesentium.
Punire
Supra § prox.; et supra, de offi. deleg., sane quia.
Ex certa scientia
Certam intelligo si in litteris appellationis fit mentio de processu causae et de appellatione interposita et de exceptione proposita. Et hoc est verum quando appellatur a gravamine ante sententiam, infra, de appell., ut debitus. Sed si appellatur a diffinitiva sententia, ibi non est necesse dicere nisi appello ab iniqua sententia a tali iudice lata, de de tali appellatione hic fit mentio, ff. de appellat., sed et si apud.
Discussa
Sed pone quod iudices appellationis pronunciaverunt male appellatum, et sic confirmaverunt sententiam latam. Quaero quis mandavit sententiam executioni, utrum primi iudices vel secundi? Quidam dicunt quod primi, argumentum sumentes ex illa littera, interim executio sententiae suspendatur. Sed videtur quod eorum iurisdictio sit revocata, ex eo quod dicit iurisdictionem priorum iudicum videmur revocare, arg. C. de episcopal. aud., authen. si quis litigantium. Et ideo melius videtur quod secundi iudices debeant eam mandare executioni, ut dicit Tanc. Et quod secundi hoc facere debeant, videtur quia si iudices appellationis confirmarent sententiam ultima die anni a tempore appellationis, patet quod primi iudices non possunt eam mandare executioni, cum iurisdictio sua quo ad omnia expiraverit, supra, de offi. deleg., quaerenti. Sed illud est verum ubi non est appellatum, sicut videmus quod iudices appellationis ante diffinitivam sententiam, si pronuncient appellationem legitimam, procedunt postea in principali, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum in ecclesia. Et etiam idem est in diffinitiva quandoque, C. de reb. credit., generaliter § et si iudex. Sic dicendum est quod illi qui confirmant diffinitivam sententiam debent facere quod superest ad faciendum. Sed sive primi sive secundi hoc faciunt, non refert quantum ad effectum sententiae. Si primus iudex fuit ordinarius, satis potest dici quod exequetur ipse suam sententiam, cum sua iurisdictio sit perpetua. Sed videtur quod secundus iudex debeat potius eam exequi, quia ex secunda sententia agitur per actionem in factum, et non ex prima, ut notatur infra, de offi. deleg., coram; et ff. de his qui not. infam., furti. Et ideo iudex appellationis eam debet exequi, non primus.
Et si sciat
Ad intelligentiam eius quod hic dicitur, nota quod est executio mera et est executio mixta. Mera executio dicitur quando partibus praesentibus cognita est de causa ab aliquo, et ille mandat alicui quod sententiam suam exequatur, C. de execut. rei iud., executorem. Talis executor non debet audire exceptiones, et de tali executione hic loquitur, et C. de execut. rei iud., si ut proponis; et infra, de re iudic., de caetero; et ff. de iud., si praetor, 1. resp., ubi sententiatum fuit contra absentem. Et expone si sciat illam sententiam latam iniustam, id est, contra ius litigatoris latam, quia super hoc nullam habet cognitionem, ideo dicit, et si non cognitio sed executio, etc., unde illam debet tantum simpliciter mandare executioni. Secus si sciat illam nullam, ut si esset lata auctoritate falsarum litterarum, infra, de crim. falsi, super eo. Unde iudex delegatus non habuit iurisdictionem, vel per falsa instrumenta, vel per dolum adversarii. Et si ista obiiciantur coram executore isto, supersedere debet executioni dummodo malitiose vel calumniose huiusmodi non proponantur, et tunc refert negotium superiori, infra, de re iudic., de caetero; et supra, de offi. deleg., si quando; et C. si ex fals. inst. vel test., iudicati; et ff. de iud., si praetor § Marcellus. Calumniose ideo dixi quia si hoc esset, non deberet differri executio, C. ad leg. Corn. de fals., satis aperte, ubi crimen falsi obiiciebatur causa morandae solutionis, et ideo executio non differtur, cum salva sit ei postea quaestio falsi, ut ibi. Mixta dicitur executio quae habet cognitionem annexam, ut cum Papa mandat alicui restitui rem suam vel mandat alicui dari beneficium coram tali executore. Admittuntur legitimae exceptiones quantumcumque absolute scribat, supra, de offi. deleg., ex parte tua; et 25. q. 2, et si non cognitio; et supra, de rescript., si quando; et supra, de rescript., cum adeo; et supra, de aetat. et qualit., accepimus. Et nota quod a mero executore non appellatur, nisi excedat modum executionis, C. quor. app. non rec., ab executione; et infra, de re iudic., quod ad consultationem, in fi.; et 2. q. 6, ei qui § sunt etiam quorum, vers. ab executore; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § verum; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro. Sed ille non dicitur proprie executor sed auditor, ut ibi dicitur. Sed a mixto executore bene appellatur si non admittat legitimam exceptionem, vel alias partes gravaverit, infra, de appell., dilecto filio; et infra, de appell., ut debitus; supra, de aetat. et qualit., accepimus. Item nota quod non semper obediendum est iudici, si evidenter iniquum est mandatum ipsius, sive contra ius, 23. q. 1, quid culpatur; et 11. q. 3, non semper; et 11. q. 3, si dominus ea; et 11. q. 3, Iulianus imperator; 50. dist., si quis praepostera. Secus si alias fuerit iniustum, 23. q. 5, lex aeterna; et 23. q. 5, cum minister. Licet non sit obediendum iniquo praecepto iudicis, ut dicunt iura hic proxima signata. Hoc praeceptum iam non dicitur iniquum, immo iustum est, id est, de rigore iuris indictum, et ideo est exequendum, nam ex quo sententia lata est, licet iniusta et contra ius litigatoris a qua non est appellatum, elapso decennio de iuris rigore mandanda est executioni, arg. C. ut lit. pend. vel post prov., qui licitam. Spontanea enim appellationis omissio turpitudinem purgat, quae sententiae inerat, arg. ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem. Vel si appellavit secundo et succubuit, et hoc etiam de rigore iuris introductum est, nec litem debet refricare sententia lata, ut aliquis sit litium finis, infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis. Si per iniuriam iudicis sit damnatus, conqueratur de ipso, infra, de empt. et vend., si venditori; C. de evict., si per imprudentiam; et Inst. de oblig. quae ex del. nasc., in princ.
Tenetur eandem
Arg. contra Hug. et eius sequaces qui dicunt quod iudex non debet ferre sententiam secundum allegata, si habeat conscientiam laesam in contrarium, sed debet causam alii delegare. Sed si non posset alii delegare, cum sit subdelegatus a delegato, quid fieret secundum eum? Trepidaverunt timore ubi non erat timor. Pronunciet ergo in nomine Domini secundum allegata, et deponat conscientiam laesam, 3. q. 7, iudicet. Et iudex qui contra conscientiam aliquid facit in gravamen partis, punitur, ut in decretali Inno. iiii infra, de re iudic., extravag. cum aeterni.
A rege
Simile 18. dist., si episcopus. Per hoc patet quod haec clausula, si non omnes, etc., non spectat ad temporales impotentias, quia secundum hoc iudex qui quandoque non posset interesse non posset alii committere vices suas. Sed videtur quod iudex iste potius teneatur obedire mandato Papae quam archiepiscopo vel regi, ut 11. q. 3, qui resistit; ff. de re iud., contra pupillum. Sed cum utrique possit obedire diversis temporibus, vel etiam eodem utrique, obedire tenetur, ff. de oper. lib., duorum libertus. Immo propter propria commoda potest deferere iudicium, ff. de iud., si longius.
Puniat
Forte ad interesse vel potest ei imponere mulctam, id est, poenam pecuniariam, C. de sport., omnibus iudicibus. Vel ad arbitrium iudicis, ex quo poena statuta certa super hoc non est, supra, de offi. deleg., de causis, in fi. Vel excommunicet illum, quia impedit iurisdictionem iudicis, ut supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et supra, de offi. deleg., praeterea.
Neutri parti suspectae
Hoc semper est faciendum, infra, de appell., cum speciali.
Appellatione remota
Supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § nos autem; et ff. a quib. app. non lic., tractandum. Dic quod speciale est hoc ut iudex delegatus possit committere causam remota appellatione, in odium illius qui procuravit absentiam iudicis. Sed hodie locum hoc non habet, quia appellatio ipso iure remota est, unde nullus potest appellare ab aliquo iudice nisi gravetur, infra, de appell., ut debitus. Vel dic quod non committit appellatione remota, sed auctoritate huius decretalis, subdelegatus procedit appellatione remota, et statutum fuit hoc in casu isto quod subdelegatus procedit appellatione remota in odium illius qui procuravit absentiam delegati. Ita non est contra, quod satis patet per hanc decretalem. Et eodem modo intelligitur infra, de offi. deleg., cum R, ubi dicitur quod delegatus causam committit appellatione remota. Sed illud fit ex praecepto Papae non per commissionem delegati, quia delegatus nihil committit ubi iudex electus procedit appellatione remota auctoritate illius decretalis infra, de offi. deleg., cum R, secundum tenorem primarum litterarum. Ber.
X 1.29.29 Ex litteris
Expressam fecerint mentionem
Puta quia non continent seriem rei suae sive facti, infra, de cohab. cler. et mul., super eo; et ff. de appellat., si expressum; et infra, de re iudic., inter monasterium. Vel quia simpliciter fecit mentionem de ecclesia illa, tacito de aliis litteris, infra, de dolo et contu., ex litteris.
Si subdelegatus
Scilicet, patriarcha. Hic evidenter apparet quod iudex subdelegatus et etiam merus executor, qualis erat patriarcha, habent coerctionem, infra, de re iudic., cum Bertholdus, vers. alioquin; supra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp.; et etiam iudex delegatus ab episcopo, 11. q. 1, pervenit. Immo et subdelegatus secundum leges habet iurisdictionem, scilicet, modicam coerctionem, C. de sport., omnibus iudicibus; et ff. de off. eius cui man. est iur., mandatam; et C. de defensor. civit., defensores; et ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus. Immo et arbiter habet coerctionem, ff. de recepti., non ex omnibus; et ff. de iud., consensisse, in fi. Dicunt tamen quidam quod delegatus ab ordinario non habet aliquam coerctionem, 2. q. 6, quisquis; et ff. de re iud., a divo pio; et infra, de for. compet., si quis contra; nisi lis sit contestata coram ipso, in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8. Et sic non potest mittere in possessionem, ff. de iuris., iubere. Sed quod possit in possessionem mittere, dicit lex ff. de off. eius cui man. est iur., cognitio § ulti. Sed illa lex, ff. de iuris., iubere, loquitur de possessione, quae ius tribuit; illa ff. de off. eius cui man. est iur., cognitio, de alia possessione loquitur quam ius non tribuit, quae fit causa custodiae.
Satisfactum
Hoc obtinet ubi quis excommunicatur pro crimine sive pro manifesta offensa, ut prius satisfaciat quam absolvatur, infra, de verb. sign., ex parte in Christo. Si vero pro contumacia vel occulto delicto, statim debet absolvi praestito iuramento quod stabit mandato ecclesiae, ut ibi dicitur. Sed contradicit infra, de appell., qua fronte § sane. Sed illa non contradicit, immo concordat; ibi excommunicatus fuit pro contumacia vel alia causa quae non fuit manifesta, ut dicit Tanc. Sed obstat quod ibi dicitur vel qualibet alia causa. Laur. dicit quod ideo statim recepta cautione absolvitur, ne in excommunicatione decedat. Sed dic cum Tanc. quod non contradicit, et quod dicit pro qualibet alia causa quae non sit manifesta, quia si causa illa non est manifesta statim debet absolvi ante satisfactionem, nec tenetur satisfacere, nec debet compelli nisi primo constet de illa iniuria vel offensa.
Denuncietis irritam
Ex hoc patet quod sententia quae nulla est non est executioni mandanda. Immo exequenti impune non paretur, arg. supra, de offi. deleg., si quando. Immo et violenter resisti potest ei, ut hic, sicut resisti potest officiali venienti ad accipiendum bona alicuius, nisi prius ab imperatore forma fuerit data, C. de iure fisc., prohibitum est, lib. 10. Licet ita sit, non tamen patriarcha iste tenetur iniuriarum, cum hoc ignoraret, quia putabat sententiam aliquam fuisse, arg. ff. vi bon. rapt., praetor ait si cui § si publicanus; arg. infra, de sent. excom., sacro.
Et inanem
Ut puta latam a iudice non suo. Et potest notari argumentum quod patriarcha sive archiepiscopus non est iudex ordinarius in provincia, arg. 9. q. 3, conquestus. Sed hic non procedebat patriarcha ordinaria potestate, immo delegata tantum, et sic non colligitur illud argumentum hic.
X 1.29.30 Licet undique
Omnes
Supra, de offi. deleg., prudentiam.
Suspectus
Ut supra, de offi. deleg., causam quae; et supra, de offi. deleg., insinuante.
Uti non coeperit
Saltem per citationem, supra, de offi. deleg., gratum; infra, de offi. legat., nemini; ff. de iud., si quis postea; ff. de poll., si pollicitus; ff. de negot. gest., nam et Servius § si viro.
Re integra
Et ita solvitur mandatum re integra morte alterius, tam mandatoris quam mandatarii. Et idem est si revocetur expresse re integra, Inst. de mandat. § recte; et Inst. de mandat. § item si adhuc. Solvitur etiam morte litigatoris re integra, supra, de rescript., significavit; arg. ff. qui satisda. cog., si decesserit. Arg. contra ff. fam. ercis., si uni § Neratius. Item arg. contra quod non solvatur morte litigatoris, infra, de iudic., quia V; et ff. de fideicommi. liber., cum quasi. Quod autem dicitur morte mandatoris finiri mandatum, illud verum est nisi sit tale mandatum quod post mortem necesse sit adimpleri, ff. mand. vel cont., si vero non remunerandi § ulti. Sed pone quod plures causae committantur per unum rescriptum, citatio fit in una causa, et non in alia, numquid perpetuatur iurisdictio super aliis? Arg. quod non, 2. q. 3, si quem § notandum, vers. abolitio; et 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; et 2. q. 6, ei qui § quandoque; arg. ff. de appellat., cum in una; et ff. de negot. gest., nam et Servius § si vino; ff. de minor., etiam § ex causa. Arg. contra quod quantum ad omnes sit perpetuata iurisdictio, C. de duob. reis, cum quidam. Verum est quod non est perpetuata iurisdictio nisi in causa illa pro qua citatio facta est, unde mortuo mandatore expirat iurisdictio quantum ad alias. Sed quid si moriatur ante declarationem rerum facta citatione? Arg. quod non potest procedere, supra, de rescript., pastoralis, in fi., quia plures causae intelliguntur, licet contra unum tantum, arg. infra, de offi. legat., novit. Item quid si delegatus non moritur, sed deponitur? Non procedet. Quid si excommunicatur? Tunc procedet delegatus, quia morte naturali confirmatur donatio et non civili, ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § donetur; et infra, de celeb. miss., cum Marthae § caeterum. Arg. contra in decretali Inno. iiii supra, de offi. vicar., extravag. Romana.
X 1.29.31 Cum in iure peritus
Super mandato
Sed hoc valde notabile est, quod licet exhibeatur sententia delegati ei tamen non creditur, nec praesumitur pro sententia nisi ostendatur commissio. Nec creditur iudici si se delegatum dicat, arg. infra, de testib., cum a nobis. Et idem dicit lex in arbitrio, quia non statur verbo eius si dicit iuramentum a partibus interpositum, C. de recepti., ne in arbitris § sin autem; C. de mand. princ., si quis. Caveat ergo quicumque impetrat a principe causam committi alicui vel delegari, ut si sententia lata fuerit pro eo a delegato, ita bene custodiat commissionem sicut ipsam sententiam. Lapsu enim temporis si conveniretur et ostenderet sententiam sine commissione, non valeret ei nisi probaret de commissione. Sententiae vero ordinarii semper statur et pro ea praesumitur, quia ibi constat de iurisdictione, infra, de re iudic., sicut; et 2. q. 6, hoc etiam. Laur. Si tamen publicatum fuisset rescriptum in iudicio, videtur quod sufficiat si de hoc constat, licet postea sit amissum, infra, de privileg., cum olim essemus; C. de testament., publicati; et infra, de fide instrum., si instrumenta. Item si sententia redacta est in publicam chartam, videtur quod sufficiat, infra, de testib., significavit; et in Auth. ut frat. fil. succed. § hoc itaque, coll. 9; licet sit arg. contra infra, de re iudic., cum inter vos. Item sufficit si habet subscriptionem testium, 16. q. 3, dilecto § potest. Sed videtur quod hodie sufficiat solus tabellio ad imponendam fidem sententiae, infra, de probat., quoniam. Ut nulla sit dubitatio, ita debet fieri quod auctoritate iudicis resciptum domini Papae solemniter in publicam formam redactum inseratur in ipsa sententia iudicis auctoritate, et alia instrumenta procuratoria, quia idem iuris est de illis, ut si ostenderetur sententia lata in personam procuratoris vel syndici vel in contrarium, si non constaret de mandato procuratorio, sententia non valeret, nec staretur ei si negaretur illum fuisse procuratorem. Sed postquam in ipsa sententia inseruntur huiusmodi instrumenta et rescriptum, iudicis auctoritate stabitur postea sententiae, etiam si originali rescripta non apparent, C. de testament., publicati. Item caveat in sententia excommunicationis, ut qui absolutus est custodiat instrumentum sive litteras absolutionis, per quas tutus existat si ei obiiceretur excommunicatio, alias posset ei periculum generari, ut supra, de elect., venerabilem; et infra, de cleri. excom., proposuit; arg. optimum quod ita sit faciendum. Ber.
X 1.29.32 Cum olim abbas
In rescripto
Et ideo non valuit quod factum est si formam mandati transgressi sunt, supra, de rescript., cum dilecta.
Antequam
Maxime quia nec post litem contestatam, quia dominus non habuit ratum factum procuratoris, immo postquam scivit, statim contradixit.
Cum procurator
Qui simpliciter constiutus fuit ad causam praedictis iudicibus delegatam. Et nota quod licet per principales personas posset fieri prorogatio iurisdictionis, ff. de iud., consensisse § sed et si iudex; et ff. de iud., de qua re § 1. Per procuratorem tamen fieri non potest, cum de hoc non fuit procurator, arg. ff. de aur. arg. leg., si ita; ff. de transaction., cum Aquiliana; ff. de contrah. empt., Rutilia Polla; et C. de transaction., transactionis. Simile ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator; et 22. q. 2, ne quis arbitretur. Qualiter fiet prorogatio dicetur infra, de offi. deleg., P et G. Praetextu enim unius articuli non debent super alio probationes admitti, C. qui legit. pers. in iud., momentariae; et ff. de iureiuran., si duo patroni § Iulianus, circa fi. Et alia dicta non valent, cum iurent super alio articulo, infra, de testib., de testibus.
Protinus contradixit
Ex hoc videtur quod si procurator fines mandati excedit domino sciente, quod praeiudicet domino nisi statim contradicat, arg. 54. dist., si servus sciente; arg. infra, de his quae fi. a prael., continebatur; ff. quod cum eo qui in alien. pot., Titianus; ff. de institut. act., sed et si, in princ.; ff. de Maced., si filius 2; C. de nupt., si ut proponis. Et si iudex scientibus partibus excessit fines etiam mandati, eis praeiudicat, arg. C. commun. utrius. iud., etiam si; alias non praeiudicat factum procuratoris domino ignorante, C. de procur., si procurator; ff. de procur., si ignorantis. Item nota quod licet procurator non possit prorogare causam de re ad rem, tamen videtur quod posset prorogare de tempore ad tempus, quia qui dat procuratorem ut confestim agat, intelligendum est permittere procuratori et postea litem peragere, ff. de procur., qui procuratorem. Item procurator mandatum prorogare potest ad id quod est prope mandatum, supra, de elect., in causis; et supra, de renunciat., post translationem; et ff. iudi. solv., iam tamen § ulti. Et prorogat ad ea quae sunt praeparatoria mandato, ff. de procur., ad rem mobilem; et ff. de procur., ad legatum. Et accessorium ipsius sive sequalem, ff. de institut. act., cuicumque § si ei quem, in fi. Prorogatio de re ad rem, invito reo non valet deficiente iurisdictione, quia imperator invito reo non potest extendere rescriptum ad alias res quas in rescripto non expressit, ut in capitulo isto contingit. Sed per reconventionem bene extenditur ad res alias invito actore, de quibus nulla mentio habita est in rescripto, si actor persistere velit in sua petitione, supra, de offi. deleg., prudentiam, in fi.; et est ratio infra, de mut. petit., ex litteris. Ber.
Ligatum
Quia non habebant iurisdictionem super damnis, sic supra, de offi. deleg., in litteris. Unde posset agere contra iudices ad interesse qui eum iniuste excommunicaverunt, infra, de sent. excom., sacro. Et hic error eos excusare non potest.
X 1.29.33 Cum olim magister
Cum olim
Haec decretalis et illa quam habes infra, de rerum perm., cum olim, loquuntur de eadem materia.
Deleganti
Cuius vicem gerebant supra, de offi. deleg., sane quia. Iniuria enim iudicum ad eum pertinet cuius legatione funguntur, 2. q. 7, accusatio, in fi.; et 3. q. 1, nulli. Immo ipsos tamquam delegantem honorare debent partes, 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde.
Sigilla violavit
Et ideo est puniendus tamquam falsarius, et ob hoc solum privari debuit beneficio, supra, de rescript., olim; et infra, de crim. falsi, ad audientiam.
Uriae
Tangit illud quod legitur in libro Regum. Cum Urias rogatus a rege David nollet accedere ad Bersabe uxorem suam, quam David rex cognoverat, timens ne concepisset ex eo sicut et fecerat, quod cum ipse facere nollet, rex remisit Uriam ad Ioab principem militiae cum litteris continentibus, ut poneret eum inter fortissimos hostes, ut occideretur ab eis, quod et factum est. Sed iste stultus fuit, quia recepit litteras illas et habeat eas suspectas, quia primo debuit eas videre diligenter. Et si quid inesset iniquum, debuit contradicere relationi iudicum si contra veritatem referebant. Iudices enim debent ostendere partibus relationem quam faciunt superiori, 2. q. 6, biduum, in fi.; et C. de relat., si quis; et C. de relat., super delictis. Alias posset appellare, ut ibi. Et quotiens iudex se relaturum pollicetur, illico litigatoribus acta edere tenetur, infra, de appell., intimasti.
Proprio motu
Sic ergo videtur quod iudex maxime quem princeps concedit possit recusari. Arg. contra, infra, de appell., novit; et ff. de off. praet., breviter. Credit enim princeps non aliter fore iudicaturum, quam ipse esset iudicaturus, ut ibi dicitur. Arg. contra Inst. de satisdat. tutor., in princ.
Peccaverat
Sic supra, de translat., quanto; et supra, de translat., inter corporalia; et infra, de iure patron., pastoralis, in fi; et supra, de temp. ord., litteras.
Ne videretur dolus
Quia fraus et dolus nemini debent patrocinari, supra, de rescript., sedes; infra, de testamen., officii.
X 1.29.34 Coram dilecto
Absque litteris
Et ideo audiri non debuit, infra, de procurat., alia; nisi cavisset de rato. Sed qualiter admittitur iste H. ad agendum contra sententiam, cum non haberet mandatum? Ad hoc dici potest quod ideo admissus fuit, quia erat coniuncta persona, quia clericus illius ecclesiae et canonicus plebis de Pastino, cui subest ecclesia sanctae Agathae, et coniuncta persona, licet admittatur ad agendum, cavere tamen debet de rato, ff. de procur., sed et hae personae; et ff. de procur., Pomponius, in fi. Et ideo cavet de rato, quia potest contingere quod illi de plebe non habebunt ratum, unde eis res iudicata non obesset, C. quib. res iud. non noc., si neque. Et ideo ille H. cavit de rato sub fideiussoria cautione. Vel potest dici quod ideo cavit de rato, quia de mandato dubitabatur, quia tunc habet locum cautio rati, C. de procur., cautio. Sed videtur quod cautio ista fragilis sit, quia ex ea non potest agi ad interesse, cum res talis sit quae non potest aestimari, unde non videtur admittenda propter fragilitatem ipsius, ff. ad Trebel., qui ita § 1; et infra, ut lite non cont., accedens 2. Sed agi potest ad impensas factas in lite, ff. rem rat. hab., si sine § cum autem procurator; et hoc magis expedit reo. Ut dicit Io. quod ei caveatur de rato quam probetur mandatum, quia per hoc consequitur sumptus, ut hic dicit. Sed credo quod in tali casu cum res talis sit quae aestimari non possit, tutius esset reo si illi probet mandatum, quia dominus postea contra sententiam venire non potest. Sed forte ex ista cautione posset agi contra fideiussores ad interesse, si dominus rem ratam non habuerit. Et aestimabitur in quantum laesa sit ecclesia, quod non statur sententiae, ne quotidie litiget, arg. infra, de arbitr., per tuas, ubi agitur ad interesse in consimili causa. Item ex hoc videtur quod quando dubitatur de mandato, simpliciter sit cavendum de rato, etiam si ille diceret se velle probare mandatum, et hoc videtur per legem C. de procur., cautio. Et quod per fideiussoriam cautionem, et non nudam, ff. de procur., servum quoque § ait praetor. Sed videtur quod iste sine cautione debuit audiri ex eo quod habet instrumenta ecclesiae, arg. ff. de leg. 3, qui chirographum. Resp.: ista non erant talia instrumenta, sed instrumenta causae per quae intedebant probare de iure ecclesiae, et illa lex loquitur de instrumento cautionis legato, et hoc constabat. Unde eo ipso quod legatur instrumentum, intelligitur esse legatum illud quod continetur in instrumento; alias inutile esset legatum; alias instrumentum alterius non prodest, cum verba instrumenti non adiuvent recitantem, C. de probation., ad probationem. Qualiter sit intelligendum quod dicitur in litteris de rato dicitur infra, de re iudic., inter monasterium.
Suppressa
Et ideo litterae non valuerunt, cum consenserint in Ferrariensi litem contestando, et producendo testes coram eo, sic infra, de re iudic., inter monasterium.
Decisione
Id est, cognitione, sicut est in antiqua, et bene. Et hoc probatur per hoc quod dicitur: horum veritate suppressa. Si de huiusmodi processu mentionem fecisset, tunc bene diceret decisionem. Et tunc non posset episcopus procedere sine adiuncto vel subdelegato ipsius, ut dicitur in illa glossula magna, sic supra, de offi. deleg., insinuante; et infra, de iudic., venerabilis.
Sententiam
Latam per abbatem sancti Stephani et priorem sancti Victoris.
Admittere noluit
Sed videtur quod Ferrariensis male fecerit, quia illum subdelegatum non admisit, quia delegatus a principe potest alii causam delegare, cum id sit ei a lege concessum, C. de iud., a iudice; et supra, de offi. deleg., pastoralis, in princ.; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica; et infra, de appell., cum causam. Sic ergo male fecit Ferrariensis contra iure praedicta, quia debuit ipsum subdelegatum recipere. Sed contra hoc quod dixit facit, quia sententia Ferrariensis postea confirmatur. Dicunt quidam quod ideo noluit ipsum admittere, quia sub hac forma scriptum fuerat: quod si ambo, etc., tu frater episcope solus procedas; quia tunc extat conditio, ut videtur hic circa finem. Secundum hoc videtur quod aliquis non possit committere vices suas, quando clausula illa apponitur: quod si non omnes, etc., si ipse non possit interesse. Dicas ergo quod Ferrariensis ideo istum subdelegatum non admisit, quia litterae impetratae fuerunt tacita veritate, nulla facta mentione de processu coram Ferrariensi, coram quo lis fuit contestata et testes producti, ut patet in integra, infra, de re iudic., inter monasterium. Unde non valebant, et ita nec subdelegatum nec delegatum admittere tenebatur, et solus episcopus iurisdictionem habebat. Et haec fuit causa quare sententia ipsius confirmabatur, unde non valuit appellatio propter hoc facta, ut hic dicit.
Quod non intelligitur
Pone quod plures sint iudices dati cum illa clausula: quod si non omnes, etc. Quaero an ille qui non potest interesse, possit committere vices suas, et an socii teneantur illius subdelegatum admittere? Quod possit committere planum est, quia hoc habet a lege concessum, C. de iud., a iudice; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica; et supra, de offi. deleg., pastoralis; et infra, de appell., cum causam; etiam si interesse non potest, supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero; et supra, de offi. deleg., si pro debilitate; et supra, de offi. deleg., pastoralis § ulti. Immo alias committere non debet nisi quando est impeditus, supra, de offi. deleg., pastoralis, in princ.; et supra, de offi. deleg., si pro debilitate. Sic patet per iura ista quod delegatus potest committere vices, et quando etiam impeditus est, ergo alii tenentur admittere subdelegatum ipsius, alias talis commissio delusoria esset, et sic fierent ludibrio leges, quod esse non debet, C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi autem; et cum effectu verba sunt intelligenda, infra, de cleri. non residen., relatum; et ff. quod quisque iur., hoc edictum § haec autem verba. Praeterea optime hoc probatur supra, de elect., quia propter § illud, ubi habes quod ille qui non potest interesse, potest alii committere vices suas, et illi tenentur recipere illum, alias non valeret electio. Et quod per nos facere non possumus, per alios facere debemus, ff. de procur., procurator est qui; et ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse. Sed contra videtur expresse per hanc allegationem, quia secundum eam confirmata fuit sententia. Praeterea non tenentur illum recipere ad mandatum illius, quia par est illis, et par in parem non habet imperium, supra, de elect., innotuit; ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum. Nec illud videtur sequi, quod si ille potest committere, quod alii ipsum admittere teneantur, quia ex alieno facto nullus obligatur, ff. de ver. oblig., stipulatio ista, arg. Dicunt quidam quod licet ille qui non potest interesse possit committere vices suas alii, coniudices non tenentur eum admittere nisi velint, quia iam extat conditio, et sic remansit iurisdictio penes illos, unde ipsi procedere possunt soli si volunt, et cessante impotentia poterit postea cum ipsis procedere, arg. C. de curat. fur., cum aliis. Ubi curator tempore furoris administrat, cessante furore cessat, sic delegatus iste cum interesse non potest, non committit vices suas. Sed hoc non credo, immo dico quod ille qui interesse non potest per impotentiam facti temporalis, potest committere vices suas. Et consocii tenentur admittere illum subdelegatum, et allegatio quae hic ponitur non continet ius. Et circa huiusmodi subdelegationes ita distingue: aliud est cum ab initio delegantur plures iudices cum illa clausula: quod si non omnes, etc., et nullus postea adiungitur; et aliud cum ab initio delegatus est unus vel plures, et postea alius adiungitur cum illa clausula: quod si ambo, vel: quod si non omnes, etc. In primo casu delegatus potest alium subdelegare, et consocii tenentur illum admittere. In secundo casu refert an res sit integra vel non. Si res sit integra, idem est ac si ab initio omnes dati essent, et adiunctus potest committere vices suas, et alii tenentur ipsum admittere in causae cognitione. Si vero res non est integra, quia iam processum erat ad litis contestationem, et horum veritate supressa aliquis est adiunctus, huiusmodi adiunctus vel subdelegatus ipsius non est admittendus, tamquam per veri suppressionem adiunctus sive obtentus, sicut contingit in praesenti negotio. Et hoc bene colligitur ex hac decretali, et hoc probatur in Auth. de exhib. et intro. § illud, unde sumpta fuit authentica C. de lit. contest., authen. offeratur, ubi idem dicitur quod post litis contestationem alius peritus adiungi non potest nec primus refutari, et ideo sententia Ferrariensis episcopi confirmata fuit. Et quod dicit hic, quod non intelligitur ut si per se vel per alios, etc., non est verum, quia clausula illa: quod si non omnes, etc., potest locum habere in multis casibus de iure et de facto, in quibus casibus duo vel alius procedere possunt, puta de iure, ut si est excommunicatus, infra, de re iudic., ad probandum; vel suspectus recusatus, supra, de offi. deleg., cum super; et supra, de offi. deleg., licet; vel infamis vel servus, ut supra, de rescript., sciscitatus. Et in talibus casibus locum habet clausula illa, quod si non omnes, etc. Sed quando impeditus est temporali impotentia, bene potest committere vices suas, et consocii tenentur admittere subdelegatum. Sed in casu istius decretalis admitti non debuit rationibus praemissis. Ergo sic debet intelligi clausula illa, quod si non omnes, etc., puta si non potest interesse de iure vel de facto, ut dixi, tunc non potest committere, cum nullam habeat iurisdictionem, alias bene habet iurisdictionem quamvis impediatur ad tempus. Et ideo tunc potest committere et cum effectu. Et quod dicit, impeditus ad tempus, non intelligas quod omnino sit impeditus, ut nullo modo tunc possit interesse. Sed si vellet omnia alia dimittere, bene posset interesse, sed non vult contemnere sua, tunc propter causam illam nec tenetur, ff. de iud., si longius. Ber.
Sententiam confirmavit
Ex hac secunda sententia datur actio in factum quae hic confirmatur, et non ex prima, ut ff. de his qui not. infam., furti; arg. ff. ad Trebel., si quis priorem; hac tamen confirmata, confirmatur et prima.
X 1.29.35 Cum R. canonicus
P. civem
Sed quomodo committit Papa hic causam contra laicum? Intelligo quod causa spectabat ad forum ecclesiae, puta causa usurarum vel decimarum, vel ipse laicus noluit excipere, vel est consuetudo ibi quod laici conveniantur per litteras Papae.
Cum sint eius socii
Hic habes quod canonicus non potest esse iudex concanonici sui propter familiaritatem, quae veritatem aliquando impedire solet, 3. q. 5, accusatores. Testis enim potest esse canonicus pro canonico, cum etiam frater pro fratre possit testificari, infra, de praesump., litteras. Cum edictum de testibus sit prohibitorium, ff. de testi., ea ratione. Quia facilius habentur iudices quam testes. Unde facilius repellitur iudex quam testis. Iudex enim recusatur pro modica causa, ut si esset oriundus de terra impetrantis, infra, ut lite non cont., accedens 2; et arg. infra, de appell., ex insinuatione. Item si iudex est suffraganeus eius, infra, ut lite non cont., accedens 1. Item consanguinitas, infra, de appell., postremo. Sed in teste secus, 4. q. 3, si testes § lex Iulia. Quandoque tamen aliquis potest esse iudex quo non potest esse testis, ut pater in causa filii, 3. q. 7 § tria, circa fi. Et criminosi possunt esse iudices, sed non testes, 3. q. 7, infames § ulti. Item iudex recusatur, vel alius ei adiungitur, si habet consimilem causam, infra, de iudic., causam quae inter. Sic et testis repellitur qui habet consimilem causam, infra, de testib., personas. Sed si canonicus daretur iudex contra alium canonicum, quid dices? Non poterit recusari ex hac causa, quia per affectionis causa omnem suspicionem removet, ff. de ritu nupt., non solum § denuo.
Iudicem eligat
Nota ex hac littera quod quando reus ad iudicem ire non potest secure, quod actor potest et debet eligere iudicem in loco non suspecto et non adversarius. Contra habes, quia reus eligit iudices, 11. q. 1, iudices; et 15. q. 7, si autem; et 3. q. 6, peregrina; et 4. q. 5, quisquis; et 2. q. 6, placuit. Idem videtur cum ordinarius recusatur quod reus eligat, infra, de appell., cum speciali. Contrarium dicit lex, quod iudex petitus dari non debet nisi ob reverentiam petiti iudicis, ff. de iud., observandum. Decretales praedictae loquuntur in causa criminali, et praeterea non statur hodie illis. Quod dicit hic quod iste eligat, intelligo si altera pars cum eo noluerit concordare, vel cum altera pars est absens. Vel dic quod de speciali gratia dabat ei Papa hanc electionem cum de consensu utriusque esset eligendus, ut supra, de offi. deleg., super quaestionum. Item arg. quod si iudex non potest de causa cognoscere, potest alii committere vices suas. Sed contrarium est verum, infra, de appell., secundo § tertio. Et hic non loquitur de iudice suspecto, sed quia reus non potest ire ad iudicem. Unde iudex tenetur locum providere securum, infra, de appell., ex parte 1; et 33. q. 2, sive; vel committere causam in loco non suspecto, ut hic. Vel potius procedit iudex iste auctoritate illius rescripti. Et est hic arg. quod iudex incertus dari possit. Contra supra, de rescript., ad haec. Sed hoc de gratia fuit, ut dictum est.
X 1.29.36 Cum contingat
Utriusque partis
Et si testes episcopi dicerent excommunicationem praecessisse appellationem, testes autem alterius dicerent appellationem praecessisse, sententiare debet iudex quod et ante sententiam et post fuit appellatum, infra, de testib., cum tu. Et ita videtur superfluum, quia semper iudicatur pro appellante, quia si testes episcopi dicerent quod tantum post sententiam appellasset, illis non crederetur quia probarent negativam, quod esse non debet, supra, de elect., bonae 1; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Dico quod probationes episcopi audiri debent si vult probare se illum excommunicasse antequam vocem appellationis emitteret, secundum quod ponitur in quaestione in principio. Vel etiam si vellet probare appellationem iniustam, quia illa non impediret excommunicationem sequentem, infra, de appell., ut debitus, ubi dicitur quod qui appellat, rationabilem causam debet proponere. Et si probata fuerit iniusta appellatio, remittetur ad episcopum, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum in ecclesia. Nec est verum quod dicitur quod semper pronunciabitur pro appellante, quia potest esse quod episcopus melius probet, et per plures et meliores testes quibus stabitur, infra, de probat., licet; infra, de testib., in nostra. Et potest dici quod illa decretalis infra, de testib., cum tu, loquitur cum testes utriusque partis erant aequales, ut sic fiat interpretatio pro utriusque partibus ne de periurii reatu notentur.
Vix vel numquam
Scilicet, in casu sequenti tantum; simile infra, de sent. excom., per tuas.
Intolerabilem errorem
12. q. 2, quia divinis; 9. q. 3, episcopus; infra, de haeret., si quis.
Nihilominus
Nota quod non debet quis admitti ad probandum illud quod probatum non prodest, C. de probation., ad probationem; et infra, de simon., per tuas 1, in fi., vers. quoniam; et si probata etc. Et valet ad exceptiones opponendas quas quidam admittunt indifferenter. Et in fine pronunciantur secundum illas, si de iure valent, alias non prodest illa probatio. Illud fieri non debet. Primo cum proponuntur, debet providere iudex an sint admittendae vel non. Si sunt admittendae, tunc demum audiat probationes super illis, qui aliter faciunt non bene faciunt, quia si quis bene probaret exceptionem suam, et non admitteretur, potest esse causa appellandi, quia audiendo probationes super illa, iudex videtur eam admittere cum effectu. Et ideo illud non est faciendum, nisi iudex sub illa protestatione illum ad probandum admittat, ut si de iure debeant valere, quod valeant, alias non, supra, de elect., Cumana.
Probationibus
Sed cum iste sit absolutus, quare audiuntur probationes super hoc? Dico quod duplici de causa potest fieri, quia si probabit quod iniuste fuit excommunicatus, non iniungitur ei aliquid per iuramentum. Et ideo praeceptum differtur quousque constet utrum iuste vel iniuste sit excommunicatus, infra, de offi. ord., ad reprimendam. Si iuste fuit excommunicatus, tunc praecipiet et per iuramentum quod super eo pro quo fuit excommunicatus satisfaciat, ut in dicta decretali infra, de offi. ord., ad reprimendam. Item si probaret quod admonitione legitima non praemissa ipsum excommunicasset, excommunicator per mensem erit privatus ingressu ecclesiae, infra, de sent. excom., sacro. Item si iniuste excommunicatus fuerit, excommunicator tenetur illi ad interesse, ut dicto capitulo infra, de sent. excom., sacro. Et in tantum tempus abstineat quantum visum fuerit superiori, 2. q. 1, nemo; et 24. q. 3, de illicita. Et econverso, si sententia iusta probata fuerit, excommunicatus tenebitur ad interesse excommunicatori, ut in decretali infra, de sent. excom., sacro; nisi utrumque probabilis error excuset, ut ibi. Et ita patet quare admittantur probationes post absolutionem.
X 1.29.37 Venerabili fratri
Fuerat spoliatus
Per Fridericum imperatorem.
Restituto plenarie
Hoc ideo dicit quia spoliati ad omnia iura sua tam corporalia quam incorporalia debent restitui, antequam aliquis sibi obiiciatur, vel antequam inquisitio fiat contra ipsos, ut 2. q. 2, per totum; et 2. q. 2, nullus, ubi dicitur quod omnia iura sunt restituenda; 3. q. 3, per totum; et infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de reastit. spol., ex conquestione; et infra, de restit. spol., Pisanis; unde dicit, plenarie.
Suspectus
Sed videtur quod isti non sit dandus coadiutor ex quo erat de dilapidatione suspectus. Immo potius deberet destitui, 3. q. 2, quia ea; C. de susp. tut., eum quem. Et dolum facere videbatur petendo restitutionem, cum destitui debeat propter hoc, ff. de dol. except., dolo. Dic quod hoc olim obtinebat secundum antiqua iura, quod accusatus seu denunciatus suspectus de dilapidatione removebatur pendente lite ab administratione, ut 3. q. 2, quia ea, ubi de hoc; et C. de susp. tut., eum quem. Hodie vero secus, quia non removetur ab administratione, nisi primo probetur suspectus de dilapidatione male administrando, et hoc probato praesumitur quod de caetero male administrabit, ff. de admin. tut., cui § hisdem; et ff. de susp. tut., tutor § quaeri potest; et C. de suscept. et arc., si aliquid, lib. 10. Et ita accusatus sive denunciatus de dilapidatione et probatus suspectus secundum iura nostra removetur ab administratione, ut hic, et infra, de simon., licet Heli. Et etiam iudex sine accusatore potest aliquem removere, si apertissimis argumentis liqueat eum esse suspectum, ff. de susp. tut., tutor § praeterea. Nec admittendus est si vellet satisdare, quia satisdatio non immutat malevolum animum tutoris, Inst. de susp. tut. § novissime; et ff. de susp. tut., quia satisdatio. Et qui ecclesiam suam pro alienis debitis aggravat sive obligat, ipso iure suspensus est ab administratione temporalium et spiritualium, infra, de solution., si quorundam. Ad hanc autem denunciationem quilibet videtur admittendus, in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § hic nobis, in fi., coll. 2; et C. de susp. tut., pietatis. Probabilius tamen videtur quod hi tantum admittantur quorum interest, ut 16. q. 7, filiis; et 2. q. 7, quapropter; vel saltem soli clerici admittantur, 11. q. 2, non liceat. Ad denunciandum admitterem quemlibet de illa parochia, quia eorum interest ut ecclesia non perveniat ad malum statum, arg. 16. q. 1, quoniam quicquid; et 12. q. 2, aurem habet.
Coadiutorem
Et ita hic datur coadiutor propter suspicionem dilapidationis. Alibi datur propter infirmitatem seu senectutem, 7. q. 1, scripsit; et 7. q. 1, quamvis; arg. ff. de tutel., solet; et infra, de cleri. aegro., ex parte; et infra, de cleri. aegro., consultationibus.
Consilio
Hic intelligo, et consensu. Alias non valeret multum talis coadiutor, arg. ad idem supra, de elect., cum in veteri; et supra, de elect., ne pro defectu. Arg. contra infra, de arbitr., cum olim. Sed illud videtur dictum propter formam arbitrii.
Omne alienationis genus
Quid contineatur per hic quod dicit, omne genus alienationis, habes infra, de rebus ecc. non alien., nulli; et C. de reb. alien., sancimus. Largissime sumitur hic hoc verbum, alienationis. Alibi stricte sumitur pro eo tantum contractu quo dominium transfertur, C. de fund. dot., si aestimata.
Cassavimus
Id est, cassos et irritos denunciavimus, supra, de rescript., cum dilecta.
Mandati
Et merito, quia fines mandati diligenter servandi sunt, ff. mand. vel cont., diligenter; et C. de procur., si procurator; et supra, de rescript., cum dilecta, ubi quasi idem quod hic dicitur, ubi de hoc.
Vices suas
Hic solvitur quod dubitatur, an delegatus simpliciter committens vices suas possit eas revocare? Et patet quod non, postquam ille uti coeperit sua iurisdictione, ut hic patet, et ut notatur supra, de offi. deleg., super quaestionum, in notula: patet, etc. Quia committendo vices suas simpliciter, omnia commisit quae poterat super illo negotio, sic supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero. Sic qui causam simpliciter committit, omnia videtur committere quae ad causam pertinere noscuntur, supra, de offi. deleg., praeterea; et infra, de offi. deleg., suspicionis. Et est arg. quod indefinita aequipollet universali, ff. de servitu. urb. praed., si servitus; et ff. de tutel., qui habet § ulti; et infra, de privileg., quia circa; et infra, de iure patron., ex litteris.
Non potuit demandare
Cum abbas iam processisset in negotio, antea vero potuit revocare. Ber.
X 1.29.38 Significantibus
Pauperem se dixisset
Et si pauper esset, adhuc debet coram iudice agere et sequi forum rei, quia causa viduarum non spectat principaliter ad ecclesiam nisi quo ad protectionem et defensionem, infra, de verb. sign., super quibusdam; 87. dist., licet omnibus; et 87. dist., defensionis. Immo ad iudicium regis sive domini illius loci causa viduarum, pupillorum et orphanorum spectare videtur, 23. q. 5, regum; et 23. q. 3, ab imperatoribus; et C. quan. imp. int. pup. vel vid., si contra; secundario ad ecclesiam spectat, 23. q. 5, administratores; vel si iudex saecularis negligens esset, infra, de for. compet., ex parte. Sed loquitur ibi in possessorio, in quo casu potest implorare iudicium ecclesiae.
Procedere non debere
Non videtur quod bene pronunciarent quantum ad secundam exceptionem, sed supersedere debuerunt quousque procederetur coram iudice saeculari. Et si ille fuisset negligens in iustitia exhibenda, ipsi postea procedere potuissent, infra, de for. compet., ex transmissa; et infra, de for. compet., licet ex suscepto; et infra, de for. compet., ex tenore. Et ita sic pronunciando amisserunt iurisdictionem, quia iudex sive bene sive male pronunciando functus est officio suo, ff. de re iud., iudex. Sic etiam ipso facto sine pronunciatione amittit quis iurisdictionem, alium sibi associando qui iurisdictionem non habet, supra, de offi. deleg., cum super; etsi referat negotium ad superiorem, infra, de offi. legat., licet. Vel si dicat tantum se referre velle negotium, infra, de appell., intimasti; et C. de relat., si quis. Et ideo non potuerunt illam post modum resumere, quia sive bene sive male functi sunt officio suo, supra, de offi. deleg., in litteris; ff. de re iud., iudex. Etiam de consensu partium, quia ex quo expiravit iurisdictio, partes non poterant eis dare iurisdictionem, quia consensus privatorum iudicem non facit eum qui nulli praeest iudicio, C. de iuris., privatorum. Unde ulterius non poterant se intromittere. Unde cassatur quicquid fecerunt tamquam a non suo iudice factum, ut dicit in fine. Sed in eo quod dicit se pauperem, cum esset dives et nobilis, in fraudem ut citius haberet litteras, videtur quod bene pronunciassent ne de fraude commodum reportaret, arg. supra, de rescript., super litteris; et supra, de rescript., sedes. Si constiterit eis quod dolo sive fraude dicit se pauperem, bene pronunciarunt; secus si per simplicitatem, ut in decretali praedicti supra, de rescript., super litteris. Quia tunc, sive sit pauper sive dives, debet requiri prius dominus saecularis, ut dixi in principio notulae.
Si infra terminum
Quod fieri potest, ff. de recepti., si cum dies, in princ. Sicut et iurisdictio ad terminum committitur, supra, de offi. deleg., de causis. Et etiam infra terminum posset quis redire ad iudicem si vellet, ff. de recepti., sed si in servum, in fi. Sed poena committeretur.
Negligentibus
Poterant compelli ad procedendum ex quo erant negligentes, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso § 1. Immo et si partes finito termino vellent iterum in eos compromittere, compellendi sunt suscipere arbitrium ex quo fuerunt in mora, ff. de recepti., si cum dies, 1. resp.
Per formam compromissi
Si poena fuisset apposita in isto compromisso, numquid mulier ista quae noluit redire ad iudices posset conveniri ad poenam? Credo quod non, quia per huiusmodi compromissum partes non poterant eis dare iurisdictionem, cum privatorum consensus eum iudicem non faciat, qui nulli praeest iurisdictioni, ut dictum est in glossula: non videtur. Et ideo cum principale non teneat, nec poena super hoc adiecta, ut infra, de precar., de precariis, in glossula quae incipit: promissa; et infra, de censib., gravis, in glossula quae incipit: haec fideiussio. Si autem isti iudices essent ordinarii alias, tunc posset peti poena, si nollent se subiicere ipsorum iurisdictioni. Ber.
X 1.29.39 Suspicionis causa
Suspicionis causa
Quae debet esse rationabilis ad recusandum, talis quae si esset probata, deberet legitima reputari, infra, de appell., cum speciali. Sic et in appellatione, ut in decretali infra, de appell., cum speciali; et infra, de appell., ut debitus; et si est dubiam, arbitri hoc diffiniant.
Forsan
Quia non debet iudex propter ea moveri, quia non facit ei iniuriam, cum utatur iure suo, supra, de elect., cum ecclesia; ff. de iniuri., iniuriarum § 1. Et hoc est ei a iure concessum, ut hic, et infra, de appell., secundo §1; et infra, de appell., cum speciali. Sed refert se ad id quod contingere solet, licet non debeant moveri, tamen indignantur pro maiori parte. Et ideo quod forsitan provocatus est contra illum, non debet terminum ad hoc cognoscendum assignare, ne sibi obesset in arctando ipsum. Et licet sit provocatus, non tamen propterea poterunt ipsum declinare quasi offensum, cum habeat iurisdictionem cessante probatione suspicionis, ff. ap. eum a quo app., si quis.
Ad quos omnia
Sicut enim iudici omnia commissa intelliguntur quae ad causam ipsam pertinent, supra, de offi. deleg., praeterea; et hic § sequentibus; ff. de iuris., cui iurisdictio. Sic et his arbitris, et habent iurisdictionem et coerctionem et possunt compellere testes et impedientes punire, ut patet hic expresse, et potest appellari ab eis. Sed ad quem appellabitur? Ad Papam appellabitur. Sed quid dices si isti qui eliguntur arbitri a partibus nolunt suscipere arbitrium, quid erit, suntne compellendi? Videtur quod non, quia nemo compellitur arbitrium suscipere, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso § 1, quia haec res libera est, ut ibi dicitur. Dico quod tenentur accipere tale arbitrium, immo in virtute obedientiae districto praecepto a domino Papa iniuncto tenentur, infra, de appell., cum speciali. Et si huic praecepto non obediant, sunt compellendi. Si iudex ordinarius recusatur, ordinarius compellat illos. Si delegatus de quo hic loquitur eos compellat, non obstante eo quod recusatus est, alias iudicium non procederet. Item hic est aliud speciale, quia consensus privatorum eum facit iudicem qui nulli praeest iudicio, nec isti veri arbitri dicuntur, nisi pro tanto quia eliguntur sicut arbitri, alii eliguntur de consensu partium. Et hic patet quod alii arbitri nullam coerctionem habent, sed tantum metu poenae eorum sententiae statur, C. de recepti., ex sententia; vel per homologationem, id est, confirmationem vel approbationem, vel taciturnitatem decem dierum, C. de recepti., cum antea. Et isti iudices sunt, licet arbitri appellentur; sic 11. q. 1, pervenit; et ff. qui satisda. cog., arbitro; et ff. quod metus cau., si cum exceptione § haec autem actio; C. de sent. ex per. recit., arbitri; et ff. de probation., si arbiter. Et iurisdictio istorum quasi ordinaria est per electionem, sicut quando exercitus sibi eligit imperatorem, 13. dist., legimus; et constitutio confirmat talem iurisdictionem, infra, de appell., cum speciali; sicut et lex mandata confirmat talem iurisdictionem, ff. de iuris., et quia. Et ex eo quod dicit, omnia quae ad hunc articulum, etc., iudex recusatus nil poterat facere circa articulum recusationis, et sic non poterat praefigere terminum arbitris ad finiendam causam recusationis. Sed ante istam decretalem iudex recusatus praefigebat terminum arbitris ad finendam causam suspicionis. Sed hodie iudex recusatus debet statuere terminum arbitris secundum quod olim fiebat ante istam decretalem infra, de appell., extravag. legitima. Et in hoc solo corrigitur haec decretalis per illam, aliis non mutatis. Ber.
Terminum
Scilicet, ad probationem faciendum possunt arbitri terminum partibus assignare, et omnia alia quae pertinent ad hanc suspicionem probandum arbitri facere debent et non iudices. Et per hanc decretalem non videtur prohiberi iudici quin possit praefigere terminum competentem arbitris, infra quem causam suspicionis debeant terminare, sicut olim fiebat. Contra tamen dici consuevit, et hodie redactum est ad ius commune, ut infra, de appell., extravag. legitima, in concilio Lugdunensi.
Ut conveniant
Scilicet, arbitri, et non partes. Contra supra, de rescript., pastoralis. Et verum est quod primi duo eligi debent a partibus, sed tertius ab arbitris, ut hic.
Sunt cogendi
Simile dicit lex in veris arbitris, ff. de recepti., item si unus § principaliter; ne res sine exitu esset. Sed videtur quod iste iudex super principali non possit se intromittere, cum sua iurisdictio interim sit suspensa; sic supra, de offi. deleg., pastoralis; et supra, de offi. deleg., praeterea. Et pendente dilatione iudicis officium conquiescit, C. de dilation., sive pars; et infra, de appell., significante; arg. supra, de rescript., pastoralis, in fi. Sed hoc permittitur iudici in poenam illorum qui nolunt concordare, et ne culpa eorum contingat negotium prorogari, et ita malitia eorum coercenda est. Alias se iudex intromittere non potest circa principale, cum sit iurisdictio suspensa, ut dixi. Sed quid erit si arbitri non conveniant simul malitiose ut negotium ipsum prorogetur? Idem credo quod iudex possit eos compellere ut procedant ne diutius contingat negotium differri, alias contineret iniquitatem ista constitutio, quia per hoc daretur causa malitiis hominum quibus est potius obviandum, supra, de rescript., sedes; et ff. de rei vend., in fundo.
X 1.29.40 P. et G.
Loco et termino
Hoc ideo dicit, quia si promittis pecuniam mutuatam mihi solvere certo loco et termino, et non solvis eo loco, teneris mihi in quantum mea intererat mihi solutam fuisse in eo loco. Et ideo per officium iudicis condemnaberis ad interesse, quia abstulisti mihi utilitatem loci. Idem est si ego peto in alio loco quam conveni, quia aufero tibi utilitatem loci. Unde et tibi in hoc teneor, infra, de plus petit., consilium. Haec enim actio utriusque utilitatem continet actoris et rei, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria; et C. ubi conv. qui cert. loc., qui certo. Et dicitur haec actio certi condictio, sed appellatur arbitraria propter locum, quia per officium iudicis petitur hoc interesse. Cum enim petitur principale debitum principali actione, puta ex testamento vel certi condictione, tunc debet implorare iudicis officium ut habeat rationem utilitatis actoris vel rei in condemnatione facienda, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria, 1. resp.; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria § 1; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., si heres; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., aut si mutua; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., in bonae. Sed in bonae fidei contractu si promisisti mihi solvere certo loco, interesse venit tunc iure actionis, et est in obligatione ad interesse.
Iurisdictionem
Scilicet, delegatum, secus in ordinaria.
Voluit prorogare
Sed non potuit, ut in fine dicit, sed prorogavit de facto.
Promulgares
Sic ergo volebat se obligare sub poena excommunicationis, quod quidem potest, de conse. dist. 2, ego Berengarius. Item sub poena beneficii sui, supra, de elect., cum dilectus; et infra, de crim. falsi, ex continentia; sed deficit iurisdictio.
Iurisdictioni praeesse
Unde videtur quod potuit in eum consentire et illum constituere sibi iudicem, ff. de iud., si se subiciant; et ff. de iud., consensisse; ff. de iuris., si convenerit. Sed hic prorogare volebat delegatam iurisdictionem in se, quod esse non potest, ut hic dicit, et non ordinariam.
Prorogatio nulla
Nota ergo quando possit fieri prorogatio iurisdictionis. Fit enim prorogatio de tempore ad tempus, ut si Papa mandat causam terminari infra certum tempus. Illo elapso expirat iurisdictio, nisi partes infra tempus de communi consensu prorogarint tempus, supra, de offi. deleg., de causis. Et hoc faciendum est de consensu iudicis, ff. de iud., consensisse § sed si iudex; et ita triplex consensus requiritur. Sic arbitrium prorogatur, ff. de recepti., diem; et ff. de recepti., arbiter ex compromisso. Et si arbiter fuit in mora, compellitur iterum finito tempore arbitrium suscipere, ff. de recepti., si cum dies, 1. resp. Item de re ad rem, puta datus est super una re tantum, super alia re si consentiant omnes, scilicet, partes et iudex, potest iurisdictio prorogari, ff. de iud., de qua re § 1; et supra, de offi. deleg., cum olim abbas. Item de persona ad personam fit prorogatio, infra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Et tunc prorogatur iurisdictio altera parte invita. Item prorogatur iurisdictio iudices ad eos qui non sunt de sua iurisdictione de consensu ipsorum, C. de iuris., non quidem. Et haec prorogatio in alienum iudicem ex certa scientia, et non per errorem fieri debet, ff. de iuris., si per errorem; et ff. de iud., si se subiciant; ff. de iud., consensisse, in princ. Et hoc intellige quando ille in quem partes prorogant iurisdictionem habeat ordinariam; alias non, quia consensus privatorum eum iudicem non facit qui nulli praeest iudicio, C. de iuris., privatorum. Ordinariam iurisdictionem ideo dixi, quia in delegatum non potest prorogatio fieri nec iurisdictio delegati potest extendi ad alias personas quae in rescripto non continentur ubi dicitur expresse. Et sic sola ordinaria iurisdictio potest prorogari ad eos qui sibi subiecti non sunt, et hoc satis potest intelligi ex eo quod dicit lex, privatorum consensus eum iudicem non facit, qui nulli praeest iurisdictioni, id est, iudicio. Sed delegatus nulli iudicio sive iurisdictioni praeest, et ideo in eum nulla potest fieri prorogatio. Solae enim illae personae quae in rescripto continentur iurisdictionem delegati possunt prorogare ad res alias quam quae in rescripto contineantur. Cuiusmodi erit illa iurisdictio, eritne delegata vel ordinaria? Videtur quod sit ordinaria, quia habetur a lege, ff. de iuris., et quia. Econverso, videtur quod sit delegata, quia sortitur naturam prioris iurisdictionis, ut sicut non appellatur a prima nec ab ista, ff. de recepti., Labeo; et C. de iud., cum specialis. Immo videtur quod eadem sit cum priori, sicut idem est precarium cum priori quando precarium prorogatur, ff. de preca., sed si manente; arg. ff. de off. procon., meminisse. Et est verum quod talis iurisdictio delegata est. Prima enim iurisdictio extenditur ad res alias per consensum partium. Item illud scias quod clerici non possunt in se prorogare iurisdictionem in iudicem saecularem, quantumcumque contrasentiant, nec etiam alterius iudicis ecclesiastici nisi de licentia sui episcopi, infra, de for. compet., significasti; et infra, de for. compet., si diligenti.
X 1.29.41 Cum vigesimum annum
Peregeris
Et sic videtur quod non sufficit annus incoeptus, sic supra, de elect., cum in cunctis; et infra, de regular., ad nostram; et infra, de regular., significatum; et 20. q. 1, firma; et 20. q. 1, illud. Arg. contra ff. de muner. et honor., ad rempublicam, ubi annus incoeptus pro completo habetur. Sed illud loquitur de his qui rem publicam administrant, et de decurionibus qui favoris causa admittuntur post incoeptum vicesimum quintum annum. Simile supra, de elect., cum in cunctis § inferiora. Sed hic loquitur de iudice delegato qui dare potest post vicesimum annum, ubi tantus favor non consideratur. Et quia qui in minori aetate est, minoris discretionis esse praesumitur. Unde annus vicesimus debet esse completus.
Aetatem eandem
Nota ergo quod quidam sunt qui impediuntur ut iudices esse non possint natura, ut surdus, et mutus, perpetuo furiosus, et impubes, quia huiusmodi personae iudicio, id est, discretione carent, 3. q. 7, infamis § tria; et ff. de iud., cum praetor § non autem. Item lege impeditur qui a senatu remotus est propter infamiam. Item moribus, ut feminae et servi, non quia non habent discretionem, sed quia civilibus non funguntur officiis, ut in dicta lege ff. de iud., cum praetor § non autem. Ex eo quod dicitur quod impubes iudex esse non potest, videtur a contrario, quod statim postquam est pubes possit esse iudex, quod tamen non est verum indistincte. Tamen dicas quod adultus ordinarius et delegatus a principe constitui potest, quia princeps qui eum constituit, omnia ab eo facta valere decrevit, ff. de re iud., quidam consulebant; unde sumpta est haec decretalis. Si vero adultus maior viginti annis delegatus sit ab alio quam a principe, tenet delegatio, ut hic in principio. Si vero sit minor viginto annis, non tenet delegatio nisi partibus consentientibus in eum qui sit maior octodecim, ut hic in fi., et ff. de recepti., cum lege; nisi esset datus a principe minor viro octodecim annis ab alio quam a principe dari non potest iudex, etiam consentientibus partibus, ut hic innuitut. Sed lex illa ff. de re iud., quidam consulebant, videtur dicere quod ex consensu partium minor octodecim annis dari possit delegatus. Sed dic ibi minor, dummodo non sit minor octodecim annis. Arbiter enim minor viginti annis esse non potest, ff. de recepti., cum lege. Praeterea consentientibus partibus ut videtur iurisdictio datur in octavo decimo anno, ut dicit lex ff. de re iud., quidam consulebant; arbitrium vero non, nisi in vigesimo anno, ff. de recepti., cum lege. Sed cum iurisdictio maior et dignior sit quam arbitrium, videtur quod maior aetas esset requirenda et infamis arbiter esse potest, 3. q. 7, infames § tria; et 3. q. 7, infames § cognitores; ff. de recepti., pedius. Sed infamis iudex esse non potest, 3. q. 7, infames; et supra, de rescript., sciscitatus. Quae est ergo ratio diversitatis? Ratio potest esse duplex, quia iurisdictio datur a principe, sive a magistratibus, arbitrium vero a privatis. Vel ideo quia multa remedia sunt in iudicio, puta, supplicatio, appellatio, recusatio. In arbitrio vero sola poenae solutio. Ideo aetas maior requiritur, ne partes in promptum incidant periculum propter ignorantiam arbitrorum. Unde arbitri iurare non debent, ne propter ignorantiam in periurium incidant, in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6.
X 1.29.42 Uno delegatorum
Delegatorum
Nota quod si plures sunt iudices deleagti, et clausula illa: quod si non omnes, etc., non fuit apposita, uno mortuo, alter procedere in causa non potest, quia cum alter sine altero procedere non possit, per mortem unius finitur iurisdictio alterius. Idem esset si alter efficiatur infamis, supra, de rescript., sciscitatus. Item si removeatur ut suspectus, supra, de offi. deleg., licet, quia neuter illorum iudex erat insolidum, ut iudicare posset, quia loco unius tantum sunt, et omnes quidem iudicare iussi sunt, ff. de re iud., duo ex tribus. Tamen unus potest committere vices suas alteri, supra, de offi. deleg., quamvis. Et si eo vivente alter coepit uti iurisdictione ibi commissa, solus poterit postea procedere, supra, de offi. deleg., licet; alias non, ut hic dicit. Idem enim est in arbitris, ut uno mortuo eorum officium expiravit, cum in eos compromissem est, ut omnes iudicent, ff. de recepti., item si unus § item si plures; et ff. de recepti., si in tres; et ff. de recepti., sicuti; et hic. Et hoc verum est nisi in compromisso expresse sit actum, ut si alter interesse non possit, alter arbitrium possit praeferre, ff. de recepti., non distinguemus § cum in plures; et infra, de testamen., Raynaldus, in princ. Sicut servatur quandoque in delegatis iudicibus, ubi ponitur clausula illa: quod si non omnes, etc. Et hoc est quod sequitur in fine, nisi aliud in delegatione aut compromisso sit expressum. Et sic idem in arbitrio quod in iudicio quantum ad hoc servatur. Et eodem modo compromissum finitur per mortem litigatoris alterutrius, nisi in compromisso fiat mentio heredis utriusque litigatoris, ff. de recepti., diem § 1; et ff. de recepti., sed si interpellatur § si ab altera; et ff. de recepti., si compromissum; et infra, de arbitr., compromissum. Sed secus est in iudicio, quia ibi non finitur iurisdictio re non integra. De hoc dictum fuit supra, de rescript., significavit. Arg. ad idem infra, de iudic., quia V.
X 1.29.43 Quoniam
Negotiis
Simile dicit lex, rebus enim et non verbis legem imponimus, C. commun. de legat., omne, in fi. Et hoc ideo dicit, ne credat aliquis Papam ita eligisse illum vel partes in eum taliter consensisse, quod abstulerit ei potestatem delegandi vices suas, cum eis visum fuerit expedire, nisi Papa hoc expresse vetaret, cum habeat hoc a lege, C. de iud., a iudice; et supra, de offi. deleg., pastoralis. Et ita licet communiter a partibus sit electus, nihilominus eis invitis poterit committere vices suas, ut hic manifeste colligitur. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., super quaestionum. Et haec fuit dubitatio, alias non provideret Papa negotiis suis, sed personis. Ber.
Cum mandatur episcopo
Sic ergo soluta est quaestio qua quaerebatur olim, an episcopus posset committere vices suas, cum sic scribebat: tu frater episcope cum eorum altero, etc. Et ita potest committere, et alii non possunt procedere sine ipso vel subdelegato ipsius. Unde si moreretur episcopus antequam committat vices suas, expirat aliorum officium quousque alter substituatur, supra, de offi. deleg., quoniam abbas. Quia sine ipso alii nullo modo poterunt procedere, supra, de offi. deleg., uno delegatorum.
Ut personaliter
Sic patet quod si iniungitur alicui ut personaliter aliquid faciat, non potest id per alium facere, nisi de consensu illius seu illorum quorum est negotium illud, quia eorum interest. Potest etiam de ipsorum consensu committere alii istud exequendum, alias non potest, ff. de solut., inter artifices. Et si testator iusserit aliquem suis manibus domum construere vel pingere, per alium id facere non potest, quia hoc in personam illius conclusisse videtur, C. de caduc. toll., et nomen § sin vero talis. Sic econverso, quod quis in persona sua facere prohibetur, id per subiectam personam exercere non debet, ff. de admin. rer., non utique § 1. Quod nomine meo facere non debeo, nec nomine alieno, 46. dist., sicut non suo; et 23. q. 8, his a quibus. Et hoc ideo ne alia via contingat quod fieri prohibetur, ff. de tutor. et curat., scire § si mater; et ff. de condi. insti., quae sub conditione § si quis; et ff. de bon. libert., quaeritur; et infra, de procurat., tuae; et C. si manc. ita ven. ne prost., eam. In casibus enim sequentibus non potest iudex committere vices suas, etiam consentientibus illis, quorum negotium committitur in causa inquisitionis. Et cum debent ordinare ecclesiam de praelato vel de aliis inferioribus ministris, quia in his Papa eligit industriam illorum, et quia in istis maius periculum vertitur. Ideo non vult Papa ea per alios fieri, quia circa maiora cautius est agendum, 42. dist., quiescamus; 7. q. 2, nuper; et ff. de Carb., si cui controversia § 2; et 61. dist., miramur.
Consentiant
Alias non possunt.
Inquisitionem
Hoc intelligunt quidam cum Papa committit inquisitionem vel provisionem de praelatis, aut aliis ministris ex officio suo. Ubi non sunt partes, tunc non potest delegatus committere vices suas si mandatur ut personali intersit, secus ubi sunt partes, quia partes possunt renunciare iuris suo. Ego credo quod sive ista fiant per partes, sive ex officio, quod non possit alii delegare ille cui hoc mandatur ut personaliter intersit, quia Papa considerat in his casibus publicam utilitatem, ne crimina remaneant impunita, et ut potius provideatur ecclesiis quam personis, ut dicitur in principio de aliis negotiis. Et ideo eligit industriam illorum quibus hoc mandat, ut hic dicit. Ber.
Commissum
Isti enim quibus haec quae sequuntur expedienda committuntur meri executores sunt ad certos articulos expediendos, et nullam habent iurisdictionem, ut dicit in fine. Ideoque vices suas aliis committere non possunt. Coerctionem tamen videntur habere, ut saltem excommunicare possint impedientes eos exercere suum ministerium sibi iniunctum, alioquin delusoria et sine exitu esset talis commissio, supra, de offi. deleg., ex litteris; quod satis credo; arg. illius capituli supra, de offi. deleg., ex litteris. Contradicere tamen videtur littera quae dicit, non sibi iurisdictio, etc. Sed dic, non sibi iurisdictio, verum est quantum ad hoc ut committere possint, vel quia nullam habent iurisdictionem inter aliquas partes, sed tantum officium.
Cum irregularibus
Arg. quod episcopi auctoritate propria cum irregularibus dispensare non possunt, ex eo quod hoc ex commissione conceditur, et verum est quod episcopi cum quibusdam irregularibus dispensare non possunt, supra, de fil. presbyt., nimis. An episcopi possint dispensare ubicumque non prohibentur, dicetur infra, de iudic., at si clerici.
X 1.30 DE OFFICIO LEGATI
X 1.30.01 Cum non ignoretis
Per appellationem
Sunt tamen alii casus quibus archiepiscopus potest iudicare de subditis suffraganeorum, qui notantur infra, de offi. ord., pastoralis.
Legationis tamen obtentu
Ex hoc loco patet quam potestatem habeat legatus, quia de omnibus causis tam per appellationem quam per querimoniam potest cognoscere. Sed numquid posset deponere episcopum? Et dicendum quod non, cum hoc Papa sibi specialiter reservaverit, supra, de translat., cum ex illo; et supra, de translat., inter corporalia. Immo legatus missus de latere Papae, puta cardinalis, hoc facere non posset, nisi expresse contineretur in legatione sua, infra, de offi. legat., cum non ignoretis; et infra, de offi. legat., studuisti. Illa enim quae specialiter sibi reservavit Papa mandata iurisdictione generali non transferuntur, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque § ulti. Multa enim sunt quae in generali mandato non intelliguntur nisi exprimantur, ff. de procur., Pomponius, in princ.; et ff. de procur., non solum, in fi.; et ff. de minor., illud § si talis; ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Sed presbyterum posset deponere adiunctis sibi aliis episcopis, 15. q. 7, felix; et 15. q. 7, si autem. An possit absolvere illos qui in canonem inciderunt, habes infra, de offi. legat., excommunicatis. Item si quis appellerat ad Papam, posset ne illum compellere coram se litigare? Non, arg. infra, de appell., si duobus; quia quolibet omisso ad eum potest appellari, 2. q. 6, ideo. An indulgentiam possit facere, dicitur infra, de offi. legat., nemini.
Universas
Et ita potest audire causas quae moventur contra exemptos archiepiscopatus. Sed contra supra, de supp. neg. prael., sicut. Item arg. contra 25. q. 2, servatis, ubi dicit quod privilegia perpetua sunt. Sed hoc videtur derogare illis privilegiis. Dicas quod isti legati per suam legationem non possunt punire exemptos vel audire causas quae moventur contra eos, nisi velint respondere sub eis, et hoc de his quae in eorum privilegiis continentur. Et tota sua potestas consideranda est ex forma privilegii. Alii vero legati cardinales vel etiam alii qui mittuntur de latere domini Papae, habent maiorem iurisdictionem tam contra exemptos quam contra omnes alios, salvis his tantum quae sedi Apostolicae specialiter reservantur. Sed iste episcopus Cantuariensis et consimiles non habent talem potestatem. Arg. infra, de offi. legat., excommunicatis.
X 1.30.02 Studuisti
Ante cognitionem
Hoc intellige secundum illam decretalem, infra, de appell., ut debitus, ut notatur in glossula: sed numquid; infra, de appell., proposuit.
Mandatum
Simile supra, de rescript., sicut Romana; et supra, de rescript, pastoralis. Quid iuris sit super istis mandatis dictum est supra, de rescript., sicut Romana; et supra, de offi. deleg., ex parte N. Contra et illud solvitur supra, de rescript., sicut Romana.
Non potest
Non enim expirat iurisdictio minoris iudicis in praesentia maioris, 11. q. 1, pervenit; et 95. dist., ecce; C. de donation., in hac sacratissima. Immo specialis delegatus quantum ad causam illam maiorem generali delegato habet potestatem, arg. 93. dist., praecipimus; arg. infra, de offi. ord., pastoralis; vel saltem par est ei.
Mandatum speciale
Quia par in parem non habet potestatem nec revocare potest sententiam alterius, C. si adv. rem iudic., adversus sententiam; et ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum; et ff. de recepti., nam et magistratus; et supra, de elect., innotuit.
Confirmare valebit
Sed qualiter confirmabit istam sententiam nisi de ea cognoscat an sit iusta vel iniusta? Sed de illa cognoscere non potest, nisi specialiter ei committatur, ut superius dicit. Ergo illam confirmare non potest. Dicunt quidam, ut Ala. et Gott., quod de ea cognoscet. Et si eam invenerit iustam, confirmabit eam. Si vero iniustam, remittet illam ad superiorem. Simile C. ubi sen. vel clar., quotiens. Verius esse credo, quod nullam habeat super hac sententia cognitionem, nec debeat super hoc se intromittere, tamen ad mandatum illius qui tulit sententiam posset illam mandare executioni. Alias nullo modo se intromittat. Et quod dicit, confirmare valebit, refert se potius ad factum quam ad ius. Quia talis confirmatio nihil operatur. Vel in communi forma posset confirmare quae parum valet. Sed nec sic potest cum sit quantum ad hoc inferior. Sed numquid legatus tenetur ei obedire, ut ipsam sententiam mandet executioni? Non videtur, quia cum sit generalis legatus et ab eodem datus, maior est illo cui causa delegata est, et ille ei subest. In aliis satis crederem quod deberet illam mandare executioni, quia quantum ad istam causam maior videtur ipso legato, ut superius dixi, et debet super hoc supplicare, nec ipsum compellere, ut ipsam sententiam exequatur, quia forsan per alium non ita bene potest executioni mandari.
X 1.30.03 Nisi specialis
Specialis illa dilectio
Nota quod iudex ratione amicitiae potest remittere poenam, 50. dist., clerico; et 35. q. 9, veniam. Licet pretio non possit eam remittere, infra, de simon., nemo; et 1. q. 1, nullus, arg.
Poena docente
Quia qui stultus est in culpa, sapiens fit in poena, 38. dist., qui ea. Simile 27. q. 1, si homo esses.
Sanctionibus
79. dist., electionem; 7. q. 1, mutationes; supra, de translat., inter corporalia; et supra, de translat., cum ex illo.
Transferre
Haec enim generali mandato non transferuntur, quia sunt meri imperii, et specialiter sedi Apostolicae reservata, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque; et supra, de translat., cum ex illo; et supra, de translat., licet; et supra, de translat., inter corporalia; et infra, de offi. legat., quod translationem.
X 1.30.04 Quod translationem
Reservata
Quaedam sunt quae sedes Apostolica sibi specialiter reservavit, ut est quaestio fidei, 24. q. 1, quotiens; et infra, de bapt. et eius effect., maiores. Item maiores ecclesias causas, translationes episcoporum, sedium mutationes, 7. q. 1, mutationes; supra, de translat., cum ex illo. Item depositiones episcoporum, cessiones eorundem, et translationes electorum, supra, de translat., inter corporalia. Item congregatio concilii generalis, 17. dist., synodum; depositio et restitutio episcoporum, et summa negotia ecclesia, 2. q. 6, ideo. Item exemptio episcoporum, 16. q. 1, frater noster. Item quaedam vota solus Papa commutat, infra, de voto et vot. redem., ex multa. Item solus Papa dispensat in maioribus criminibus, et cum filiis presbyterorum, et caeteris illegitime natis, ut promoveantur ad dignitates, infra, de iudic., at si clerici; et supra, de fil. presbyt., nimis. Item ad ipsum solum omissis mediis appellatur, 2. q. 6, omnis oppressus; et 2. q. 6, si quis vestrum; arg. 2. q. 7, metropolitanum. Et est arg. expressum quod appellatio omisso medio non tenet, infra, de appell., dilecti filii 3. Item subdiaconos facere potest diebus dominicis, supra, de temp. ord., subdiaconos; et supra, de temp. ord., de eo. Item primam vacantem dare non potest legatus, infra, de praeben., dilectus filius 1. Item non potest absolvere excommunicatos a delegato, supra, de offi. legat., studuisti; multo minus excommunicatos a Papa. Ista omnia quae sibi specialiter sedes Apostolica reservavit, in generali demandatione non transferuntur nisi specialiter de his contineatur ibidem, ut hic dicit. Ista enim sunt quasi meri imperii, ff. de iuris., imperium. Et ideo generali commissione non transferuntur, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque. Et est simile quia licet paterfamilias liberam concedat filio administrationem, non potest tamen alienare, ff. quae in fraud. cred., si pater; ff. de pacti., contra iuris civilis § ulti. Item nec potest donare, ff. de donation., filiusfamilias; et in generali permissiones ea non veniunt quae specialiter quis non concederet, ff. de peculi., qui peculii. Item maiora non committuntur sine speciali mandato, ff. de procur., Pomponius; et ff. de procur., mandato. Sic eodem modo praetor missionem in possessionem ex secundo decreto sibi specialiter reservat, ff. de damn. infect., dies § 1; ff. de iuris., iubere cavere. Quae autem sibi specialiter non reservat, aliis indulgere videtur, infra, de sent. excom., nuper, arg. Sed numquid legatus talis missus a latere Papae potest iudicare de exemptis qui subsunt tantum domino Papae? Arg. quod non, 17. dist., huic. Arg. quod potest 16. q. 1, frater noster. Io. dicit quod non potest, et melius facit si abstineat; arg. inducit ff. de off. procon., nec quicquam. Ego credo quod potest cognoscere de causis quae contra ipsos moventur, non obstantibus privilegiis suis, quia per privilegia illa eximuntur solum a iurisdictione episcoporum, in quorum territorio commorantur, sed a iurisdictione ipsius Papae vel legatorum non eximuntur. Et ita etiam videmus de facto servari. Et quia Papa eorum iudicia sibi specialiter non tantum reservavit, excommunicatos qui in canonem incidunt absolvere possunt legati ex officio legationis, ut hic, et infra, de sent. excom., ad eminentiam; et infra, de offi. legat., excommunicatis. Item solus princeps potest committere causam appellatione remota, ff. a quib. app. non lic., tractandum, in fi.; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § nos autem.
X 1.30.05 Licet
Transtulerat
In hoc enim deliquit, quia translato negotio ad Papam, cognoscere quis non posset, ut 2. q. 1, nomen; et 3. q. 6, multum stupeo. Nam eo ipso quod iudex dicit se velle referre negotium ad superiorem, non potest ammodo cognoscere, C. de relat., si quis; et C. de appellat., ex illo. Et illico relationis exemplum litigatoribus edere tenetur, infra, de appell., intimasti; quod intelligitur si partes approbaverunt relationem. Sed si consentirent ut iterum cognoscere, ante factam relationem posset procedere, C. de relat., super delictis; et C. de relat., si quando.
Examinare
Videtur tamen quod posset examinare negotium non ut pronunciaret, sed ut causam magis instructam remitteret ad Papam, infra, de appell., constitutus; et 2. q. 1, nomen; et infra, de statu monach., ea quae, vers. haec eadem. Quod non credo, ex quo enim semel examinaverat, et examinationem direxerat ad superiorem, iam iudex esse desierat, ut infra sequitur. Et est simile supra, de postul. praelat., bonae 2; et quia de facto unius saepe quaerendum non est, ff. naut. caup. stab., licet, in fi.
A non suo iudice
C. si a non comp. iud., et in privatorum; et supra, de consuet., ad nostram; et infra, de iudic., at si clerici; et supra, de offi. deleg., cum super; et 11. q. 1, in clericorum.
X 1.30.06 Dilectus filius
Inconsulto
Sic infra, de iure patron., cum dilectus. Sed illud de laico intelligitur.
Plus iuris
Hoc ita intellige, plus iuris, id est, plenius est ius institutionis sive concessionis praelati quam ius praesentationis patroni. Unde ex sola praesentatione laici patroni non consequitur quis plenum ius, infra, de iure patron., pastoralis; et infra, de iure patron., cum autem. Quia potest patronus mutare voluntatem suam antequam episcopus confirmet praesentatum et alium praesentare, ut dicunt iura praedicta. Et ita non habet plenum ius, sed ex sola institutione seu concessione praelati quandoque plenum ius acquiritur instituto per praelatum, cessante praesentatione patroni, et infra quatuor menses tunc episcopus potest instituere, et ille habet plenum ius, infra, de iure patron., cum propter; et infra, de iure patron., quoniam. Econverso numquam per solam praesentationem patroni laici ius plenum consequitur, nisi accedat confirmatio praelati. Laici patroni ideo dixi, quia si collegium vel ecclesiastica persona aliquem idoneum praesentat, ius ei acquiritur plenum, ut possit petere confirmationem tamquam sit esset electus, quia postea variare non possunt, infra, de iure patron., cum autem; et infra, de iure patron., pastoralis. Io. dixit et Laur. quod per praesentationem ius non acquiritur praesentato. Sed est falsum. Immo ius acquiritur praesentato in tantum, ut si praesentatur a collegio vel a persona ecclesiastica quod postea variare non possunt, ut dictum est. Et si a laico patrono praesentetur, ius acquiritur in tantum quod si non mutet voluntatem potest petere confirmationem ab episcopo, infra, de re iudic., cum Bertholdus. Et si episcopus non admittat, ille potest agere ad interesse contra episcopum, si postea alius praesentetur et admittatur ab episcopo, infra, de iure patron., pastoralis. Et ita semper ius acquiritur praesentato per factum patroni, quia potest petere confirmationem. Et sic est intelligendum quod dicit, plus iuris. Uterque habet ius, sed alter plus, quia plus confertur per praelatum quam per patronum.
In concessione
Sed certe haec ratio non videtur sufficiens, quia secundum hoc episcopus posset dare ecclesiam irrequisito patrono, quod esse non debet, 16. q. 7, decernimus. Ad hoc dixit Io. quod haec decretalis continet gratiam specialem, quia legatus non potest concedere praebendas vel ecclesias in praeiudicium aliorum, infra, de appell., dilecti filii 1; et infra, de praeben., dilectus filius 2; sicut illud continet gratiam quod legatus facit, infra, de concess. praeben., constitutus; quia solus princeps potest aliquem privare re sua, 9. q. 3, cuncta; et 9. q. 3, per principalem; et C. de quadrien. praescr., bene a Zenone. Hic conseuvit distingui, utrum ius patronatus pertinet alicui iure patrimonii sui, et tunc legatus non potest conferre ecclesiam eo invito, cum ei in hoc non subsit, quia tamquam laicus praesentat, infra, de iure patron., cum dilectus; arg. 16. q. 7, decernimus. Si vero pertinet patronatus ius alicui ratione ecclesiae, tunc legatus potest conferre ecclesiam etiam invito illo praelato sive patrono ad quem ratione ecclesiae pertinet ius patronatus, sive invito collegio ad quod pertinet illud, quia subsunt legato. Et ita loquitur quod dicit hic, quod archidiaconus iste ratione archidiaconatus praesentabat. Unde legatus iste poterat ei praeiudicare et eo inconsulto ecclesiam conferre, sicut potest conferre beneficium vacans in ecclesia invitis canonicis et irrequisitis. Et hoc intellige de legato misso a latere domini Papae. Alii vero legati, sicut Eboracensis et Cantuariensis et consimiles, quam hoc habent ex privilegio, hoc non possunt. Unde tenet appellatio si hoc facere vellent, infra, de appell., dilecti filii 1. Et quod dixit Io. non est verum simpliciter de quolibet legato.
Nec praeiudicetur praelato
Vel patrono clerico, scilicet tenere dispensationem, et verum est in sequenti vacatione.
X 1.30.07 Novit ille
Terminos
Ex hoc videtur quod si legatus exivit provinciam ad quam destinatus est, quod ammodo nec excommunicare, nec absolvere, nec causas delegare possit in alli provincia. Et idem de aliis iudicibus ordinariis videtur, ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae; et ff. de iuris., extra territorium. Videtur tamen quod possit absolvere aliquos dum est extra provinciam, quia ea quae spectant ad voluntariam iurisdictionem exequitur extra provinciam, ff. de off. procon., omnes proconsules. Ad hoc dicas quod nullus iudex potest excommunicare vel absolvere extra suam provinciam, nam excommunicatio fit cum causae cognitione, 2. q. 1, nemo. Sed ea quae causae cognitionem desiderant debent fieri iudice sedente pro tribunali, 2. q. 3, si quem § si quis; 3. q. 3, induciae § a iudice. Sed in aliena diocesi non potest sedere pro tribunali, nec aliud disponere, 9. q. 2, episcopum. Item nec absolvere potest, quia si posset absolvere per consequens et excommunicare, 21. dist., denique; arg. ff. de re iud., qui pro tribunali. Et quod tantum in sua diocesi habeat iurisdictionem, est arg. 11. q. 1, si quisquam; et 92. dist., si quis episcopus; et infra, de offi. legat., excommunicatis; de rescript., pastoralis, in fi.; arg. ff. de reb. auct. iud. poss., cum unus § penulti. Dicunt quidam quod possit extra sua diocesim excommunicare, arg. 11. q. 3, si episcopus; forte sicut Paulus excommunicavit Cerinthum absentem, 9. q. 3 § sed aliud est. Hoc tamen concedo quod extra provinciam existens possit delegare causam necessariam absentiae, ff. de off. procon., aliquando. Talis enim delegatio fit sine causae cognitione, licet qui delegat, imperet, arg. supra, de offi. deleg., pastoralis. Sed si ille nollet eam recipere, non posset excommunicare, arg. infra, de offi. ord., pastoralis. Item extra diocesim potest conferre beneficia, infra, de concess. praeben., post electionem, in parte decisa, infra, de appell., qua fronte. Io. Item potest quaeri, si excommunicavit aliquem dum erat in provincia, utrum possit eum absolvere postquam egressus est provinciam? Dicendum est quod non, quia exeundo provinciam privatus est dignitate, ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae. Et statim expirat iurisdictio, infra, de offi. legat., nemini.
X 1.30.08 Volentes
De latere nostro
Cum legatus de latere domini Papae sit maior, eo praesente, non exerceat minor officium suum, sed deferat illa tamquam maiori, 21. dist., denique; et infra, de privileg., antiqua § dominicae; et ff. de off. procon., proconsul portam. Et maior potestas ad obediendum proponitur minori, 8. dist., quae contra mores, in fi; et 11. q. 3, qui resistit. Et interim suspensum est officium eius, eo vero recedente resumit illud; arg. contra 95. dist., ecce; et 11. q. 1, pervenit; et C. de donation., in hac sacratissima.
X 1.30.09 Excommunicatis
Mittuntur
Ergo a contrario sensu, si missus sit a latere domini Papae potest absolvere omnes, sive de sua legatione sive non, quod verum est et in eundo et redeundo secundum quosdam. Ex officio enim legationis licet legatis de latere domini Papae missis, excommunicatos pro violenta manuum iniectione in ecclesiasticas personas absolvere, supra, de offi. legat., quod translationem; et infra, de sent. excom., ad eminentiam. Tales enim legati postquam egrediuntur urbem, quousque in urbem revertantur, beneficium absolutionis impendunt, et ita observant de facto. Et hoc introductum est in favorem animarum, ut periculum morae vitetur, arg. infra, de sent. excom., sacro. Et sic proconsul ubique insignia proconsularia habet, licet potestatem suam egressus urbem non exerceat, nisi in ea provincia, quae ei decreta est, ff. de off. procon., proconsul ubique; et habent iurisdictionem, licet non contentiosam, ff. de off. procon., omnes proconsules. Ber.
Commissam
Per hoc quod dicit hic, patet quod maior est potestas legatorum, qui de latere domini Papae mittuntur, quam aliorum. Isti enim de quibus permittit, non possunt absolvere excommunicatos propter sacrilegam manuum iniectionem in ecclesiasticas personas, vel aliunde venientes vel extra suam provinciam existentes, quia nulla potestas est eis concessa extra illam provinciam, arg. ff. de iuris., extra territorium; et ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae; nisi eis amplius concedatur, ut dicit in fine. Sed illos de sua provincia absolvere possunt dum sunt in provincia, arg. a contrario sensu. De duplici genere legatorum fit mentio, et primo de his quibus ad tempus committitur officium legationis ratione personae, et non dignitatis, ut supra, de offi. legat., volentes; et infra, de accusat., cum dilecti; et infra, de praesump., mandata. Secundo de his qui ratione dignitatis habent huiusmodi legationis officium in sua provincia, supra, de offi. legat., cum non ignoretis; et infra, de appell., dilecti filii 1. Isti non mittuntur de latere Papae, unde minor est potestas eorum. Et isti non possunt absolvere excommunicatos etiam subditos nisi specialiter eis concedatur, ut dicit hic in fine. Illi vero qui mittuntur de latere domini Papae, quia et ipsi pars corporis eius esse intelliguntur, ut 6. q. 1, si quis cum militibus; C. ad leg. Iul. maiest., quisquis. Ex officio legationis omnia possunt, nisi illa quae specialiter sibi sedes Apostolica reservavit, supra, de offi. legat., quod translationem. Sed quos dicemus de latere domini Papae missos? An cardinales tantum, an alios etiam existentes in curia, ut puta capellanos, archiepiscopos, episcopos, pro suis negotiis in curia existentes? Sed videtur quod proprie dicantur de latere Papae cardinales, quia ad latus eius semper assistunt. Sed idem videtur de capellanis et aliis curialibus, quia et ipsi assistunt ei, licet non in secretis consiliis. Satis posset dici quod illi dicuntur missi de latere Papae, quos invenit existentes in curia sua, etiam si non sint cardinales, et illos transmittit specialiter ad alienam provinciam concedendo eis generalem legationem. Item qui potest ex officio suo absolvere, potest committere vices suas alii, cum viderit expedire, infra, de offi. ord., his quibus. Proprie dicuntur missi de latere domini Papae cardinales tantum, arg. infra, de sent. excom., ad eminentiam, quia ipsi pars corporis domini Papae dicuntur, ut dictum est supra. Et ideo istorum potestas latior est quam aliorum, quia et de sua et aliena provincia absolvere possunt in eundo et redeundo. Alii vero absolvere non possunt aliunde venientes, nisi amplius illis sit concessum, ut dicit in fine. Ad hoc nota quod ecclesiae Romanae legati quantumcumque plenam habeant legationem, non possunt ex officio legationis conferre beneficia, nisi specialiter eis fuerit concessum, vel nisi sint legati cardinales, qui ampliori debent praerogativa gaudere. Hoc totum statuitur in decretali Inno. iiii infra, de offi. legat., extravag. officii nostri debitum. Ber.
X 1.30.10 Nemini
Statuta
Sic patet quod statuta quae faciunt legati in provincia sibi concessa perpetua sunt servanda. Et si lata sunt sub anathemate, qui contra faciunt sunt excommunicati, infra, de loc. et cond., ex rescripto. Nam episcopi qui sunt minoris auctoritatis statuta in sua diocesi facere possunt, infra, de maior. et obed., si quis. Item de remissionibus quas faciunt locis religiosis sive pontibus, quid dices? Numquid et illae sunt perpetue? Videtur quod non, quia praeses provinciae non potest interdicere alicui ultra tempus suum, uti arte sua, ff. de poe., imperator; ff. de postulan., puto § ulti. Sed verum est quod valent perpetuo sicut statuta. Licet enim administratio sit temporalis, illud quod factum est per eum perpetuum est. Unde qui facit contra incidit in poenam, si aliqua poena apposita est. Et perfectus praetorio ad tempus et in perpetuum potest prohibere alicui ne utatur advocatione, ff. de off. praef. urb., omnia § ulti.
Expiret
Et ita patet quod recedendo a provincia sua expirat iurisdictio, sicut per mortem expirat, supra, de offi. deleg., licet; et supra, de offi. deleg., gratum; quia per mortuo quantum ad hoc reputatur. Multis modis dicitur iurisdictio expirare, ut notatur supra, de offi. deleg., in litteris.
Citatio non praecessit
Ergo si citatio praecessit, valebit commissio post recessum. Sic per citationem perpetuatur iurisdictio. Sic supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., licet; et infra, de for. compet., proposuisti; sic infra, de appell., ut debitus; et sic supra, de rescript., capitulum, in quibus dicitur quod sola citatione sive conventione pervenitur iurisdictio aliorum.
X 1.31 DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII
X 1.31.01 Perniciosam
Inquirere
Tunc, scilicet cum frequens et clamosa fama est contra subditum, quae obtinet vicem accusatoris, infra, de accusat., qualiter et quando 2; et infra, de simon., licet Heli. Et tunc possunt testes introducere contra illos, 11. q. 3, praecipue; etiam lite non contestata, infra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii.
Iudicare
Undecumque illi sint. Praeses enim provinciae purgare debet provinciam suam malis hominibus, nec distinguitur undecumque sint, ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae; et 6. q. 3, placuit; et C. ubi de crim. agi oport., authen. qua in provincia.
Secundum quod canones censent
Dicunt quod canones episcopi causas synodales inquirere debent, et testes maturiores in parochia constituere, ut causam synodalem ad episcopum deferant, 35. q. 6, episcopus in synodo. Ad episcopos enim pertinet inquirere de huiusmodi criminibus ecclesiasticis, de adulteriis, de consanguinitate inter virum et uxorem, et 35. q. 6, episcopus in synodo; et 35. q. 6, ab isto die; et 35. q. 6, multorum; et 35. q. 6, ab isto die in antea istam. Item de haeresi, infra, de haeret., excommunicamus itaque § adiicimus. Item crimen usurarum, sacrilegii, simoniae, et similia proprie spectant ad ecclesiasticum iudicem. Et de his principalibus inquirere debent episcopi et punire, et etiam de quocumque mortali peccato, infra, de iudic., novit. Item ex eo quod dicit hic, inquirere, ulcisci, et punire secundum quod canones censent, est arg. quod iudex debet iudicare secundum allegata, et secundum canones et leges, et non secundum conscientiam, ut expresse dicitur 11. q. 3, summopere; et 3. q. 7, iudicet; et 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit; et infra, de offi. ord., si sacerdos; et C. de iud., rem non novam; et in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6; et in Auth. de defensor. civit. § iusiurandum, coll. 3; et ff. de off. praes., illicitas § 1. Arg. contra infra quod potest iudicare secundum quod putat, ff. quis a quo appel., appellari; et ff. de recepti., qualem; et 11. q. 3, tunc vera est; et arg. 8. dist., qui contempta veritate. In hoc casu quando iudex aliud habet in conscientia, et aliter constat per probationes legitimas, dicunt quidam quod debet alii causam delegare, ff. de iuris., praetor. Alii dicunt et melius, quod licet iudex aliud habeat in conscientia sua quam constet per allegat, debet iudicare secundum quod facta est fides sibi in iudicio per iura primo dicta. Et non debet sequi conscientiam, quia non scit illa tamquam iudex, sed tamquam Deus, infra, de offi. ord., si sacerdos; et 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit. Nec peccat, nec dicitur facere contra conscientiam, et ita nec in condemnando nec in absolvendo sequatur conscientiam. Et quod ita sit procedendum patet, nam dominus omnia sciebat, et tamen nullum voluit condemnare nisi probationibus convinceretur, 2. q. 1, Deus omnipotens. Adverte tamen quod qui contra conscientiam iudicat, punitur secundum tenorem constitutionis Inno. iiii infra, de re iudic., extravag. cum aeterni.
Publicum convocent auxilium
Scilicet, iudicium saeculare. Sic 23. q. 5, principes; et 96. dist., cum ad verum. Utraque potestas per alteram adiuvatur, ut ibi dicitur, et infra, de offi. ord., quoniam. Et posset compelli ad hoc infra, de maledic., statuimus.
Praeiudicandum
Quia per hoc non acquiritur ius in praeiudicium ecclesiae, ut sua auctoritate posset in posterum attentare, nisi de mandato ecclesiae. Immo tenetur auxilium praestare ecclesiae et posset compelli ad hoc, 23. q. 5, administratores; et infra, de maledic., statuimus. Et est. arg. quod protestatio necessaria est quando aliqui advocantur ad ea in quibus ius non habent, 7. q. 1, pontifices; et 24. dist., presbyteri.
X 1.31.02 Si sacerdos
Pro certo
Quia forte vidit eum delinquentem, vel quia ipse idem ei confessus fuit, 22. q. 5, hoc videtur.
Nominatim
Arg. est hic quod aliquid licet in genere, quod in specie non licet. Simile 8. q. 1, quid autem; ff. de quaest., in criminibus § ad quaestionem; arg. supra, de offi. deleg., quoniam abbas; ff. de poe., moris § sunt autem, ad fi. Arg. contra 24. dist., quando; ff. si quis caut., sed et si § quaesitum; et infra, de appell., inter caetera; et C. de iure dom. imp., dominii. Solutio: quod licitum est in genere, licet in specie, et econverso, nisi descensus ad specialia vel generalitas occasionem mali inducat, ut patet per exempla in prima rubrica; et C. quae res pign. oblig. poss., pupillus; et ff. de pignorib., obligatione. Sed singula exempla tam de prima regula quam secunda suum casum obtinent, ut patet in quacumque concordantia.
Confessus
Licet enim confessus sit in poenitentia, numquam tamen excommunicabit eum ipsum exprimendo, quia sic proderet peccatorem, quod esse non debet, de poen. dist. 6, placuit; et infra, de poenit. et remiss., omnis.
Nominatim
Id est, proprio nomine expresso non debet eum arguere vel excommunicare, sed in genere sic dicendo. Quicumque fecit tale factum sit excommunicatus, et perinde habetur ac si proprio nomine expresso esset excommunicatus quantum ad Deum, sed quartum ad ecclesiam non, quia non vitabitur ab ecclesia. Et est simile 11. q. 3, excellentissimus; et Inst. de exhered. lib. § masculos; et Inst. de exhered. lib. § nominatim; et ff. de lib. et post., nominatim.
Removere a communione
Simile 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit. Sed quid si episcopus dicat: excommunico unum de illis qui tale factum fecerunt? Videtur quod nullus sit excommunicatus, quia cum ex pluribus servis eiusdem nominis unus liber esse iussus est, neuter liber erit, ff. de manum. test., cum ex pluribus; ff. de testam. tut., duo sunt Titii. Et nominatim quis est excommunicandus, 24. q. 2, sane. Arg. infra quod uterque sit excommunicatus, ff. de adimen. leg., si quis § si duobus; et ff. de reb. dub., qui duos. Solutio: sed verum est quod neuter est excommunicatus, quia sententia incerta est, et ideo rei iudicatae auctoritatem non continet, sicut sententia quae certam quantitatem non continet, nulla est, C. de sent. quae sine cert. quant., haec sententia omnem; et C. de sent. quae sine cert. quant., haec sententia quae.
Admonere
In secreto, ne ingerat se communioni suae. Simile infra, de sent. excom., cum non ab homine, 1. resp. Sed publice non debet eum removere, sicut nec Christus Iudam removit, immo ei Eucharistiam dedit, de conse. dist. 2, cum omne; et de conse. dist. 2, si illud; et cum aliis ad praedicandum missit, 1. q. 1, sicut Christus.
X 1.31.03 Cum ab ecclesiarum
Ecclesiastica sententia
Sic ergo praelati isti possunt excommunicare, 16. q. 1, alia causa est. Et sic sunt iudices ordinarii, arg. infra, de excess. praelat., ad haec; et habent curam animarum, supra, de elect., cum in cunctis § inferiora. Sic et abbas potest excommunicare, et habet iurisdictionem, infra, de simon., sicut tuis; supra, de offi. deleg., P et G; et infra, de for. compet., significasti. Et hoc omnes concedunt, nisi consuetudo faceret contra tales, sed anathematizare non possunt, ut dicunt quidam, 16. q. 2, visis; et 24. q. 3, corripiantur. Et tu dicas quod non possunt anathematizare sive excommunicare, cum illa etiam solemnitate de qua traditur, 11. q. 3, debent. Et de illa excommunicatione intelliguntur praedicata capitula, 16. q. 2, visis; et 24. q. 3, corripiantur. Et quod hoc facere possunt isti inferiores praelati, habes infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens. Et quia hoc non est ordinis sed potius iurisdictionis, supra, de elect., transmissam. Et illud generaliter traditur, quod quilibet praelatus collegiatae ecclesiae, licet subsit episcopo, est tamen iudex ordinarius in plebe sua. Et habet iurisdictionem cognoscendi et excommunicandi, ut hic dicit, et in Auth. de defensor. civit. § nulla existente, coll. 3; et 15. q. 4, nullus episcoporum; et infra, de iudic., decernimus; arg. C. de iuris., extra territorium. Et illum dico praelatum hoc facere posse, et talem iurisdictionem habere qui est electus a collegio sive universitate, supra, de elect., nullus; et 93. dist., legimus. Et idem intelligo si praeficiatur collegio vel universitati ab eo qui habet administrationem cum iurisdictione, puta episcopo.
Rationabiliter
Quod semper praesumitur donec probetur contrarium, arg. supra, de renunciat., in praesentia; et infra, de re iudic., sicut. Et servanda est a subditis, sive si iusta sive non, 11. q. 3, sententia pastoris.
Non relaxes
Sed pone quod episcopus relaxet talem sententiam plebano irrequisito, nec aliqua satisfactione praemissa, numquid tenet absolutio? Utique, cum sit superior et ordinarius suae diocesis, 11. q. 1, de persona. Sed male facit, immo et si subditus conqueratur episcopo, debet illum remittere ad suum excommunicatorem absolvendum, infra, de offi. ord., ad reprimendam; secundum tenorem illius decretalis, nisi periculum esset in mora, infra, de sent. excom., sacro; et tunc recepto primo iuramento secundum formam ecclesiae, ut traditur in decretali infra, de sent. excom., sacro.
X 1.31.04 Cum vos
Personae
Hoc ideo dicit, quia persona ecclesiastica facilius cogitur, puta per suspensionem vel subtractionem beneficii, 74. dist., consuluit; ut sic fiant concordes.
Minus idoneae
Sic patet quod patronus laicus licet praesentet indignum, non est privatus nec privandus potestate praesentandi, sed in collegio seu ecclesiastica persona aliud est, quia si collegium eligat vel praesentet indignum, est ipso iure privatus, supra, de elect., cum in cunctis. Idem credo de clerico patrono, quod non parcitur ei si praesentet indignum, immo privatus est eodem modo, vel saltem privandus est, sicut vides in alio articulo, clericus patronus variare non potest, laicus potest antequam praesentatus sit confirmatus, infra, de iure patron., cum autem. Et haec potest esse ratio quare laico patrono dantur tantum quatuor menses a tempore vacationis, infra, de iure patron., cum propter. Collegio vero sive clericis dantur sex menses per illam constitutionem infra, de concess. praeben., nulla; quia laicus non privatur potestate praesentandi, licet indignum praesentet, clerici vero sic. Unde hic fit quaedam compensatio hinc inde, quia laici gravantur in tempore et relevantur in alio, quia non puniuntur, et quia clerici puniuntur eligendo vel praesentando indignum, relevantur in maiori tempor, et quia clerici magis debent esse discreti et scire iura. Ideo puniuntur si peccent in electionibus seu praesentationibus, et clerici patroni eodem iure utuntur in praesentando quantum ad poenam, si delinquant sicut clerici eligendo, arg. praedicto capitulo infra, de iure patron., cum autem. Quidam tamen dicunt quod ad superiorem devolvitur provisio ecclesiae, cum laicus patronus praesentat indignum, in Auth. de sanct. episc. § si quis oratorii domum, coll. 9. Tamen iure nostro non cavetur hoc expresse, et ideo standum est canoni et non legi. Ber.
Causa
Puta, scandalum magnum, arg. infra, de iure patron., perlatum; et infra, de iure patron., quaecumque. Sed pro modico scandalo non dimittit episcopus ecclesiam ordinare, infra, de iure patron., quoniam; vel quia de iure patronatus vertitur quaestio inter episcopos et praesentatores.
Oeconomos
Hic constituitur oeconomus ad conservandum non ad agendum, 75. dist., quoniam. Quandoque etiam ad agendum constituitur, C. de episc. et cler., omnis § nihilominus; et infra, de iuram. calumn., imperatorum; et infra, de capell. monach., dilectus; et infra, de relig. dom., constitutus. Et hoc intellige cum de iure patronatus quaestio est inter patronos et episcopum, vel quando patroni non concordant de praesentanda persona, vel malum praesentant. Tunc debet episcopos statim ponere oeconomum, qui conservet bona ecclesiae. Si quaestio est de iure patronatus inter patronos, usque ad quatuor menses expectabit episcopus, illis elapsis ordinabit ecclesiam, salvo iure in posterum illi qui obtinebit, infra, de iure patron., quoniam; et infra, de iure patron., cum propter. Et ex hac littera notare debes quod patronus se intromittere non debet de rebus ecclesiae, nisi quo ad defensionem, 16. q. 7, decernimus; et 16. q. 7, filiis. Sed episcopus vel alius praelatus ad quem pertinet institutio debet habere custodiam illius ecclesiae vacantis.
Futuris personis
Nota bona ecclesiae conservanda in tempore successoris, 12. q. 2, hoc huius placiti; et 12. q. 2, caritatem; et 75. dist., quoniam; et 10. q. 2, si quis episcopus; nisi sint talia quae servando servari non possunt, C. de admin. tut., lex quae tutores, in fi.; et ff. de pet. hered., divus, in fi., 1. resp.; et 10. q. 2, si quis episcopus.
X 1.31.05 Ex parte
Redire
Ex eo quod isti compelluntur redire ad curiam, patet quod non sunt absoluti, quia talis absolutio per surreptionem veritatis obtenta non prodest, infra, de sent. excom., cum pro causa; et infra, de sent. excom., officii, in fi.; et litterae super hoc impetratae non tenent. Quidam dicunt quod si pro pluribus criminibus una tantum sententia aliquis sit excommunicatus, dum tamen aliquod eorum expresserit in absolutione, absolutus est, si de aliis postea conteratur, arg. de conse. dist. 4, tunc valere. Quod non credo verum, nisi de illo quod expresserit. Sed illa absolutio non prodest, cum adhuc sit ligatus pro alio crimine, et etiam extra ecclesiam, infra, de sent. excom., cum pro causa. Sed tunc demum valebit absolutio, cum ab alia excommunicatione fuerit absolutus, sicut si quis de uno peccato poenitentiam agat et non de alio, talis poenitentia non prodest quo ad vitam aeternam, nisi cum alterius criminis poenitentiam egerit, de poen. dist. 4 § sed his auctoritatibus, in fi. Sed si pluribus sententiis ligatus est, oportet ut a qualibet absolvatur, et ultima confirmabit omnes praecedentes, quia tunc incipient valere, arg. ff. ad Trebel., explicito § sed et quotiens; sicut dicitur de poen. dist. 3 § poenitentia ergo, in fi.; infra, de poenit. et remiss., quod quidam; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Et tot sunt necessariae absolutiones, quot fuerunt excommunicationes. Sic ff. de novi operis nunc., de pupillo § si in pluribus; et 2. q. 3, si quem § si praevaricator, vers. si plura crimina. Et talis semper est vitandus, quousque sit absolutus ab omnibus; vel si esset excommunicatus a pluribus, et omnes excommunicatores committerent vices suas uni, et ille absolvatur ab omnibus, una sententia expressa cuilibet excommunicationis causa absolutus erit. Et idem erit ac si singulariter absolveretur a qualibet. Et est simile de acceptilatione, quae capit plures obligationes, ff. de accep., si pluribus. Sed Inno. iiii non videtur velle solvere hanc quaestionem, infra, de sent. excom., officii. Sed quaeritur quare absolutus pro falsa causa non habetur pro absoluto, sicut pro falsa causa excommunicatus habetur pro excommunicato, saltem quo ad ecclesiam, ut 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio. Resp.: utrobique consulitur animae, quia excommunicatio etsi sit iniusta non est contemnenda, ne ex ipso contemptum ligetur, 11. q. 3, si is qui § cum ergo, in fi. Et excommunicatio est medicina animae, infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis; si non contemnatur, 24. q. 3, notandum. Et potius ei obest qui iniuste excommunicat, quam excommunicato si non contemnit, 11. q. 3, illud. Alia ratio potest assignari, quare non prosit absolutio ex falsa causa, quia excommunicatus fuit pro certa causa, et omnis res per quascumque causas nascitur per easdem debet dissolvi, infra, de reg. iur., omnis. Sed de illa causa nulla est facta mentio, et ita illa remanet, ergo et eius effectus. Et sic remanet excommunicatio prima. Praeterea durante priore causa ex alia causa ex qua excommunicatus non fuit, absolvi non potuit, quia ab illo quod nil fuit, absolvi non potuit, et sic talis absolutio nulla. Ab illa vero non intendebat illum absolvere, et ab alia non potuit absolvi, arg. supra, de translat., inter corporalia; et supra, de offi. deleg., cum super; et ff. de hered. instit., quotiens. Arg. contra quod absolutio ex falsa causa teneat, infra, de cons. et affin., quia circa.
Purgationem
Et ita quod episcopus habet suspectos, potest compellere ad purgationem praestandam, ut hic dicit, dummodo publica laborent infamia, infra, de purg. can., nos inter; etsi sint infamati apud bonos et graves, infra, de purg. can., cum in iuventute; et non sit orta ab inimicis, 11. q. 3, in cunctis.
X 1.31.06 Significavit
Notantur
Quia noluerunt parere sententiae divortii latae propter consanguinitatem vel affinitatem, sed sic excommunicati impetrarunt litteras super revocatione sententiae, quae non transit in rem iudicatam, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Hoc secundum unum casum. Sed glossae intelliguntur ante sententiam cum fuit appellatum. Secundum alium casum fuerunt excommunicati ante sententiam.
Pro eorum receptione
Hoc intelligendum est quando testes ad iudicem venire non possunt, quia sunt valetudinarii vel alio impedimento detenti, vel etiam sunt in honore constituti, infra, de testib., si qui; qui alias compellendi sunt venire, C. de testi., si quando; dummodo non per longum iter, ff. de testi., testium § ulti.
Effectum
Unde postulasti quid sit faciendum.
Desidia iudicis delegati
Et ita iudex ordinarius supplet desidiam delegati, sicut delegatus supplet ordinarii, supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta; et infra, de for. compet., licet ex suscepto; et infra, de for. compet., ex tenore. Sed quod dicitur hic, scilicet, quod recidunt in iurisdictionem ordinariam, ex eo contingit quod non prosequuntur appellationem suam, et ne propter hoc remaneant in incestuosa coniunctione.
Revocare
Post admonitionem ipsis delegatis factam ut procedant, et ipsis coniugatis ut causam suam prosequantur. Et si postea malitiose versantur ne procedant, tunc reducat illos ordinarius in pristinam excommunicationis sententiam, arg. supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Sed quantum expectabit? Certe modicum tempus dabitur, infra quod possit componere sarcinulas, et se parare ad causam, ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § sed quod simpliciter. Vel hoc intellige ad arbitrium boni viri, id est, iudicis, ff. de ver. oblig., continuus § cum ita.
In receptione
Per procuratorem, scilicet, cum sint illi excommunicati, arg. infra, de iudic., intelleximus. Vel etiam per seipsos possunt causam incipere, quia quodam modo rei sunt, et reus bene potest stare in iudicio excommunicatus, infra, de except., significaverunt; et infra, de except., venerabilem. Et prosequi appellationem suam ibi, sed postquam incoeperunt habere delegati legitimum progressum, ut hic dicit, poterunt absolvi. Est simile infra, de verb. sign., ex parte in Christo, ubi non absolvitur nisi quis primo satisfaciat, sed non statim absolvitur propter maximam suspicionem. Alias regulare est quod quilibet primo absolvatur, infra, de sent. excom., per tuas.
X 1.31.07 Quanto devotio
In claustro
16. q. 1, si cupis. Et sine quo vivere non potest, 16. q. 1, placuit.
Principum
Et si ibi in aliqua administratione caparentur, indignum est eis ab ecclesia subveniri per quos constat scandalum in ecclesia generali, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus.
Inveneris
Per inquisitionem, infra, de simon., de regularibus; vel evidentia rei, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum; et infra, de cohab. cler. et mul., vestra.
Proprium
Quod nisi in morte resignaverit, in signum perditionis in sterquilinio cum eo subterretur, infra, de statu monach., monachi; et infra, de statu monach., cum ad monasterium.
Abbatis
18. q. 2, abbates.
Si praelati
Sic patet quod coerctio et correctio monachi primo loco spectat ad abbatem, infra, de appell., reprehensibilis, in fi.; et 24. q. 3, corripiantur. Hug. dicit quod si agatur in figura iudici solus episcopus cognoscere debet de eius causa. Secus si agatur secundum regulam claustralem, 11. q. 1, de persona; C. de patr. potest., si filius; et C. de emend. prop., in corrigendis. Sed probabilius videtur dicendum quod praelatus ecclesiae collegiatae habet iurisdictionem, ut 16. q. 5, si quis episcoporum; ut dictum est supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum. Et quod abbas sive prior possit excommunicare monachos suos est expressum infra, de maior. et obed., cum in ecclesiis; et infra, de simon., sicut tuis. In omnibus his potissime considerandas est consuetudo cuiuscumque ecclesiae, quae dat iurisdictionem, 9. q. 3, conquestus; C. de emancip. lib., si lex; et C. de emancip. lib., cum inspeximus. Hodie revocatio talium pertinet primo loco praesidentibus capitulis abbatum et priorum, infra, de regular., ne religiosi. Et ibi adiicitur poena, scilicet, excommunicationis.
Officii
Sic supra, de aetat. et qualit., quaeris; et 74. dist., consuluit.
X 1.31.08 Ad reprimendam
Malitiam
Simile 4. dist., factae sunt. Nam per leges nemo bene facere cogitur, sed male agere prohibetur, 23. q. 5, ad fidem; ut boni inter malos vivant quiete, 23. q. 5, non frustra. Et hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur, 23. q. 5, prodest.
In canonibus
Variae poenae in canonibus constitutae. Quaedam inducunt degradationem et detrusionem in monasterium, ut 50. dist., si episcopus. Quaedam depositionem tantummodo, 50. dist., si quis viduam. Quaedam suspensionem solummodo, 2. q. 5, si mala fama; et 2. q. 5, presbyter si a plebe; et 32. dist., nullus; et 32. dist., presbyter. Quaedam excommunicationem, 17. q. 4, si quis suadente. Quaedam privationem officii et beneficii perpetuo, 81. dist., si quis ammodo. Quaedam officii ad tempus, 82. dist., presbyter; simile 21. q. 2, placuit. Quaedam privationem beneficii tantum, 7. q. 1, si quis de ordine; et supra, de elect., cum in cunctis. Quaedam privationem tantum communionis, 35. dist., an omnia; 55. dist., nullus. Et alias poenas habes 58. dist., sicut; et 18. dist., placuit.
Ab aliis
2. q. 6, qui se scit.
Vos ipsi
11. q. 6, curae.
Suspendatur
Hoc ideo dicit, quia sententia illa secum trahit executionem, infra, de appell., pastoralis § 1. Hinc est quod post decem dies non transit in rem iudicatam, quia quandoque potest peti absolutio. Unde si taceat quis per decem dies, non intelligitur acquievisse sententiae. Unde concedo quod post decem dies, vel quandocumque possit appellari a sententia excommunicationis ad metropolitanum, quantum ad hoc quod metropolitanus potest ipsum absolvere, praestita cautione, quod parebit mandato, super eo pro quo fuit excommunicatus coram excommunicatore. Sed hoc non videtur, quia ex quo non appellavit infra decem dies, postea non potest appellare, unde per appellationem non transfert querelam ad metropolitanum, sed per simplicem querelam posset conqueri etiam post decem dies.
Conquestus
Sicut potest conqueri de iniusta excommunicatione. Sic potest appellare quod est iniuste excommunicatus, et prosequi appellationem et litteras impetrare super hoc, infra, de except., cum inter; et infra, de except., venerabilem. Sed propter hoc excommunicatio non suspenditur, sed causa ad superiorem transfertur, si infra decem dies appellet et conveniatur super alia re potest se defendere, ut dicit decretalis praedicta. Et nota quod dicit, conquestus, quia si quis appellat excommunicatus, non debet remitti ad excommunicatorem, nisi velit ei facere gratiam, infra, de sent. excom., per tuas. Sed contra videtur, quia ipso facto videture appellasse, eo quod ivit ad metropolitanum, infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Solutio: iter arreptum non habetur pro appellatione post sententiam, immo viva voce est statim appellandum; postmodum vero in scriptis, 2. q. 6, post appellationem § forma, in fi.; de appellat., sed si apud. Sed ante sententiam videtur appellare, qui ad curiam super hoc proficiscitur, ut dicunt contraria. Sed illud non habent locum iudicio coepto, quia qui appellat, causam rationabilem coram iudice exprimere debet, et propter illam appellare, infra, de appell., dilecto filio, in fi.; et infra, de appell., ut debitus, in fi. Hodie quicumque appellat in iudicio vel extra ab interlocutoria vel gravamine scriptis appellet, et causam appellationis exprimat, infra, de appell., extravag. cordi.
Fuisse
Hoc ideo dicit, quia semper praesumitur pro sententia iudicis ordinarii, infra, de probat., post cessionem; infra, de re iudic., sicut; et supra, de renunciat., in praesentia. Sed si obiiciatur contra sententiam ratione processus, oportet quod probetur processus, ad hoc ut stetur sententiae, infra, de probat., quoniam. Et ita stabitur sententiae, et praesumitur pro ea nisi infringatur ratione processus. Hinc etiam patet quod non praecipitur aliquid absolute, nisi primo constet an iuste vel iniuste fuerit excommunicatus, infra, de restit. spol., litteras, in fi.; et infra, de sent. excom., sacro. Et hoc constabit partium assertione. Et recipientur probationes ab utraque parte, supra, de offi. deleg., cum contingat. Absolutio fieri debet secundum distinctionem decretalis infra, de verb. sign., ex parte in Christo. Item per tales probationes constabit, an alter alteri teneatur ad interesse, secundum quod traditur infra, de sent. excom., sacro; prout notatur supra, de offi. deleg., cum contingat. Ber.
X 1.31.09 Duo simul
Canonibus
9. q. 3, conquestus; 18. q. 2, hoc tantum; et 18. q. 2, servitium.
Patriarchas
Diversitas est in nomine, dignitas est eadem, 99. dist. § de primatibus; et 99. dist., provinciae; et 99. dist., nulli archiepiscopi primates.
Consuetudo
Rationabilis et praescripta, alias consuetudo non prodest, supra, de consuet., cum tanto. Et est arg. temporis diuturnitatem, et solutionem et obligationem inducere in futurum, arg. 16. q. 2, statuendum; et infra, de censib., ex parte; et infra, de censib., olim; et C. de agric. et cens., litibus, lib. 11. Arg. contra infra, de excess. praelat., cum ad quorundam; et 10. q. 3, quia cognovimus; et infra, de censib., pervenit. Solutio: qui est in possessione alicuius rei, in ea defendi debet, ut lite penden., quasi per totum; arg. supra, de elect., querelam, in fi.; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et ff. de aqua quot. et aest., si de via. Et est defendendus, nisi liqueat eum vi vel clam vel precario possidere. Et sic intelliguntur contraria. De hoc dixi supra, de consuet., cum tanto.
Nicaenas
65. dist., mos antiquus; et 65. dist., quoniam.
Privilegia
Privilegia ecclesiarum perpetuo sunt servanda, 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et sacerdotum; 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et monasterium; et 25. q. 2, in Galliarum. Sed personalia privilegia cum personis extinguuntur, 7. q. 1, petisti; et ff. de censi., aetatem, in fi.; et infra, de praesump., mandata; et supra, de offi. legat., volentes.
Ecclesiam
Sic 9. q. 3, conquestus.
Speciali privilegio
Arg. quod dominus Papa potest detrahere uni ecclesiae et alii conferre, quod quidem nullus dubitat, 16. q. 1, frater noster; 9. q. 3, nunc vero; et 9. q. 3, per principalem.
Voluerint
Maxime, et si nollent, compelli debent ab archiepiscopo, nisi ipse consentiret, infra, de for. compet., significasti.
Patriarchae
Hierosolymitani. Ber.
Ad eius
A gravamine vel a sententia, infra, de appell., cum in ecclesia.
X 1.31.10 Quod sedem
Committere
Certum est enim quod archiepiscopus potest mandare vices suas, et ille tenetur recipere et potest illum compellere, infra, de offi. ord., pastoralis. Et iussu archiepiscopi suffraganei illum consecrare debent, supra, de temp. ord., si archiepiscopus. Alias sine sui praesentia, episcopus non debet consecrare, 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus non est. Et episcopus sic consecratus debet visitare archiepiscopum infra duos menses. Et si non possit impeditus iusta de causa, hoc ei significetur, 65. dist., si quis in metropolitana. Item et ordinandus recipere consecrationem ab eo cui mandaverit, licet in hoc gravetur quod iudex superior hoc facit iure suo. Suffraganei vero ad mandatum illius, sic supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero duo. Archiepiscopus potest committere ea quae sunt iurisdictionis etiam illis qui eam non habent, infra, de offi. ord., pastoralis. Sed ea quae sunt ordinis vel consecrationis committere non potest his qui eam non habent, puta illis qui non sunt episcopi vel archiepiscopi, vel maiores, infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. Nec etiam talia dicuntur committi, sed cum mandat archiepiscopus suffraganeis ut hoc faciant, sola auctoritas eis deest et nihil committit eis archiepiscopus, nisi quia dat auctoritatem propter praelationem quam habet super illis. Et hoc patet ex eo quod quandoque episcopi invitantur ad haec facienda ab illis qui ea facere non possunt, ut puta capituli quandoque invitat alium episcopum ad consecrandum ecclesiam vel altare vel ad clericos ordinandos, 7. q. 1, pontifices. Item satis potest dici secundum canones, quod ea quae sunt meri imperii possunt delegari, ut deposito, 24. q. 4, illud; et 2. q. 7, sicut; licet secundum leges non possunt, nisi cum delegans non potest adesse, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque.
Gratiae
Id est, si non sit excommunicatus vel suspensus vel schismaticus. Talis non potest ordinare vel ordinari, ut supra, de elect., quia diligentia; supra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de schismat., quod a praedecessore; et supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis; et haereticus non sit, 9. q. 1, nos consecrationem; et 9. q. 1, excommunicati illicite. Huiusmodi enim personae non conferunt executionem. Ber.
X 1.31.11 Pastoralis
Invitum
Nota quod pinguius ius habet archiepiscopus in episcopis quam in eorum subditis, ut hic patet, et supra, de offi. ord., quanto, arg. Sed numquid idem iuris est in episcopo circa subditos suorum subditorum? Certe non, quia episcopus eis praeponeretur si voluerit per se cognoscere de causis subditorum, cum sit iudex ordinarius omnium de sua diocesi, 11. q. 1, de persona; et arg. ad hoc ff. de iud., iudicium; et 11. q. 3, qui resistit; et 8. dist., quae contra mores, in fi.; et 2. q. 1, nomen. Sed archiepiscopus non est iudex ordinarius totius provinciae nisi episcoporum tantum, nisi in casibus inferius notatis, ut dicit in fine. Et ita non est simile hoc secundum Hug. et Tanc. et Vincen. Io. dixit quod si tales praelati subditi episcoporum, vel ex electione vel ex longa consuetudine habent ordinariam iurisdictionem, episcopus non potest cognoscere de causis subditorum talium praelatorum, nisi per appellationem deferantur ad eum, ut infra, de excess. praelat., ad haec; et infra, de for. compet., cum contingat; et infra, de offi. ord., irrefragabili § 1; arg. ad hoc 18. q. 2, cognovimus; et infra, de appell., dilecti filii 3. Gradatim enim debet procedere in causa, ut 2. q. 6, anteriorum § illo procul dubio; et infra, de statu monach., in singulis; nisi in principe, 2. q. 6, arguta; et 2. q. 6, ideo; et infra, de appell., si duobus. Verius credo quod dicit Io. quod episcopi non possunt cognoscere de causis subditorum praelatorum suorum eis invitis. Sic enim posset eos privare omnia sua iurisdictione, quod non est verum, quia nimis esset iniquum, infra, de excess. praelat., ad haec. Immo debet sententias servare subditorum suorum, supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum, ubi notatur de iurisdictione episcoporum. Nam si sua unicuique iurisdictio non servatur, ecclesiasticus ordo confunditur, 11. q. 1, pervenit. Et tamen episcopus nihilominus est iudex ordinarius diocesis suae, quo ad multa alia quae patent per se. Episcopus tamen posset bene compellere subditos subditorum suorum, suscipere delegationem sibi ab ipso factam; secus in archiepiscopo, ut hic.
Exceptis quibusdam articulis
Est tamen iudex ordinarius totius provinciae, quia eius gerit sollicitudinem, 9. q. 3, per singulas provincias oportet; et 9. q. 3, per singulas provincias episcopos. Nec ideo sequitur quod cuiuslibet de provincia. Vel potest dici quod habet iurisdictionem super quemlibet, sed impeditam et ligatam. Ex quo non habet nisi in quibusdam articulis, arg. supra, de rescript., pastoralis § ulti., in fi.; et supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis; et hoc secundum Laur. Tanc. dicit quod non est iudex ordinarius, nisi in casibus specialibus. Primo cum deviat in divinis officiis a consuetudine metropolitanae ecclesiae, 12. dist., de his. Item si deliquit in eius diocesi, ut 6. q. 3, placuit. In hoc casu efficitur aliquis de iurisdictione cuiuslibet alterius. Item si habet praedium in diocesi sua, ut infra, de for. compet., licet ratione. Et iste casus pertinet etiam ad quemcumque alium. Item si causa deferatur ad eum per appellationem, supra, de offi. legat., cum non ignoretis; et supra, de offi. ord., duo; et 11. q. 1, pervenit. Item cum absolutus ab archiepiscopo non vult patere episcopo, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Item si criminalis est causa inter episcopum et clericum suum. Tunc illa causa debet deduci ad synodum, in qua praeest archiepiscoous, 6. q. 2, episcopus si clerico. Item si clericus habet civilem causam contra episcopum suum, 11. q. 1, si clericus; etsi episcopus contra clericum, coram arbitris terminetur, ut in capitulo clericus. Item in alio casu infra, de offi. ord., irrefragabili; sed ibi dicitur quod tamquam delegatus a Papa. Item quando episcopus negligens est in eo quod ipse facere debet, 9. q. 3, cum simus; et infra, de sent. excom., per tuas; et infra, de appell., qua fronte. Item mortuo episcopo et ecclesia idoneos clericos non habet, 12. q. 2, non liceat. Item cum evidens est sententiam episcopi esse iniustam, infra, de appell., sollicitudinem. Item cum visitat provinciam, infra, de praescrip., cum ex officii; et infra, de censib., sopitae; et infra, de censib., cum nuper.
Nullam habeat potestatem
Si nullam habet iurisdictionem vel potestatem in eum, ergo talis delegatio non videtur valere. Et sic sententia eius nulla, arg. C. qui pro sua iur. iud., in causarum? Resp.: licet in clericum illum cui committit causam non habet potestatem, tamen in causa quae ad eum per appellationem delata est, habet potestatem. Et ita causam ad suam iurisdictionem pertinentem delegat, et ille bene recipit iurisdictionem si vult illam recipere. Sed si non vult illam recipere, potest partes compellere ut consentiant in aliquem vel aliquos. Et potest mandare episcopo ut compellat illum recipere commissionem, quod facere potest licet sit appellatum ab eo, arg. infra, de for. compet., si quis contra; et supra, de offi. deleg., suspicionis § ulti.; et infra, de appell., cum speciali.
Alicui
Scilicet, ordinario.
Maior
Supra, de offi. deleg., sane quia.
Sine mandato
C. si adv. rem iudic., adversus; ff. de minor., minor magistratus; et 21. dist., inferior.
Praeterquam mortis articulo
Quo casu de quolibet genere excommunicationis et a quolibet etiam laico potest absolvi, arg. 17. q. 4, si quis suadente; et infra, de sent. excom., quod de his; arg. ad hoc de conse. dist. 4, sanctum est baptisma. Sed numquid in obsidione positum vel transfretare volentem, licet absolvere? Vincen. dixit quod sic, quia iam imminet periculum mortis. Sed hic videndum est an immineat naufragium, vel periculum mortis. Non enim intrando mare semper imminet naufragium. Quod si esset, nullus transfretaret. Sed cum sunt in naufragio in periculo mortis, tunc satis potest dici quod liceat, vel si intret bellum campestre contra Sarracenos, vel alias iniustum, et manifestum appareat periculum mortis, licet absolvere etiam laico; arg. praedicto capitulo de conse. dist. 4, sanctum est baptisma. Quidam dicunt contrarium, quod numquam licet laico absolvere a tali excommunicatione, quia potest ei succurri post mortem, cum constet per aliquem de confessione per evidentia signa, infra, de sent. excom., a nobis est. Sed hoc non posset ita locum habere in naufragio, si omnes submergerentur, quia tunc commune est periculum, omnium de nave. Vel dic quod laico potest quis confiteri in necessitate, sed laicus non potest ipsum absolvere vel ligare, quia non habet claves ecclesiae, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § una.
Succedat
Supra, de offi. deleg., quoniam abbas; et infra, de immun. eccl., adversus. Quia cum in locum et eius ius succedat partibus eius fungi debet, ff. de iud., mortuo; ff. de edend., quaedam § nil interest.
Pontificem
Vel per eius delegatum specialiter ad illam causam destinatum, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut.
Possessor
Ex hoc videtur quod quis sit verus possessor post annum, et non ante, ff. de acq. poss., possideri § ulti. Item videtur quod ad hoc ut aliquis dicatur verus possessor, non sit necessarium secundum decretum, infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Arg. contra infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; et ff. de acq. poss., possideri § ulti., in fi.; et ff. de damn. infect., si finita § si quis autem; et ff. de damn. infect., si finita § non autem statim; et ff. de damn. infect., si finita § Iulianus; quae concordantiae loquuntur in actione personali. Et hoc dicitur infra, de dolo et contu., contingit.
Publicis
C. de annal. except., ut perfectius; et 15. q. 3, placuit § is autem; et C. de episcopal. aud., sancimus; et infra, de appell., si iustus.
Annalem
Sed usque ad quod tempus poterit postea petere rem sibi restitui sive recipere possessionem? Dic quod usque ad quadraginta annos secundum iura canonica, vel secundum leges usque ad triginta annos, quia sola litis contestatio perpetuat actiones usque ad quadraginta annos, ut C. de praescri. trig. vel quad. ann., cum notissimi; et 16. q. 3, placuit ut § potest. Sed numquid secundum iura canonica poterit talis praescribere, ex quo habet iam, vel debet habere conscientiam rei alienae? Secundum iura civilia talis bene usucapit, licet sciat rem alienam, ff. de noxal. act., et generaliter. Credo tamen quod si aliter non habeat conscientiam laesam, nisi quod res fuit deducta in iudicium, cum habeat titulum, id est, auctoritatem iudicis, bene praescribit. Ex hoc enim quod res fuit deducta in iudicium per ipsum, eam petendo, praesumitur habere bonam fidem, et praecipue, quia quando fuit ei tradita possessio, debuit iurare de calumnia, quia aliter non datur possessio, etiam causa rei servandae, nisi negotio summatim examinato, infra, ut lite non cont., quoniam § quod si; et ita bene potest praescribere. De hac materia tractatur infra, de praescrip., quoniam. Et sicut interrumpitur annalis praescriptio in possessione, ut post annum recuperet possessionem, sic et in excommunicatione, ut si non potest invenire suum excommunicatorem infra annum, post annum non perdet causam, 11. q. 3, rursus.
Ac praestare
Ecce consilium iuris et utile. Simile consilium dat tibi lex, ff. de rei vend., is qui destinaverit. Sic et in stipulatione illa quanti ea res, commodius est certam summam adiicere in qua difficile est probare quanti ea res est, ff. de praet. stipul., in eiusmodi. Simile consilium, infra, de appell., si iustus. Et nota quod dicit offerre ac praestare, quia oblatio sola non sufficit nisi factum sequatur, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius. Et hoc intellige si illi volunt recipere, alias non noceret, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut. Sicut non sufficit offerre pecuniam ad interrumpendum cursum usurarum, nisi deponatur in aede sacra, C. de usuri., acceptam.
X 1.31.12 Licet in corrigendis
Interclusum
Infra, de appell., ad nostram; et infra, de appell., reprehensibilis, in fi.; et infra, de appell., cum speciali, in fi. Nec obstat infra, de purg. can., nos inter. Quia non loquitur de correctione, sed de expurgatione. Et haec vera sunt, nisi corrigens modum excedat, 2. q. 6, ei qui § ab excutore, sub illo § sunt quorum; infra, de sent. excom., universitatis. Et hoc intellige de notoriis excessibus, in quibus non admittitur appellatio, infra, de appell., cum sit Romana, in fi. Ber.
Saeculares
Clerici ideo dicuntur saeculares, quia ad modum etiam laicorum, qui vere saeculares dicuntur, possunt proprium habere, et inde facere pro sua voluntate, secundum quod habes infra, de testamen., quasi per totum.
Nec esse debuit
Ne inde nascuntur iniuria unde iura nascuntur, C. und. vi, meminerint; et infra, de accusat., qualiter et quando 1; et supra, de consuet., cum olim; et infra, de censib., cum olim. Item per hoc non intendebat alii praeiudicare; simile supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et infra, de maior. et obed., cum inferior. Et sic videtur quod semper sit recurrendum ad intentionem scribentis; sic infra, de praeben., cum olim; et infra, de praeben., cum causam; et supra, de offi. deleg., super eo; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et C. de emancip. lib., nec avus.
Tamquam delegato
Si enim tamquam delegatus cognosceret vel inquireret, ad dominum Papam tantum deberet appellari, supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro.
Appellare
Puta quia volebat inquirere super quo non praecesserat infamatio, infra, de accusat., cum oporteat. Vel quis admittit testes conspiratores, infra, de re iudic., cum I et A; et infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1. Vel si non citat illum contra quem inquiritur, infra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet. Vel in aliquo excederet formam inquisitionis, infra, de offi. ord., irrefragabili, circa princ.; infra, de accusat., inquisitionis.
Mandati
Quo non delegatum constituit, sed ut ordinarium instruxit, quia per tale mandatum non posset procedere ut delegatus, cum ex eo non habeat delegatam iurisdictionem, infra, de offi. ord., grave, ubi simile est mandatum.
Appellari valeat
Et ita potest appellari in inquisitione sicut in correctione a gravamine, scilicet, cum modus exceditur, infra, de sent. excom., universitatis; infra, de appell., de priore; et infra, de offi. ord., irrefragabili, circa princ.
X 1.31.13 Irrefragabili
Ne sanguis eorum
Durum verbum est istud pro praelatis negligentibus subditos corrigere. Simile infra, de regular., ne religiosi; et infra, de statu monach., cum ad monasterium; et infra, de accusat., qualiter et quando 2 § penulti. Nec admittitur pastoris excusatio si lupus oves comedit et pastor nescit, infra, de re iudic., quamvis. Et eo ipso quod praelatus tacet, consentit, 43. dist., sit rector. Et ex eo permittitur securitas delinquendi, 83. dist., error. Et facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, 23. q. 4, est iniusta. Ne ergo subditorum sanguis de praelatorum manibus requiratur, sequantur Paulum dicentem: mundae sunt manus meae a sanguine omnium vestrum, 43. dist., Ephesiis.
Nulla consuetudo
Quia non praescribitur contra episcopum in talibus, infra, de praescrip., cum ex officii. Et contra obedientiam similiter non currit praescriptio, infra, de praescrip., cum non liceat. Tamen in praeiudicium archidiaconi iurisdictionem exercere non debet, infra, de excess. praelat., ad haec; nisi ille esset negligens, ut hic dicit de capitulo. Tunc enim posset.
Vel appellatio
Quia a correctione non appellatur, infra, de appell., reprehensibilis, in fi.; et infra, de appell., cum speciali, in fi.; et infra, de appell., ad nostram; nisi modum excedat, ut hic dicit. De hoc dictum est supra, de offi. ord., licet.
Per capitulum
Vel per decanum, vel per alium praelatum de capitulo si consuetudo est; arg. infra, de appell., dilectis filiis. De iure communi de causa criminali cognoscere debet episcopus qui solus ordinarius est, 11. q. 1, de persona. Et hoc quod dicit hic de consuetudine est, unde dicit, consueverunt. Sed numquid in illo casu quilibet de capitulo erit iudex canonici illius contra quem inquiritur? Non videtur, cum quilibet eorum sit par ei, vel forte minor illo. Dicas quod non, sed quilibet est iudex, sicut est in pluribus delegatis, supra, de offi. deleg., uno delegatorum. Sicut est in electionibus, supra, de elect., quia propter. Sed quomodo devolvitur potestas iudicandi de capitulo ad episcopum, cum episcopus sit de ipso capitulo tamquam caput, infra, de his quae fi. a prael., novit; et infra, de his quae fi. a prael., quanto; et infra, de verb. sign., cum clerici? Praeterea cum episcopus sit de capitulo tamquam caput, ut dictum est, si omnes negligentes sunt, ergo ad ipsum episcopum non devolvitur potestas, immo ad metropolitanum si non omnes sint negligentes. Ergo apud illos tantum remanebit illa potestas, sicut in paucis remanet ius eligendi propter vitium aliorum, supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., congregato. Praeterea si devolvitur potestas ad episcopum, ergo videtur quod ille solus possit cognoscere de causis criminalibus aliorum, quod est contra illud, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero; et infra, de accusat., qualiter et quando 2. Eadem est quaestio qualiter devolvatur electio a capitulo ad episcopum. Io. dicebat quod ubicumque est episcopus de capitulo, et ipse cum aliis est negligens, devolvitur ius eligendi vel corrigendi ad metropolitanum quandoque non est de capitulo, et tunc devolvitur potestas de capitulo ad episcopum, infra, de concess. praeben., postulastis. Ego dico quod epsicopus semper est in capitulo tamquam caput, et alii tamquam membra. Et dico quod de iure communi ius eligendi simul pertinet ad capitulum et episcopum. De hoc dixi supra, de elect., cum ecclesia; nisi consuetudo in contrarium, videlicet, quod solus episcopus quandoque confert beneficia, quandoque capitulum in ecclesia sua, et secundum hoc transfertur ius eligendi de uno ad alium. Si vero ius commune in ecclesia servatur, tunc transfertur ius illorum ad archiepiscopum, et sic intelliguntur omnia iura quae faciunt mentionem de tali translatione. Nec videtur rationem habere quod dicit Io. quod episcopus quandoque de tali capitulo sit, quandoque non. Quandoque tamen episcopus interest electionibus non tamquam episcopus, sed tamquam canonicus. Et est specialis consuetudo in quibusdam ecclesiis in quibus episcopus retinet ius canoniae, et praeter redditus suos percipit aliquid de capitulo, et tunc est in electionibus tamquam canonicus. Et sic intelligitur illa decretalis infra, de concess. praeben., postulastis. Et tunc similiter transfertur potestas ad ipsum episcopum nisi malitiam adhibeat, ut dicit ibi. Hoc est verum circa collationem beneficiorum, sed cum episcopus est negligens in correctione subditorum, non devolvitur ius corrigendi vel puniendi ad capitulum, sed potius ad archiepiscopum, 9. q. 3, cum simus. Quia iurisdictio talis principaliter spectat ad episcopus, licet de consilio eorum et in eorum praesentia debeat hoc facere, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero. Sed cum ius corrigendi pertinet ad capitulum in ecclesia cathedrali de consuetudine, ut hic dicit. Cum ipsi de capitulo sunt negligentes, ius transfertur ad episcopum, ut hic habes expresse, et episcopus postea nihilominus de consilio eorundem debet corrigere. Quia licet perdiderint ius corrigendi, non perdiderunt ius commune, quo debent cum episcopo in talibus interesse; simile supra, de elect., ne pro defectu; quia licet perdant per negligentiam ius eligendi active, non tamen perdunt passive, supra, de elect., ne pro defectu. Et si omnes in causa correctionis, tunc non procederet episcopus cum eis. Ber.
Cessaverint a divinis
Videtur quod soli canonici possunt subiicere ecclesiam interdicto cum subest causa, cum etiam solus decanus hoc possit, infra, de appell., dilectis filiis. Et sic est contra, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit, ubi dicitur quod requiritur consensus episcopi et canonicorum. Item videtur quod capitulum non possit suspendere ecclesiam, quia sic seipsos supponerent interdicto, quod esse non potest, quod quis suspendat seipsum, quia in proprio facto iudices esse non possunt, nec possunt sibi dicere legem, nec sibi possunt imperare, 21. dist., nunc autem; et ff. de recepti., si de re; quod concedit Io. Sed contra credo, si capitulum de consuetudine hoc habet, bene potest ecclesiam supponere interdicto. Nec dicuntur seipsos suspendere vel interdicere. Sed ecclesiam interdicunt, ut divinum officium non fiat in ecclesia propter delictum alicuius seu aliquorum, et in alia ecclesia ipsi celebrent, quia seipsos non interdicunt, nec episcopus eadem ratione posset interdicere ecclesiam suam cathedralem, quia interdiceret seipsum. Sed potest sicut hoc saepe contingit de facto, saepe enim propter factum civium interdicit ecclesiam, et episcopus cessat ibi a divinis, sed in aliis ecclesiis non cessat.
Super hoc delegatus
Sic infra, de haeret., ad abolendam, in fi. Et dic delegatus datus, non enim posset dici illa iurisdictio delegata, cum non expirat morte delegantis re integra, nec etiam expirat tempore. Est ergo ordinaria vel quasi auctoritate huius canonis archiepiscopo concessa a sede Apostolica; simile supra, de translat., inter corporalia, vers. qui ut hoc possent ex canone, etc. Et est specialis casus in quo metropolitanus habet iurisdictionem in subditos suorum suffraganeorum. Sed quare episcopus non corrigit excessus istorum in casu isto sicut in aliis, ut supra dicitur? Ratio reddi potest, quia cum iste excessus sit in persona episcopi commissus, sive in odium suum, ei facta est iniuria, et nemo iniuriam propriam vindicare debet auctoritate propria, 23. q. 4, inter querelas; et 23. q. 5, de occidendis. Et iudex de facto suo esse non debet, 4. q. 4, nullus umquam. Io. assignavit aliam rationem, scilicet, quod episcopus solus non possit punire aliquos, sed cum canonicis ecclesiae, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero. Et sic sequeretur quod ipsi canonici essent rei et iudices. Haec non videtur ratio sufficiens, quia si canonici alias excederent omnes, episcopus bene potest per se corrigere et punire illos, et sibi imputent, quia per delictum suum privati sunt illo iure tunc; simile infra, de verb. sign., abbate, in fi. Si episcopus solus non posset corrigere illos cum omnes excedunt, iam viderentur habere privilegium delinquendi, et sic remanerent in delicto suo, quod absurdum esset. Sed quare non tractatur causa ista coram arbitris, cum canon dicat quod si episcopus habeat causam cum clerico suo, coram arbitris debet tractari, 11. q. 1, si clericus adversus. Sed illud capitulum loquitur de civilibus causis. Sed in casu illius capituli, si clericus nollet eligere communiter arbitros, quis compellet ipsum? Episcopus non, quia non est iudex in causa sua, archiepiscopus non, quia non habet iurisdictionem in eum, nisi in certis casibus, supra, de offi. ord., pastoralis. Et iste non est de illis, quid erit? Credo quod licet causa sit episcopi, ipse episcopus potest illum compellere ut arbitros eligere cum eo, infra, de appell., secundo § 1; et infra, de appell., cum speciali; et supra, de offi. deleg., suspicionis § 1. Sed in casu istius capituli ideo non eliguntur arbitri, quia sic placuit Papae, ut dicit Io. Immo ratio alia melior potest assignari, hic enim in iniuriam et contemptum episcopi suspenditur ecclesia. Et sic est causa criminalis, quia hic agit episcopus de iniuria sibi irrogata, et de causa criminali arbitri cognoscere non possunt, nec de liberali vel matrimoniali, infra, de in integ. restit., causa § ulti.; ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus; et ff. de recepti., non distinguemus § de liberali.
Metu poenae
Sic enim ferro abscindenda sunt vulnera, quae fomentorum non sentiunt disciplinam, 82. dist., plurimos, in fi.; et 16. q. 1, in canonibus; et supra, de elect., cum in cunctis § ulti. Et ut alii etiam poenam similem pertimescant et terreantur, ff. de poe., capitalium § famosas; et 2. q. 7, quapropter; et infra, de statu monach., ea quae § 1. Iuxta illud Horatii in epistolis: oderunt peccare boni virtutis // oderunt peccare mali formidine poenae.
X 1.31.14 Quoniam
Provideant
Suis expensis, infra, de offi. ord., conquerente.
Monstrum
ff. de statu hom., non sunt liberi; simile C. de post. hered. inst., quod certatum, in fi.; et ff. de ver. sig., quaeret aliquis. Quia unus tantum debet esse imperator, et singuli episcopi per singulas diocesis, 7. q. 1, in apibus.
Necessitas
Dispensative dictum est hoc propter necessitatem, ut haec littera probat; et 7. q. 1, non autem; supra, de renunciat., ad supplicationem. Et iste pontifex subiectus est diocesano ratione officii quod exercet in eius diocesi tamquam vicarius, ut sequens littera dicit; secus in illa decretalis supra, de renunciat., ad supplicationem.
Vicarium
Et tamen habebit iste vicarius ordinariam iurisdictionem sive potestatem, supra, de offi. archidiac., ad haec; et 25. dist., perlectis, ubi archidiaconus est vicarius episcopi, et tamen iurisdictio sua ordinaria est perpetua. Sic videtur quod aliquis qui non est archiepiscopus potest habere suffraganeum. Sic etiam archiepiscopus quandoque est subditus episcopo, supra, de renunciat., ad supplicationem. Sed a quo consecrabitur iste episcopus? Resp.: a suo episcopo, non a metropolitano, cum ei non subsit, supra, de offi. ord., pastoralis; adiunctis sibi duobus vicinis episcopis, quia aliter consecrari non debet, 66. dist., porro; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus; et supra, de temp. ord., ne episcopi. Et illi tenentur venire ad advocationem illius, quia sibi invicem consilium et auxilium exhibere tenentur, infra, de treug., treugas; et 11. q. 3, curae.
Cessare
Et ita est canon latae sententiae, sicut ille 17. q. 4, si quis suadente; sicut et ille supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., quisquis, ubi ipso iure sunt suspensi.
Brachio saeculari
Sic supra, de offi. ord., perniciosa; et 17. dist., nec licuit; et 23. q. 5, principes. Alias autem nisi clericus sit incorrigibilis, non est implorandum brachium saeculare. Et etiam depositum non potest laicus punire, nisi sit incorrigibilis, infra, de iudic., cum non ab homine; et 81. dist., dictum; nisi in crimine falsi, infra, de crim. falsi, ad falsariorum. Et ita ubicumque deficit ecclesiastica potestas, recurrendum est ad auxilium saeculare, 11. q. 1, petimus; et 23. q. 5, de liguribus. Et sic una potestas per aliam iuvatur, 96. dist., cum ad verum; et 96. dist., verum est; 1. q. 1, Bernardus.
X 1.31.15 Inter caetera
Per seipsos non sufficiunt
Et ideo cum aliis onera sua patiri debent, infra, de praesump., mandata; et supra, de offi. archipresb., ut singulae.
Praedicationis officium
Quod privilegium est, infra, de statu monach., quod Dei timorem. Nec tamen potest aliquis praedicare nisi mittatur auctoritate episcoporum vel Apostolicae sedis, infra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero.
Necessaria subministrent
Sicut legatus principis cum mittitur in provinciam, de rebus fisci vel imperatoris vivere debet, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § nulli, coll. 9; et in Auth. de mandat. princip. § illud tamen, coll. 3; licet secus faciant legati domini Papae, infra, de praescrip., accedentes; et infra, de censib., cum instantia; et infra, de censib., procurationes.
X 1.31.16 Conquerente
Specificares
Per talem specificationem praecluditur via in posterum litigandi et lites diminuuntur, quod debet facere iudex, C. de iud., properandum; ff. si cert. pet., quidam; infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis; ut sciat quid debeat praestare reus et actor, ac recipere si obtineat, ne post sententiam alia contentio oriatur, arg. infra, de verb. sign., cum olim; et melius infra, de verb. sign., cum inter. Et iudex debet materiam discordiae amputare, in Auth. de mandat. princip. § demum, coll. 3; et in Auth. de mandat. princip. § si tibi quoque, coll. 3. Immo et iudex primo loco si potest partes ad concordiam revocabit, 90. dist., studendum; et 5. q. 2, si primates; et 23. q. 8, si quis membrorum; et infra, de transact., ex parte; et ff. de novi operis nunc., hoc edicto § cum potest. Sed videtur quod sufficeret dixisse: peto iura episcopalia in capellis, quia universalis petitio est illa, et in talibus non requiritur specificatio, sicut peto rationem administrationis, infra, de restit. spol., cum ad sedem; et infra, de dona., inter dilectos; et infra, de relig. dom., constitutus. Satis posset admitti talis libellus, cum proponatur pro universitate, nec compellitur quis specificare, nisi quis velit ad cautelam. Cum certum sit quae sunt iura episcopalia, sed valet etiam actori, ut sententia magis sit certa. Immo per hanc decretalem credo quod specificanda sunt iura episcopalia. Et si non specificentur in libello, intelligitur de his quae hic enumerantur per dominum Papam, et de his non poterit quaestio referri, cum sint expressa in iure. In aliis autem singularibus quaestio referri, cum sint expressa in iure. In aliis autem signularibus iudiciis specificatio fieri debet, infra, de libel. oblat., significantibus; et infra, de libel. oblat., dilecti, ubi de hoc.
Canonicam
Hic bene specificantur iura episcopalia, et est utile quod in sententia apponatur, ne aliqua postea dubitatio oriatur, arg. infra, de verb. sign., cum inter.
Iurisdictionem
Nam iudex ordinarius est episcopus in sua diocesi, tam monachorum quam aliorum, 11. q. 1, de persona.
Poenitentias
Publicas et aliorum criminum, infra, de excess. praelat., accedentibus.
Duos solidos
Duos solidos petere potest episcopus a qualibet ecclesia suae diocesis nomine cathedratici, praeterquam a monasteriis, 10. q. 3, inter caetera. Et appellatur cathedraticum quia pro honore cathedrae datur, 10. q. 3, placuit. Quandoque appellatur synodaticum, quia in synodo datur, infra, de censib., olim. Et isti duo solidi dabuntur secundum aestimationem illius monetae, quae antiquitus et ab initio solvi consuevit, nisi circa solutionem minoris monetae quae modo est in usu sit praescriptum, ut in praedicta decretali infra, de censib., olim; sive sit maior moneta in usu, sive sit minor, infra, de censib., cum canonicis; et infra, de censib., olim.
Decimationum
Sed videtur quod perceptio decimarum de iure communi pertineat ad parochiales ecclesias tantum, infra, de decim., cum in tua; et supra, de offi. ord., inter caetera. Sed contra videtur infra, de decim., dudum, ubi episcopus petebat iure communi debitas sibi solvi, et obtinuit, et de hac quarta habes 10. q. 3, unio; et 12. q. 2, Vulteranae; et 12. q. 2, nobis; et 12. q. 2, concesso. Quid iuris sit de hoc dicetur infra, de decim., cum contingat. Hanc quartam de consuetudine episcopus percipiebat.
Mortuariorum
Quandoque tamen est tertia, quandoque quarta, quandoque medietas, infra, de sepult., certificari; et infra, de sepult., nos instituta; et infra, de sepult., relatum. Et dicitur mortuarium, quod quis relinquit pro anima sua in morte. De istis habes infra, de testamen., officii; et infra, de testamen., requisisti. Et hanc quartam percipiebat episcopus ex consuetudine. Et ideo super his duabus quartis necessaria fuit probatio, sed non super iuribus episcopalibus, quae ipso iure debebantur. Sed ista quarta mortuariorum potius pertinet ad ius episcopale, ut in praedicto capitulo infra, de testamen., officii; et infra, de testamen., requisisti.
Annuam
Sic semel tantum in anno potest episcopus visitare ecclesias, 10. q. 1, decrevimus; et 10. q. 1, episcopum; et 10. q. 1, placuit. Alibi dicitur quod bis in anno; infra, de censib., cum venerabilis; et infra, de haeret., excommunicamus itaque § adiicimus. Alibi etiam dicitur quod visitabit quotiens necessitas fuerit, 10. q. 1, regenda; 18. q. 2, non semel.
Visitandas
Hoc est ordinarium, ut semel tantum in anno visitet. Si tamen fuerit necessitas, potest pluries visitare, supra, de offi. archidiac., mandamus; quia necessitas legem non habet, de conse. dist. 1, sicut. Et sibi imputent clerici qui tales se reddunt ut totiens debeant visitari.
Facultatibus
Iuxta facultates faciendi sunt sumptus, infra, de censib., cum nuper; et infra, de censib., sopitae; ne longi temporis victum brevis hora consumat, infra, de censib., cum Apostolus; et ne ad exterminationem extremae virtutis ecclesiae perducantur, 10. q. 3, inter caetera; et 10. q. 3, illud.
Caeteris
Quia cum ipsi episcopo eodem communi iure cum aliis capellis subsint, eodem iure debent censeri, 12. q. 2, cognovimus; et infra, de decim., cum in tua. Et dignum est ut qui similem cum aliis suscipiunt vitam, similem sentiant in legibus disciplinam, infra, de statu monach., recolentes. Quia nec debet aliis fieri remissio, aliis autem tribulatio, 25. q. 1, ideo § is ita, circa fi.
Lateranensis quarti concilii
Infra, de censib., cum Apostolus.
X 1.31.17 Ut iuxta
Saeculares
Quia etiam cohabitare et coniungi non possunt quibus studia sunt diversa, 16. q. 7, in nova; et oppido laici infesti sunt clericis; 2. q. 7, laicos; et sine strepitu iudicorum talia fieri debent, infra, de accusat., olim. Ad clericos saeculares tantum refertur quod dicit, saeculares, quia de laicis non est dubium, quia in talibus interesse non debent, vel de facto ducebant laicos.
Ecclesiae
Cum quibus hoc facere debet, 86. dist., si quid vero; 15. q. 7, episcopus nullius; infra, de accusat., qualiter et quando 2.
Habitu
Infra, de vit. et honest. cler., clerici officia; 21. q. 4, per totum.
Adiunctis
Qui sunt in huiusmodi officiis exercitati, infra, de statu monach., in singulis. Ber.
X 1.31.18 Dilectus
Ab antiquo
Dicebat abbas quod orta ecclesiastica quaestione inter homines ipsarum parochiarum, citatio pertinebant ad ipsum. Sed examinatio et decisio quaestionis ad episcopum Venetensem. Et ad ipsum communiter pertinebant, sed episcopus super his inquietabat abbatem et super emendis. Unde de communi consensu partium litterae fuerunt impetratae ad istos iudices.
De lege iurisdictionis
Nota hic differentiam inter legem iurisdictionis et legem diocesanam, in quibus legibus constitit totum ius et potestas episcoporum. Ad legem enim iurisdictionis pertinent ista de quibus hic contendebatur. Datio curae animarum, delictorum coerctio, ordinatio ecclesiarum, sive consecratio altarium et virginum, confectio chrismatis, et generaliter omnium sacramentorum et ordinum collatio, quae consistunt in dando et alia plura et similia quae enumerantur supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum; et supra, de offi. ord., conquerente. Et incipiunt ibi, habeas canonicam obedientiam, etc., usque ad verbum, synodum. In quo verbo incipit enumerare quaedam quae pertinent ad legem diocesanam. Ad legem vero diocesanam spectat vocatio ad synodum, et ad sepulturas mortuorum, cathedraticum, tertia vel quarta decimarum. De istis duabus quartis dic ut notatur supra, de offi. ord., conquerente, in notula quandoque hospitium, et consimilia quae consistunt in recipiendo, quandoque tamen lex diocesana comprehendit legem iurisdictionis, infra, de praescrip., auditis; et supra, de offi. ord., conquerente. Dicas ergo quod omnia monasteria ipso iure in favorem religionis exempta sunt a lege diocesana, 10. q. 1, si ex laicis; et 10. q. 3, inter caetera; et 16. q. 1, cum pro utilitate; et 18. q. 2, quam sit; et 18. q. 2, servitium; et 16. q. 1, placuit. Ab huiusmodi superius enumeratis capitulis proximis ad legem diocesanam spectantibus libera sunt omnia monasteria, nec ad talia facienda cogi possunt, 18. q. 2, quam sit. A lege vero iurisdictionis non sunt exempta, nisi speciali privilegio sint munita, sed omnia monasteria sua in diocesi constituta, subsunt episcopo quo ad legem iurisdictionis, 18. q. 2, haec tantum monasteria; et 18. q. 2, cognovimus; 16. q. 1, interdicimus. Saeculares vero ecclesiae subsunt episcopo quantum ad utramque legem, 10. q. 1, de his; et 10. q. 1, antiquos. Praestant tamen monasteria episcopo servitium ex prima constitutione, 18. q. 2, Eleutherius. Et etiam ratione visitationis, infra, de praescrip., cum ex officii. Vel quod debetur ex consuetudine, 18. q. 2, servitium; et 1. q. 3, quaesitum, in fi. Capellae vero monasteriorum seu regularium subsunt episcopo quantum ad utramque legem, supra, de offi. ord., conquerente; 16. q. 2, sane; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis; nisi pleno iure subsint monasteriis, infra, de privileg., quoniam. Capellae vero monasteriorum exemptorum subsunt episcopo, sicut et aliorum capellae, nisi exempta sint monasteria cum capellis suis, infra, de privileg., ex ore, in fi. Unde ratione capellarum ad synodum venire tenentur, ut ibi. Nam et abbas ad synodum venire tenetur, infra, de maior. et obed., quod super; et 18. q. 2, abbates. Et hoc intelligas de his qui populum habent, et sic non contradicit illa palea, 18. dist., episcopus non debet; et 18. q. 2 § canonica. Quare non contradicunt? Quia illa intelliguntur de his qui populum non habent. Sic ergo ex hac littera patet, quod sententia lata super his quae spectant ad legem diocesanam, non tangit ea quae pertinent ad legem iurisdictionis, et sic sententia lata pro uno, non obstat in alio, cum sint penitus diversa.
X 1.31.19 Grave gerimus
Litterarum
Arg. habes hic, per generale mandatum, posterius concessum, priori speciali, scilicet, privilegio exemptionis non derogatur, quia de illo in generali mentio non habetur. Item arg. quod commune ius non tollit privilegium. Item ecclesiae sunt exemptae a iurisdictione episcopi, et litterae super correctione clericorum secundum ius commune obtentae non derogant privilegio exemptionis; simile supra, de rescript., cum ordinem. Item arg. quod Papa per litteras suas iuri aliorum praeiudicare non intendit, supra, de offi. deleg., super eo; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum. Simile habes supra, de offi. ord., licet. Et per has litteras debebat procedere tamquam ordinarius, non tamquam delegatus. Simile habes supra, de offi. ord., licet. Ber.
Corrigere sit paratus
Maxime, quoniam si ille non corrigeret illos propter negligentiam abbatis vel praelati, non transfertur potestas corrigendi ad episcopum, cum non sit ordinarius illorum, nec in eos aliquam habet iurisdictionem, arg. supra, de supp. neg. prael., sicut. Sed habet locum istud cum abbas subest episcopo, quia tunc si abbas negligens esset, tunc demum episcopus potest illos corrigere, supra, de offi. ord., quanto; et supra, de offi. ord., irrefragabili; et 9. q. 3, cum simus; et infra, de concess. praeben., nulla; et infra, de appell., dilecti filii 3.
Si est ita
Per hanc clausulam: si est ita, huic cognitio non demandatur, quia de facto suo certus esse debebat, supra, de rescript., ab excommunicato.
Per teipsum
Sic ergo debet aliquis emendare quod perperam gessit, et palliare quod fecit, supra, de auctor. et usu pal., nisi; et infra, de accusat., qualiter et quando 1; et 25. q. 2, quod quis commisit. Et idem dicit imperator, non enim erubescimus corrigere quae prius diximus, nec ab aliis corrigi expectare volumus, ut in Auth. de nupt., in fine primi col., coll. 4. Arg. contra infra, de cleri. coniug., diversis.
Relaxes
Et sic videtur quod sententiae latae tenuerunt, sed contradicit littera superior, ubi dicit: nullam habeas iurisdictionem ordinariam vel delegatam. Et sic videtur quod sententia nulla fuerit, et sic debuit dicere, denuncies non tenere, ut supra, de offi. deleg., cum contingat. Unde dicas quod ista sententia absolutionis potius ad factum refertur; simile infra, de testib., dilecto. Quia forte illi abstinuerunt timore talis sententiae, sed propter observationem talis sententiae nullum ius acquiritur episcopo, infra, de restit. spol., olim inter. Et expone, relaxes, id est, relaxatas esse ostendas. Sic infra, ut lite non cont., accedens 1. Si ecclesiae illae ei non subsunt, sententia non tenet, infra, de relig. dom., cum dilectus. Vel posset dici quod si ecclesiae illae non sunt exemptae, tamen episcopus non habet primo loco correctionem, sed abbas, cui subsunt nullo medio ad quem pertinet correctio principaliter illorum clericorum. Nec episcopus potest ei auferre iurisdictionem illam, nisi cum abbas fuerit negligens, arg. supra, de offi. ord., irrefragabili; et supra, de offi. ord., quanto; prout notatur supra, de offi. ord., pastoralis. Et secundum hoc ponitur proprie hoc verbum, relaxes, quia non debuit episcopus illos corrigere quamdiu abbas, illos corrigere sit paratus. Et ideo dicit minus provide attentasti, sed potius de facto relaxantur, ut dictum est.
X 1.31.20 His quibus
Ex officio
Scilicet, ordinario.
Casibus
Primo ex officio legationis, supra, de offi. legat., quod translationem; et supra, de offi. legat., excommunicatis; et supra, de offi. legat., nemini. Item si cui committatur hoc ex privilegio, ut archidiacono Bononiensi, qui ex privilegio absolvit excommunicatos in studio Bononiensi commorantes, vel delinquentes ibidem. Sed contra hoc est manifestum argumentum quod committere non possit, supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § ulti.; cum ei non competat hoc ex officio, sed ex privilegio. Et sic certum ministerium sibi committitur in hac parte, et huic forte standum est quod potest, quia non dicitur illud certum ministerium, cum illud sibi competat ratione dignitatis, cui concessum fuit privilegium perpetuum. Item episcopi in certis casibus possunt tales absolvere, infra, de sent. excom., mulieres; et infra, de sent. excom., de monialibus; et infra, de sent. excom., quod de his; et infra, de sent. excom., pueris. Item abbas absolvit tales, infra, de sent. excom., cum illorum. Item in articulo mortis possunt episcopi et sacerdotes tales absolvere, 17. q. 4, si quis suadente; et infra, de sepult., parochiano. Et in omnibus istis casibus personae superius nominatae, cum viderint expedire, possunt super his iure ordinario committere vices suas auctoritate huius canonis. Item intelligo in omnibus aliis excommunicationibus, quod illi qui ordinario iure vel delegato a principe possunt absolvere, possunt committere vices suas cum viderint expedire, dummodo delegatus habeat iurisdictionem, et sic non contradicit supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica, in fi. Ber.
X 1.32 DE OFFICIO IUDICIS
X 1.32.01 Ex litteris
Monasterii
Scilicet, Fossae Novae.
Implorando
Et sic patet quod ad officium iudicis pertinet providere partibus de advocatus, si alias habere non possint, ff. de off. procon., nec quicquam § advocatos; et ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor. Debet etiam attendere iudex, ut aequa distributio advocatorum fiat, C. de postulan., providendum; et 3. q. 7, infames, vers. si vero in uno. Hoc olim obtinuit quando salaria de publico debantur. Hodie vero quilibet debet sibi providere, secundum quod melius potest, C. de iud., properandum § illo proculdubio. Pauperibus tamen et huiusmodi personis debilibus, qui sibi providere non possunt debet praetor de advocatis consulere et providere, ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor.
Obstante
Ex hoc patet quod haec exceptio non est admittenda: habeo te suspectum quia advocatus alterius partis est clericus tuus vel commensalis vel familiaris. Arg. contra infra, de appell., ex insinuatione. Sed non est contra, quia ibi non dicitur, propter hoc iudex recusari potest ut suspectus quod advocatus sit commensalis iudicis, sed dicitur, quod iudex videbatur fovere latenter partem sui clerici commensalis, qui est advocatus, unde ex eo sumitur arg. contrarium.
X 1.32.02 Iudicis officium
Iudicis officium
Iudicis officium latissime patet, ff. de iuris., ius dicentis. Quaedam ergo sunt in quibus officium iudicis imploratur. Potest enim iudex supplere de iure, quae advocatis desunt, ut C. ut quae des. advoc., non dubitandum. De hoc dixi supra, de postul. praelat., bonae 1. Item interrogare debet quotiens aequitas movet iudicem, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Etiam postquam est in causa conclusum, infra, de fide instrum., cum Ioannes. Item locum habet officium iudicis in omnibus quae contingunt post litis contestationem circa rem petitam, ut in fructibus perceptis post litis contestationem sive damnum detur in causa. Ea enim quae post litis contestationem accidunt valde pertinent ad officium iudicis, ff. de rei vend., non solum; et ff. de rei vend., item § 1; C. de rei vend., certum; et ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum. Omnia talia quae contingunt post litis contestationem petuntur officio iudicis, et non iure actionis. Illa quae contingunt ante litis contestationem specialiter debent peti in libello. Et nisi fuerint petita, iudex de illis non pronunciabat, ut in praedicta ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum. Item de dolo, culpa et negligentia post litem contestatam admissam, ff. de rei vend., qui petitorio § 1. Et in multis aliis locis habet iudicis officium. Sed hoc officium competit maiori et minori. Et multa possent poni exempla in his et aliis incidentibus ante litis contestationem et post in quibus proceditur sine litis contestatione, ut supra, de offi. iud., ex litteris.
Pro actione proponitur
Hoc ideo dicit, quia iudicis officium nemini datur, nisi tunc demum cum alia actio non superest, nam si communi auxilio quis munitus est, non debet ei tribui extraordinarium, ff. de minor., Papinianus § ulti. Et istud officium iudicis non perpetuatur per litis contestationem, ut ibi dicitur. Immo infra certum tempus debet terminari, puta si ecclesia esset laesa in aliquo contractu celebrato solemniter, tunc debet petere directe restitutionem contra illum contractum. Idem est de minore si directe petit restitui. Sed contra videtur quod possit expediri causa restitutionis lite non contestata. Dicit enim lex quod causa cognita et praesentibus adversariis, vel si per contumaciam desunt, causae in integrum restitutionis perpendendae sunt, ff. de minor., in causae § causa cognita. Et sic videtur quod si altera pars sit contumax, quod possit causa expediri. Quid ergo fiet si est contumax? Istud de facto vidi, et vario modo dicebant sapientes. Quidam dicebant quod danda est restitutio alii, quod non satis videtur expediri per hanc decretalem. Dicas ergo quod altera parte absente per contumaciam, lite non contestata non est facienda restitutio, nec sententia super hoc proferenda est, sed debet actor in possessionem mitti causa rei servandae de illa re super qua petitur restitutio; simile supra, de offi. deleg., consultationibus. Si vero lis esset contestata, tunc daretur restitutio laesione probata. Sed per Auth. videtur quod altera parte absente possit restitutio indulgeri citra litis contestationem, in Auth. ut spons. larg. § hoc autem, coll. 9; et C. si min. ab hered. se abst., si vos; et C. si min. ab hered. se abst., authen. si omnes, intelligitur in casu suo speciali tantum, scilicet, cum minor vult abstinere se ab hereditate. Et tunc vocandi sunt creditores quorum interest praesentes esse cum minor se abstinet, ut videant bona hereditaria mobilia et immobilia, ubi debent custodiri. Et si infra tres menses non venerint, licitum est minori absque periculo abstinere auctoritate iudicis coram quo illa petitur restitutio. Et est ratio quare procedatur in casu illo lite non contestata, quia minor non petit restitui contra aliquem, sed contra factum suum, ut ei liceat abstinere ab hereditate quam adivit, quia aliter ei consuli non potest, nisi se abstineat. Et si creditores essent praesentes, non fieret contestatio cum eis, quia contra eos non petitur restitutio. Sed cum petitur contra aliquem et ipse est contumax, lite non contestata proceditur per missionem in possessionem, ut dixi. Et lex illa ff. de minor., in causae § causa cognita, intelligitur lite contestata, cum minor petit restitui contra factum suum, et non contra aliquem. Et quod sic intelligatur satis videtur per legem quae dicit quod litis contestatio in huiusmodi restitutionibus est facienda, per quam etiam litis contestationem non perpetuatur iudicis officium, ff. de minor., Papinianus § ulti. Item est hic arg. quod actio secundum canones sit proponenda. Arg. contra infra, de iudic., dilecti, ubi de hoc. Unde expone pro actione, id est, loco iuris communis. Et quia ei qui nullo iure communi iuvatur, datur restitutio in integrum per officium iudicis, et hoc officium quod loco actionis proponitur, competit ordinario principaliter et incidenter, sed incidenter delegato, vel principaliter si hoc ei principaliter committatur, arg. infra, de in integ. restit., causa, ubi de hoc. Et idem intelligitur cum maior restituitur principaliter, quando alia actio non superest, verbi gratia, aliquis absens fuit causa reipublicae. Prescriptum est contra ipsum propter eius absentiam debet restitui officio iudicis, C. ex quib. caus. infam., infamiae; et C. ex quib. caus. infam., neque; ff. de his qui not. infam., per totum. Et officium istud datur favore rei sive personae, et non propter ipsam rem. Unde potest computari inter personales actiones, et non inter reales, cum imploratur a minore vel ecclesia, et etiam cum postulatur a maiore.
Alias ante
Id est, si petatur restitutio non principaliter, sed incidenter quandoque post litis contestationem super principali quaestiones, puta apertis attestationibus, aut etiam postquam fit in causa conclusum, allegat pars altera, ecclesia, vel minor, quod omissam officio iudicis, infra, de in integ. restit., auditis. Et hoc fieri potest citra litis contestationem. Et ante ingressum litis, ut si omisit aliquam exceptionem quam non proposuit infra tempus sibi statutum, infra, de except., pastoralis. Aut si omisit super exceptione ipsa probanda probationem necessariam. Item officio iudicis admittitur, quia interest eius litibus et sumptibus non vexari, ff. de minor., minor viginti quinque annis; et si omisit allegationem, ff. de minor., minor viginti quinque annis. Item est arg. hic, quod super exceptionibus quae proponuntur ante ingressum litis, vel etiam lite contestata non sit necessaria litis contestatio. Arg. contra supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta, vers. de hoc; infra, de appell., interposita § ulti.; in quibus proceditur iure ordinario. Et hoc officium competit etiam maiori ante litis contestationem et post. Item arg. contra infra, de appell., significante, ubi solvitur.
X 1.33 DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA
X 1.33.01 Cum certum
Maior
Nisi posterior ordinatus fuerit a maiore, infra, de maior. et obed., per tuas; et ff. de alb. scrib., decuriones; et ff. de alb. scrib., in albo; et 93. dist., praecipimus.
Fuerit
Arg. qui prior est tempore, potior est iure, 75. dist., ordinationes presbyterorum; et 7. q. 1, factus est; et 27. q. 2, duobus; 17. dist., concilia § hinc etiam; et 17. dist., episcopos; et C. qui pot. in pign. hab., diversis; et C. qui pot. in pign. hab., si in fundum. Arg. contra 74. dist., episcoporum; et ff. qui pot. in pign. hab., interdum; et ff. si cert. pet., creditor. Arg. contra infra, de iure patron., illud; ff. de rel. et sump. fun., impensa; 8. q. 1, licet; ff. qui et a quib. man. lib., si quis habens. Quae etiam facit pro contraria parte. Solutio: 1. resp. est vera, contraria sunt specialia et casualia, ut patet per singula contraria.
Actione
Id est, tractatu. Sic 16. q. 7, in non actione, id est, tractatu nono die habito, et 16. q. 3, prima actione. Vel dic de concordi actione, id est, concordi consensu, vel saltem maioris partis, 65. dist., sane; et 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus.
X 1.33.02 Si quis venerit
Decretum
Iustum, scilicet. Et sic habes quod episcopus potest facere decretum sive constitutionem in sua diocesi, de conse. dist. 3, pronunciandum. Episcopi enim possint condere canones episcopales, quia quilbet populus et quaelibet ecclesia sibi potest constituere aliquod ius, 1. dist., ius civile; et 8. dist., quae contra; et 11. dist., catholica; et 12. dist., illa. Sed de maioribus negotiis non possunt aliquid statuere.
Abiiciatur
11. q. 3, si autem vobis; et 11. q. 3, quicumque contristaverit.
Principi
Id est Papae, de conse. dist. 1, corpora. Sicut econverso imperator vocatur pontifex, 10. dist., de capitulis. Sed numquid laici debent obedire Papae? Potest dici quod sic quo ad spiritualia, infra, de maior. et obed., omnes; et infra, de iudic., novit. Sic econverso principi saeculari, id est, imperatori omnes subditi obediant, et clerici qui ab eo recipiunt temporalia, infra, de maior. et obed., solitae.
Morte
Sed numquid ecclesia punit taliter? Non, sed ostendit quid iudex saecularis facere debeat. Vel morte, scilicet, aeterna, quia peribit propter delictum contumaciae, nisi poenituerit. Vel dic qui non obedierit iusto praecepto, 11. q. 3, si dominus. Si est iniustum, et hoc est manifestum, non obediat, ut ibi; et 11. q. 3, Iulianus. Si dubium esset praeceptum principis, propter bonum obedientiae, quod sibi praecipit, faciat, 23. q. 1, quid culpatur, in fi.
X 1.33.03 Legabatur
Iniuriae
Simile infra, de simon., ex diligenti; et infra, de reg. iur., indignum. Sufficiebat facere obedientiam, infra, de maior. et obed., his quae. Arg. contra 23. dist., quamquam; et infra, de iureiur., nullus. Et pro et contra sol. qui dicunt contraria, intelligitur de illis quibus animarum cutra committitur. Quod hic dicit et in similibus, debet intelligi de clericis inferioribus, qui non sunt compellendi ad iuramentum vel scripturam faciendam, sed solum sufficit si obedientiam simpliciter repromittant suis praelatis, ut dicit in fine, et decretali praedicta infra, de iureiur., nullus.
Adventus officio
Simile est de poen. dist. 1, quem poenitet, ubi dicitur quod mundati sunt leprosi, dum irent coram sacerdotibus se ostendere. Et est hic arg. pro superfluis resecandis, infra, de excess. praelat., cum ad quorundam; 10. q. 3, quia cognovimus; et ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § Trebatius; ff. ut leg. seu fid. serv., haec stipulatio.
X 1.33.04 Omnes principes
Omnes principes
Ergo principes subsunt episcopis, quod verum est, ut hic, et infra, de maior. et obed., solitae; et 96. dist., duo sunt. Quid si rex habet multos episcopos in regno suo coram quo tractabit spirituales causas suas, vel cui dabit decimas? Causas spirituales tractabit coram illo episcopo in cuius territorio habet larem principalem, C. ubi sen. vel clar., senatores. Decimas praediales dabit illi episcopo in cuius territorio sita sunt praedia, infra, de paroch., significavit. Alias decimas dabit ubi audit divinum officium, proportionabiliter dividendo si audit in pluribus, ff. ad municip., assumptio. Arg. contra infra, de testamen., relatum est 2, in fi. Ber.
X 1.33.05 Illud Dominus
Dignora
Quo ad quid, quoniam spiritualia sine temporalibus non proficiunt, sicut nec anima sine corpore, 1. q. 3, si quis obiecerit.
Victima
81. dist., si qui sunt presbyteri; 32. dist., praeter § verum; et 8. q. 1, sciendum.
Auscultare
Id est, attendere et audire mandatum cum effectu.
Commodo
Occasione sive praetextu pietatis non est facienda impietas, ut 1. q. 1, non est putanda; 14. q. 5, forte, arg.; et 30. q. 1, nosse.
X 1.33.06 Solitae benignitatis
Nisi fuimus increpare
Sed hoc non fecit animo increpandi, sed animo admonendi ex affectu dilectionis, 5. q. 5, non omnis; et 5. q. 5, non osculatur; et C. de sent. et interloc. om. iud., ex stipulatione; simile 23. q. 5, non putes.
Subditi
Infra, de censib., omnis; et 11. q. 1, quam magnum.
Verum
Hic Papa respondet auctoritati Petri inductae ab imperatore.
Si personam
Consideranda est persona loquentis, et cui quis loquitur, 26. dist., deinde opponitur; et infra, de cons. et affin., de infidelibus. Et aliquid probatur ratione personarum colloquentium, arg. 1. q. 7, didici.
Suscipiunt
Numquid ergo appellabitur ab episcopo ad imperatorem? Videtur quod sic, infra, de for. compet., verum. Tunc enim cognoscit quasi civilis iudex, arg. infra, de appell., si duobus. Dico quod sic, nisi consuetudo sit contraria; arg. ad hoc 18. dist., si episcopus. Videtur tamen quod illa temporalia penitus essent a iurisdictione imperatoris separata, 10. q. 1, noverint. Io. Dicas quod appellandum est ad archiepiscopum, nisi de consuetudine vel privilegio, vel alio iure ad alium sit appellandum, infra, de appell., extravag. Romana § debet.
In spiritualibus
10. dist., suscipitis; 96. dist., cum ad verum.
Praefertur
12. q. 1, praecipimus; et 24. q. 3, si habes; et 38. dist., sedulo.
Propter Deum
Per quod videtur esse consilium perfectionis, in quo liberum est arbitrium, 14. q. 1, quisquis.
Tamquam
Quod quandoque similitudinem potius quam veritatem notat, ut illud Evangelii: tamquam ad latronem etc. Nihil enim est simile sibi, ut sit similitudinarium, non expressivum veritatis; simile ff. de peculi., licet § si filiusfamilias. Et est hic arg. quod nulla dictio debet vacare in rescripto, alioquin frustra membranas occupat, 19. dist., si Romanorum. Arg. ad hoc 28. q. 1, sic enim; et ff. de usuri., si stipulatus; arg. contra C. de fideiussor., non recte.
Constitui te
Hic loquitur Dominus Hieremiae prophetae, dans ei potestatem super gentes et regna.
Evellas
Vitia, scilicet.
Plantes
Virtutes.
Maius
96. dist., duo sunt.
Inter solem et lunam
Igitur cum terra sit septies maior luna, sol autem octies maior terra. Restat ergo ut pontificalis dignitas quadragesies septies sit maior regali dignitate.
Assurgant
Et inclinent eis, ut 63. dist., Valentinianus.
Venerabilem
Ex sede cum venerabili praesumitur, ut supra, de consuet., cum olim.
Non distinguens
Nec nos ergo distinguere debemus, 2. q. 5, consuluisti; 31. q. 1, quod si dormierit; et 33. q. 2, quos Deus; et supra, de translat., inter corporalia; arg. 22. q. 5, hoc videtur. Arg. contra ff. de testi., quaesitum.
Omittamus
Dicit se ommissurum quod statim inducit. Et est quidam color rhetoricus qui dicitur praeoccupatio, 8. q. 1, Moyses, in fi.
Quodcumque
Qui dicit omnia, nihil excipit, 19. dist., si Romanorum; ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae. Ber.
X 1.33.07 Per tuas
Subdiaconatus
Eis enim qui in maiori ordine sunt constitui non praeferuntur, ff. de alb. scrib., decuriones; et 16. dist., placuit § Isidorus. Et merito est illis deferendum. Caeteris enim non concurrentibus ratio privilegii habenda est, ff. quod cum eo qui in alien. pot., sed an hic. Et est hic arg. pro exemptis episcopis, ut in synodo sedeant in meliori loco, quia lex divina quod primo scribenda sunt nomina eorum, qui dignitates iudicio principis sunt consecuti, ff. de alb. scrib., in albo. Et si isti eligantur ad praelationem, ad onus intelliguntur eligi privilegio suo non obstante, quia recipiendo honorem et onus recepisse intelliguntur, infra, de praeben., significatum; C. de testi., nullum; supra, de renunciat., ad supplicationem; C. de postulan., quisquis. Sed numquid potest episcopus talem subdiaconum deponere propter crimen? Arg. est hic quod sic, ex eo quod dicit, ab obedientia etiam minime absolvuntur. Sed non credo, tamen causam instructam debet remittere ad Papam, arg. 3. q. 6, quamvis; C. ubi sen. vel clar., quotiens § 2; et infra, de statu monach., ea quae; oppositum arg. Iste etiam non convincitur nisi septem testibus, 2. q. 4, praesul. Quidam tamen dicunt quod episcopus eos deponere debet.
Absolvuntur
Simile est C. de iuris., periniquum. Et quamvis absoluti non sint ab obedientia quam alias debent praelatis suis, tamen ad superiores etiam ordines sine licentia Papae promoveri non possunt, supra, de temp. ord., cum in distribuendis. Et hoc fit propter reverentiam maioris, qui manus eis imposuit, de conse. dist. 2, in altari.
X 1.33.08 Inter quatuor
Caperetur
A Venetis.
Iuris namque
Prima ratio.
Praeiudicium
Nulli enim auferenda est possessio ante causae cognitionem, ut 12. q. 5, nulli, in fi.; arg. 16. q. 6, placuit; 1. q. 3, volumus; et infra, ut lite penden., per totum; C. und. vi, si quis in tantam; C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale.
Citati
Unde sententia non tenet cum citatio non pervenit ad eum, nec fuit publice proposita, ff. quae sent. sine appel., illud § item ex eo edicto. Et nota quod ille qui est in possessione obedientiae conveniendus est, et non subditus qui praestat obedientiam. Et agit pro ecclesiis et defendit eas sibi subiectas, infra, de relig. dom., constitutus; et infra, de relig. dom., cum venerabilis. Item nota quod omnes quos negotium tangit vocandi sunt, ut hic patet. Quod si non fiat, non praeiudicatur absenti, nisi forte sciverit causam suam agi et taceat, infra, de re iudic., quamvis, ubi de hoc.
Se absentent
Simile 3. q. 9, caveant, et per totum; et supra, de rescript., ex parte Conventrensis; et supra, de consti., ecclesia. Nec tenet rescriptum quod praecipit aliquid fieri absente altera parte, et non per contumaciam, C. und. vi, meminerint; et C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale.
Cum et ipsi
Prima ratio.
Inobediens
Videtur quod hoc licite potuisset petere, arg. supra, de elect., quia diligentia; et ff. de bon. libert., etiam § si deportatus.
Et in eorum absentia
Secunda ratio. Ber.
X 1.33.09 Quod super
Diocesana
Sed quare vocantur abbates ad synodum contra illud quod legit 18. dist., episcopus non debet; et 18. q. 2 § canonica? Respondeo: abbates habentes populum tenentur venire ad synodum, de quibus loquitur 18. q. 2, abbates. Sed non habentes populum non tenentur venire nisi causa rationabilis subsit, ut dicitur in illa palea, 18. dist., episcopus non debet. Unde Cistercienses, etiam si non essent exempti, cum non habent populum, non tenentur venire. Exempti enim qui populum non habent non tenentur venire, 18. q. 2, quam sit necessarium, in fi. De hoc dictum est supra, de offi. ord., dilectus.
Obedientiam
Quia iudex sive praelatus iurisdictionem suam defendere potest poenali iudicio, ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus.
X 1.33.10 Cum in ecclesiis
Iuramentum
Nota quod regularis suspectus de inobedientia, cogi potest iurare obedientiam, arg. ff. de iud., in omnibus. Arg. contra supra, de maior. et obed., legebatur.
Excommunicationis
Et ita prior propter inobedientiam potest excommunicare subditum suum, sic et electus in abbatem, infra, de simon., sicut tuis.
Authenticas
Videtur quod per scripturas probetur crimen alicuius, et ita per chartam potest probari periurium alicuius, arg. 5. q. 6, Epiphanium, quod non est verum. Item est arg. hic quod litteris praelatorum creditur in praeiudicium aliorum, cum vivae voci non credatur, infra, de probat., quoniam. Item habes hic quod litterae praelatorum scripturae dicuntur authenticae, sic infra, de fide instrum., scripta; et infra, de fide instrum., cum dilectus; infra, de probat., post cessionem.
Iuramento
Nota quod a periurio et suspecto recipitur de novo cautio iuratoria quod est illud, 22. q. 5, parvuli; et contra illud infra, de praesump., litteras; et infra, de cohab. cler. et mul., clericos. Sed illud fit in maiorem confusionem ipsorum, et maius opprobrium, et quia aliam cautionem praestare non possunt, cum nil habeant, ut 12. q. 1, non dicatis.
Excludatis
Ecce poena inobedientium, et nihilominus excommunicandi sunt, et ab omnibus evitandi usque ad satisfactionem, infra, de regular., ne religiosi, in fi. Ber.
X 1.33.11 His quae
Obedientiam
Hic enim patet qualiter subditi obedientiam facere debeant suo praelato sine scriptura, supra, de maior. et obed., legebatur; et sine iuramento, infra, de iureiur., nullus. Sic infra, de restit. spol., olim inter; et quandoque per iuramentum, ut infra, de iureiur., nullus.
Pro scrutinio
Sic infra, de capell. monach., dilectus, ubi de hoc in glossula quae incipit: sic supra.
Pro bono pacis
Ergo videtur quod de iure communi vacante ecclesia praelato transferatur potestas ad capitulum. Sed pro bono pacis Papa hoc sibi reservat, cum omnia alia libere capitulo reservaverit. Et ita vacante ecclesia capitulum potest iudicare, absolvere, et excommunicare, infra, de haeret., ad abolendam, 1. resp.; et infra, de maior. et obed., cum olim; arg. 65. dist., si forte; et 7. q. 1, pontifices; et 23. dist., in nomine Domini. Ea vero quae ministerium consecrationis desiderant, facere non possunt. Immo vocabunt vicinos episcopos cum cautelae studio, ut in dicto capitulo 7. q. 1, pontifices. Praebendas tamen vel dignitates vel curam animarum, quae pertinent tantum ad praelatum capitulum vacante ecclesia conferre non potest, quia numquam invenitur quod vacante sede, potestas conferendi beneficia transferatur ad capitulum, infra, ne sede vac. nih. inn., illa. Arg. contra illud quod dictum est quod capitulum possit absolvere, 11. q. 3, si quis episcopus damnatur. Illud verum est, quod si excommunicatus a praedecessore non sit absolutus, quod successor illum absolvere potest, cum ei succedat in onere ac in honore, supra, de offi. ord., pastoralis. Sed non negatur quin capitulum possit illum absolvere necessitate exigente. Et ita propter periculum animarum hoc permittitur. Et satis potest concedi, arg. huius capituli quod capitulum vacante ecclesia, cum causa rationabilis subest, potest excommunicare subditos si fuerint contumaces et inobedientes. Ber.
X 1.33.12 Dilecta in Christo filia
Iurisdictioni
Sic ergo mulier habet iurisdictionem, infra, de arbitr., dilecti. Sed contra videtur quod mulier iudicare non potest, 33. q. 5, mulierem. Nec civilibus fungitur officiis, C. de procur., alienam; ff. de regul. iur., feminae. Dicas quod abbatissa habet iurisdictionem talem qualem, non ita plenam sicut vir habet. Dicas ergo quod potest suspendere ab officio et beneficio monachas suas, et clericos suae iurisdictioni subiectos, secundum quod hic satis innuitur, si inobedientes fuerint. Habet enim administrationem temporalium et spiritualium, arg. infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; infra, de his quae fi. a prael., continebatur. Item ratione suae administrationis post suam confirmationem potest conferre ecclesias et beneficia, et instituere clericos in ecclesiis sui monasterii, sicut faciunt confirmati, supra, de elect., nosti.; et sicut abbates, infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Sicut abbas enim de consensu capituli repraesentat, ut dicit illa decretalis infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur; eodem modo abbatissa. Excommunicare autem non potest vel absolvere, infra, de sent. excom., de monialibus. Et potest dici quod nec ab officio potest suspendere, nec interdicere, quia et hoc pertinet ad claves, infra, de excess. praelat., tanta. Et non dicit hic Papa quod possit, quia non sexui femineo, sed virili traditae sunt claves regni caelorum. Licet enim beatissima virgo Maria excellentior sit Apostolus universis, non tamen illi, sed illis tradidit claves regni caelorum, de poenit. et remiss., nova. Nec potest velare moniales, 20. q. 2, statuimus. Praeterea mulier non debet habere talem potestatem, quia non est facta ad imaginem Dei, sed vir, qui est imago et gloria Dei, et mulier debet subesse viro, et quasi famula viri esse, cum vir caput sit mulieris, non econverso, 33. q. 5, haec imago; et 33. q. 5, cum caput. Et ideo quia excommunicare non potest, praecipit Papa quod clerici et moniales qui contemnunt suspensionem ipsius compellantur per censuram ecclesiasticam ad servandam eius suspensionem et salubria mandata eius.
Salubria
Si certum est quod sint salubria, vel etiam si sit dubium, 11. q. 3, quid ergo; et 23. q. 1, quid culpatur, in fi. Si certum est quod essent mala, non est obediendum, 11. q. 3, non semper; 11. q. 3, si Dominus; et 11. q. 3, Iulianus.
X 1.33.13 Dilecti filii
Appellarunt
Quia eorum intererat. Per tale enim iuramentum praeiudicabatur ecclesiae, saltem de facto, quare admissa fuit appellatio, 2. q. 6, non solent; et supra, de elect., cum inter R. Et sic episcopus per iuramentum suum non poterat ecclesiam obligare, cum non tenuerit quo ad illa, quae praeter formam canonicam continebantur in eo; simile infra, de relig. dom., cum dilectus, nam delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum. Nec conditionem ecclesiae in hoc potuit facere deteriorem, infra, de dona., fraternitatem; simile infra, de instit., cum venissent, ubi dicitur quod iuramentum a praelato in praeiudicium suae dignitatis praestitum non praeiudicat ecclesiae; et invito praelato et contradicente ecclesia posset pro defensione ecclesiae contradicere, et repetere quod praestitum esset occasione talis iuramenti, 12. q. 2, non liceat Papae; et infra, de iureiur., sicut nostris.
Nolles
Sic 1. dist. § humanum genus.
Forma
Quam habes infra, de iureiur., ego. Qua forma Papa contentus est, ut ibi dicit. Ergo multo fortius et alii debent esse illa contenti; simile 22. q. 5, de forma. In qua forma debet specialiter inseri iuramentum de fidelitate et obedientia, infra, de privileg., antiqua.
Consuetudinis
Sic patet quod consuetudo non habet locum in hoc casu, cum talis consuetudo sit contra generales ecclesiae consuetudines, 100. dist., contra morem. Servare enim debet morem aliorum etiam metropolitanorum, ut ibi dicit, et quia per usurpationem hoc faciebat, non prodest consuetudo, 10. q. 3, quia cognovimus; et 93. dist., illud; 24. q. 1, schisma; et 1. q. 1, nullus episcopus. Item est arg. ex eo quod dicit, nil amplius exigas, quod sua auctoritate potest denegare quod contra generalem consuetudinem aliorum metropolitanorum praestitit, 10. q. 3, quia cognovimus; licet illud diu praestiterit, C. de agric. et cens., litibus, lib. 11; et infra, de censib., pervenit. Arg. tempus enim non inducit obligationem sicut nec tollit, ff. de act. et oblig., obligationum § placet.
Iuramenti
Nota quod iuramentum non extenditur ad ea quae de iure praestanda non sunt, licet super his iuretur. Iuramentum enim non fuit inventum ut esset iniquitatis vinculum, infra, de iureiur., quanto; et 22. q. 4, inter caetera. Immo ipso iure non tenet iuramentum quo ad alios articulos, qui in forma iuramenti non continentur, ut dicitur hic in fi. Et iuramenta contra statuta canonum praestita non tenent, infra, de for. compet., si diligenti, in fi. Et quia iuramentum illud praestitum fuit in damnum ecclesiae, unde non tenuit, infra, de iureiur., sicut nostris. Item habes hic quod iuramentum tenet pro parte, et pro parte non tenet; sic 22. q. 4, inter caetera. Item arg. quod utile non vitiatur per inutile.
X 1.33.14 Cum olim
Privati
Quia elegerunt indignum, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., cum Wintoniensis; et supra, de elect., congregato. Et sic de gratia tantum restituitur eis electio, vel quia non elegerunt infra tempus, supra, de elect., ne pro defectu.
Capitulo
Sic patet hic manifeste quod vacante ecclesia potestas sive iurisdictio episcopi devolvitur ad capitulum, sic infra, de haeret., ad abolendam, in princ.; et supra, de maior. et obed., his quae. Argumenta contra multa habes quod potestas episcopi non devolvitur ad capitulum vacante ecclesia, infra, ne sede vac. nih. inn., illa; et 24. dist., presbyteri, secundum Io. ut ibi notatur; 71. dist., fraternitatem, ubi dicitur quod vacante ecclesia collatio beneficiorum non devolvitur ad capitulum, et quod capitulum non potest dare licentiam alicui transeundi ad aliam ecclesiam, si illic eligatur. Et hic dicitur quod capitulum potest confirmare electum in abbatem vacante ecclesia. Quae est ratio diversitatis hinc inde? Ratio illa potest esse, capitulum ideo non potest alicui dare licentiam transeundi ad aliam ecclesiam, quia ibi est quaedam alienatio personae, sed capitulum sine consensu praelati alienare non potest sede vacante, 12. q. 2, si qua de rebus. Sed maior est alienatio personae quam rerum, 12. q. 1, praecipimus. Et ideo non potest dare licentiam transeundi, sed per confirmationem, de qua fit hic mentio, nulla fit alienatio nec praeiudicatur episcopo futuro, et sic loquuntur capitula praedicta, quae signantur pro contrariis. Ad illam decretalem infra, ne sede vac. nih. inn., illa, dicas quod capitulum non potest conferre beneficia quae pertinent ad episcopum vacante ecclesia, quia omnes fructus et iura episcopatus debent fideliter custodiri et reservari successori, 12. q. 2, haec huius placiti; et 12. q. 2, non liceat; et supra, de offi. ord., cum vos. Sed collatio beneficiorum inter bona episcopalia et fructus computantur, et magnum fieret praeiudicium episcopo successori per talem collationem. Et ideo non potest conferre nec distrahere tales fructus sicut nec alios; et de hoc dictum est supra, de maior. et obed., his quae. Et quod ibi minus dicitur, supple hic. Et coram capitulo poterit obiici electo quicquid posset coram episcopo. Et ita capitulum cognoscet tamquam episcopus de his quae obiicientur contra electum, et cassabit electionem si cassanda fuerit. Alias non assumet capitulum iurisdictionem episcopi. De hoc dixi supra, de offi. ord., irrefragabili. Ber.
X 1.33.15 Statuimus
Primum locum
Quia secundum dignitatem cuiuscumque quilibet honorandus est in sede, supra, de consuet., cum olim. Et qui prior est in eodem ordine vel dignitate ordinatus, in loco et in subscriptionibus praemitti debet, 17. dist., episcopos; et ff. de alb. scrib., decuriones; et 74. dist., episcoporum; sic supra, de maior. et obed., cum certum; et 75. dist., ordinationes presyterorum et diaconorum. Minores enim maioribus obsequium praestare debent, 93. dist., a subdiacono; C. de off. rect. prov., potest. Arg. contra 23. q. 4, sicut excellentiam, ubi dicitur: non gradus excellentior vel elegantior, sed vitae, etc.; et 49. dist., non loca vel ordines. Sed ibi loquitur quo ad virtutes, sive de merito vitae, 40. dist., multi.
Potiorem
Sic videtur quod in perceptione beneficiorum habenda sit ratio personatuum sive dignitatum, ut plus percipiant qui in potioribus sunt ordinibus constituti, et meliora stipendia conferantur secundum dignitatem cuiuscumque, ut 12. q. 2, nobis; 12. q. 2, Vulteranae; et 12. q. 2, concesso; et 1. dist., ius militare; et 1. q. 2, clerici; et 74. dist., consuluit; et 61. dist., miramur, in fi. Et is grados caeteros antecedat quem labor prolixior et stipendia meliora fecerint anteire, C. de off. magist. offic., nemo. Et ratio stipendiorum habenda est, ff. de re milit., non omnes, in princ.; et in Auth. de defensor. civit., in princ., coll. 3, ubi nobilitatis ratio habetur; et de poen. dist. 4, in domo; et infra, de praeben., de multa § ulti.; et 41. dist., non cogantur. Sed contra videtur quod omnes qui in una ecclesia famulantur aequaliter percipere debent, supra, de consti., cum omnes; et supra, de consti., cum M; nec uni dandum est unde alii scrupuloso corde moveantur, 16. q. 7, decimas quas in usum; et dicit Apostolus: non enim volumus ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, 25. q. 1 § his ita, ad fi.; ff. pro soc., verum § si cum tres, ubi dicitur quod ex eadem societate non debet unus plus percipere quam alter, nec nobilis praeponitur ignobili, arg. infra, de appell., constitutus. Nec refert undecumque sint, infra, de instit., ad decorem. Et dum quis laudabiliter officium suum exequitur, ex abundanti requiritur suae notio nationis, infra, de iudic., cum deputati. Quid ergo est dicendum? Dico quod ab initio consideranda est nobilitas sive scientia, vel etiam maioribus et pluribus beneficiis honorentur ab illis qui eos promovent, infra, de praeben., de multa. Et circa eos qui simul sunt in ecclesia, honestum esset ut qui maiores sunt plus percipiant et digniores, secundum quod dicunt iura priora. Sed circa hoc plus consideratur uniuscuiusque ecclesiae consuetudo, supra, de consti., cum omnes; et supra, de consti., cum M. Sed si nulla sit consuetudo, puta quia ecclesia fundatur de novo, tunc videtur quod secundum locum et meritum cuiuscumque sint danda stipendia. Sed videtur quod recurrendum sit tunc ad consuetudinem vicinarum ecclesiarum sive provinciae, infra, de censib., super eo. Iure communi non plus credo dandum maioribus quam minoribus, nisi consuetudo contrarium inducat. Et secundum hoc potest exponi, potiorem, id est, priorem, ut primo percipiant qui in maiori ordine sunt constituti. Et hoc servari potest in ecclesiis ubi non sunt distinctae praebendae. Ubi vero distinctae sunt, quilibet percipit per se suos redditus. Et hic non credo praebendas esse distinctas, sed fructibus collectis, quotidie forte percipiunt quilibet portionem suam.
Consueta
Nota quod minores servitia facere debent maioribus. Hoc intelligo circa servitia exhibenda in obsequiis diversorum, ut secundum quod quilibet minor est in ordine, maiora servitia faciat secundum suum ordinem debita, prout dicitur 23. dist., subdiaconus; et 23. dist., acolythus, in quibus ostenditur quid pertineat ad officium cuiuslibet. Alia vero servitia extra divinorum celebrationem facere non tenentur, si quae non pertinent ad obsequia ecclesiae. Reverentiam tamen minores maioribus exhibere tenentur, ut minor assurgat maiori, et cedat ei primum locum in sedendo et in eundo, 93. dist., a subdiacono; nisi minori in ordine maior administratio sit concessa. Unde archipresbyter archidiacono debet reverentiam ratione administrationis et officii sibi commissi, 25. dist., perlectis; supra, de offi. archidiac., ad haec. In mandato sive iudicio nemo tenetur alteri nisi ei qui habet administrationem vel iurisdictionem super eum, cui obedire tenetur in his quae spectant ad officium suum, et eius honesta et salubria mandata observent, supra, de maior. et obed., dilecta; et supra, de offi. archidiac., ad haec; supra, de offi. archipresb., ut archipresbyter; supra, de offi. archipresb., ministerium; et supra, de offi. archipresb., officium; et infra, de maior. et obed., cum inferior. Ber.
X 1.33.16 Cum inferior
Ligare
21. dist., inferior sedes. Nota ex hoc loco quod inferior superiorem non potest ligare vel solvere. Item qui potest ligare, potest et absolvere. Et econverso qui potest absolvere potest ligare, sic ff. de re iud., qui damnare. Primum recipit exceptionem, cum maior subiicit se etiam minori, 2. q. 7, nos si incompetenter; et ff. de iuris., est receptum. Secundum recipit exceptionem, supra, de offi. deleg., quaerenti, ubi aliquis potest ligare, sed post annum non potest absolvere. Tertium similiter habet exceptionem, de conse. dist. 4, sanctum est, ubi penitus quis potest absolvere tempore periculi, qui tamen non potest ligare. Item est hic arg. quod si Papa mandat alicui ut excommunicet aliquem, quod potest absolvere illum, quia excommunicatio et absolutio pari conditione censet, ut cui unum committit, et reliquum, de poen. dist. 1, verbum. Sed hoc non credo si hoc sibi tantum quasi executori committatur, cum ad certum articulum datus sit executor, arg. supra, de offi. deleg., super quaestionum § 1; et supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § ulti.
Parentem
Immo econverso filius debet esse in patris potestate, infra, de conver. infid., ex litteris; et Inst. de patr. potest. § ius autem. Arg. contra supra, de renunciat., ad supplicationem. Ubi minor praeest maiori et iurisdictionem habet in ipsum, immo pater debet regere prolem suam, 24. q. 4, duo ista nomina; et C. de emend. prop., in corrigendis; infra, de sent. excom., cum voluntate § ulti. Et filius etiam dum est in potestate patris agere pro rebus suis non potest, C. de annal. except., super annali, in fi.
Cathedralem
De licentia domini Papae 16. q. 1, praecipimus; et 22. dist., omnes; et infra, de excess. praelat., sicut; et infra, ne sede vac. nih. inn., novit. Alias auctoritate propria non potuisset, quia huiusmodi in mutationes, translationes et consimilia debent fieri de auctoritate Papae, 7. q. 1, mutationes. Arg. contra supra, de offi. ord., quoniam § prohibemus. Et hoc factum fuit propter longam et latam provinciam, vel propter diversitatem linguarum, supra, de offi. ord., quoniam; et supra, de offi. ord., inter caetera; quod licet ex auctoritate illius canonis supra, de offi. ord., quoniam; et supra, de translat., inter corporalia.
Exemptum
Nam solus Papa eximit episcopos, 16. q. 1, frater noster. Sed per hanc exceptionem quae fit ab archidiacono non intelligitur exemptus a iurisdictione episcopi. Et sic videtur quod nisi fuisset exemptus a iurisdictione archidiaconi, iurisdictionem haberet in eum. Sed quia hoc erat inhonestum, ut maior subesset minori, et contra iura, 21. dist., inferior; et 93. dist., a subdiacono; ideo exemptus fuit omnino a iurisdictione ipsius.
Praeiudicio
Et sic Papa non intendit alii per suas litteras praeiudicium irrogare, sic supra, de consuet., cum olim, in fi.; et supra, de offi. ord., licet, cum concordantiis; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § merito; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et supra, de offi. deleg., super eo; et 9. q. 3, nunc vero.
X 1.33.17 Humilis doctrina
Humilis doctrina
Bene dicit, humilis, nam magister dent esse humilis et benignus auditoribus et humiliter docere, non cum austeritate et potentia, ut 46. dist., hoc habet. Austeritatis autem nimiae increpatio, nec correptionem recipit nec salutem, 45. dist., cum beatus. Et nimia saevitia praeceptoris culpae comparatur, ff. ad leg. Aquil., praeceptoris. Modica tamen et levis coerctio conceditur magistro, ita ut excommunicationem non incurrat, infra, de sent. excom., cum voluntate; et infra, de sent. excom., ex tenore; et 23. q. 5, circumcelliones, ad fi. Nec saeviendi audacia debet concedi, nec paterna diligentia omitti, ut ibi dicitur, et 23. q. 5, circumcelliones, in fi. Quia dum nimium servatur humilitas, regendi frangitur auctoritas, 86. dist., quando necessitas.
Praelatorum
Sed quare requiritur consensus istorum praelatorum? Videtur quod consensus capituli Burdegalensis sufficiat in tali provisione, sicut ex alia parte sufficit consensus capituli Bituricensis, quia praelatus de consensu capituli sui litigare potest, infra, de procurat., alia. Potest etiam donare, infra, de dona., pastoralis, in fi.; et infra, de his quae fi. a prael., cum nos. Potest etiam compositionem facere, infra, de transact., contingit; et infra, de decim., ex multiplici. Dicas quod ideo requiritur consensus praelatorum et capitulorum cathedralium ecclesiarum Burdegalensis provinciae, quia per illam provisionem reservabatur ius Bituricensi archiepiscopo in Burdegalensi provincia, ut possit visitare. Unde hoc respiciebat praelatos et capitula, quia tunc eum procurare tenerentur cum accedit ad eorum ecclesias, infra, de praescrip., cum ex officii; infra, de censib., sopitae. Et ita eorum intererat consentire vel contradicere, quia quod omnes tangit ab omnibus est approbandum, supra, de offi. archidiac., ad haec, in fi.; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus; et 66. dist., archiepiscopus; et 53. dist., legem. Et in concedendo haustum aquae omnes vocandi sunt qui ius habent, ff. de aqua pluv. arc., in concedendo. Et ideo requiruntur ut consentiant vel dissentiant. Ex alia parte sufficit consensus capituli Bituricensis, quia per illam provisionem consulebatur Bituricensi archiepiscopo nec intererat aliquid praelatorum Bituricensis provinciae de illa provisione.
Praesentium
Arg. quod praesentes tantum requirendi sunt ad componendum, et eodem modo ad litigandum, sicut in alienationibus faciendis, 10. q. 2, hoc ius, vers. si autem; arg. 7. q. 1, factus. Sed quid esset si modica pars praelatorum esset praesens, et longe maior esset absens, et eodem modo de capitulis, numquid sufficit consensus illorum paucorum ad consentiendum huic provisioni, vel ad movendam litem? Videtur quod sic, arg. huius capituli 10. q. 2, hoc ius. Sed quos dicemus praesentes, an illos tantum qui sunt in ecclesiis suis, an etiam illos qui sunt in provincia, quod videtur C. de prascri. long. temp., cum in longi? Unde credo quod requirendi sunt, dummodo sint in provincia, quia pro praesente ibi habentur. Idem credo si minor pars capituli sit praesens, quod debeat vocare alios qui sunt in provincia, si commode vocari possunt, quousque saltem sit ibi maior pars capituli. Si autem sint extra provinciam, aut ita remoti quod commode vocari non possunt, praesentes disponant de rebus ecclesiae, quia tota potestas et ius universitatis remanet penes illos quotcumque sint, ff. quod cui. univ. nom., sicut municipum.
Capituli
Per hanc decretalem probatur quod praelatus sine consensu capituli non potest agere nec componere, secundum quod notatur supra, de rescript., edoceri; et infra, de procurat., alia; ad hoc supra, de maior. et obed., dilecti filii. Ber.
Noluerint
Nota quod ille cuius interest impedit provisionem Papae, sicut aliquis retardet executionem sententiae, infra, de testib., veniens 2; et infra, de re iudic., cum super, arg. quod non intendit Papa alicui praeiudicare per suas litteras.
Personaliter
Cum enim quis citatur ut personaliter veniat ad causam, non sufficit tunc mittere procuratorem, ut hic videtur. Si vero simpliciter citetur, tunc potest mittere procuratorem, C. de procur., in pecuniariis, in princ.; vel ipse debet ire, infra, de dolo et contu., cum dilecti; et C. de procur., in pecuniariis. Sed cum personaliter quis citatur, et ipse ire non potest, vel etiam in alio casu cum simpliciter citatur, si causa sua ardua sit, non compellitur mittere procuratorem, C. de procur., in pecuniariis. Sed debet in utroque casu nuncium destinare ad allegandas causas quare venire non possit, infra, de procurat., querelam; et ibi dicitur de hoc. Et illud scire debes quod delegatus a sede Apostolica non potest iubere alterutram partem coram se personaliter comparere, si de hoc non habeat speciale mandatum, nisi causa sit criminalis, vel pro veritate dicenda, vel pro iuramento calumniae faciendo, vel alias iuris necessitas hoc exigat, in decretali Inno. iiii infra, de iudic., extravag. iuris esse ambiguum. Sed Papa hoc facere potest, quia non adstringitur legibus vel canonibus, ut hic patet. Ber.
Si alii
Ut capitula, quae non nisi per procuratorem venire possunt.
In expensis
Sic videtur per litteram istam quod victus victori est semper in expensis, arg. infra, de poeni., calumniam. De hac materia tractatur plene infra, de dolo et contu., finem. Sed hoc ideo quia iam quasi intentio actoris fundata erat per compositionem. Et ideo si succumbant quasi calumniose videntur hoc fecisse, quia tunc demum consuevit dici quod victus in prima causa victori sit condemnandus, et quasi ad terrorem hoc dixit Papa, ut si dubitarent, de iure suo non litigarent. Et est arg. optimum quod victus victori semper sit condemnandus in expensis. Ber.
X 1.34 DE TREUGA ET PACE
X 1.34.01 Treugas
Treugas
Treuga est securitas praestita rebus et personis, discordia nondum finita.
Frangere
Nota quod haec treuga canonica est, et non conventionalis. Si enim conventionalis, semper servaretur, nam fides hosti servanda est, 23. q. 1, noli aestimare. Sed qualiter intelligitur quod dicitur de ista treuga? Si intelligitur de iusto bello, a tali nullo die cessandum est etiam Dominico die, 23. q. 8, si nulla; infra, de reg. iur., quod non est. Si vero de bello iniusto, hoc nullo tempore faciendum est. Solutio: potest intelligi de iusto bello, et licet numquam sit cessandum a tali, minus tamen vacandum est ei in hoc tempore quam in alio. Unde capitulum illud, 23. q. 8, si nulla, intelligitur quando inevitabilis urget necessitas. Vel potest intelligi de iniustis bellis, vel Papa respexit ipsum factum, ut non semper darent operam bellis, et ideo ob reverentiam dierum tunc cessarent, et nullo tempore debent fieri, et multo minus isto tempore. Sed quod dicit hic, hodie non tenet. Et episcopi qui non servant hanc constitutionem non dicuntur transgressores, quia non fuit moribus utentium approbata huiusmodi treuga, 4. dist., in istis § leges.
Vicinis
11. q. 3, curae.
Confirmet
Id est, observet. Et ita ipso facto confirmat eam. Alias infirmare potest, cum non habeat imperium par in parem, 21. dist., inferior; et 21. dist., melius; supra, de elect., innotuit; et ff. de recepti., nam magistratus.
Periculo
Id est, excommunicationi subiiciatur, 24. q. 3, illi qui, ubi hoc idem dicitur.
Funiculus
Primus est excommunicatio proprii episcopi. Secundus est, vicinorum episcoporum observatio seu confirmatio. Tertius consilium et auxilium eorundem. Et ideo quanto fortior est, difficilius rumpitur, C. commun. de success., authen. itaque; ff. de liberat. leg., in fi.
Consilium
Nota quod praelati tenentur sibi mutuum praestare consilium et auxilium, 93. dist., praecipimus; et 93. dist., perlatum.
X 1.34.02 Innovamus
Innovamus
Quia iam statutum erat, 24. q. 3, si quis Romipetas; et 24. q. 3, paternarum.
Existentes
Ergo dum vocant agriculturae tantum habent privilegium, sicut militi non currunt tempora dum est in militia, C. quib. non ob. long. temp. praescrip., sancimus. Sed animalia semper habent, unde pignori dari non possunt, C. quae res pign. oblig. poss., pignorum.
X 1.35 DE PACTIS
X 1.35.01 Antigonus episcopus
Pacta custodiantur
Reformata per pacta inita inter episcopos qui contendebant adinvicem de iure parochiali. Et ita est arg. quod pacta legitima custodiantur, 20. q. 1, puellae, in fi.; et 22. q. 4, innocens; et 18. q. 2, Eleutherius. Pacta enim legitima, quae neque dolo malo neque adversus leges neque quibus fraus alicui fiat, facta sunt, servabo ait praetor, ff. de pacti., iurisgentium § ait praetor. Pactum vero quod dolo initum est, non valet, infra, de rerum perm., cum universorum; C. de exception., adversus. Item si alteri sit captiosum, ff. de rescind. vend., si id quod pure, in fi. Item si sit contra bonos mores, C. de inutil. stipul., ex eo. Item quod observatum vergit ad dispendium salutis aeternae, non tenet, infra, de pact., pactiones, ubi de hoc. Item habes hic arg. quod ex nudo pacto oritur actio, 12. q. 2, quicumque suffragio; et 12. q. 5, quia Ioannes; licet sit contra secundum leges, ff. de pacti., iurisgentium § quinimmo. Igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem, quia mortaliter peccat recedendo a pacto, arg. 22. q. 1, praedicandum. Quia inter simplicem loquelam et iuramentum non facit Deus differentiam, 22. q. 5, iuramenti. De hoc dic ut habes, 12. q. 2, quicumque suffragio.
X 1.35.02 Quotiens
Ratihabitio
Et ita si pactum ab initio etiam non teneat, per ratihabitionem superioris fit validum, infra, de transact., sicut. Argumentum est ergo quod ratihabitio retrotrahitur et mandato comparatur, arg. infra, de clan. despon., si quis. Sed contra videtur, ff. de his qui not. infam., quid ergo. Sed distingue utrum tale sit quod ab initio mandare vel concedere potuit qui ratum habet, et tunc mandato comparatur, alias non, ut potes colligere ex fine legis illius ff. de off. procon., observare; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum; et infra, de regular., significatum; et infra, de regular., cum virum. Sed quasi regulare videtur ut ratihabitio retrotrahatur, et confirmet praecedentia, ff. de pignorib., si fundus § si nesciente; infra, de his quae fi. a prael., cum nos. Ratihabitio tamen habet exceptiones in filia, quae nubit tempore luctus, postea patre ratum habente, ff. de his qui not. infam., quid ergo. Fallit in pupillo ubi non valet ratihabitio tutoris nisi praesens sit in ipso negotio, Inst. de auct. tut. § tutor; et ff. de auct. tut., obligari § pupillus. Fallit in servo, ff. de acq. hered., si quis mihi § iussum, ubi debet praecedere iussus domini.
Solidare
Id est, confirmare. Et intellige cum causae cognitione, infra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et infra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Alias parum valeret confirmatio in forma communi. Ber.
X 1.35.03 Qualiter
Compleantur
Simile 23. dist., psalmista; et illud: et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Et est arg. quod verba cum effectu sunt intelligenda, infra, de cleri. non residen., relatum. Item nec sufficit voluntas nisi sequatur effectus, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; simile infra, de re iudic., cum aliquibus. Arg. contra supra, de bigam., a nobis.
X 1.35.04 Cum pridem
Dicebat
Iste enim cum esset coniuncta persona, etiam sine mandato audiretur agens pro fratre, ff. de procur., sed hae personae; et de procur., Pomponius § ulti.; et C. de procur., exigendi; et supra, de rescript., nonnulli. Tamen cavere debet de rato, alias non obesset, C. quib. res iud. non noc., si neque.
Liti cederet
Haec renunciatio fratri non noceret, licet esset procurator eius et generalem administrationem haberet, ff. de procur., mandato generali; et C. de procur., si procurator; et C. de transaction., transactionis.
Non duximus
Infra, de transact., statuimus. Contra solutionem ibi, compositio super decimis facta licita est, ut infra, de decim., ex multiplici; et infra, de decim., nuper. Hic vero simonia expresse committebatur, recipiendo pecuniam pro re spirituli quam renunciavit. Item arg. contra infra, de praeben., nisi. Ibi nulla compositio vel pacto turpis inter partes intervenit, sed iudices pro bono pacis in quos compromissum fuit, statuerunt ut ad tempus certa pecunia solveretur. Et ideo Papa illam constitutionem ex causa praedicta toleravit. Sed hic pactio turpis inter partes intervenit.
Illicitae pactionis speciem
Quia ius spirituale pro pecunia remissum fuit. Quidam dicunt quod pactum valuisset, si auctoritas Papae intervenisset, arg. ff. de his qui not. infam., furti § qui iussu. Tanc. dixit quod propter auctoritatem superioris simonia non purgatur, ex quo aliquis est simoniacus. Si vero cum ius habeo, dedero tibi pecuniam redimendo vexationem meam, non pecco, arg. 1. q. 3, quaesitum; et infra, de simon., dilectus 1; iuxta illud Apostoli: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Arg. tamen est contra infra, de simon., Matthaeus. Sed ibi data fuit pecuniam his qui ius habebant in electione. Sed videtur quod si compositio esset confirmata per Papam, quod excusati fuissent isti fratres, quia Papa habet plenitudinem potestatis, et potest supra ius dispensare, infra, de concess. praeben., proposuit. Et de eo quod non est ius, facit ius, 3. q. 6, hoc quippe. Item ipse naturam rei immutare potest, C. de rei uxor. act., rem, in princ. Potest dici quod in his quae in sui natura simoniaca sunt in veteri testamento, ut vendere sacramenta et huiusmodi spiritualia, ibi non excusat auctoritas Papae, et secundum hoc intellige quod dixit Tanc. In his vero quae per constitutionem ecclesiae simoniam inducunt, excusaret auctoritas Papae, quia potest dispensare in talibus.
Resignavit
Ad cautelam et ex superfluo, quoniam facta renunciatione ipso iure irrita sunt instrumenta, C. de condi. ex leg., dissolute; et infra, de transact., sicut. Et adversarius potest illa petere, C. ad exhib., si ex quocumque.
Restitui faciatis
Arg. contra 7. q. 1, quam periculosum, ubi habes quod Esau recipere postea non potuit quod semel cessit. Potest dici quod non tenuit renunciatio, cum essent eo tempore spoliati, arg. infra, de restit. spol., sollicite. Dicas melius quod isti imploraverunt beneficium principis et de gratia restituuntur, et illa renunciatio tacitam habebat conditionem annexam, scilicet, si monachi adimplerent quod mandavit Papa, sic supra, de renunciat., sane. De hoc dictum fuit supra, de elect., cum inter R. Sed pone quod monachi iam contulissent ecclesias aliis, quid fieret? Arg. quod non removeantur instituti, 6. q. 1, eos. Immo removendi sunt, et monachi tenentur providere illis, 7. q. 1, praesentium; infra, de praeben., inter caetera.
X 1.35.05 Accepimus
Nominatim
Hoc etiam improbatur a iure civili, quia non possumus pacisci de hereditate alterius, nisi eius voluntate, C. de pacti., de quaestione.
Canonibus
Qui prohibent successiones in ecclesia Dei fieri, 8. q. 1, Apostolica, supra, de fil. presbyt., ad extirpandas; infra, de fil. presbyt., praesentium; et supra, de fil. presbyt., ex transmissa; et quasi per totum.
X 1.35.06 Cum clerici
Paciscantur
Pactum istud non valet, quia est contra canones, infra, de censib., prohibemus; infra, de praeben., avaritiae. Et pactum turpe non valet, infra, de pact., pactiones. Et iuramentum super hoc praestitum non tenet, infra, de censib., gravis; infra, de iureiur., tua nos 1, arg.
Pensiones
Sed pone quod facultates ecclesiae sint augmentatae, numquid pensio debet augmentari? Arg. est hic quod non, infra, de censib., prohibemus. Sed contra arg. infra, de censib., quanto; et supra, de consti., cum M. Potest dici quod si diligentia clericorum bona sunt augmentata, non debet augeri pensio, ne diligentia sua sit illis damnosa, C. de alluv., ea quae. Si vero aliunde bona ecclesiae augmentatae fuerint, tunc potest et debet augeri pensio, quia iusta causa subest ut augmentetur, arg. infra, de censib., quanto. De hoc dic ut infra, de censib., prohibemus.
Ecclesiastica
Quae erit depositio, cum simoniaci sint, 1. q. 1, reperiuntur; et 1. q. 1, simoniacos.
X 1.35.07 Plerique
Reprobamus
Pactum enim tale non nocet ecclesiae quin a quolibet possessore possit petere decimam, ff. de pacti., inter debitorem; ff. de institut. act., si cum villico. Et arg. ad hoc 16. q. 1, si quis laicus. Et hoc patet ex eo quod dicit in fine, ecclesiae parochiali reddatur. Arg. contra ff. de pacti., epistola § pactum, ubi dicitur quod tale pactum iustum est. Solutio: tale pactum iustum est, ut creditor qui possidet pignus tributum solvat, ut dicit ff. de pacti., epistola § pactum. Quia et sine tali pacto possessor conveniendus est. Si vero in contrarium fieret pactum, quantum ad ipsos paciscentes valet pactum, sed non quantum ad dominum tributorum, quia pactum privatorum formam iuris fiscalis non tollit, ut dicit lex praedicta ff. de pacti., inter debitorem; et infra, de for. compet., si diligenti.
Reddatur
Et ita ecclesia potest agere contra regulares vel saeculares clericos, ut ei reddant quod perceperunt occasione talis pacti. Posset etiam agere contra possessores si vellet, arg. 12. q. 2, Apostolicos; et C. si tut. vel curat. interven., etiam in his.
X 1.35.08 Pactiones
Cessare
In spiritualibus enim omnis pactio illicita seu conventio cessare debet, ut 1. q. 1, quam pio; et infra, de simon., tua; et infra, de transact., praeterea quando; et infra, de transact., super eo; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; quia huiusmodi pactiones simoniam inducunt, ut supra, de pact., cum pridem; tacite etiam vel expresse, 16. q. 7, per laicos; item si huiusmodi pactum sive promissio, aut etiam iuramentum vergat in animae detrimentum, ut hic dicit. Si solus hominem spoliare non possit, inveniat socium cum quo paciscatur, ut simul id faciant, et dividant spolia, 22. q. 4, si ad peccatum; et 22. q. 4, mulier. Non enim fert opem qui adiuvat ad peccandum, 14. q. 6, si res. De iuramento habes multa exempla, 22. q. 4, si aliquid; et 22. q. 4, non est observandum, et in pluribus aliis capitulis ibidem.
Legitimas
Secundum leges turpe pactum non tenet, ff. de ver. oblig., generaliter. Turpe pactum dicitur sive turpis rei, puta si quis promittat se facturum homicidium vel sacrilegium, ff. de ver. oblig., veluti; et Inst. de inutil. stipul. § quod turpi. Item pactum quod continet turpem causam non tenet, puta si paciscar ne furti agam vel iniuriam, ff. de pacti., si unus § pacta. Secundum canones etiam turpes promissiones non tenent, 22. q. 4, unusquisque; et 22. q. 4, in malis promissis; et 22. q. 4, non semper promissa; et 22. q. 4, diffinitio; et 22. q. 4, si ad peccatum; et 22. q. 4, mulier; et hoc est pactum turpis rei. Pactum turpe dici potest quod fit de turpe rei, ut 22. q. 4, si ad peccatum. Et pactum dicitur turpe quod fit etiam de re sacra sive spirituali, ut hic, et in omnibus quae in sua natura bona et licita sunt, sed per pactum fiunt illicita. Item pactum de re cuius commercium per rerum naturam haberi non potest, nullius est momenti; ff. de regul. iur., impossibilium; et ff. de ver. oblig., si stipuler; et Inst. de inutil. stipul., circa princ. Et generaliter pactum quod contra leges et constitutiones vel contra bonos mores fit, nullius est momenti, C. de pacti., pacta quae; ff. solut. matrim., alia § 1; vel contra senatusconsultum, plebiscita, decreta, edicta principum, ff. de pacti., iurisgentium § praetor. Sic et impossibile praeceptum nullum est sive sententia, ff. quae sent. sine appel., Paulus.
Rei turpis
Rei turpis nulla est obligatio, ff. mand. vel cont., si remunerandi § rei turpis. Ber.
X 1.36 DE TRANSACTIONIBUS
X 1.36.01 Sicut grave
Sit vacuum
Ergo licet postea reperiantur instrumenta, non tamen lis restaurabitur, C. de transaction., sub praetextu; et infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de re iudic., suborta. Arg. contra C. de iud., licet; et Inst. de inutil. stipul., circa princ. Super hoc ita notabis est petitio specialis, generalis et definita. Hic transactio specialis non obest in aliis specialibus, C. de transaction., age cum Geminiano. Hic transactio generalis restringitur ad hoc de quo specialiter actum est, ff. de transaction., qui cum tutoribus § 1; C. de transaction., si de re certa. Hic generalis transactio non rescinditur, C. de transaction., sub praetextu. Hic specialis transactio in uno capitulo non impedit processum aliorum, C. de transaction., si ex falsis. Hic generalis transactio de rigore iuris tenet, sed replicatione doli rescinditur, ff. de pacti., tres fratres; ff. de admin. tut., Lucius § tutor. Hic indefinita ut specialis transactio in aliis non obest, quae in iudicium deducta non sunt, C. de iud., licet.
Habitorum
Arg. novissima pacta dumtaxat valere, C. de pacti., pacta; et ff. de pacti., si unus § pactus; et supra, de rescript., caeterum, in fi.
Obtineat
Nisi dolo transactio talis sit exorta, quia tunc non valeret, C. de transaction., sub praetextu; ff. de pacti., emptor § Lucius.
Notionis
Factae cum causae cognitione, ut dicitur supra, de pact., quotiens; et supra, de pact., qualiter.
Auctoritate
Nota quod si transactio vel pactum ab initio invalidum sit, per confirmationem Papae sumit vigorem, ut hic, arg. supra, de pact., quotiens. Sic et sententia quae non tenet, per confirmationem Papae efficitur valida, 3. q. 6, haec quippe. Et omnia nostra facimus dicit imperator, quibus auctoritatem nostram impertimur, C. de vet. iure enucl., Deo auctore § sed neque. Sic testamentum omnium testamentorum solemnitatem superare videtur, quod conscientiam principis tenet, C. de testament., omnium.
X 1.36.02 Statuimus
Ut si super decimis
Hic est arg. quod in spiritualibus potest intervenire transactio, 54. dist., generalis; et 54. dist., ex antiquis; et 10. q. 2, casellas, in fi.; et 23. q. 4, si illic; et infra, de rerum perm., ad quaestiones. Sed contra 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., cum pridem; et supra, de pact., pactiones; et infra, de transact., constitutus; et infra, de rerum perm., ad quaestiones; et infra, de rerum. perm., exhibita; et 16. q. 7, decimas quas; et 13. q. 2, in ecclesiastico; et 1. q. 1, placuit; et infra, de transact., super eo. Solutio: in spiritualibus transactio proprie sumpto vocabulo intervenire non potest, ut aliquod temporale detur pro spirituali, quia simoniacum esset, et sic intelliguntur contraria hic signata. Quod dicunt duae primae concordantiae de servo ordinato, quod ibi potest intervenire transactio, non est verum quia ibi non datur temporale pro spirituali, quia licet detur ne revocetur in servitutem, nihil datur pro ordine, nec aliquod spirituale emitur, sed emitur libertas et servitium corporale redimitur, ut libere possit ministrare, quod licet, 36. q. 1, de raptoribus. Sicut cum emitur terra ut ibi aedificetur ecclesia, quod licet, quia non dicitur propterea emi ecclesia vel simonia committi. Capitulum 10. q. 2, casellas, non obstat nec dicit hoc, sed dicit quod res ecclesiae alienari non debent, excepta causa captivorum ut ibi dicitur. Sed non dicitur transactio, sed proprie captivorum redemptio. Et datur pecunia recepta de rebus et vasis ecclesiae, et redimuntur captivi. Et amicabilis compositio potest intervenire in spiritualibus, ut hic dicit, et infra, de decim., ex multiplici; et infra, de decim., nuper; et infra, de decim., dilecti; et infra, de transact., de caetero; et infra, de transact., super eo, in fi.; et infra, de transact., veniens.